De miraculis occultis naturae, libri IIII. Item de vita cum animi et corporis incolumitate recte instituenda, liber unus. Illi quidem iam postremùm emendati, & aliquot capitibus aucti : hic verò nunquam antehac editus. Auctore Levino Lemnio medico Zi

발행: 1583년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

M IRACULIS LIB. I. 8r

naec commoda praestat Philosophia, non humana quidem, ut Horatius existimabat, sed coelestis&diuina, quae naturam luxatam ac collapsam in te gritati pristinae restituit, quae fiduciam erga Deum l in nobis excitat, illique nos conciliat, quae animit tranquillitatem adfert, mentem que firmam ac sta Verbi Dis bilem: qua nihil homini in hoc turbulento vite fa f n Elus dii lo optabilius. Quo spectat illud Pauli, quo nullus in hac palaestra exercitatior . Omnis scriptura diui nitus inspirata, utilis est: ad doctrinam, ad redargu- ditionem, ad correctionem , ad institutionem, quael hominem instum eis cit, ut integer sit homo diui nus, ad omnia ossicia pietatis accommodus.l Dere nae immortalitate, at . in tu itata, certai corporis humatur invectioite: tum qua ratione ac modo i persci continget: Deleth quad-ta ex tanto mutirre mentis erectro in Deum,

quanta di morituro Mucia consequendae salutis

C I P. X IIII. NIHIL homini calamitoso , morbis que ac

malis innumeris exposito , in huius aeui decursu Med fuerio plus adfert commodi, depulsoq; mortis metu plus v. praebet solatii ac fiduciae, quam ut subinde cotem. ra quid eiupletur alterius vitae beatitudinem , ac felicitatem eiusque rei potiundae spem certam atque indubi tatam concipiat. consistit in animae immor In quo eois talitate, ac corporis resurrectione, totius fidei no- hcaithoin, strae basi sol ida atque inconcussa. Inanis si quidem nu securi-

foret labor omnis noster, atque irritus conatus: o tas. mnisque vir te nostrae ratio, culturum, institutum, religio evanida, at q. imposturae assinis et si tanto, tamque salutari bono frustrari nos, atque ab alterius hcmi vitae expectatione decidere contingat. Qt ad nn irari subit quorundam stupiditatem, qui non aliter F spirare

102쪽

ta DE OCCULT. NATURAE

spirare homines, quam bruta existimant, quique

animas penitus extingui, nec a morte quidquam hominis superesi e contendunt. Qui cum in naturae operibus prorsus caecutiant, atque hallucinentur, Dei que potentiam vel non agnoscant, vel e rebus conditis non observent, fit ut mens illorum ast equi, aut rationem inire nequeat, qui essici posse sit, ut anima sit aeterna, ac nunquam interitura, ipsumque corpus rediuiuum sit futurum , suaeq; integritati aliquando restituendum. Cum autem Genesi, Deus hominem immortalem esse, ac perpetuo iulum subsistere voluit, ad imaginem & similitudinem sui illum condidit. Quod si homo Dei imagi

nem refert, eiusque similitudinem exprimit: necesse est, eandem cum origine sua naturam conse-Homo Det qui, atque aeternitatis fore consortem. Huius mu-Wmagiraem neris dignitatem ac praestantiam non sunt sortitae referta reliquor animantes: cum nulla in his se proferant Diuinitatis vestigia, nulla mens vigeat, desit ratio, memoria, intellectus, iudicium, artes, disciplinae, rerum qia peritia desideretur, quae hominibus Dei se . - munere affatim sunt attributa. Qil' propter pia- - . a. statuere mortale essie, ac caducum,

ὰ, - , Dci substantia pi odijt, quodque a d iuina

mente homini est inspiratum. Vt igitur Deus aeternus, omnisque interitus experstita anima quo- Anima ho- que humana tanquam diuinae essentiae particeps, mira id u - aeterna, atque ab omni corruptione immunis. Cae-mt-tra par tertim cum Deus hominis gratia omnia condidit,r cepi. solus homo Dei causa, atque illi conformis est creatus, eoque effectum est, ut Deus a mundi exordiis mirifice erga illum assici coeperit, illoque se oblectare , atque eius familiaritate & consuetudine perfrui exoptauerit, adeo , ut huius causa humanitati uniri sustinuerit, atque immortalis mortali agglutinari: quo diuina natura humanae coalescat,

103쪽

iescat, atque uniatur, humana Diuinae. Cuius rei fidem suo hoc testimonio astruit Dei patris sapi entia Christus, qui hanc nobis salutem peperitet Do Deus hom minus postedit me ab initio viarum suarum, ante M m. Cusi quam quidquam faceret: ab initio atque ab aeter tra .no extiti, quando praeparabat coelos , aderam: frouerb. g. quando certa lege, dc gyro vallabat abyssos, quan-σmordo aethera firmabat sursum , Si terram deorsum, C operam cum eo eram cuncta componens,& delectabar periise e gusingulos dies ludens coram eo omni tempore, tu dens in orbe terrarum, & deliciae meae eme cum si liis hominum . hae *i xv eae ire, hoc est, ut Pau sus ait, amor & propensio erga homines, hoc esse. T m. 3.cit, ut omnia nobis per Christum sint communi cata , ut par sit cum illo nostra conditio, similis sors, , aequalis haereditas : eoque fit, ut quidquid in Christo expressum est, in homine quoque sit ex primendum. ipse artei nus est, ac perenniter subsistit: id illius beneficio consequitur homo. pse pri mus resurrexit deuicta morte, auctor, princeps, ac primitis tanti triumphi: illius virtute caeteri omnes sunt resuscitandi. Quamobrem nemo sibi tam sit iniquus, aut in tanti muneris austorem ingra no, tus, ut nominis huius honorem sibi vel inuideat,

vel ab se repellat. Quis enim tam stupidus , qui

se ab interitu vindicare non cupiat, ac perenni ter subsis e re exoptet potius, quam perpetua mor 'et te sopiri, sublataque Omni emergendi spe, in semiapiternam mortem deuolui e Scio equidem non ullis plausibilem videri hanc de animae immortalita. Muo, an

te persuasionem : at corpus in eandem fori Ena re. ma ammor cipi, parique suturum conditione, aut aliquandore uicturia, prorsus abnuunt. Verum hi naturam hoc et tuunt

minis, totiusq; conficiendi opificii ratione non pe- pauci renitus excutiunt, nec in illii defigut oculos,qui hio ni in i lucis huius auctor extitit, & cui' virtute vitae nem,

3 et auspicia

104쪽

Validum

rum resurrectioni Corpus animi causa

pericular,

M DE OCCULT. NATURAE

auspicia est consequutus Si quidem clim anima dc icorpus in diuulse inter se connexa, hominem con- lstituant, necesse est, ut totus homo, hoc est, & ani- ma immortalitate potiatur , ct corpus per resurrectionis mysterium eiusdem muneris sit futurum sparticeps. Neque enim admittet ratio formationis hominis, ut alterum sine altero suo fine, cui de stinatum est, potiatur, utque dimidiatus homo, aut altera modo pars beatitudinem consequatur : necesse est igitur, conditique operis ratio exposcit, ut corpus aliquando se uiuiscat, ac postliminio con iunctum animae pari sit futurum cum illa condi tione , eiusdemque muneri S consors. Cum enim

Deus formando homini es Det intentus: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Quibus verbis non alteram modo partem designauit, sed totum hominem, qui ex coria

pore& anima conflatus est. Haec enim duo unita ac conglutinata hominem conficiunt : quaecum sint discreta, ac diuulsa, hominem distatui contin git, ac nominis huius honore destitui. Quapropter smihi ratio exigere videtur , ut utraq; pars eundem finem consequatur, scilicet vel beatitudinem, si vita innocenter sit transacta : vel damnationem, si nequiter. Nec profecto foret rationi consentaneu, ut ab illa felicitatis spe corpus excideret, cUmhu- ius aeui molestias aeque perferat. Siquidem animae causa nonnunquam flagris sciiticisque subigitur, plagas accipit ac cruciatus, dolores concipit, periclitatur, vitaeque discrimen subit: sic ut illas animae potentias sentientem ac vegetantem, quae bratis etiam communis, pertundi contingat ac dilaniari. In sententiis enim , dictis persuasionibus, o pinionibus, iudiciis nonnunquam suo incommodo animae acquiescit, atque obsequitur , seque in

omnibus socium praebet & ministrum. Itaque

105쪽

MIRACULIS LIB. I iis

3 non immerito iniuria assici corpus videretur, nisi eodem beneficio utatur. Est quidem corpus ani Corpus quo' mae instrumentum, quo actiones suas perficit, ac functiones suas exequitur: sed alia ratione, corpore animato ac sensili utitur anima, quam opifex, t aut architectus serra, malleo, secuti : cum singula membra aptissime ossicijs suis sunt distincta, in ut iisque usibus possint accommodari. Hoc autem C. discrimen inter corpus Ac animam statui posse V DpArario al deo, quod inter Solem & Lunam. Ista enim licet solo ditanae lumena Sole mutuetur, non tamen omnino pro desumpta. pria vi destituta est. fertur enim peculiari motu, suumque circulum absoluit: lumen autem a Soler concipit, Vt speculum, utque lebetes ac pelues per l politae ex oppysita face splendorem, nullum veros lumen exhibet, nisi a sole illustrata, sed tamen otiosa censeri nequit, cum menstruum cursum per-l sciat, suaque coeli spatia nullo solis adminiculol metiatur: Sic Anima corpori quidem vires suppei ditat, at illi non desunt insitae facultates&poten-l tiae naturaleS, quatuor humorum qualitates, quis bus essicitur omnium functionum capax, atques ad quiduis exequendum appysitum. Et quemad--as modum sol sua patitur deliquia, lunaeque inter i uentu occultatur, similiter & Luna terrae obiectus s , 1κλυl tu defectumque percipit ille cum per lineam i eclipticam dccurrit in eodem gradu: ista inoppo sitis: Ita corpus & anima sua percipiunt detrimen , comi fam ta & deliquia, & pars altera alteri nonnunquam vel prodest, vel ossicit. Cum itaque tantus sit in his c 'nsensus, tam fida societas, illaque tantisper,

dum in hac vitae statione excubias agunt, mutua Soperas tradunt, par est , ut corpus per resurrectionem innovatum , eiusdem muneris sit particeps, Consensu atque in eundem municipatum admittatur. Q a

aut ratione id perfici contingat, siquis, ut Thomas E 3 ac Ni-

106쪽

is DE O CC VLT. NATURAE

ac Nicodem' ob ingeni j tarditate assequi nequit, ne Deo vel suam potentiam detrahat, vel illi dissidat : sed oculos mentemque in tanti opificis opera dirigat, abunde multa est perspecturus, quae alii non deesse vires declarabunt, non solum instaurandi hominis, ver ina & quiduis eorum, quae ani- Natura, destinauit, perficiendi. Collustremus coelum risi resu re hoc sideribus undique exornatum, illi l. subiacen

Hionem Aia tem teriae globum, ex qua pullulant tot speciosi, fragrantesque flosculi , tot stirpes salubies, cum e- sui, turn medendis corporibus accommodae, tot in maris gurgite piscium genera, tot in aere ac terra alites tot pecora partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, ipsumque hominem tanti operis coNaitoris muneris dominatorem ac praefectum. Quae initio verbo ex nihilo, nullaque subiecta male Norm . ita creata, stabiliter perseuei ant ac subsit stunt, suasque vicissitudines, ortus, progressus , incrementa obtinent. Cum itaque tam lit immensa condi

toris vis ec potentia : quis illi vires deesse dictita bit erigendi, restaurandique collapsa, qui admiranda quaeque ex nihilo construxit Z Quod si cor

pus homini : nullo negotio ex nihilo creauit Opifex : quanto illi facilius erit, mortuurn restituer , atq; in vitam reuocare t non quidem ex nihilo, se iex materia cognata ac familiari, quae vel in cineres reuoluta est, vel alio quouis modo in auras eua Simile ab nuit. Vt aut artifex op ' fusile confractum atq; imopere fusi minutum ex eadem materia restaurat, formamq;ί . . inducit praestaritiorem : ita Deus corpus in terram resolutum suo tepore reuocabit in vitam , eademnem om quidem, qua fuit Decie, sed omni labe , omniquem otens in terrena concretione sublata. Hoc itaque honoris eo, quod deferamus immenso opifici Deo, eamque poten-

vult. tiam illi astera imis, ut quiduis eorum qu S libet, effi . sis. d. ficere illum posse confiteamur, nec qui quam ex

sua a

107쪽

MIRACULIS LIB. L ip

sua imbecillitate aut ignorantia illud aestimet, auti metiatur: cum minutissima a nobis comprehendit nequeant, prorsusque ingenii nostri captum exce-l dant. Quod si haec mundi spectacula,totiusq; naturae ordo ac series non sit satis essicax ad excitani das hominum mentes, nec ullae rationes satis firm qac solidae ad declarandam Dei vim ac potentiam i saltem in se quisque descendat, ac mentis suae di- snitatem ac praestantiam sedulo excutiata profecto intelliget atque experietur, quanta sit humani animi, menti Sque excellentia , quanta denique illiusvis & potentia. qui homini hoc munus indulsit. Mihi vero humana mens non omnino gemmis Vi--eu detur absimilis, quae praeter id, quod aspectae gratae gemmu co

sint, atque oculis blandiantur, tum internas viret, paratio. essectusque e caces obtinent, ac latente S, qua sat tritu , confricatione proferunt. Vt Succinu, Agates, Magnes agitata ac cocalefacta festucas, floccos, ouisquilias, ferrum violenter ad se rapiunt: Sic in

animae vis exus citata ac conculta vim tuam exe

xit, utque ignis sopitus, ac cineribus obductus emi cat, sensimque scintillare incipit. Et quanquam diuina virtus passim se profert, atq; in tanto naturae artificio omnium se oculis exhibet, adeo ut humanus animus expleri ac satiari nequeat: in nulla ta men re Dei vis atque amplitudo magis elacet, aut expressius se declarat, quam in animo menteque

hominis , quae ab archetypo diuinitatis est deprompha. apropter non est, quod quisquam hismis

eam opinionem concipiat , ut id existimet na Diu,n, quando interiturum, quod ab es sentia Diuinita, tis dimanauit , tantisque dotibus est excultum. Quo mihi non absurde ratiocinari videtur Plato: Quidquid non constat ex elementis , est immo x--phisis tale, atque interitus e X pers. Anima non constat ex elementis, nec ex materiaeco cretione conatur,sca

108쪽

n DE OCCULT. NATURAE

diuinitus originem est sortita. Igitur non est Ob-noXia corruptioni. I lec sane tanta inesset hominum animis vis & acumen ingeni j: praestantia doctrinae: inuentionis subtilitas, cognitio rerum, Dei vel amor vel notitia : nisi anima a terreno concre- tu aliena, Diu in statis esset particeps, atque aetetnitati destinata. Quae persuasio priscorum etiam animos occupauri, Quibus insitum erat, teste Cice- Ethnic, im rone, esse a morte sensum , neque excessu vitae siemo iisDiis: deleri hominem, ut fund tus interiret. ad litum rem is .i n ultis aliis, tum cari cmoniis sepulchrorum intelli runt. gi licet. Quas nec lata cura coluissent, nec tam in

expi bili religione sanxissent, nisi haesisset in eo

rum animis, Mortem non delere omnia, sed quandam esse migrationem, commutationemque vii qme. de D - nielioris . Nec sane quisquam potest esse tam rudis, Min. moribus , qui in coelum attollens oculos, tametsi nesciat, cuius Dei prouidentia regitur

hoc omne , quod spectamus, aliquod tamen emenumen intelligat ex ipsa rerum magnitudinc,m tu, dispositione , Ordine , utilitate , constantia, Homini re quod fulcit ac moderatur omnia. Cum itaque Deus opt. max. qui nihil temere, aut fortuito est patus attri molitus, tantarum ictum uni homini principatum attribuit, ab su ritum videri posset, ut is ad nihilum sit redigendus, totusque spectet ad interitum. Loge profecto melius consuluit generi humano naturae parens, quam ut id gigneret atque educaret, quod cum perpessurus esset extremos labores, tum incideret in mortis sempiternum malum, portum potius commonstrauit, ac fidam tutamq;stationem, in qua post exactos huius aeui labores log s. siccat conquiescere. Hinc Paulus o nia studia, cu Hebria. xa que nosti ad sursum spectare vult, erecta sq: men-u sia perna ciuitatem , coelestia meditari. Quod

si hujus tantum seculi finibus vita nostra terminatur

109쪽

MIR AC VLIS LIB. L fo

atur, nec ultra producitur, nihil homine calami tosius, nihil abiectius, prorsusque iniqua opulentortam atque inopum conditio. Cum illi delici js adfluant, Ierumque omnium copia perfruantur: isti malis omnibus expositi, nullam habituri sint post hanc vitam, spem, nullum solatium. Quamob- irem optime ratiocinatur Paulus : Si in hac latum Avita spem fixam in Christum habemus: nihil Chri stianae professionis hominibus miserius, multoque et potior illorum conditio , qui a Christo alieni sua

uiter v ruunt, Ic seque molliter curant, quarn Chri

stianorum, qui vana spe ludificati, malis se diue -xari patiuntur, omniumque ludibrium esse sustinent, ac reiectamentum. Quod si quidquid est ho minis, perit, totaque spes morte finitur: quid sibi

vult anxius ille mentis cruciatus, atque antini cartaniscina i quid scelerit ultrix conscientia Z quid in

gruente tepc state aliqua patior S: trepidatio i ruriasus quid securitas, animiq; tranquillitas, de cos antia Z Nonne illa poenam surit metuentis post hanc vitam Z ista praemia spectantis, ac malorum lenimen, Vita que ex Dei praescripto exachae non sine certa spe, remunerationet Quae res effecit, Vt Paulus exhortatus Timotheum, sue disciplinae assectatorem ad peragendam muneris Apostolici functionem, ad quam erat asciscendus, desumpto ab athletis ac pugilibus exemplo , confidenter pronuncia iit: Certamen bonum certaui, cursum co- -

summaui, fidem seruaui : quod superest, reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet Dominus iustus iudex, no solum autem mihi, sed quotquot illi fidunt, illiusq; promissionibus nitu tur. Quamobrem non est, quod quisquam ab hac spe decidat, mentem'. sinata tantae felicitatis expectatione dimoueri. Huius enim rei veritatem sua cuiq; mens dictat, intellectus percipit, ratio confirmat, F s natura

110쪽

i. Cor. a. Cuatenus ei uenda estatis

so DE OCCULT. NATURAE

natura rerum loquitur: adde, quod omnibus insita sit immortalitatis honesta ambitio , & quod quisque me moliam sui quam maxim longam esse sicere cupiat, eamque apud post ei os durare perenniter , ac nulla vetustate aboleri . Quae una ratio validissima Augustino dc Ciceroni creditur , qua conuinci possit, Animam esse immortalem, nec Vnquam inretaturam. Haec si quidem persuasio magnos addit stimulos , magnaque incitamenta ad virtutem , ac propositas piae in iis ad praeclarissima quaeque mentem extimulat. Et quanqua haec& pleraque alia non exigant rationum suffragia, nec diuina (vt Paulus ait consistant in persuasorijs huma nae sapientiae verbis : non tamen improbandus illorum conatus, atque industria, qui sobrias rationes adstarunt: quo illorum animis error eximi possit, qui contemptis scripturae testimoni j saegre ferunt animae immortalitatem, ac resurrectionis fidem hominibus inculcari. In caeteri SVeio non consilitum arbitror, diuina curiosius perscrutati: ac sacri codices frenum iiiij ciunt huma nae temeritati, qu .e eruere tentat accessu, adituque

dissicilia, atque unde non facile resilire, ac referre pedem licet. Cum si ei documentum Iob, Esdras, ac praecipue Paulus exhibuit, qui eo erat progressus, ut exclamare sit coactus: O altitudo diuitiarii, sapientiae & cognitionis Dei: quam inscrutabilia sunt iudicia eius , & imper uestigabiles viae eius. Qujs enim cognouit mentem Domini Z aut quis

illi fuit a consiliis E Quoniam ex illo, & per illis, ocin illo omnia. Caeterum nequisse diuelli patiatur ab hoc solido fundamento, in quo tota spes hominis decumbit, totiusque salutis cardo verti tur, Paulus acriter viget ac inculcat Resurrectionem, qua & animae immortalitatem complectitur, eiusque

rei fidem, certitudinctu, rationcm, modumq;cc- Primit,

SEARCH

MENU NAVIGATION