De miraculis occultis naturae, libri IIII. Item de vita cum animi et corporis incolumitate recte instituenda, liber unus. Illi quidem iam postremùm emendati, & aliquot capitibus aucti : hic verò nunquam antehac editus. Auctore Levino Lemnio medico Zi

발행: 1583년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

VITAM OPT. INSTIT. s r

serit, obseruari nequeat, Belgae prouerbiali figura ProN-rs, c. Auersa cuspide ferire dristitant, hoc est, no a fron. to inscio-te , sed a tergo atque auersa corpori S parte, lachien, en met de crom me Donis alia Dauidis expostulatio, qua queritur ab illo sibi inferri damna, cuius summa familiaritate viasus est, atque arctissimo amicitiae foedere coniunctus sic, ut omnium consiliorum fuerit particeps,

di tanquam intimus ac primarius amicus secretorum conscius. Sic autem rei atrocitatem exavitat,

Quoniam si inimicus maledixisset mihi, sust uissem utique . Et si, qui me oderant, erexissent se con tra me, abscondissem me forsitan ab eis. Sed tu ho mo unanimis, dux meus, & notus meus, qui si Dauid , lo-mul dulces mecum capiebas cibos.& in domo Dei cm evo versati sumus cunn consensu, &c Versus sunt catus. thetici, hoc est pleni affectibus quibus se grauiter magnaque indignatione ferre declarat, quod qui hactenus fidi amici speciem prebuit, infestissimum esse hostem experiatur, ac latenter taciteque perniciem moliri . to autem graphice depingat exprimatque hominem versipellem &subdolum, qui specie quadam assimulatq amicitiae ac vir cutis, Vul. tu, oculis, sermone, blandiatur amico, quum intus in eius perniciem virus & venena foueat, hoc ad perfidiae crimen adiicit, Mitiora sunt butyro ver Simile abba oris illius, quit in corde eius instruatur bellum, o o Cr ba Molliores sunt sermones illius oleo, quum sint re Oro.

ipsa gladi &iacula. Qua similitudine designat fu

catos ac malitiosos amicos, qui aliud in pectore et ausum habent, aliud in lingua promptum, quique altera manu panem ostentant, altera lapidem ferunt. Cuius proditionis specimen exhibuit Iudas Iscariotes, dc post hunc plerique alii, qui ab

. - ' - x. - iuaudulenta exempla sumpse

562쪽

ratio.

EXHORTATIO AD De rei familiaris ac domesticae cura, elue admitti,

stratione. C a P. XXV.

QVOD ad Oeconomicam, hoc est, rei familia, ris administrationem attinet, quae, Cicerone teste, ministra est ac famula corporis: in ea stabilienda ornandaq; quemque industrium csse decet ac prudentem sic. ut eius amplificatio ad usum vitae necessatium, ad commoditatem, ad Ornatum referatur, non ad tu vum ac delicias, non ad sumptuosas mensas atque immodicos scrculorum apparatus quae opes, quamlibctam mensas, exhauriunt atque attenuant. Quocirca in exornando conuiuio mea

. saque instruenda prae caeteris obseruanda frugaliatas ac victus moderatio, omniaque euitanda gulae ac libidinis incita meta, denique bellaria delicatio ra, quae fere secundis mensis inferri solent cibo satiatas, quo denuo edendi cupdditas incitetur. Haec profusio vitaeque luxus praeter id, quod facultates imminuat, ac morbos pariat, etiam ubi vino incaluerunt, luxuriae formenta ministi as, ac lumbos in citat, pArtcsque abdita S atque obscoe nas tenti glane afficit, qua prurire incipiunt, atque, Ut Apostoli verbo utar , uri, hoc est, potentius ad ventu rem incitari satiam ob rem Paulus nihil pro cupidi latum arbitrio fieri vult, sed omnia ad necessitatem usumque naturae referri, non ad luxum ac Voluptatem, corpori mentique aeque damnosam Ne mo aut ita obsurdescit ad naturae sensum, ut corpus suum ego stim habere sustineat. quin, ut Paulus at i, enutrit ac fouet illud, ut Christus Ecclesiam. Quo exemplo inuitat Apostolus maritos, ut Vxores suas ament, eam cis curam adhibere studeant, quam quisque sito corpori adhibet, atque illis praestet Quod Christus Ecclesiae sponse unice a da ina

praestitit

563쪽

VITAM OPT. INSTIT. s 3

praestitit Caeterum in rei familiaris administratione ac stabilienda firmandaci: re domestica ne quid illa detrimenti patiatur, ita omnia moderandas sunt, ne vel prodigi aut profusi hominis nomen ini curras, aut plus satis parci, aridi, tenaci S.

Conseruatur quidem res familiaris parsimonia, Modus re eaq: augescit, & incrementa concipit: verum non bus adhν- in eam a n gustiam illa contra hi debet, ut defraudes .endu , Genium, ac te tuosque inedia conficias: quod sor didi quidam opulenti factitant, rursus ne, ut decoctores assolet, parta pro undas, ac patrimonia dis sipes, ast itisque aliquot huius notae ac farinae soda libus, qm ad haec perficienda exhortantur, ac classe

si cum canunt, abliguitas. Vt autem iuxta Terentium, Necesse est sumptum faciat, qui quaerit lucrum : ita iuxta Plautum, Non potest costare qu(stus, si illum sumptus superat. Quam sententiam Belgae ita efferunt : Molt tenvhesnaero norm Proueri cghe. Quo indicat, ita moderandum sumptibus, immodica profusione rem domesticam imminui com- contingat, sed aequalis ac par sit census expensique mera Grai.ratio. Quocirca industri j Patrisfamilias ossicium est , pro tempore velut ex promptuaria cella quae dam de prymere, S quum res poscit, recondere. Et . Damnosa enim, ut habet Proverbium, Sera in fundo parsimo ect ferania Non est aut a nostro instituto, nec a Rei p. com parsimo modo, ac re rudomesticarum coseruatione aliena

lex, quam Amasis Aegyptiorum rex promulgauit, Soloni Atheniensiti Legis a toti edia usurpata, qua cautia est, teste Herodoto, ut populares at sin qui- 3. lini singulis annis apud prouinciatu Priesides de te e. monstrarent, unde viverent, & qua re sibi victum copararent. qui id proferre no possent, nec testare tur, se legitime viuere, morte plecteretur. Qua edi- Lex Amisiacti seueritate coercere voluit otiosos, ne ad latroci cs contra

via, ac praedationes illis pateret aditus et quo fere otiosos.

564쪽

EXHORTATIO AD

deueniunt, quibus alea, scortis, compotationibus paterna h. aereditas decocta est, ac funditus exhaustum pati imonium. Ex his emersisse opinor apud Corinthios, Legem sumptuariam contra prodigos, dc qui suas facultates temere profundunt, aut sumptuosius magisque effuse conuiuantur, quam res familiaris ac prouentus a tinuus exigit. cbarnquum Diphilus apud Athenaeum referat, ac Latinis versibus expresserit Erasmus, de omni disciplinarum genere optime meritus, non grauabor adscribere, quo Magistratus rationem modumq; ineat, qua effici possit, ut Ciuitates ac suburbana pr dia minus infestentur, ac violentis grassatoribus, qui interdiu ac noctu facultates quietasque ho-Lhaesum hianum possessiones diripiunt, ac corpora immai tua ,A Co niter excruciant, nisii confestim thcsaurum proferinthiorn. Hii autem Verssibus exprimitur legis huius

sententia, . . , .

Hoc lege cautum oes hic apud Corinthios, Si quem iam obsonare semper Plendide V demus, hunc rogamus, sende 'oluat, mouid faciat operis: Si facultates habet , Ut reditus harum Aluere expensas queat, Perpetimur iram perflui fuis bonis. Si forte sumptuis superat ea, qua possidet, Prohibemus huic, ne faciat hoc inpolyerum. m pareat, tam plel Pitur mulctagraui. Sin fumptuoso uit is, qui nil habet,

Tradunt eum tortoribus. Proh Hercules s

Nec Pnim licet se tam absti malo usio degere, Talem sciasse est nec se aut noctibus

Abigere praedam, aut fodere muros aedium, Aut hac patrantum iungier commercio Aut in oro arere Sycophantam,aut perfidum fraebere testem. Nos genus hoc mortalium

565쪽

Non minus seuerus est ossiciorum exactor Paulus a g. Apostolus, qui praecipit, ut ignaui atque otiosi ex . Paulura et-cusso veterno, operam manuarijs opificiis impcn- navos exindant, quibus sede domesticos alant: quod tam rigi. mutat isa de obseruari voluit, ut ijs alimenta denegaret, qui industria.

non insisterent labori, atque ad constabiliendam rem familiare essent intenti, sed tanquam fuci, qui apum laboribus de mellificationi in idiantur,ex a liena liberalitate & munificentia viverent, atque

otiarentur, nullo opere, nisi rerum curiositate occupati. Ad hanc disciplinam accensoriam seu eti-I Aulitatem Paulus etiam fures reuocat, qui aliena com- fures ad pilant ac depeculantur , quos non sol im commo- monitio.

ne facit, ut ab aliorum opibus manus abstineat, sed Ephe. . quae honesto labore parta & conquisita sunt, ege nis subleuandis impendant. ita si q(i id labis aut maculae contractum sit ex re aliqua infami & pu denda , bonis operibus ac liberalitate in tenuiores elui potest. quale exemplum editum est in Zacheo, Lue.i,. qui frenore parta disi tabuit egenis. Hac enim ra

tione efficitur ut anteactae vitae ei rores & vitia vir tutis compensatione obliterentur, mutatis scilicet

an diuersum affectibus, exutaci: i nolita naturae prauitate ac vitiosa consuetudine.

Somni ct vigilia tio eratio. C a P. XX VI.

, ST V DI O S I S virisque politicis inter caetera habenda somni & vigiliae ratio. Hscenim si

rata sint,& tempestiue adhibeantur, plurimis com nroditatis adferunt in stabilienda firmandacis valetudine. nam praeter id , quod corpus alacre Praestant de vegetum , tum mentem quoque reddunt,d obeunda quae uis munia ac functiones erectio-iem. domnus autem immoderatus atque immo-

M in dicus

566쪽

s 6 EXHORTATIO AD

dicus stupidos reddit homines, ignavos, socordo, obliniosos, & qui non facile emergant, atq; ad pr*claras Ullas artes enitantur. Qiuo circa huiusmodico ditionis homines ad exercitata ones, ac subcudos labores excita di quo torpore veternumq; excutiat,

atque aliquidlibeto homine dignum meditetur. - Quod ad meridianum diurnumque somnum ne- illi assuescat, nisi cis Tis, exaestu ac labore contracta , vires assis Xe- et rit aut nox pissidiana intempestiuis vel vigilijs vel' - symposijs transacta sit. tunc enim citia incommodum admitti potest meridiatio , alias memoriam labefactat, mentemque obnubilat, & piae ter capitis grauedinem , oculis caligine adfert, praesertim ubi cibo oppleti decumbunt. quibus hoc quoque accedit incommodi, quod sopore excussi, nauseabundi sint atque oscitent, passisque brachiis pandi- Pandicuia culentur, hoc est, membra quaquauersum disten-r, quid fit. dant, diffuso undique per corpus vaporum cocur

sti, ex languida quadam affectione & febrili rigore, quem voan ny nostrates vocant, Latini veteres Helucus Helucum. Quae vox designat vel a crapula vel mena oo us ridiano somno nauseantes ac flaccidos, quiqs sub--ffectuis. inde ad oscitandum impelluntur. Meridia Senes vero & qui in aetate matura consistunt, ito senibus tuto meridiari possunt, hoc est , prandio absoluto, commoda. modo no nihil interualli intercedat, se somno de dere, praesertim aestiuis mensibus, coeloque ferui- do. quae aeris intemperies homines somnolentos efficit, quo tempore ea commoditas captanda est, vel in sedili collocato corpore, vel in culcitra composito, capite sublimius pauloque erectius in pulmuinum inclinato. Tali enim somni laxa meto spiritu S cum naturales, tum vitales, a quibus spiritus animalis qui cerebro insidet,fomenta concipit, instaurantur ac re uiuascunt.

567쪽

vi TAM OPT. INSTIT. ssi

Vigilia autem intepestiua cum omni aetati no- isa exuxia, tum iuuentuti nocentissima , ut etiam inedia, iccat. quorum utrunq; cerebro siccitatem adfert, ac praeter phrenesim & delirium , quod inducit, totum corpus aridum esticit, squallidia, strigo sum. Qui odii immodica vigilia, vel inedia, vel intempestiua lacubratione, aut etiam nimio labore, aut immode rata Venere vires attritae sint, ac spiritus exhausti, consumptoque succo vitali macies contracta , hu-inido alimento ac somnificis potionibus usi es reficiendae, quales sunt lactuca, spinachia, maluae effifectu par, atta plex,bu glossiis, dc qiape vulgo borago Somn cadicitur, semen papaueris recenti S, nympheae flores, quae cere vulgo ne nuptiar, vel lilium aquaticum & palustre, Mum Batavi seu Hollandi vocant , ut ovater, mectant. Ieben. quibus accedunt violarum flosculi, nuclei pini,amygdala dulcia, pistacea seu sistici, ordei cre mor, vitae dc passae, de Corinthiacte illae minutis atacinis, vinaceis immunes, dactyli seu palmulae, mala Medica seu corticis citri Zaccaro aut melle conditi. ijs enim nativus ac vitalis humor reficitur, ac cerebrum mentis sedes velut rossi do humentique vapore perfunditur, ac suavi halitu irrigatur, ex quo emergit somnus placidus, acquies minuS turbulenta, aut tumultuosa. Quod si quis sit natura somnolentior, nec illi incalescat animus ad res ut i a selox, las praeclaras , continenter exercitationi ac labo tiatur. xi insistat, vitet cibos omnes frigidae humentisque facultatis, eosque assium at, qui vi calorifica humo res superuacaneos, in quibus consistit somni causa, exiccant: quales sunt hysopus, rosmar nus, saluta, Origanum, amaracus, vulgo maiora na, cunila

seu tymbra , brassica rubicunda, Z in Ziber, piper, nux muscata , gario phyli, & pleraque alia , quae cerebrum vaporoso ac fumido humore oppletum releuant, mentemque densis vaporibus obnubitam a lata in

568쪽

Moderatio cibo adhibenda.Dentrem qua laxat.

Herbae qua

s et EXHORTATIO AD

latam erigunt, atque ad concipiendas honestas cs gitationes alacrem reddunt atque expeditam.

Nuid adferat commodi vel incommodi repletio se inanitio, denique alum vel ab rictior, vel r

laxior.C A P. XXVII. EADEM quoque alijs rebus, quae valetudini

vel prosunt vel ossiciunt, adhibenda moderatior quales sunt repletio & inanitio, qua scilicet corpus cibo potuque reficitur,vel humoribus oppletum euacuatur. V t autem frugalis esse debet, ac temperata studiosis virisque politicis victus ratiosita non nimis tenuis de parca, ne spiritus extenuetur: quibus &id accurate obseruandum, ne aluus sit adstrictior, aut plus iusto laxior . Vtrumque enim (si modum excessierit valetudini aeque noxium. Si enim plus nimio profluat, ac sit citatio , corpus aridum reddit ac strigosutia, somnique paucitatem infert, atque inducta cerebro siccitate, memoriam imminuit: sin vero nimium arescat ac sit coactior, memoriam obnubilat, atque oculis caliginem inducit, somniaque tumultuosa ac turbulenta essicit, crassis densisq3hurnoribus ad cerebrii delatis. Quae autem ventrem aluumque placide niolliunt, sunt violae, lactuca, spinacia, a triplex maluae congeneres, quam veteribus in eum usum commendatam Martialis indicat,

Exoneraturas aluum mihi Vimea malua Attulit, divarim, quas habet hortua opes.

His accedunt bu glossiis, & quae vulgo horago dicitur, cheraphilum vel gingidium, vulgo

beta, blitum, pruna Damascena, uuae passae & Corinthiacte minutis acinis, mora, ficus. Medicamentosaquq id praestant, sunt Mercurialis, fumaria, po-i

lypodium,

569쪽

VITAM OPT INSTIT. 3 et

lypodium, senna,Rha barbaron, carthamus,epithi

inus, cassia, manna,seu mel aerium concretu . nam scamonea, tripolrum seu turbit, megereon,&c. Vires deiiciunt. quocirca non nisi validis ea exhibentur, qbum malo nodo malus quaeredussit cuneus. Si autem venter magis lubricus est, quam valetudi ni commodum, sisti potest crebro usu men thaebicundae,&quae in ossicinis passim obuia est, ex confecta mella gine vel syropo. Ventrem quoque adstringunt ac corroborant cotonea tenera lanugine mala, & quicquid ex ijs conficitur, rosae rubentes. iis accedunt ines pila, antequam uliginem sint perpessa ac tenerescant, corna lapidoso quidem intus nucleo, sed non insuaui insipidoque sapore, eoque acido atque adstringente, Rhus Ponticum, nostrates Ribes vocant, quod appetentia mire excitat, ac nauseam discutit, ipsique stomacho retinendi cibi vires confert, pr sertim aestiuis mensibus, ubi biliosus humor aluum proluit, ac fluxum prouocat, in quem usum succus eius saccaro con cretus, quem Rob Avicenna vocat, praesentaneus. Rob quidnam aluum plus nimio profluentem cohibet, atq; Avicenna. appetendi vires languidas erigit, cibique auiditatem excitat, ut etiam mala punica, vulgo granata, rubentibus intus atq. angulosis acinis sapore modo dulci, modo acido.

Studiosiis viris, politicis spim meatus , per quot

excrementa deferuntur, expurgandos.

C A P. XXVIII

NON frustra Deus humani corporis opifex tot

meatus ac vias expurgandis humoribus prolue n. purgantur disque excrementis condidit, ne scilicet ex horum excremetis redundantia obrui hominem, atque emanantibus destinat

ab ijs vaporibus suta cari contingat. Sic caput per

570쪽

sso EXHORTATIO AD

nares, aures, palatu se emungit atq; exonerat screatu ac sternutamento: Pectus& pulmo per vocalem arteriam tuus pituitam elicit: Stomachus seu ventriculus vomitu ac ructibus senti nam exhaurit: in testina per aluum se expurgant, ac postico emissis flatibus Hordibus seculentis cloaca proluunt: Renes & vesica per meatus duetulciue urinarios totiuderiuant: Corporis autem superficies per cutem porosam, ac multis minutisque foraminibus per-

uiam fuligines ac sudoriferos halitus discutit.

Quocirca cum corpus in culpate cosistere nequeat,

nisi singulae partes bene constitutae sint, suocis officio citra offensam fugantur: dada cum primis opera, ne quis error aut inteperieS sub oriatur, quae or ganorum actionem vel viti et vel reddat deterio rem . horum enim ministerio mens ipsa utitur , acres praeclaras perficit. At moibus aliquis infestat, si caput grauedine tentatur, si pituita molesta est, si calculus aut strangursa, seu urinae stillicidium vexat , si caligo ac lippitudo oculos viis at, si manus

aut pedes articulari mo ibo tentantur,mPAr. in muta quem sabies, raut morbi regii s vrget, A te. minus expedite sua munia ac fu nctiones obit aut exequatur humanus animus. Quo mihi consulto facere videntur, qui valetudi nis rationem habere curant, ac corpuS esu sque partes ab omnibus excremetis purgatiores essicere. Sic enim mens ipsa magis ni te scit, atque ad qua suis act io nes redditur ac commodatior. Magna mortalium pals neglecto o-Valetudo nani cultu, nec obseruata valetudini S ratione, Opi-

auro o- bus inhiat, ac studio comparandi conquirendiquetior. ' est intenta, quum tamen Sanitas sit auro potior, nec ulla res animi tranquillitate optabilior. Con, Lib. i. vi- firmat id versibus hisce Horatius, Si qentri lene sitator, o dodibus i tuis: nil

Diuitia poserunt regalei addere maius. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION