Melchioris Cani ... Opera, in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry doct. Sorbon. ..

발행: 1714년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

nos utque pervenerunt: traditiones ipsas tum ad fidem , tum ad mores Perti nentes , tanquam vel or: temis a Christo, vel a Spiritu sancto dictatas, re

continua succestione in Ecclesia cath lira conservatas, pari pietatis affectuae reverentia cum libris acris , suscipit ac Veneratur . Et posterius: Si quis autem traditiones praedictis sciens ne prudens contemPserit , anathema sit. Ne plura. Referri enim decet ad ea, quae capite 3. Doliti fundamenta , ex quibus , ut nihil aliud adjiceremus . idi plum , quod hoc, nunc capite Pers quimur, fatis exploratum esset. Uerum ut singula persequi, est operis i finiti : ita quaedam explicare fusius. , est necessarium. Nec tamen quae huic loco explicando dedimus, nimis multa videri debent. Quo enim huic Ioco vis ab haereticis maior insertur , eo uobis magis elaborandum erat, ut is quam diligentissime he : explicaretur de muniretur. Atque quemadmodum supra diximus , ex decem partibus, in quas Ioci iTheologici naturam , vimque divisimus , secunda haec , quae in traditione consistit, maxime Theologiam & fidem attingit.

Et res tanta paucis ab luenda non erat . Sed iam argumenta ea tandem

diluamus, quae cipite primo adversum traditiones opPosumus.

in quo refelluntur argumenta p. primi. .

. T Llud vero argumentum, quod est ax principio positum, non est dissiciale restitare. Ridiculum est enim credere, Apostolicas traditiones non e

dem fide ac diligentia posse in fidolium cordibus asservari, ac si in Papyro scriberentur. Nam . nec scri Iura

Spiritus Dei vivi facilius quam atramenti deletur, de sunt eleraeque traditi nes, quas more & usu facillime videas retineri. Quod si Christi providentia ecclesiae Christianae deest, tum vero

nec traditiones asservatas ego defendo , nec certam scripturae auctoritatem . Utraque enim iuxta res sine Dei procuratione non constat, quam si tollas . neque traditio, nec scriptura vindic

tur . Sed si Christo curae Ecelesia sua est , iam non erit ambiguum . quiri quemadmodum Euangelium illa in sen-iu potius, quam in littera custodit,

De Traditi itas Apostolicis

ita de caeteras elistodiat iraestionet. quas ei Apostoli rantopere commendarunt. O Timothee, inquit Paulus, depositum custodi , devitans prophanas vocum. ' novitates, oppositiones salsi nominis scientiae. Quem Iocum miror a Caieta, de gregis commissi deposito , non de commissa docti ina esse intellectum : Praesertim cum alterum simillimum in i posteriore ad Tim meum epistola non de grege, sed de doctrina interpretetur. Debuerat autem Caietanus admoneri, Paulum de verbo Dei fuisse locutum . ex iis, quae estigio sit it, Devitans prophanas cum novitates, de oppositiones falsi nominis scientiae . Utraque enim harum traditioni Apostolicae adversa est, & Ucum Prophana novitas, & falsi n minis scientia. Traditio quippe vetustate commendatur 1 de si quid audieris in Ecclesia novi, tum vero id sciasi esse , ut antiquitati, . ita quoque AP stolicae fidei contrarium. Cum autem. Iegis, voces esse vitandas, non tibi v cum sonus veniat in mentem , sed -- cum significatus. Dogmata enim se tentiasque novitias mitare jubet Apostoris, non verborum sonitus inanes aut novos. Tametsi novitia quoque verba ,

quoad licebit,. virare in fidei. , --rumque disciplina debemus. Scientiam vero falsi nominis, vel Sophisticen ,, i vel artem Cabalisticam intellige . Nam traditionibus Apostolicis occultae Illae

Cabalistirum traditiones, non aliter OP-mnuntur , ac fabulosa veris . sacris su Perstitiosa. Quansitam adversius Gnostiis cos Apostolus disserens, ut vere Theo phylactis assirmat, falsam illorum scie tiam traducit, quam tamen Illa ruaa plebi magno pretio vendebant. Quolsi nihil est tam contra tradita ab Ap stolis antiqua.dogmata , quam OPInl nes in ecclesia tum novae, tum prophanae : vetera 'enim , t eademque acra .

mysteria fides Apostolica probat, aia

Pernaturque Contraria , nihilque tam est secundum Apostolos, quam non recedere ab his, quae olim accepimus ,

nimirum de verbi, non de gregis d imsito Apostolus loquitur: Itemque si falsi nominis scientia , vel Sophistice intelligimr, ut quibusdam placet, vel Cabalistica , ut etiam Caletano est v Isim , vel illa Gnosticorum , ut The phylicto , mihique etiam probatum est:

necesse est , cum verae falsa scientia advertetur , contrariorum eundem else sermonem . Quae quanquam ita sunt in Promptu it res confirmatione non ebeat,

limi tamen nobis Vincentii Lirinem

nauitatus .

. Tina. R. n

mana aut in uani ira

quia levit ex tii ha eipsum locum . a Tim. s.

162쪽

Liber Tertius. Cap. Postr.

.iti gravissimi aiictoritate confirman- ditiones , interiere da . Depositum, inquit, id est, quod

tibi, creditum est: non quod ai te in ventum : quod accepisti , non quod excogitasti: rem non ingenii ,. sed e ctrinae: non pia vatae liturpationis, sed traditionis publicae: rem ad te perductam, non a te prolatam : in qua non auctor else debes . . sed custos: non institutor, sed sectator: non ducens, . sed sequens .. Aurum accepisti , aurum redde: nolo mihi pro aliis alia. subiicias. . Custodi propter inimicos; proptetr su-tes: Custodi etiam diligenter, . sedu-Ib, fideliter , ut suoi tempore, . Cum omniterit, quibusque oportuerit, re das . Devitanς prophanas vocum novutates, . Hi est , sententiarum, dogm tum , rerum, quae sunt vetustati contrariae . . Nulla quippe haeress nisi. stib

Pore emersit. . Nec quisquam haeresim instim it, nisi qui se prius ab ecclesiae Catholicae de antiquitatis consensione discreverit . . Hoc evo apud Omnes

haereses legitimum filii atque solenne, ut prophanis novitatibus gaudeant s. antiquitatis scita fastidiant. ContTa veros . Catholicorum hoc proprium 1. OPosita sanctorum Patrum & commissa servare, damnareque Brophanas noVItates .

Ita enim in concilio Ephesi omnium Patrum una sitit vox , ut, quod erat antiquitus traditum teneretur: quod ad inventum nuper, exploderetur. Ha ctenus Vincentius. Huitis verti Apost lici testimonii tanta vis adversum H reticos fuit , ut Clemens Alexan. 2. . strom. lib. scribat Haereticos, quoniam eo testimonio evincebant lir , epistolas Pauli ad Timoth. explosisse . . Ut eo igitur, unde digressa est, sereserat oratio non fuerunt maiores

nostri in re tam necessaria negligentes, sed quod Apostolus Timotheo, , de in illo magna cura commisit omnibus, id magna etiam illi cura serva runt. Itaque in primo illo argumento. Lutherani haud uectis ratiocinantur , ac si non divinitus res Ecclesasticae gereremur. Q ὸ si ita pergunt, pari ratione suadebunt , . nec Canonicos libros quidem eosdem mansuros semper, sed, si placet, etiam Perituros. Nam quot libri tineas pascitnt blattaiaque diserti λ .Quot au chorum monume ta hominum incuria interciderunt ρ Nimirum enim Pythagoras quoque ipse , ut Lusias Pythagoricus ad Hipparchum scribit, commentariolos quosdam Damae filiae testamento reliquit: qui tamen, ac multo etiam magis quam tra-

In ad casula.

Quae cum It a sint, verendum non est, ne Aiost

larum instituta, quae digito Dei non in tabulis lapideis, sed in Ecclesiae vj sceribus scripta sunt. humana Aliavione deleantur. Ac ae primo quidem argumento satis muta diximus: v

reor etiam ne nimis multa. , -r

At secundo ita respondeo. Non vult 'iram

Augustiniis, dicti , factique Jesu ab

Euangelistis scripta, ad lalutem fideialium Ad doctrinam esse fati . . Alioqui epistolae Apostolice, Apostolonim acta, Iiber Apocalutas, totum etiam legis

veteris instrumentum, stipervacanea esse, . non necessaria viderentur. Sed

hoc vult, non suisse opus ad sidelium salutem ,.ut ex dictis , . factis te Jesu alia scriberentiir , quam quae scripta sunt. Haec enim scribere satis fuisse, reliqua ab Euangelistis sine culpa praetermissa . Nam quod rursiam nobis August. obicitur, facilis est A prompta defensio. Quae enim usi & more E

clesiae tenemus, ea non modo non

sunt obscura, sed. et deo sint amrta, ut de iis disiputare inibientissimae insaniae esse idem August. existimarit: Cum . ergo, ait, ubi de re obscurissima disputauir, &c. Satis ψdicat, sede his laqui nullo modo, quae Ecclesiae insti tuto Ze traditione constant. Alioqui illud nobis adversarii expediant velim, quod August. idem lib. . coni. Cresco. r. c. 3'. diserte tradit in haec verba: Quamvis huius rei certe de scripturis

canonicis non Proseratur exemplum, earundem tamen scripturarum etiam in hac re a nobis teneretur veritas,

cum hoc facimus , quod universae iam placuit Ecclesiae, quam ipsarum scripturarum cImmendat auctoritas . Ut

quoniam sancti scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit, eandem Ecclesiam consulat , quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demon

strata

Jam vero Apostoli testimonium Perinverse nobis opponitur. Nam hominem Re Pon. Dei ecclesiae doctorem hic Pii illi satin adpellat, qui Per litteras saeras ad omne ministerii sui opus instruini r . Quatuor quippe sunt res, quas verbi sacri adis

minister praestare debet : nempe re, arguere, Corripere, erudire. Quae

utique omnia doctoribus Euangelii scriptura divina suppeditat. Quod si quisquam contendit, generaliter hunc .l cum intelligendum , huic non maxim equidem opere repugnaverim: Conc

dat mihi modo, scriptitras non singulatim & in specie semper de rebus N 2 uni

163쪽

roo De Traditionibus Apostolicis

liniversis praecipere . Si enj.n specialiter scripta sunt omnia, quid illii dest . Caetera cum venero, disponam λ Quia illud ruritim , Plura ha ns vobis scribere, nolui: per chartam & atramen- mentum : spero enim me futurum apud vos, Ac ore ast os loqui Scripti ira itaque divini non de iis solum instiuit, quae scripta si inti sed de iis

etiam, quae non sunt scripta. Tenete, inquit Paul. traditiones quas accePI-stis, sive per epistolas, sive Per sermones. Et in hoc ipso t. cap. poste-xioris ad Tim. ep. cuilis nos initiis nio impetimur, cum dixisset Apost Ius, Tu alitem assecutus es, meam doctrinam ne institutionem: quitiis verbis utrumque genus disciplinae complexus est , he quod scripto . de quod instituto Continetur, mox sublingit: Tu vero permane in his, quae didicini. Se credita sunt tibi . Didicerat enim sacras literas Tim. lit ibid. tradit Apost. . praeterea mysteria Eua

gelicat doctrinae concredνta accePerat .lit cap. 2. dustnm erat, N. cap. 6. Pri

ris ad eundem epistolae . Non ergo eo Ioco traditiones excludit Apostolus, . sed potius. comm Mat. Sane vero quod argumentum ex Deur. I . Cam Lutheriis addit, hoc nullius propemodum est momenti. Legem enim nos non in chartis solum papyraceis scriptam accepimus, sed eam magis, quae in visceribus inlcripta est . Nec adeo rudes sumus, ut apud nos lex verbo tenus tradita legis nomen minus habeat, quam Oa , quae Iiteris. editur . Faremur ergo sacerdores . non esse audiendos, nisi docuerint ii ixta

legem domini. Sed qui instituta Ap stolica Ecclesiae tradunt , ii vel maxime docent nos iuxta legem domini. Qui vero contra ecolesiasticas traditiones pugnant, hos cum lege domini pugnare contendimus. Qua ex re Calvini caIumnia sacile obteritur . Accidat enim Ecclesiam , quasi traditiones contra sacras literas invexerit . Dicitur enim Delit. I 2. ne requiramus alias in colendo Deo caerem nias Praeter eas , quae lege Praeceptae sunt, nec his qriicquam vel addamus, vel minuamus. Et Salomon: Ne addas, inquit, quicquam verbis Dei, 8: arguaris, inveniarisque mendax . At vero qMamvis tr dationes Ecclesiae quaedam essent scripturae sacrae additamcnta . non tamen sunt illae verbo Dei

addite . Quin potius divina verba sunt, non aliter, ac illa, quae sacris libris scripta sunt . Non enim in praesenti de traditioninus disserimus, Quae a postearis Ecclesiae praesectis prodierunt: qitast alterius loci Ae temporis est defendere: sed de . Christi be Aim stolorum traditionibus disputatio est, quas hi

nos, ut divina oracula, ilire. Teresue tuemur. Nec traditiones etiam huius modi divinarum scriptiirarum sunt addit.imenta:sed Complementa liint Potius, de earii quasi commetaria. Alimiti ac uia

sentur prophetae,quod teri Moysis quidpiam adjecerint. Accusentur Apostoli qui epistolas addiderint Euangeliis, asinaque & imili simplicitatem suiς apposi

te vestimentis ornarint . . Accusa item , si placet, eosdem , qui decretum de idolothytis, sanguine, ne suffocato an-Xerint, ac . canones quoque aliquot edio

derint, qui in sacris libris scripti non sint. At non sunι istae ut diximus,

scripuirae additiones , .sed interpreta-tiones: Quemadmodum ad versus Graecos in concit. Florentino tess. 4.ιε. he r. latius ex Plieatum est. Qua etiam ratione Ecclesasticas Ao doctrinam tu leges, institutaque salutaria defendimus . Non enim Ecclesia his edendiain nova fundamenta iacit. aut nova fabricas addit: sed superaedificat super iundamentum Apostoloriim be Prophetarum aurum, argentum, & lapidis Pretiolos et regnique caelorum seminae reddit non alia, sed eadem avictiora , ut Eus. q. lib. ecci . hist. c. 7 . dixit. Atque nos itidem hanc eandem doctrinam lib. r. capite postremo, si vita superest, locupletabimus . Nunc de

4. argumento dictum est satis. Ad quintum respondeamus . Chre sos cimus Imrro , sive quis alius est auctor, non ait, scripturarum verita

ii , quod haeretici citare solent , sed nisi ea dixerint, quae convenientia sime veritati. Qilan aliam, qui traditiones Apostolicas docent ,.ii revera ea di cunt,quae congruunt scripturarum etiam veritati. Quod vero de Papiae tradi tione nobis opponitur , id ab Eusebio refellitur r. lib. Eccl. his P cap. lillim.

tibi ait PapEm, ut qui ex imi sensiis

vir he minus capacis csset, spiriti tales e musticas Apostolorum traditiones corporaliter bi secundum literam lit-scepisse. Non ergo si unus aut item alter traditionum A postolicarum praetexerit a) ctoritatem, fidem nos statiinvhabere debemus . Nain de nonnulli sacras literas praeserunt , quos iure acimerito explodimus , quoniam sacrarum literarum testimoniis alimitatur. E dem quoque modo Irenatis potuit a

Faria, de aliis dilcipulis Joannis de

164쪽

Liber Tertius

elpi in aetate Domἰni salvatoris: Cr didit enim , nec discussit, an vera ducentibus crediderit. Sed de hac re - st differemus postea diligentius . . Rei Pon. Theophi In ainem , Hieronymi, Ο- T essenisqlie testimoniis non est cur

kim eos loquuntur, qui vel humana commenta sicris etiam literis adversa, vel historias quasdam apocruptas , ranis quam res divinas & certas, posteris venditabant . Alioqui si Hieronumus c huius enim testimonium urSentius premunt non existimabat quic iam esse credendum, nisi quod sacris literis esset proditum, qua fronte adver- sex Luciferianos, Vigilantium , , Helvidium, traditionum auctoritate ars

mentatur λ'' . .

Calvini porro confirmatio quam fri

vola sit, & plane ridicula, faciam ut nullo negotio intelliςant ii, qui mecum eam paululum expendere volent.

Equidem eum quoque hortarer, ut huc animum serio adverteret, si quid docendo proficere me apud illum polle confiderem. Sed quando Lutheranis omissa veritatis ratione , hoc unum propositi ini est, quacunque polΙunt via

Tem tuam arere, pauca tantum dicam ,

quibus sese boni ae veri Theologi ab

eorum captionibus expedire queant . Primum autem Ioachimus Cameramus,

non plane, sed ,plane, habuit in hunc modum EuangeIta enim,&c.Plane instruunt nos de sensu numinis . Deinde, ut quem in modum Calvinus citat, nos quoque legeremus: mhil affertur tamen. Nam cum scriptiirae ipsae N Ecclesiae

4 s magisterium, di traditionum auctor I- ratem non obscure commendent, Pr

secto de sensu numinis Plene nos Instruunt. Docent enim seruum nummis sive scripto, seu verbo traditum iuxta esse tenendum . Quid λ quod concitatΣ & ineruditae concionas esset, statim in prooemio verba dicentis retundere, eius praesertim , qui bona fide loqueretur λ An mox cieti turbas aeqlium esset, & id impudenter ante-Vertere , quod erat in Concilio magnavi N contentione transigendum p Iliud enim Ariani praescripserant . ut capite Primo ostensium est, sese in fidei quaestione praeter scripturas nihil

mnino rece Pturos. Consi leverunt autem

Sunodi patres, quae obiter ab unmtio-

Iibet dicuntur , qui non sit fidem sa-ctitriis Concilio , ea prii dentissime disia simulare : quo res. de qua potiismum agendum est, sibo re loco ia tempore Commodius agatur. quemadmodum nobis

libro postea quinto explicandum est . Nec Nicat ni patres omnia ea, quae Constantimis dixerat, amplexi sunt, sed cum monuisset ait hostili posita discordia

quaestiones explicarentur , & Omnes cuperet confiteri Apostolicorum dogma nim unitatem : His, inquit Theod retus, amensius maximae partis accessit, interque se concordiam & lisitatem dogmatum constitueriint. Pauci tamen,

Re . Ex Constantini igitur testimonio, synodique silent io nihil Omnino conficitur . Praeterquam quod etsi literis factis disputatio esset instillienda . se

sum earum tamen non ex ipsis literis mortuis, sed ex vivae meis traditi ne oporteret accipere: ira traditionis

semper illii & aiictoritate indigeremus. De octavo igitur argumento ha

ctenus

Traditiones alitem Apostolorum , Responis de quibus agimus, humanae non sunt, ad '. sed divinae. Itaque qui eas docent, hi non doeent doctrinas hominum . Qiae omnino docti inae vel Dei praeceptis contrariae intelliguntur, iuxta illud, quod mininus Marc. I s. dixit i are vos transgredimini mandata Dei

propter traditionei vestras e ves otio aequaedam &- vanae traditiones: qualis erat illa de manibus a prandio abluendis, quae ad manuum quidem purificationem utilis esse sortane poterat, ad Dei certe cultum non poterat. Quam ob caulani recte per Esaiam Daminus

dixerat: Sine Caula autem colunt me .

At Cyprianus in ea epistola eos re prehendit, qui morem novum Christi instituto repugnantem intererec

nabantur .

Decimum vero argumen lim instan- R esipon. tius equidem pretii , ut in hac res m ad io. sone explicaretur, inter haereticorum re Catholicorum traditiones maximum esse discrimen . Haeretici enim mysteria sita mesierculis , re idioxis h

munculis produnt. At catholici mWsticas & 1acras Ecclesiae traditiones muliercularum, hominaciomim lite vulso prodere, piaculi loco habent. Citia 1iis rei causae sinoni.:m capite tertio sunt redditae, illinc lector assumet, quae ad hiric locum pertinebunt. Haeretici riirsum secretas illas traditiones sitias a viris doctis , praesertim iis, qui Ecclesiis catholicis praesunt, absconderet olent. Catholici contra, iuxta quod

Apostolus praecipit, Christianae disciplinae mysteria iis solum committunt, qui idonei sunt & alios docere . - re doctrinae depositum publicum est, utpote quod Reip. magistratibus com

165쪽

Ioz. De Traditio m Apostoliris

r. τα 6. mendatur . O Timothee, inquit, o

Episcope , qui Ecclesiae & prxsectus

e docior es. depositum custodi Et Timi τι rursim : Quae audisti a me, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt & alios docere . Atque it ud antimadvertendum est diligentius quod non clam in angulo , Ac privatim hoc depositum Τimotheo commissum est,

feci coram muItis testibiis, ut res. non privatae usurpationis , .non clandestinae,

furtivaemi: doctrinae, sed publieae traditionis, disciplinae manifestae, si neque dolo intelligeretur Quod 'qui parum perspiciunt ,. hi non satis expediunt, quemnam siensiim lacus ille habeat :Ego in ocentis Iocutus sum nihil .

Doctrina quippe Christi, in qua nihil sucatum , nihil fictum , nihil fraudule

tum est , sed omniat syncera, . Vera si simplicia, . nihil habet omnino techim, Penetrale , tenebricosum. Hoc uti niam haeretici habent, eorum diatrina occulta recte dicitur . Quemadmodum civis quisqtie rem quicquam reipub. occulere dicendus est , quum, . quae magistratibus revelanda sunt , ea non illis plane, sed privatis hominibus surtim prodit . Nam qui, quae m-pulo vulganda sitne, ea eo lo in uxat, quae contra solis rei sibi. magistratibus expedit aperiri, solis quidem magistratibus, sed aperte tamen maniω- stat, hic nihil prorsus occulte gerit. Nonataque nos haereticorum more mysteria occulimus, sed Aliostolonim imstituto ea vulgo celamus, maioribus aperimus, quae maiores scire ὸecet, vulsus scire non decet Q Rii id igitur sibi vult , inquies: Qllae in aure vi in ditis , praedicate si per tecta λ Quod enim sui er tecta praedicatur , id in vulgus effertur. Enimvero quo tem P re Dominus hoc disciplitis praeceptum edidit, nondum eis aperuerat sensum, ut intelligerent scriptitras e nondum per dies. quadr ginta locutus illis suerat de regno Dei, id est, de reipublicae Christianae administratione o :nondum spiritum miserat, qui doceret

ea, . quae vivente Christo portare non Poterant: Eam Partem Euangelicae disciplinae tradiderat, quae ad omnes fideles pertineret: eas leges, quas vulgo etiam notas esse expediret .. Hulul

modi igi uir praeceptum dominicum est . Quod audistis in musterio, apertius praedicate , cuia didicistis. abi condite , publice loquimini: quod vos erudivi, vel in monte, vel intra domum, in urbibus ait dacter dicite. Sed tem- Poris , rerumque ratio habenda est . Nam habeo multa vobis dicere, quae non potestis Portare modo . . Ea cum vobis edixero, . alia videlicet lex Grit . . Nolo illa praedicetis super tecti . nolo vulgo annuncietis. Eadem enim vobis celandi causa tunc erit,.quae muhi nune est : quod vulgus portare non poterit . Scio Clemen. Alexand. I. . Strom.. lib. de arcanis traditionibus, quae in aurem editae fiunt, hunc I cvm intelligere. Quas exponit super tecta praedicandas, id est, excelle &excellenter. Sed mihi id, quod ἡixi, multo probabilius apparet. Nam&n strum hune sensum illud habet, . Ego semper docui in Synasoga & in tem plo , quo omnes.Judaea conveniunt, &in occulto lacutus sium nihil . Decimum igitur argumentum consulatum est satis . At undecimum , . QuonIam tertiod R espone imo huius operis libro est nobis di- ii Iigenter explicandum, .non est animus in praesentia refellere . . Tantum sunt

lectores admonendi , id quod Luci

nitet martyr apud Elisebia ς. lib. ecclesia hist cap. s. suse eruditeque Persequitur, nos Christianos non humanae alia cuius periasionis errore constringi, nee incliscussa, ut alios,.Parentum trais

ditione decipi: sed auctorem nobis institutionis & doctrinae Deum esse , . quoi magistro iure ac vere gloriamur Sed de his plura alias Nunc postremiim . argumentum diluendum . est. Sed & eius ar menti consutasios Aut quae ad I 3. quoque lib. referenda 1 e pomest , brevissima hoc loco erit. Sane Julianus Apostata Christianis obiecit Illud minia irrationalitatem & rtisticitatem , fa-pientiamque , ubi nihil esset aliud , test, u praeterquam credere Huic vero otaiection, Gre . NaZianr. respondet. in binrer, etiam r. adver. Julianum Stelitentica , . non .: η alienum esse a suis Philosophis, quos em desis a ille tantopere admiratur, ut hac sPe- ά - 'r, is cie doctrinae utantur .. Siquidem pri- resert CI mum & maximum Puthagorae praece - Alexisceptum erat, ut si quis discipulos suos A. ade tigmatibus interrogasset aut e rum rationem aliquam exegisset, nihil Iz- in aliud responderent, . quam quod ita deptam Pu- .visum fuisset Puthagorae: essetque illa dogmatis ratio inculpabilis. Ita erῖο, ac multo etiam magis, . exigit ratio, ne fidem nos denegemus iis, quae a

divinis dicta sunt hominibus, habeaturque Pru rationis demonstratione .

fide di3na illorum relatio omni vitationatili Ae irrationabili validior. Hactenus Gregor. . Ubi cene non viis

166쪽

LBre Tertius.

denis Gregor. horrere γ id quod in argumento quasi abirdum resellitur, disciplariam nostram esse similem P thagoricae, alit hanc potius nostrae esilenuuiem . Sed esto, dissimillima fit, mir magis argumentum illud contra doctrinam verbo traditam, quam adverissum pugnet, quae lueris prodita Nimirum enim utranque credi

Ita mustas maxImas, atque gravissi

umentorum fontedaximus. De octo autem reliquis i ime patet diiurandi ratio: sed nos. Mad Poterimus, & licebit, in briaves angustias contriuetaul.

167쪽

ECCLESIAE CATHOLICAE

Auctoritate , que tertio loco continetur δ

Luibus argumentis Ecclesiae avis ctoritas impunetur.

Ertia hi us operis pars per-ιλῆ-secta est , quam Theologiscit pio esse notissimam . In quarto nunc libro auctori tatem Ecclesiae explicare ac tueri debemiis : de qua ita copiose a. viris Ecclesiasticis disputatum est , ut lina hac ἡc re magna etiam volumina ediderint . Quorum consilium quale is fuerit, nihil sane ad hoc tempus . Illud autem est huius institutae scripti nis ac temporis, de ecclesiae auctorit te in fidei iudicio disserere , atqlle adeo id docere breviter an ex fidelium communi seisii firma duci argumenta possint ad dogmata Theologiae comprobanda .. Ac Montanus quidem discipuli; suis primus iii asit, vi nihil

reverentiae deferrent ecclesiae, quae per orbem terrae est . quemadmodum Α- pollinaris , Elis iusque testati lunt . Nestorii is deinde totam ecclesiam errare affirmavit, quae ign3ros, sic erum n libr. 2. de aiebat, erroneoso te doctores seqtiere: Mi tur, ut Vincentius Lirinensis retulit . 4 i;S .a. Et IcOnomachi post asseruere , eccle- C raph. sam adorandis imaginibus diu ac nui tum in turpi errore vertatain , quod iis nodus septima in actione sexta tradidit. N im de Donatistas, te Rogati .. nos Ecclesiae catholicae anctoritatem,

non voce illos quidem , sed re ipsa rimen conteripssse, Aligustinus scripsit cum alias sirpe , tuin in epistolis, 48.

ad Vincen: inum , o. ad Iloniis caum sIM. ad Honorarum . Et , ne omnes commemorem, Lutherus demum suum vicies. iecutus est , ecclesiamquc cum in aliis, tum in eo eurare dixi , quod sub una lpecie , contra Chruti legem, communionem tribuit laicis .

Quin astruxit aliquando , si vora C

et iis perhibet , errasse illam mox ab Q. 's ubi

initio, ut quae Rulo repugnante sem Tettaserit, legem x opera cile necessaria Von uis,e

esse a

ad salutem. Breviter , haereticis omm-bu hoc gentile est, simulatsue sese , ecclesiae auctoritate urgeri vident, aut illam spernere, aut ecclesiae rem ad se nomenque transferre , & eam in illi esse negare, in quibus revera est. Utrumque horum , quoniam ambo in linum idemque recidunt , plurimis argumentis haeretici persiuadere conan

Primit m est huiust nodi . Aaron sium I.Argum mus ipse Sacerdos, aliique ex plebe ,

sive mitores , sue minores , vitulum L M, Iconflatilem adorarunt, eique obniterunt

hostias pacificas δέ holocausta: Eces Q erso Christi ad eundem modum poterit sculptile be imagines adorare. Id si faciat, ut facit, errabit sine dubio in fide ac religione turpissive . - , Riiritim . Ecclesia Baiae, Hieremix- 2. Argum. que temporibus in unius veri Dei cultu lapsa est : quid igitur prohibet, quominus Ae nunc in Deo uno veroque colendo erret 9 Eadem quippe ecclesia est, nec in hac re ullum reperitur P puli novi veterisque dii crimen. Quod vero est huius argumentationis anzecedens , id eorundem Prophetarum

elatissimis testimoniis existimant se ostendere, Cognovit bos , prior ille iii-qiiit, possessorem suum, M asinus praesepe Domini sui, Israel autem me non cognovit , Iec. A planta pedis ii que ad verticem capitis non est iii eo lanitas. Et posterior: Confusi sunt, ait, Hio. R. domuq Israel, ipsi, & reges eorum a principes 3e sacerdotes, Ae Prophetae, dicentes ligno , Pater mens es tu , M lapidi, Tu me genu isti . . Et paulo imit: Quid vultis mecum iudicio contendere ρOmnes dereliquistis me , dici . minus . Item , Circumite vias Hierusalem, de queterire, an inveniatis Virum facientem iudicium, de quaere:Itum si ui. dona: de Propitius ero ei. Ego autem dixi, sorsitan paupere; sunt de stulti , ignor res viam Dumini , llidicium

168쪽

Liber nuarius. Cap. I. '

Dei sitI. Ibo igitur ad optimates, ipsi ecclesiam Christi etiamnum

enim cognoverunt viam Domini . Et Mee magis hi confregerunt iugum , die. Tota igitur e Iesa eo .

tempore errabat.

q. Argu. Praeterea ecclesiam non oportet da gito demonstrari: quin nulla apparento forma consistere in occulto potest Frustra autem ejus judicium expectes. , qvar sit/- penitus ignores. Illudent, quoniam in potulo Judaeonim se saepe ecclesia deformata est ut nulla eius species, extaret . Quam enim putamita formam eminuisse, cum H ,

lias solum se relictum deploraret quam

3 si' cum populus illa apud Babylonios, Persis AEgyptiosique dispersus fine lacerdotio,.sne templo, fine sceptro, gentibusae diis alienis in terra aliena ferviret δΑ Christi ergo adventu deformis e iam latere ecclesia poterit i bellitque, seditionibus, & haeresibus ita opprimi

ut nulla parte refulSeat. 4. Argum D sane suo iam seculo Hilarius , latentem ecclesiam potius credebat, Mameernebat Adeo A riana factio omnia Cone Aa-- miscuerat. Male, inquit , vos parie- tum amor cepit : male ecclesiam Dei

in tectis aedificiisque veneramini: malua. Thet a. sub his pacis nomen ingeritis . Anne ambiguum est, in iis Antichristitia, etiast sessurum p Montes mihi, de lylvae,& Iacus , di carceres , Sc voragines sunt tutiores in his enim Prometae aut manentes , alli demersi propheta bant . Quibus ille verbis modeste ac. verecunde significat, ecclesiam Christi non in episcopis, non in sacerdotibus, non in templis , non in populi freque tia , sed in piis esse quaerendam : qui interdum Pro hetarum more , vel in iubi ii agro lociique desertis errant, vel in sy

vis abstrusi sunt, in spei cis & in

cavernis terrae.

. Quid, quod sub diversis Pontificibus

s. AIN. ichil male perdurante, nulla interim ecclesiae facies apparuit ὸ Manifestam porro ecclesiam, s ejus seculi fideles

requisissent, nec aliam crederent, quam quae oculis cerneretur humanis , nullam profecto invenissent . . An vero tunc nulla fuit , quoniam occulta

fuit psi .Argu. Atque ut antehac ecclesia dilucide clateque reselenduisset, qui scimus tamen, an posthac veram temper genui namque formam sit habitura Nimirum enim , si praeteritis seculis ita Dominus populi sui facinora vindicavit , -ut eum absurdissimis me

daciis ludi , & altissimis tenebris o fuadi palliis sit ἔ CRI ncia timeamus s

cte, crassaque caligine adeo occultari 9 circumfundi posse , ut nulla ejus vera facies effulgeat Quasi vero iam nulla sint Domini iudicia , ut eodem pane genere mundum hodie puniat , quo populi veteris ingratitudinem alia mando ulnis est . Nempe , ut pastores

atque oves stupore ac cavitate Percutiat, ecclesiaeque suae exteriorem noti

tiam ab hominum aspectu auserat. Hic videlicet haeretici quas re consecta i sultant, nos te miris modis irrident a qui gloriemur in verbis illis , Templum Domini , templum Domini est . mei, p. Translata, inquiunt , Samaria est i &cum Hierusalem externis larvis inhaerens templum , caeremonias , sacer ἡ

tium , sacramenta , scripturasque i charet : ipsa quoque translata est . Ita , quod de orientali ecclesia accidit, idem occidentali poterit: ut forma e ius vel in fumos abeat, vel eerte omnino delitescat . Ecquis autem fidem fecit, aut peccata nostra , quam illorum , es se leviora, aut Deum in nos , quemadmodum in illos , non esse animadversurum p Praesertiin cum non obscure vaticinetur Apostolus , Venturam is . Lecclesia desectionem : quae utique venire non potest , dum vera ecclesiae forma & facies extiterit. Qualis autem haec illo erit remiure, de quo Dominus ait Veruntamen filius hominis veniens , putas, inveniet fidem in terra λ qualis, inquam , erit , cum deficient hostia & sacrificium λ Qualis de- Danisl o. mum, Cum , ut Joannes scribit, putei Ap ai s ivinus 1 olem & aerem obscurabit ua ex re nihil sane aliud intelligiuir, quam ecclesiam usque adeo nostra hac aetate obi curandam a ut nisi in tenebris inveniri non queat. Quid autem externam ecclesiae, faciem fulgoremaue defendimus , cum omnis gloria filiae regis in Pal. 44. intus γ Quod si invisa & occulta e clesia est, inexploratum quoque & Incertum erit, quod sumetur ex eius au

ctoritate . argumentum . ν

Praeterea ecclesia ex solo praedestinatorum numero consti ruituri soli a tem Deo nonis est numerus electorum

in superna felicitate locandus, ecclesia igitur nobis abdita omnino & incognita est. Prior illa propositio, in qua dinficu itas tota inest , undetur in Primis tua. e. 11. Augustini testimonio , disertis verbjs

asserentis, ex numero solum praedestiliatorum , qui in Occulto sunt intus , constare hortum conclusum, sontem si 1navim , puteum aquae vivae, paradisum cum Pomorum fructibus . Nemo vero

. Arguet

169쪽

fidelium dubitat . eeelesiae Christi his

proprie esse attributa omnia . . Sed ne ambixi midem potest . quamvis non ita Angustinus exponeret . in horto nelnso.& Rnte signato non alios in telligi. amne e . de π: ibus scriptum est, Firmum iundamentum Deis at , habens signaculum hac , Novit Daminus , qui sunt sui .. Probat quoque ea dem rem Augustinns ex eo, quod rem ariam ecclesiae lupum esse dixit,. in qua custo animae Calvae factae sunt peram n . Nona ergo, lusi ii , qui servarum , intra arcam esse existimandi sunt. Nam. Christus non es alterius recla fiae caput nisi eius. , . cuius salvator est, & quam sibi exhibet glori sam , ut ad Ephesos docet Apostolus . Iterso . qui nec1alvi nec gi Diosissituri sunt, non sunt eus ecclesiae pamtes, cuius Christi aput est . Deinde, e filiis. Dei ecclesia conficitur, utpote cum non,aliorum sit ecclesiae mater ac eorum a quorum Deus Pater est . Hos autem vere. filios Dei esse liquet, qui paternam haereditatem percepturi sunt . .

Si filii, inquit, de haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Chrissti. Ovile item Christi , nonnisi ex Christi ovibus constimitur e at oves

Christi illae modo sint, de quibus ipse

ait, Oves meae vocem meam audiunt, e ego vitam aetermin do eis, Ze non

peribunt in aeterniim . Joannes denique Euatigelista de quibusdam , qui ab e clesia ex iis be videbantur, cum re vera nunquam fuissent in ecclesia , Ex n bis, ait, prodierunt: sed non erant ex

nobis. Quid ita λ Quia fi filissent, i

quit , ex nobis 3 Permansissent utique nobiscum . Non igitur ex ecclesii sunt, nisi qui in suscepta gratia permanent. Atque hunc locum, quoniam in Promptu erat, August. in libro de corre..he gra. c..s. Ac de bono Perse. c. s. de

praedestinatis intelligis , scilicet Hi

νonmum secutus in dialogo adversum Lucifer ianina. Ad haec , veram Christi ecelesiam perfectam esse Ae Immaculatam oportet. Tota enim pulchra ast, se macilla non est in ea. Et mimum , Una , ait, est columba mea, perfecta mea . Et AP stolus quoque ipse sine macula eam ac ruga describit. Et Isaias, Non adiicier, inquit, ut pertranseat per te mcIrcumcisus he immundus . Ecclesam vero immaculatam censere , cuius membra nonnihil impuritatis habeant omnia , quam inane ac fabulosum estὸ Nulla igitur e ita inodi nunc temporis extat ecclesia . . Illo solum tempore extitisse

videair , ctim vere a Ioanne scripuim Iom Iest: Omnis, qui peccat, non cognovir eum. Et , . nis , qui natus est eae Deo , Peccatum non facit. Ae, Non potest peccare , quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sene filii Dei, ibe filii diaboli. . Riod si universos , qui

ecclesiasticae iocietatis participes fiunt , recesse est fine peccato. E macula existere : ant nulli profecto sunt, aut occulti nobis Ac incogniti sunt. Quod Apostolus videtur afrmare , cum ecclesiam Christi a S agoga discernens , .non leam sensilem e tractatam , sed spiritualem intractatamque describis , nempe ex solis perfectis praedestinatisque constantem . . Non accessistis, ait, ad tractabilem montem, de accessibilem ignem , .sed M. Sion montem se civitatem Dei viventis, Hierusalam caele- ΗΘ stem , 3e ecclesiam primitivorum , qui conscripti sunt in caelis, & spirims iustorum perlectorum . .

Adde , quod ecclesiam non quam s. Argu . . Iibet, sed sanctam fideles tenentur credere . At in sancta congregatione non nisi sancti intelliguntur . Filii sapie tiae, inquit, ecclesia iustorum. Quod Eula. si homines aliquot demonstres , qu rum vel unus iniquus fit, falso dixeris hos esse aequos. Quemadmodum si ex decem viris unus sedeat, caeteris licet currentibus, decem currere saltum est. Est quoque altera causa eiusdem rei vehementissima, quod si mali mem hret . ecclesiae sunt , membra etiam Christierunt. Mint autem haud dubie membra diaboli . . mare& iidem cives Hi eis rusalem ac Babyloniae simili erunt, Zemembra quoque simul Christi he di boli. Ruo quid absurdius aut dici, aut excogitari potest λ Nisi sorte societas e. 6. . est duci ad tenebras, conventio Christo ad Belial. Membra certe corporis Mitisdem sibi vicissim contraria esse non

queunt ζ at Contra bonum, malum est , contra vitam mors , & contra virum. iustuin Peccator , ut Sapiens ait : non

ergo mitus ne peccator ecclesiastici sunt cor Iis membra. Docet item Aristo- 1 de-t . teles auctor semienda gravissimus, citi ' etiam Divus Thomas assentit , membra mortua non aliter esse membra , atque ea , quae dicta de figurata sunt :Peccaton ergo, cum mortuus sit, membrum ecclehae , de pars vere ac Pr

prie non est , sed aequivoce ae figurate . Praeterea unus panis Ac uini radcω. I

corpus multi sumus , quemadmodum in priore ad Corinthi. s epistola Apost ius tradidit: constat autem , ut acute Cyprianus ad Magnum argumentatur, o, i sis

170쪽

panem ex multorum granorum adun ro faciet certam in Theologia fidem sitione congestum: Peccatores ergo, qui quousque certo indicio Memonstret se paleae sunt, sicut nec in Panis. ita nec ita tam esse. Id quod nullo modo potis in corporis ecclesiae compositionem Ve- est , si quidem se Deus novit carda 1. Par. niunt . Id quod Augustinus non obin filiorum hominum. scure testatur . atque ita multis in lo- inuerunt etiam a nobis, cur in cenis Io.Arguacis , ut de iudicio eius dubitari non senda ecclesa insaniamus. cum eam possit, quin nam habuerit firmam per- minime dubio symbolo desgnarat Chri- 1 . I . retuamque sententiam . 'Libro enim stiis φ Ego, inquit, sum pastor illeb

tandi sunt mali. ait , in Christi com gnoscunt me meae : oves meae meam pore esse, quod est ecclafia , quamvis vocem audiunt, & ego Cognosco eas a

sacramentoriam erus corporaliter Parti sequuntur me . Qui ergo vomm acipes fiant. Item libro contra Cresco- Christi non audit. is ad Christi ovilet GD ar. tauri si undo z. Qui mente, inquit, PeI- non Pertinet: ac Proinde ne pars quia

versa videtur intus.esse, cum soris sit, dem ecclesiae Christi est.

ab ipso Christo iam iudicatus est. Et Praeterea si ecclesiam honi cmuI me

Posterius , Etiam nesciente ecclesia mali constiuierent , qua ratione SI Propter malam pollutamque conscien- Pter aistos Panculos lancha dicitur, ea-tiam damnati a Christo iam in cor- dem ac multo etiam maiore Pr trapore Christi non sunt , quod est Ese iniquos plurimos iniqua ecclesa dimiscissa , quoniam non potest habere retur. Quamobrem idem omnim cet. Christus membra damnata. Proinde re ius & Christi esset ecclesia & sun ipfi extra ecclesiam baptizant . Omnia goga Sathanae. Non igitur nis boni. quippe ista monstra insit omnino , ut Christi ecclesiam conficiunt. Quoeir in membris columbae illius unicae com- ca invita hominibus illa est, aeque ad. Putemur . Loquitur autem dubio procul eo minus cognita , quam ire eris tesside fidelibus peccatoribus, iit ex anim monium certam & exploratam faciat cedentibus Ee consequentibus liquido fidem . . . - ati apparet . Item libro de unitate ecclo Dilae insuper reclesiae sunt . Graeca Izargiusiae a firmat, malas in ecclesia minime & Latina, quarum utri credendum fit, deputari . Item libro quarto de baritia non satis, ut aiunt , expeditum est . . mo contra Donat. 8c libro sexto di- Responderi solet , Graecos esse sichi GL p serte etiam amrmat. qui contra Chri- maticos : idcirco apud eos ecclesiam sti mandata faciunt. eos ad illam e periisse . Pio iure φ Quia a Romanoclesiam non pertinere, qnam Christus Pontifice desciscendo, privilegium' mundat lavacro aquae.& de qua scriptum clesiastici nominis amiserunt . Quid est: Una est columba mea . : Et libro vero δ an non multo magis amittunt . septimo ait . malos non pertinere ad qui a Christo vero ecclesiae capite d 'p' ' compagem domus, quae est ecclesia , ticiunt Atque ante Christi nativit atque haud ιecus in domo esse, quam rem una priorum omnium ecclesia fuit, palea dicitiit esse in frumento. Sed & nec in ea tamen fuit unus pastor aut cyo. eodem libro Cyprianum refert in rector . Non ergo ex uno Pontifice epistola ad Magnum, huius sentemiae ecclesiae nomen ac veritas pendet. Ec- non solum nictorem , sed etiam Com clesia igitur Graeca erit, quamvis epi- firmatorem . Gonfirmat autem eam illo scopo Romano non pareat. Quo vid prophetico testimonio : Qui habitarei licet mortuo, nihilo secius una eccle facit unanimes in ὸomo. Quibus igirur fia est, eademque & columna, & fiserim una anima , nec unum Cor in do- mamentum heritatis. Non ergo ex hoCmino est, hi in Ecclesia, domus capite ecclesiae veritas unitasque existit. Dei est, nullo modo habitant. AHi, Sed si ii m Dominum habet , iniam iis A ia ia r F. Ecclesia, ait, Christi non habet Christi fidem , unum baptisma : si

F p . e. s. maculam, nec rugam . Qui ergo P - num filium agnoscit , unum spiritum calor est, & aliqua istae maculanis, colit, unum Deum At Patrem omnium

de Ecclesia Christi non Potest appella- suscipit, una Christi ecclesia erit. 1is

ri . Possibile est autem , ut peccator enim rebus unam Christi ecclesiam do. currat ad medicum, & curentur vil- finit Apostolus. Nihil itaque Canis est, ris . . nera ipsu r fit fiat de ecclesia , quae cur Graeci, in quibus ea omnia insunt, corpus est Christi. Quod si ecclesam, in quibusque multi etiam boni sunt vi- cuius auctoritati deserimus , sanctam ri, ecclesiam Christi non faciant. A esse necesse est , atque adeo ex piis roganter istat ecclesia Latina in fidei istum iustisque constare: inisquam por- , iudicio ecclesiae catholicae sibi nomeno a ulta

SEARCH

MENU NAVIGATION