De ordinis S. Benedicti Gallicana propagatione liber unicus. In quo benedictinus regulae per Gallias omnes progressus saeculis septimo, octavo nonoque explicantur. Sancti Columbani regula benedictinae per modum appendicis, & modi cujusdam unita ratio

발행: 1683년

분량: 372페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

1 ORDINI S. BENEDICTI

dit, espluribus probat. At Benedicti Regula ipsissimam

esse sanctorum Patrum Regulam quae ab anno sexcentesimo vigesimo quinto servata suit, eadem quae hoc ipso capite retuli, Sanctorum testimonia, ordinisque Roma. ni mandata testantur: nec solum in Galliis hoc nomine vocabatur, sed cum in Italia, tum in Anglia, ut ex Beda in . vilfridi Epitaphio convincimus, sertur enim I, lib. s. eumdem Sanctum S. Patrum Regulam, id est, Bene- ο ρ ρ Victinam Regulam plurimos docuisse. π In is locis sis Monachorum examina crebra Colligit, ac monitis cavit quae Regula Patrem Sedulus in lituit. Per S. Patrum Regulam, hic Benedictinam intelligi certum est ex Guillelmo Malmest ruriensi. S. V vilfridus, inquit, jam senex in publico concilio adversariis suis ingratitudinem exprobrans, tria a se peracta exprimit, se primum fuisse qui verum Pascha in orthumbria Scotis ejectis docuerit, qui cantus ecclesiasticos antiphonatim instituerit , qui sanctissimi Benedicti Regulam a Monachis observari jusserit. Ea propter quoties Sanctorum

Patrum Regula mentionem fieri cernimus ex eo tem

pore quo in Galliis Benedicti Regula recepta fuit , inties dicendum de S. Benedicti regulari instituto sermonem haberi, nisi aliud certo aliunde constetri eam enim ita nominari solitam ex Suessionensi privilegio iterum discimus, in quo expressis verbis quaenam sit S. Patrum Regula notatur Sc Xplicatur.

Sancto igitur amore Accensi abroinus scilicet major domus, Leutrudis ejus uxor, c ovo eorum filius, inquit S. Draustio Suessionensis Episcopus, intra Coenob isepta basilicas confisuxerunt ubi uelia virgines ac Deo scruta aeteri Abbatissa relicta seculi pompa sub Regula beati s morum utrum ad Laudes Christi diu noctuque canendus. Ut vero nullam errandi occasionem praebeat, suam de S. Patrum Regula mentem sequentibus verbis aperit, quod nos tractantes . . . benevola deliberatione hocprivilegium in Dei nomine adpraedictum Monastinum tribuendum indu mus, quo . . . ut intra Monaiserium virgines

302쪽

GALLICANA PROPAGATIO. a s

o eas debeant Deo militare secundam Regulam S. Benedicti . . . ad modum Luxoviens Monasterii quod B. Columbanus tenuit Neque ibi confugiendum ad solitas abrasiones, oculatum enim testem visi privilegii producimus, scilicet R. P. Claudium Dorme Canonicum Regularem in Annalibus aliquando citatum, qui illud in sua Suessionensi historia ex inspecta originali charta descripsit, omissis tantum quibusdam verbis, quae prae vetustate legi non potuere: neque fingenda aliqua regularis mutatio apud easdem Moniales , quae ab ipsis basilicarum initiis privilegium accepere. Fuit enim editum anno quarto Clotarii Regis, sexto Cal. Jul quo anno ejusdem Coenobii primordia figenda sent.

Quibus ita constitutis , abrasum Benedicti nomen ubique restituendum 8c iterum exscribendum, cum S. Patrum Regula, de qua in Privilegiis Altivillarensi, Cor-beiensi, solam sanctorum Benedicti Sc Columban Regulam importare videatur. Nihil etiam superest dissicultatis in asserenda designandaque Regula, quam in Fontanellensi Coenobio S. Vandregislus instituit cum enim una eademque sit Benedictina, Lincta sanctorumque Patrum Regula, quisnam Aigradum vitae S. Aniberti auctorem de eadem locutum esse vocaturus est in dubium

cum dicat quod Vandregistas Monaperium construxerat, at Sae a. Fe-que cum mare a Monachorum cohorte si sancri e uia tu 'ς

go laurea, Iem ducebat vitam suum iterum narret, quod is a

functus scilicet Lambertus, qui regiminis fusi erat curam, ad consultu S. Pathis Ansberti in tractando grege Domini; . ..

normam S. Patrum strenue cuncta atque irreprehcnsibiti ergerebat; c lim tandem asserat S. Ansbertum Voluisse, b. n. ar.

ui sicuti sub ejus regimine, ita inantea ipsi opseri eorum fecundum Regulam S. Patris Lenedicti deliter Chris δε-

se irent.

His tribus in locis unam eamdemque servatam Regulam Aigradus affirmat, quam primo subri Vandregi silo sanctam Regulam, sub sancto Lamberto normam S. Patrum , tertio expressitas sub Anmerto, cujus gesta Aigradus describit, sancti Benedicti Regulam nominat, dive

303쪽

1 6 ORDINI S. BENEDICTI

smode locutus non ad Regularum multiplicitatem inducendam , sed ad variandam orationemri nisi velint . Anibertum adeo mutabili variaque sanctitate praeditum fuisse, ut primo sub sancta Regula in S. Vandregisti Monasterio professionem emiserit S. Lambertum Vandregi-sili successorem ad inducendam S. Patrum Regulam compulerit, ipse vero relictis prioribus Regulis Benedic- tinam acceperit, sanctorumque Vandregifilii Lamberti discipulis servandam tradiderit quod adeo ab ipsa etiam verisimilitudine abhorret, ut ab hac opinione consutanda prorsus abstineam Absit enim a sanctissimo viro sanctorumque Magistro, ut diversas sibi vivendi leges nulla

necessitate cogente assumpserit, hacque Regularum natitatione sanctissimum Monasterium, novis emper institutis, novaque vivendi ratione immutaverit. Decreveram hic alia R. Patris errata in eradendis sanctorrum Vandregi sili, Audomari Bavonis, Amandi, Remacli , 8 c. nominibus ex Benedictinorum albo commissis notare, sed ea . P. Joanni abillon, cujus interest, examinanda relinquo , praeter quam quod omnes prorsus his de rebus errores sola veritatis luce reptos exis

timo.

SANCTUM EUSTASIUM PRIMA VXoVIENSIS Monaseri Inmtutinumauam immuta ise, sed a conve sonis initio ad mortem usique sub S. Benedicti O Columbani Regula militasse.

S mihi cum solo R. Patre Cointio res esset, neque

timerem ne tandem ad confictam regularis observantia mutationem sub Eustasio Abbate factam confugeret, omnem pene controversiam quae inter nos versatur, uno aut altero verbo dirimerem. Cum enim ex ipso eamdem Regulam Columbanus ipsiusque discipuli tenuerint, Benedictinamque S. Vandregislus Romanique proinde Coenobii Monachi professi fuerint, neque diversam ha-

304쪽

GALLICANA PROPAGATIO.

buerint Theodorici, sanctique Basoli Ascetae, qui S. Regulam sub Nivard Remensium Episcopo profitebantur;

nonne certo concludemus cum LuXovienses, tum Roma

num caeteraque ejusdem instituti Coenobia Benedictinae Regulae addicta sui e eamdemque in Galliis floruisse,

multo antequam Luxoviense, Fontanellens Asteteria conderentur Sed ut aliis faciam satis, omnes effugiorum exitus praecludam, litterius ad veritatem stabiliendam progredior. Vir doctus, cujus nomen reticeo, antiquorum auctorum pondere, rationumque luce, quibus meam sententiam illustro, antea adeo convictus fuit, persuasus, ut non modo ultro concesserit, sed probaverit etiam omnia Columbani Monasteria sub ipsius discipulis Benedic- tina suisse : sed cum aliunde crederet ipsum Columbanum, non aliena , sed propria vixisse Regula , viam quamdam conciliandae utriusque opinionis adinvenit. Cum

enim in actis S. Eustasii apud Ionam legislet, Agrestium

Luxoviensem Monachum sanctum Eustasium vehementius insectatum fuisse, Lin Columbani Regulam acerbius invectum , quosdam Episcopos in suam traduxisse sententiam, adeo ut eorum precibus acrique contentione jussi regio coactum fuerit Matisconense Concilium, ut accusationis quam factitarat Agrestius argumenta diligentius expenderentur Cumque nullum videret Concilii Canonem , sententiam nullam, nullum decretum quo Columbani Regula, aut approbaretur, aut Agresti calumnia coerceretur, facile sibi persuasit vir eruditus Eustinuiuia peracto Concilio, ut scandalum de tonsura inusitata aliisque accusationis capitibus plenissime sopiret atque sedaret, Benedicti nam Regulam cum Columbani institutis quantocius conjunxisse. Hincque contigisse credidit, ut statim a Concilio per Galliam universam Monachorum examina ex Regula S. Patrum Benedicti & Columbani pullularint , quod praeclarum commentum ex prolixior discussione paucis consulo. Tria suere accusationis capita, quibus Agrestius Eustasium , c Columbani Remilam invasit, M oppugnavit.

305쪽

1 8 ORDINI S. BENEDICTI

Primitin ex cocleae crebra crucifignatione d multiplici benedictione, tam introeundo, quam egrediendo petenda, desumptum fuit, quam accusationem non solum renish, ...i jecere , sed, risere Concilii Patres. Cumque nihil di i s. Eusta gnum, inquit Ionas , snodalibus assertionibus objici cerne- ', rent, aba Vt, s habet opponat. h. Secundo, Agrestius prorupit dicens se scire Columbanum a caeterorum more desciscere dc ipsum Missarum solemnia multiplicatione orationum vel collectarum ce lebrare S multa alia superflua. At objectam collectarum multiplicationem virtuti, non crimini dari debere Ib. n. n. clare probavit Eustasius. Multiplicarionem orationum, inquit, in sacris os iciis credo omnibus proficere Ecclesiis cum

enimplo Dominus quaeritur, plus invenitur . . . nihil enim tam utile tamque salubre quam creatorem multiplicationeprecum es assiduitate orationum pulsare quae Eustasii sententia ab Ecclesiae universitate quae multoties collectas multiplicandas decernit, probata fuit atque recepta. Tertibi ultimo tonsuram inusitatam Agrestius objecit. Addidit, inquit Ionas, garrulitatis noxam calumnia I. η- R. tor, capitis comam aliter Iondi, alio charactere exprimi. se ab omnium more descisci. Quam accusationem non auctoritate , non ratione , sed miraculo dissolvit Eustasius, diemque Agrestio dixit intra annum coram omnium judice Deo. Horum, inquit, in praesentia sacerdotum te ego

ejus discipulus es successor, cujus tu disciplinam ct in stituta

damnas, ad divinum Iudicium cum eo intra praesentis anni

circulum causas dicturum invito, ut justi judicii examine et indictam sentias, cujus famulum tuis detractionibu ma- , i, culare procuras minserius. Cumque idem Agrenius sepio Abi paenitentiae locum datum non cognovisset, ut Euistisen tentia ad judicium inmitantis praevaleret, ante triginta dierum circulum, quam vertentis anni meta verteretur, a se

et o suo quc redemerat, securi percussus interiit. Quae cum ita sint, nullam mutandae Regulae necessitatem Eustasio impositam suisse , nullumque creatum scandalum de tonsura video, neque videri posse existi-m cum tonsuram exprobrantem Agrestium Deus illata

306쪽

GALLICANA PROPAGATIO. 1 9

morte coercuerit, de ejusdem Agresti fautorem varianacharium eadem poena sub Concilii initium plexerit. V rnacharius, namque, inquit Ionas, aselo die quo aversus uisium altercatio oriretur, ipsi morte praeventus

interiit quod Eustasii precibus contigisse idem Jonas affirmat esse praevaluit, inquit, B Eusas deprecatio, ut

qui auctor injustae intentionis, o adsentator fieri vestet, comreptus a Domino per eum omnium vires frangeret. Duplici ergo miraculo firmata Regula mutanda non ibit, aut aliqua sui parte plectenda, ut ita dicam, sed potius confirmandarac in aeternum servanda.

1. Si aliquo modo dimidiata colorum corona offensi aut alienati fuissent Concilii Patres, non illico ad abiiciendam Columbani Regulam, ad adteram assumendam Eustasius serri debuit sed ut commotos Patrum animos placidius sedaret, sola ipsi integra corona fuit deferenda , quod nullo Regula praejudicio, nulla diminutione, nulla alienae Regula adjunctione poterat exequi: nihil enim de tonsurae gerenda modo S. Columbanus, nihil S. Benedictus aliquando statuit aut definivit. 3. Eamdem Regulam, idem animarum regimen, eumdem vivendi modum quem a Columbano Eustasius didicerat, ad vita finem illibatum servavitri jusserat enim Columbanus, ut cohortem Fratrum disiplinae habenis in Dari inrasius erudiret, moliorumque colligio Chrini plebem aduna TV

rei, sivisique institutis educaret, quod adeo praeclare praestitit, 3.n d ais ut nusius e beatum Columbanum perdidisse gemeret, qui ejus

doctrinis imbutus fuisset, praesertim ci/m cernerent in i pulo magi instituta manere si sub vitae finem viatico sumpto, inquit Ionas animam reddidit Opasernum regi-mcn viventibus o nligionis exemplum dimisit.

Quapropter aut rejicienda penitus Jona auctoritas, aut fatendum Eustasium nullum umquam diversum vivendi genus ab eo quod a B Columbano acceperat in Lu-xoviens Monasterium invexisse, quippe qui magistri instituta ad vita finem intemerata servavit quique sumptomiatico paternum a Columbano sibi creditum regimen --

montibus dimisit quale ver,suerit illud ipsum regimen a

307쪽

18 ORDINI S. BENEDICTI

Columbano commissit Eustas ab eo dimis sum viventibus , ex supradictis facile est dignoscere nullo enim modo diversum esse potuit ab eo quod . Eli-gius suo testamento in Solemniacens Monasterium induxit, quodque caeter Monasteria valberti tempore condita recepere non enim alio vivendi genere usus est Eustasius, alio S. V valbertus, a quo Columbani regimen longius est propagatum sed uterque idem omnino institutum easdemque vitae monastitae leges tenuit, videlicet Regulam S. Benedicti, Columbani. MONASTERIA A S. COLUMBANO, ET A B IPSIUS discipulis ante annum sexcentesimum ieesimum quintum exaediscata, a suo ipsorum exordio Benedictina eguia addicta.

II soa nihilque immutatis legibus Coenobia sua Columbanum, Eustasium , valbertumque rexisse , eorumdem Monasteriorum scripti sundationes vincunt.

de quibusdam quae sub valberti regimine contigere superius egimus, de aliis vero in hoc capitulo agemus breviter licet enim pauca, ut supra vidimus, ante Val-bertum extiterint Monachorum domicilia, paucissima ver supersint diplomata de editi libri quae eorumdeminin-dationes sigillatim exponant, attamen reperiuntur nonnulla, quibus nostram confirmemus opinionem Etenim

Clotarius Rex in eo diplomate quod in confirmationeni praedictorum Bestiensi Monasterio ab Amalgario Duce collatorum edidit ex altileni primi Bessiensium Abbatis narratione primos sontis Bestiae Monachos sub Regula S. Benedicti Sc Columbant adunatos fuisse testatur. Din. a. in Venerabilis viri Malenus Abbas, inquit, adpraesintiam nata an nostram veniens gloriae regni fusit, quod genitor μμ uita bis amo' Π- o genitrix sua Aquilina quondampro Dei amo- a. reio Perium nuncupatum fontem suam in pago Ait 'riorum suo opere in honore S. Petri es Pauli aedificassent,

308쪽

GALLICANA PROPAGATIO. 18to Monachos ibidem se Regula S. Columbani seu beati Be

nedicti adunassent. Neque mihi metuendum, ne qui valbertum ab Eusatasio aut Columbano instituti sestingunt, vitiatam aut adjunctione S. Benedicti nominis interpolatam hujuscemodi confirmationem opponant, cum similes sormulas admittant in variis Monasteriorum chartis, ex iisque suam opinionem tueantur, ut valberti Coenobia Benedicti. nis adjungantri praeterquam quod integritas, sinceritas auctoris Bestiensis Chronici nullatenus patiantur, ut eum aut fuisse deceptum , aut postero decipere voluisse credamus : siquidem omnia descripta diplomata, in Bessiensi tabulario vidit. Et si Benedicti nomen addidisset eo animo ut crederent posteri, Bestiens Coenobium a primo sui conditu qui anno sexcentesimo contigit, contra rei veritatem Benedictinis legibus addictum suisse, certe non dixisset initio Chronici, Amalgarium sub B Columbani Regula Monachos adunasses, sed ibidem S. Benedicti nomen cum B. Columbani conjunxisset nomine, quo facilius ipsius opinio aliorum animos pervaderet Seoc contrario vir minime fucatus, simpliciter dixit primos Bestienses Monachos sub S. Columbani Regula vixisse, eo modo quo Cistercienses sub S. Bernardi institutis degere dicuntur. Et in describendo diplomate Benedicti nomen non duxit omittendum , ne contra historiae leges ageret, quae fidem desiderant integram i nulli bi tamen

sibi oppositus videri debet, quandoquidem Columbani Regula a Benedicti sejuncta a nullo unquam observata

fuit.

Neque ab alio quopiam in idem Chronico Benedicti

nomen invectum fuit, cum illud Lucas Dacherius ex autographo , ut ipsi videtur, in Bibliotheca regia servato descripserit, Latius codex quem Francorum Annalista prae manibus habuit nihil a regio diversum contineat, praeter terminationem loci ubi data est charta. In regio namque codice habetur actum Nemauso, in alio vero actum Nemausari quae diversitatis nota aperte convincit, ex alio quam e regio descriptum esse Anna- Nn

309쪽

,81 ORDINI S. BENEDICTI

lisi e codicem , qui cum in caeteris cum Dacheriano con veniat dicendum restat , hos tres codices caeterosque omnes Benedicti nomen habuisse isti probaverint, aut exhibuerint alios qui nomine careant. Ham eadem veritas elici potest ex iis Regulis quae in Jussano Monasterio viguere triplicem enim Jussanis Monialibus valberti tempore impositam agnoscunt, tunc videlicet, clim Donati Regulam recepere. Neque quaesitionem mihi moveant de nomine Regulae, quam DO- nati fuisse ultro concedo. Quid enim refert quo nomine vocetur, dummodo inter nos constet hujuscemodi Regulam ex Regulis SS. Benedicti, Columbari, atque Gesari in modum centonis componi, masoremque Benedicti ni instituti partem complecti , quod nullus negabit unquam, cum ipsa ex aliorum Regulis a S. Donato collecta fuerit, auctor vitet S. Praejecti hanc eamdem Regulam virorum sanctorum Benedicti, Caesarii, C lumbani nominet Monaperium sanctarum virginum , in- .... xlix, suburba' pr. fata civitatis .cuitu claria nomen in-ob, is , duum est, omni nisu atque conamine fabricare Morsus eis, ex Regula dumtaxat virorum sanctorum, id eis, S genedicii, S. Caesari atque Colu-bani. Utrum vero triplex illa Regula ab initio Jussani Monasterii Monialibus fuerit impolita, nobis est inquirendum,' quantum ad me attinet, hoc exploratum esse ex Donati praefatione conficio. Sepius mihi injungitis, imquit Jussana Moniales alloquens, ut explorata . Caes-rii Arelatensis Episcopi Regula quae jecialius Christi virgia nibas dedicata est, una cum beatig morum Benedicti quoqueo colambani Abbatum, ut puta quibusdam, ut ita dixerim, collictis in unum scutis ad instar Enchiridii excerpere vobis vel coacervare deberem, o qua specialius fa m ne siexui custodienda competerent promulgurem , dicentes quod Regula praedictorum Patrum vobis minime conveniarent, cum easdem viris potius es nequaquam foeminis edidissent. Et licet S. Caesarius proprie Chrsi ut sis virginibus Regulam dedicasset, τοιis tamen ob immutationem loci in no ullis conditionibus miniise conveniret. Ad haec ergo

310쪽

GALLICANA PROPAGATIO. 18s

implenda diu multumque renisus sum voluntati ves frae, non si emicaciter durus, scd mea conscius impossibilitate retentus, dum multorum in hac ne minus possibititatem rei a que opportunitatem loci inte lentium Iudicium pertimesco,

ne me temere reprehendant, cur de tantorum Patrum institutis audeam quidquam excipere vel mutare. . . Germanitamen assctu . . . quod bonis mearis desideriis placuit, cunctoque ncta es, Colligio inter septa inus Monuserit adurata suggestio flagitavit, ea qua vobis expediunt, loci opportunitas vel corporis possibilitas praestaret, es a nomma recti do mittis non dissordant elegi pauca ex plurimis. Quibus verbis conqueruntur Jussanae Moniales, quod sanctorum Caesarii, Benedicti S Columbani Regula prout

erant integrae, ii pro ratione locorum, tum pro ratione sexus, pro quo fuerant editae, sibi minime convenirent : quapropter postulant a Donato , ut ex tribus illis Regulis quid ipsis consentaneum, Sc conveniens esset excipiat, mininum quasi corpus ad instar Enchiridii redigat de mutanda vero, aut nova assumenda Regulane unum quidem verbum loquuntur. Deterretur equidem S. Pontifex ab injuncto sibi opere exequendo, non quod existimet eas a susceptis vitae monasticae institutis aberrare volitisse , clim earum pia hac, re fuisse desideria dicat sed quia solummodo timuit ne ipsi vitio verteretur, quod sanctorum Benedicti , Columbani de Caesarii Regulas ausus esset imminuere , quacumque causa id

ageret.

Re quidem vera, Regulae S. Benedicti tanta apud omnes fuit auctoritas , ut licet quaedam in ea reperiantur quae miniis sceminis conveniant, unus tantum repertus fuerit S. Donatus, qui eam resecaret, solaeque fuerint inventa Jussana Moniales, quae id voluerint expetere. Licet sorte Monialium caeterae non plura ex praedicta Regula redegerint in praxim , quam illa quadraginta tria integra Benedictinae Regulae capita, quae a S. Donato excepta sueres; quae non ideo dico, ut Iussana Moniales, aut S. Donatum temeritatis arguam, clim parum reserat utrum integram , aut truncatam Regulam aliquis legat,

SEARCH

MENU NAVIGATION