Melchioris Cani ... Opera, in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry doct. Sorbon. ..

발행: 1714년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ro De Auctoritate

utar. partim speculatim , Partim practica , quemadmodum Divus Τhom. Prima pari. quaest. prima , articula quam eo demonstrat . At iuris canonici disciplina Theologia quaedam practica est , ut Alvanis Pelagius docet lib. de

planctu eccles. secundo, art. N. . tum

quia eius facultatis finis est , dirigere

animas per Canonicas leges in salutem aeternam: tum etiam , quia in solo v

Iumine decretalium multi casius & amticuli continentur, utiles & necessarii tam in consiliis animarum, re poenitentiae soro, quam in regendis M di DPonendis ecclesiis & rebus ecclesiastim infide. Cis. Agit enim liber ille de baptismo,sup. inocini, de sacra unctione , de celebratione .

μῆ. x ιν missarum , de Matrimonio, de ordinibus , & caeteris sacramentis : de stam Monacho. de clericorum honestate, de voto, de iureiurando , atque aliis

ejusmodi. de Simonia , de periurio , de usuris , de furtis reliquis id

genus criminibus , de irregularitate , dissensione, excommunicatione, intemd icto , poenisque similibus . Ouae omnia fit theologus ignoret, non solum idi

ta erit , ut cap. Ex multa . de voto Innocen. vocat, sed in multis , Praesertim quae ad actionem pertinent , N ad mores Christianos, hallucinabitur. Atque utinam theologi , qui iuris canonici sium penitus ignari , vel a d Cernendis conscientiae casibus abstinerent , ne imperiti risui haberentur . cum de his nonnunquam respondent ut magistri, quae nunquam ut discipuli didicerunt et vel certe ea essent modesta praediti , uti iurisperitos consulerent , ne divi trando de sensu proprio responderent. Quod si docere vellemus, in quot errores Theologi nonnulli obiuris pontificii ignorationem incurrerint , facillimum quidem esset, nisi esset longiim , & also nostra oratio Pr Peraret. Sentiamus igitur, id qi od postum est , iuris canonici doctrinam theologo esse valde necessariam , eo vel maxime , quod lumini pontificis, &Conciliorum auctoritas, quae hujus d ctrinae oluminibus continetur , the Iogis argumenta subministrat propria theologicae facultatis, ut abunde duobus

ante libris demonstratum est.

uis usus Puris Canonici in Neo Igica facultare.

SEd enim hoe posito non adhuc apis

paret, minam initi iuris interpretes x professores theologis disserentibus esse possint; quaere argumenta tiualia eortim auctoritas ι theologicisis rationibus administret .. Id quoniam nemo vel leviter. attigit, dicam ego, ut. Potero, incondite lariam, sed tamen ut res possit intelligi. Iuris p

tificii volumina circh varia rerum genera versantur. Primum enim catholicam fidem & profitentur & explicant, ut in tit. de sum. Trinit. Deinde de moribus definiunt, & religione Christiana, quantum aut ex evangelica lege, aut naturae ratione definire licet: ut videre est in titi de usura, de iurei rando , de divortiis, de simonia . Praeterea disserunt quoque de moribus ecclesiasticis, deque religionis caerem ni is, & officiis ministrorum ecclesiae, quatenus haec omnia disponuntiar legibus positivis . nam scholastico verbo

libenter utimur : nec Grammaticorum censuras pertimelcimus : Alioqui , ut Aristoteles ait . res gravissimae interis

dum nitore verborum atque orname

tis immodicae diligentiae deformantur. Lique haec mihi causa est , cur sermone eo quandoque utar , qui scholae notus est, ne, ut quidam latinissime loquentes, a scholae theologis iure optiamo irridear. Quoniam vero scio, graves sententias inconditis erbis elatas , delicatiorum praesertim aures offendere , adhibere soleo sermonis munditiam non odiosam, nec ex istam numis . tantum quae fugiat agrestem qu rundam negligentiam . Sed ad rem .

Humanas ego leges de ritibus & m ribus ecclesiasticis , quoniam sic in cant, positivas appellavi : Quales sunt mu ltae in tit. de celebra. Missi de

chri. peregri. coniugatis, &C. de aetate & qualitate orat. de obser. elu., bre, iter in lib. r. decre. de ossiciis

iudicum , & in a. de ordine iudici rio . Postremo autem huiusmodi pontificia hira praescribunt maenas his, qui

Ieges vel evangelicas , vel naturales , vel etiam ecclesiassicas Perruperint, ut in titu. de exco. de rapto, de aposta. de haereticis licet cernere.

Hoc igitur fundamento posito , sit 3. ConcI,

302쪽

2. Concl.

Liber Octa s

primi eo luso. In his, quae ad fidem

pertinent, iuri lconsultorum auctoritate theologus non Uet. in potius eorum titulorum expositionem, qui de fide decernunt , tegisperitus a theologo mutu ri debet. Ratio vero in Promptu est. Sive enim pontifices, seu concilia, quae in volumina iitris coguntur, quicquam

definiant , quod ad fidem spectare videatur , id certe, ut alio iam Ioco explicuimus , non ex sensu suo, sed ex sacris literis, a te Christi & Apostolo rum traditionibus colligant necesse est. Qim ergo principia, lino pontifices Nconcilia ad quaestionem fidei decernendam proficiscuntur , propria snt The logicae facultatis , cuius est cognoscere , quae a Deo sunt revelata, quaeque his lunt vel consequentia , vel re Palmesa : plane conscitur , in eiul modi r bus canonum sacror im intelligentiam,

non a iurisperitis, sed a theologis esse petendam . Id quod patres, quibus est

fidei cognitio mandata, libenter Mn scunt. Non enim prius quenquam haereseos crimine damnant, quam theOI

hi definierint, quod in iussicium venit,

id haeresim eme . Quae cum ita sint, non video equidem, quonam consilio nunc apud nostros in negotio cognitioi ix fidei partes ' stremae, ne dicam nullae, theologis Permittantur, jure conlii liis vero vel primae, vel etiam omnes. Cumque praecipuus

sit in hoc negotio labor decerneres quid haeresis sit, quid haereticum faciat, i iid fides teneat, quid contra cum Α-

e pugnet, quantum Sequatenus doctrinae sanae ac catholicae adversetur idiuod reus afferuerit : ad reonim quilem poenas decernendas, quod posterius est , decreti siunt in republica iudices; ad illud autem, quod & gravius est , 8e in fidei negotio prius , nullos

habet respiiblica theologos patres conscriptos, quorum de culpis iudicium, cum de poenis judicant, iurisperiti sequannir . Faxit Christus , cuilis haec Catio est , ut principes Christiani, qui huic

operi, quo fides & religio continetur, libentistime savere solent, rem , quam semel coeperunt, absolvant, & gravissumo tribunali theologos probatissimos, probatusimos inquami ad iungant, ad huius divini negotii absolutissimam moderationem . Id enim si fuerit ecclesie prestitum, nihil erit, quod in sanctissimo& maxime necessario inquisitionis officio desigeretur . Sed de prima conci sione satis. Jam pergamus ad reliquas. Secunda conclusio. In his etiam , quae ad mores pertinent a quatenus vel len

evanSelica , vel ratio Philosophiae dεhilius modi praescribit, stareconli illorum auctoritas parum, aut certe nihil The Iogo conserre potest. Qistin rectam hesanam earum rerum cognitionem iuris- periti a theologis mutuam accepturi sunt. Nam quemadmodum Musicus ab Α-rithmetico conclusomim Panam rati nem sumit, quod hae conclusiones a principiis Arithmeticae derivantur : ita fles quae dogmata de moribus ius pontificum vel ex evangelio, vel ex Phil

sophia colligit, ea sane tanquam a Pr priis principiis accepta theologiis agri

scet, rectiusque he intellIget, & inter Pretabitur . Qua ex re facilis coniectara est, iurisperitos quosdam in summo

errore , ed magna veritatis ignoratione versari, cum asserunt in materia usurarum , simoniae, & aliis eiusmodi , in

quibus de peccato mortali agitur , ad jurisperitos potius, quam ad Theologos

recurrendum . Quo in errore fuerunt Ancharamis in disputatione , cujus initium est, Antiquis & modernis te

poribus, rk Ioannes de Anania: in P. In civitate , de usuris r 3e Alexander in concilio primo: ed Alvarus Pelagius I b. 2. arti. D. & Hostiensis in cap. penul. de aeta. & quali. ordi. Os tamen non est dissicile refellere . Nam cum Theologo sacrarum literarum craniatio propria sit, quaecunque ἡe moribus

vel in sacris literis continentur, vel ex eisdem ter certam connexionem conficiuntur , ubivis theolagus invenerit, ea tanquam siua vendicabit; iurisperitus autem ut aliena mutuabitur . Cumque

ruritim Philosophiae principia a theolagis etiam habeantur, ut qui de viructitiis bc vitiis, de fine humanae vitae , deque actionibus, quibus ad hunc finem pervenitur, longe lateque differant, desuper harum rerum iactis fundamentis

morum fabricam extruant: certe quae in iure de moribus ex principiis riaturae ratione constitutis praescribuntur , ea

theologus quasi suo sibi iure allii mei, jureconsultilque exposita de enucleata

tradet'.

Tertia conclusio. In tertio illo genere rerum , ubi scilicet de moribus ec- Selesiae & religionis instinitis per leges tantum pontificias decernitur , in illo etiam postremo, ubi poenae juris praefiniuntur, ii iris peritorum omnium Cominmunis con sensus concorsque sententia

Theologo ma3nam fidem facere debet, si quando incidat quaestio circa res huiusmodi. Ues exempli causa, veniat in dubium: An hic aut ille homo sit vel

irregularis, vel excommunicauis . Vel

303쪽

cap. I.

2 42 De Auct. Doctor. Sebes.

Ξnterdicto , vel sui pensioni obnoxius. Item an delegatus possit subdelegare, an episcopus in his iii ilue possit dii pentare scholis verbis liceat uti an ecclosiae pastor rite si elechis , num iudex ecclesiasticiis causam in iudicio. legitime definierit. In hiet aliisque lexcentis hujus generis, theologus in lenti infimus erit, si , quod ignorat , iudica-xiit insolentior . si, postea quam iuril-

peritos conlii luerit, omnium a claritati refragabitur. Etenim , ut alias saepe diximus, cuiusque rei peritia non aliis certius meliusque contingit , quam m iisdem rei peritis hominibus. Ita , d et is imis quibusque in arte sua fidem h here opus est. Iuris ergo Pontificii prudentibus in his, quae propria sint illius facultatis, non credere , erit prolacio

temerarium.

Deinde in eiusmodi canonum Inte pretatione Ecelesiae iudices & admini stri, concordem omnium iureconsultorum lententiam amplectuntii r . Qui enim in actionibus vel judiciis Ecclesiasticis, suo senili tu non communi iuri iaperitorum omnium duceretur , sne d bio suo illum iudieio ecclesia coerceis ret . Ita ecclesia usum iudicum apri bando , eorum quoque viderer intelliis gentiam approbare , quos hi in ecclesiae administratione inituntur. Nec alienum est a vera coniectara, Christum domisentim iuris peritis quodammodo e tiam adesse in legum ecclesiasticarum vera interpretatione. Cum enim saer Icanones instigante Spirim sancto , ad

ecclesiae sint utilitatem editi ut Da malas Papa definit, contentaneum est , ut ecclesia , cui canones illi sunt neces sarii, quo in religione N moribus ecia clesiasticis contineatur . interpretes a Deo sanos acceperit earum legum de institutoriim , quis iis est adininistranda . Parum enim profuisset leges mortuas in membranis scriptas habere , nisi haberet quoque re' pub. Christiana vivos i terpretes , qui rectium earum legum se sum assequerennir. Deus itaque , qu niam non deficit in necessariis, non in theologos solum , sed in iuris pontificii peritos spiritum veritatis taudit. Quapropter ex concordi omnium sententia probabilissimiim argumennim sumere theologus potest , ad eas mi aestiones de- Cernendas , quae circa illa duo rerum genera posteriore loco posita exorientur. Exorientur autem in utroque genere plurimae , quarum definitionern theologis ignorare fas nota est: his vel maxime, qui aut Iaicomm & cleric rum consessiones audiunt , aut etiam Theologiam in Academiis profitentur. Hi enim, quoniam de multis, quae ex

iure Pendent, magnum munus reisor

dendi sustinent: si responsa atque decreta iurii consultorum negliganta perticulose nonnunquam ac turpiter errabunt . Quae autem cum viris in sua qui- lque arte peritis consuluntur, ea aut minimo atit nullo certe periculo respondendit. Ac de seetimo quidem loco satis dixisse mihi videor.

Finis Libri Octaui .

304쪽

ID E

RATIONIS NATURALIS

Argumenta continet.

LIBER NONUS.

Primus errar in hujus Dei usu viatandus , ne plus aequo in re Theologica rasioni natinaei

tribuatur. Equitur, ut doceam , quid

nam argumentorum ratio

naturalis Theologo suppoditet, quod in octavo loco me amarum pollicebar. Α-am autem manuim res i a patietur , revissime . Est enim hic locus late patens , Ac quamquam non est theologiae proprius , sed alienus , magnus tamen est , de eum ab scholasticis reliquis stum a D. Thomae familia excultus uberrime: Non quod de loci hii us alitui, aut usi quisiquam adhuc scholae theologiis disputaverit , sed quod universipfii Iosophiam , caeterasique naturali ratione partas disciplinas, vel in scholam Christianam invexerint, vel certe ab aliis invectas excoluerint, pro siua quidem facultate su itque , sed in theolog rum , ut ita dicam, grege sine contro. versa D. Thomas excessuit. Principio autem in huius loci tractatione duos er

rores contrarios fugere debemus . 'Lunum eorum , qui tisque adeo argume

tis a ratione ductis addixerunt se, ut sve disputent, seu scribant, scri Pturam sacram sanctorumque patrum libros ne laetisse quidem videantur . Qui Parum illis dissimiles sunt, quos Euseb. s. li.

hist. eccles. postremo capite Comme

morat , in tantum stultitiae prolapsos,m si mus sermonem de ser 'lirIs proaposuisset, illi e contrario proponerent aureum ille sermo , de quo agebatur sconiunctum an separatum genus fuit ismi faceret. De quibus rursum Euseritus , Derelinquentes, ait, tinctas scripturas Dei, geometriam tractant , Sequi vere de terra stim, de terra loquuntur : & ideo eum , qui de sursum est , 8e de coelis venit, ignorant. Denique Euc Iides apud eos vel maxime in Ge

metriae disciplinis viget. Sed 3e Aristoteles de Teophrassus ab his in admiratione habentur. Galenus vero a no nullis eorum adoratur etiam . Ac fuisse olim in ecclesia nonnullos, qui rati nem auctoritati praeserentes, rem the

logicam syllogismis absolverint, Auxustiniis in epistola ad Dioscorum num F. Bernardus quoque epistola I 8 . testes locii pletissimi sunt. Hoc vero se en Io fuisse etiam in Academi is multos, qui omnem ferme theo osiae disputati nem sophisticis , ineptisque rationibus transe erint, utinam ipsi non su issemus experti. Egit autem diaboIus, quod fine lachrymis non queo dicere, ut qua tempore adversum ingruentes ex Gemmania haereses, oportebat stholae The lagos optimis esse armis institietas, m lla prorsus haberent. nisi arundines longas, arma videlicet levia puerorum . Ita irrisi stim a plerisque, ac merito imrisi, quoniam verae Theologiae siolidani

essigiem nullam tenebant, umbris utebant r , easque ipsas utinam teqllere tur. Feruntur enim e scri irae cacrae

principiis , cuius isti vel umbras non sunt assectili. Quocirca homines verbo tenus in Theologia magistri, Pugnav re illi quidem adversum ecclesiae inimicos , sed valde tamen infeliciter.

305쪽

Argumenta Rationis NMin.

Male enim se res habet, cum quod ingenio eruditione essici debet, id tentatiir a viris, qui & ingenio parum valent, nec sunt admodum eriaditi.

Errabant illi autem a principio m-tim studiorum suorum. Cum enim facultates eas, Quae lingvam expoliunt, mirum in modum neglexissent, cim

inie sese in sophistica arte torsissent diutius , tum demum ad theologiam a gressi, non Theologiam, sed fumum TheoIogiae sequebantur. Quod si vituperandi sunt, qui her ignorantiam

erraverunt, quid de iis ex istimandum est, qui volentes & prudentes in errorem inciderunt λ Nam cum rem ditam collapsiam sua restituere auctor itate deberent, tempori, lit in Lunt , servientes, non modo sophismata non profligarunt i verum etiam allxerunt. mae mminim cum a philos Phia , tum vero magis a Theologi tollenda sunt, eaque argutandi ars, quae

vult illa quidem videri se esse Di.il Elicam, sed abest ab ea dimique plurimum. Dialectica enim est locata inperitia usiique partiendi, finiendi, a gumentandi, id quod Theologo est pernecessarium et Sophistice autem nihil

habet nisi argutationes vanas, quarum

nullus in Theologia fructus est. Quin adeo nulla pernicies Theologiae maior inveniri Potest, quam in soDisimatum sece simulatio theologiae. Ex quo iula absurda nascuntur, ut sophistae The logi esse videantur . Quod si quem etiam ita delectant, ne bellum omnino inAxisse videar sophismatibus, qu

rum est etiam fortasse quidam modus, non intelligo, quid causae fuerit viris doctis, ut sub Dialecticae nomine exponibiles, obligationes, insolubiles,

reflexivas, aliave id genus monstra a

in scholam intulerint, de usu autem Dialecticae non secerint. ne Verbum quidem ullum. Nonne igitur illa sunt pueris utilia sint. Nam uos quoque sophistae fuimus aliquando i sed obs Cro , ita utilia habeantur ista, non ut

ornamenta virorum, sed ut exercit

menta merorum . Atque vel ipsi pii ii intelligant, s hismatum brevem quendam ludum esse oportere, alium- .ie usiam a Dialectica requirendum, philosophiae Theollagiaeque maxime . necetarium. Verum haec hactenus . Iam ad propositum revertamur. iniuitur Theologiae dogmata humanis

metiuntur argumentis, nec ea, quae aratione ducuntur , volunt praeponderari auctoritate , hi primum omnem vim. Theologiae re Davitatem amittunt ,

deinde faciunt, ut Theologia detracta

auctoritate non solam contemnatur ,

sed ne Theologia quidem sit. Nam si vera he legitima Theologia est , a fide

descendat oportet, ubi Euius facultatis propria principia resident, quemadmodum in huius operis initio constituimus. Fitis autem tota scripturarum Me lesiae auctoritate continetur . quamobrem satis exploratum habere possit-mus, quam male valeant ii de re Theologica aut scribere aut displitare, qui sacros libros, Apostolorum tradiationes , conciliorum dogmata, iuris pontificii decreta, sianctorum veterum doctrinam vel reii iunt vel ignorant . Itaque hoc quidem opinantium genus pellatur e medio, est enim totum improbabile & impium, qui opinantur

aptiora theologo ea argumenta e sse, Juae ex ratione, quam ea, quae ex atlioritate ducantur. Rebus enim ante dictis aperte intelli3itur, cum de Deo Praesertim, divinisque musteriis di putatio incidit, argumentis philosophie

Praeponenda esse argumenta , quae Dertinent ad Dei fidem, qua nihil The

lago debet esse antiquius . Sed prioris hujus erroris levitas, quoniam facile deprehenditur, non est pluribus t sutanda .

CAPUT II.

Extremum aliorum errorem perincenset, qui a naturae ratio nibus prorsus abb rem ἐguorum etiam airgumenis

ra proponis.

ter alitem error illorum est, qui solis sacrarum literarum testim niis, aut interdum etiam scriptorum

veterum , Omnia definiunt , ab argumentis naturae haud aliter abhorremtes , quam si essent Theologiae adversa de inimica . Hunc autem errorem

plurimis: testibus suadent. Ac primus

testis citatur Gregorius NarianZenus a IOrat. I. in Julianum ,. ubi ait, disciplinam nostramelle Pythagoricam. Atqui apud Pythagoraeos tantum auctoritas

Prae iudicata poterat, ut sine ratione valeret. Alter est Hieronymus --ro. Matthaei caput , quo loco non avult Evangelii doctores humanae ratiocinationis praesidiis niti. Qtria huiusmodi, ut inquit, virga dc Daculiis arundineus est , quem si Paululum preis . argum.

306쪽

setis tangiuar : ti manum persorat autem humanam sapientiam interpre-

incumbentis. Et an 3I. mPut Hierein tantur , quam nimirum esse fallacem

miae, de verbis Dei humano sensu aris ad Colost. 2. testatur Apostolus ii tumentari , dicit esse sacrilegum . haec verba: Videte, ne quis vos deci- Tertius est Aug. lib. I. de actis cum piat per philosophiam, & inanem fa, ice Manichaeo , capit. Io. Cum enim laciam . Felix Manichaeum efferret, quod do- Addunt illud r. ad Corinth. I. 4. argumcuisset discipulos suos initium , -- Perdam sapientiam lapientium , & pruia dium , & finem, & quomodo , vel dentiam prudentium reprobabo. Ubi quare laetus sit mundus, de cvrtu si sapiens ubi scriba ubi inquisitoriis & lanae, deque aliis huiusmodi re- huius secuti Nonne stultam se.

bus physicis; Augustinus contra ait, cit Deus sapientiam hujus mi uis quod spiritus paractetus non docet has di Addunt etiam illud ex eodem som m l. r. veritates . Christianos enim vult sa- Apostolo. r. corinth. 8. Scienti cere , non Mathematicos . Sufficere inflat. Aliud quoque I. ad Timol. 6. autem, ut homines de his rebus pro- Si quis non acquiescit sanis sermoni-pter humanos usus noverint id, quod bus, & ei, quae secundum pietatem In schola didicerunt , scilicet prius- est , doctrinae,superbus est . nihil scientiquam ad Christi relig onem converte- sed languens circa quaestiones. Quo 'rentur. Propter humanos usus, inquit: Leo volunt Apostolum significare , ad usum igitur Theologiae, humanae disciplinas humanas morbos esse, s ratio doctrinae nihil catholico prode- limque Christi doctrinam esse lanam. rit. Reseruntur etiam a Gratiano 37. hanc secundum pietatem id est,religioni dist. duo testimonia , uniam ex Am- conformem fle consentaneam esse, iubrosio, alterum ex 4. concilio Cartha- las non esse . .ginen. quibus suaderi videtur, huma- Praeterea , Apostoli non habuerunt s. argum. nas disciplinas, ut perniciolas, vel cer- Philosophiam : non est . igitur The te ut inutiles, a Theologia repellem logo noceis tria . Si enim Spiritus sis das . Concilium quippe Carthaginen. ctus docuit Apostolos omnem verit 4. vetat episcopis, ne libros Fentilium tem , iuxta Domini pollicitationem legant. Ambrosius autem diciti Αstr boannis decimo sexto, he has diicialogiam , & alias huiusmodi disciplinas plinas non docuit ; sequitur non e nihil valere ad salutem, sed in err ' Christiano doctori utiles, atque adeo rem mittere. Epiphanius quoque hae- ne versari quidem circa veritatem. resi νε. adversus Aetium differens ait, Praeterea , vel Philosophia est Theol quod non revelat Deus Patrem & Fi- go necessaria, dum imperfectos in lium per Spiritum sanctum his , qui ecclesia instruit, vel dum perfectos alia de iplo per syllogismos ratiocinam loquitur . Imperfectis Iac Apostolus tur . Qui ergo in Theologia' hu- dat, nec existimat se qiiicquam inter manas rationes invehunt, ni .divinae hunismodi scire , nisi christum , de revelationis non potant esse particu hunc crucifixum. Persectis vero si Pes . . .. pientiam loquitur , non huius seculi, 2. argum. Nec solum testimoniis Patrum . sed neque principum huius seculi, hoc est, sacrarum . etiam literarum abutuntur in Philosophyrum . Non ergo Theologus sui erroris confirmationem . Principio Philosophia eget , sive cum parvulis enim afferunt i pud Ecclesiastes r. Pro- seu cum provectioribus sermones divi-

posui in animo meo quaerere & i nos conserat.

vestigare sapienter de omnibus, quae Pergunt etiam argumentari, quod si s areum fiunt sub sole. Hanc occupationem utilis & necessaria esset Theologo phi pessimam dedit Deus filiis hominum, losophia , hoc elset ob id maxime ut occuparentur in ea. Vidi quae fiunt quia non alia via & ratione me ligcuncta sub sole, & ecce universa Va- Philosophi Christo repugnantes evi

nitas, & affluctio spiritus. Si ergo cerentur. At hoc constat esse vanissi-cupatio pessima est studium humanae mum. Primum quoniam evacuaretur

literaturae, si vanitas & amictio spiri- crux Christi, ut Apostolus ait , si de r. me. . tus, non est prosecto a Theologis ex- Philosophis N aphastis ivr humanam

petenda. sapientiam triumpharet. Rurius, quo- . argum. Deinde argumentantur ex illoPIO niam, ut idem /postolus secundae adverb. c. Ne intenderis fallaciae mu Corinth. c. decimo auctor est, armalielisi favus enim distillans labia mem Christianae militiae non carnalia sunt, retricis , &c. Et postea, Quare sedu- sed potentia Deo ad destructionem ceris, fili mi, ab aliena, μc. Hanc munitionum: consita destruentes, &

omnem

307쪽

omnem altItudinem extollentem se ad- speculativas discipIInis errores esse ver iis scientiam Dei, Fe in captivit, Scilicet morem Philosophiam nomistem redi 'entes omnem intellarium in hie Socrates mirifice complexus est: obsequium Christi . . quae in temPIatione versatur, eam Non ergo Theolos , Christi mi- solum damnat . Cornelius quoque Aialat, humanarum disciplinmim praesi- grippa vir post hominum memoriam

diis eget, ut fidei adversarios possit vanissimus, in suo illo libro, qui de . .., evincere . Id quod exemplo Niceni vanitate scientiarum inscribitur, non ,. ex concilii facile demonstratur, ubi Phi- sicut Zethus ille Pacuvianus, Philoso-losophq sit perando phis valuit simplicis phiae 'him, sed omnibus humanis dia minis svncera. fides, quam omnes sciplinis, ariae adeo divinis: bellum omnium Dialecticorum 8e Philosoplis indixit. Atque horum hominum in-rim argutae. Certe Hieronumiis ad genium quale esse soleat, non est ne- Pammachium adversus Ioannis erro- Cesse disputare: est enim in prompti . res, argumenta a ratione diusta, fle de Facile simi idem intelligitur , quam- gentilium fonte manantia, tanquam xen- obrem isti discinitos suos a facultati-tilium arma, Christiar' dicit esse de- bus, quae ratione constant, alienos eia ponenda. Postremo etiam argumentan- se velint. uir, Christi doctrinam persectam es- Quemadmodum enim Ep7curus reis plura ins. ser non itaque Philosophiae subsidiis siet Dialectieam , Alfaquini etiam x e cindigere. . Machumetis Saracenos procul ab o- - .mnibus disciolinis abducunt, quoniam C a P II T TIT intelligunt disciplinas artesque omnes

rationales doctr inae perversae esse com' - - trarias: ita Lutherani, nequando a dia

Idem ii emoris Arebitems stipulis errores sectae absurdissimi de-AEP GF -φ--μe Prehendantur, cupiunt eos ob omni

ac sectar ex perce G. eosnoscendi ratione sevocare . Sed

enim cum Veritas veritati nunquam

HIs argumentis nituntur IIII, mi adversenir, consentiat semper Fe sit

in hoc errore fuerunt. Nam suil- serviat, iure. ac merito scholae nostrae se molaam testatur Qemens Alexam auctores nobilissi vi humanas omnes dr. Primo Strom. labro in hςc verba: scientias, tanquam ancillas, ad arcem Non me autem latuerunt ea, qtiae ab a- & ministerium verae sapientiae advocaliquibus imperite tumultuantibus iactam runt. Id quod Iulianus in idens, Chritur, qui ὀicunt oportere in his ver- stianis lege interdixit studiis bonarum sari , quae finem continent, σxterna artium. Socrates libro tertio historiae autem ,& quae sunt supervacanea tran- ecclesiast. Capite I2. Ac Is. Sozom filire, quae nos frustra conterunt, Fe nus libro sexto historiae tripartitae , detinent in iis, quae ad fidem nihil capite 37. Quapropter mirar I non conserunt. Alii autem etiam philo desino, morem ejiciendi humanas raphiam ex malo ad hominum perni- tiones, cum in Theologia dilier Inlr,ciem existimant in vitam esse in areia in qui isdam etiam catholicorum GD sim, ut quae prosecta fit a maligno mnas is insertum esse, haud parva cer- aliquo inventore. Et rursum eodem te iactura ecclesiasticae disiciplinae, si libro, Nonnulli , ait, qui se putant illacon uetudo invalescat. Erunt enim esse ingeniosos, nec Philalophiam at- n, si ita res procedit , optim I Prae-ringere vobint, nec Dialecticam, sed statitissimique Theologi, qui plurima nec contemplationem .iscere natura- Ioca memoria tenuerint, & , qtod i lem, sed se tam 3e nudam fidem re- ril peritis obiicitur , qui Elenchi fue-quirunt, perinde ac si cum nullam rint librorum de indices. Id quod invitis curam gellerint, velint cib initio Germania regnante Luthero ace Idit, statim botros accipere. Dicitur autem ut sutores , qui no vim Testamentum dominus ultis allegorice, a quo cum memoriae mandarant, magni, Fc Pra diligentia se agri colendi arte , quae fit clari Theologi haberentur: atque ade ratione ac sermone, fructus est vin- mulierculae , quoniam Euangeliata Pau-demiandus , &c. linas epistolas memoriter recitare Pot Lutherus etiam, qui omnes omnium erant, omnium Academiarum Thm- haereticorum haereses in unam fecit logos ad dii Putandum pro ocarent, au-C. merinam confluere, non modo asis derentque viris concurrere non Vir. seruit Philosophiam esse Theologo in- gines, sed nudieres eorruptiuimae. utilem dc uox iam , verum etiam omnes Talis scilicet est Lutherana Tne

308쪽

o Ia, In qua quoniam nullum acumen, nullum inῖenii specimen est, optimo quisque splendidissimoque ingenio , quamlibet acie ment Is, Ac v ri perspicientia polleat , quamlibet rerum de divinarum de humanarum

ordinem ac connexionem teneat , quamlibet Omnium causas, essecta, antecedentia , consequentia non animo

solum perlustrarit, sed etiam comple- henderit , nullo tamen apud istos habeatur in pretio . Sed haec alio loco sorte tempestivius dicentur . Nun ad id , quod erat institutum, reverta

mur.

In quo recensivus error refeI

Iitur A Ures itaque ad naturae rasiones occludere, si quando a Thool

Iogis afferantur, id nos in errore maximo ducimus. Si enim cadit in Theo- .logum aliquando, ut de rebus humanis philosophetur , quod profecto cadit , nisi ex eo extirpatam humanitatem

arbitremur, quaenam roso causa est, Cur natura aes argumentationes a The

logia Pellamus, ne, ut quae divina sit, humanis adminiculis eguisse vudeatur Non egeat his, esto: cum suis, hoc est, divinis quas I incis com tinetur. At volumus ne nos Theolo gum , qui solum divina calleat , in hu manis erret, Iabatur, caecutiat. hallucinetur Quid autem interest, rati ne animi sublata, non dico inter rusticum N Theologum . sed inter The logum de pecudem , aut saxum etiam, aut truncum , aut quidvis generis erisnodi ae. vero ista fit mens , vel qqae hominis ratio potius, si neci,hilosophiam, nec Dialecticam habeat, nec ullam omnino humanae rationis

discidinam Intelsigendum est autem, Christianae doctrinae prosessores duabus quasi indutos esse personis. Quarum una est communis, ex eo, quod omnes participes sumus rationis, a qua

omnis argumentatIO naturae trahitur ,& ex qua ratio inveniendi argumenti naturalis exquiritur : Altera autem quae proprie Theologis est attributa, unde argumenta expectantur, quae Pr pria sunt Theologicae facultatis. D ponat igitur Theologus Personam h minis, si ita placet, cum divina tractata cum vero tractat humana. quaein

. Cap. IV. 247

nam rogo stultitia erit, hominem ex homine tollere Quamquam in quacunque dii putatione , sive de humanis, seu de divinis disseratur , utramlibet personam deponere, stultillimum erit. Quid enim stultius esse Potest,

quam vel pedem adiicere, cum caput munus tuum explet, vel cas it tollere, cum pes munere suo iungitur Nam nec pes capiti officit, nec caput Peda. Quin etiam, ut A solas monet, non

potest caput dicere pedibus, Nos stis mihi necessarii. Sic nimirum, cum nec humanarum . rerum intelligentia divinarum cognitioni obsit, nec divinarun cognitio humanarum intelli-gcntiae, neutram de mus in alterius propria su notiore abjicere, nisi ---mus esse at hi. Porro cui Theologiam se instititit, ut nihil habeat cum n

turae ratione conjunctum , omniaque

egregiae disciplinae dogmata sola scri-Pturarum fide metitur. hic, si in ea

opinione Porsistat, de non interdiunnaturae bonitate hincatur, nec Theologiam colere tuerique i ossit, nec iidem , nec humanitatem . Non humanitatem , saepe enim dicendum es, quia sine ratione humanitas extirpatur:

qui autem rationales disciplinas Theoloῖo auferunt . hi suam illi rationem eripiunt. Quoniam si veritatem, quae in dis ciplinis cernitur & hominis inteIligentia, a ratione tollas , iacebit profecto, vel nulla erit Potitis. Nec fides rursum se ipsa sola sine doctriam , he ratione tutari potest. Nam philos hia , de omni ratione disputandi sublata, cum fide sancta rusti-

Citas manet, quae, ut Hieronymus ad Paulinum scribit , quantum prodest vitae merito, tantum sim, licitate nocet , s adversiariis non resistat. Itaque

vacillabit fides, nisi fidelis, quod P

trus ait, paratus sit reddere rationem. id quod sola fide sne ratione fieri non potest . Theologia denique citra nat Tae rationem non constat. Cum enim

si homo rationalis , est illi ingenita ratiocinatio , sive agat secum quid, sive cum altero, sive velit humana, seu disina cognoscere. Quare ubi ubi homianes disserent. rationem naturalem Ie- Pellere nec debent. nec vero Pollant,nis homines este deserint. Ratio enim

res Omnes continet a quosno te verte

ris, praesto est, nulla disputatione exiscluditur . Quamobrem qui naturalem rationem ab usu Theologiae remotam esse volunt , ii omnem a Theologia disputationem excludunt: sine qua tamen, quid in uuaquaque re verum

. Cor.

309쪽

248 Argmenta Rationis Natre.

sit , discerni & comprehendi non valet . ocirca hoc quidem constat, ut opinor, Theologis inter Theologos necessiriam esse rationem: quae est di-sihitationis cuiusqtie sens' a natura co siluitus. Quid. quod gratia non tollit naturam, sed perficit, nec naturas ratiam repellit, sed suscipit secras itur Theologia , humanae naturae rationem non abiiciet . Multa etiam in Theologiae principiis continentur, ut alio quodam Ioco diximus , quae nisi naturali ratione Sr discutiu interveniente , intellisi & explicari non possunt: In principiis vero ipsis haerere, a consequentibus , & repugnantibus Oculorum aetem sevocare stultum erit. Rationem item si a Theologia se moveas, Theologia ipsia he rem amittet & nomen . Nec enim quicquam aliud est Theologia, . si interpretari velis, quam serino ratioque de Deo.

Si autem rem ipsam ouaeras, est, ut a

veteribus Theologi; definitur , rerum vinarum scientia. Scientia vero,ut Α-i istoti demonstravit, non nisi per D Llogi: mum quaeritur. Quod si etiam illud. addimus, quod recte addi potest, nihil esse fere, cuius in scriptura sacramentio non fiat, non angelum, non animam, non aerem, non ignem, non aquam , non coelum , non terram; comcedatur profecto verum esse, si ornate, & erudite haec Theolagiis explicare velit, Philosophiam, hoc est, rerum huiusmodi intel igentiam eum habiturum . Maximum itaque ornamentum Thoologiae tollit, qrii ex ea tollit Philosbphiam , qua scriptura etiain ipsa divina, nedum humana ratio excolitur . Ac mea quidem sententia, omnis institutio Theologiae humanae rationis alumenta desderat , sed illa imprimis, in qua de rebus naturae disseritur. Disseritur autem de huiul modi

saepenumero. Atque ut illud omittam, quod sacra doctrina mores naturae m derat Ioni consentaneos praescribit, vitia rationi contraria refutat: quo locosis in schoIa de hisce definias quic-4uam, sive popula in concione persua- eas recta, prava dissin deas, naturae, rationas, Philosephiae opem contemnere, amentis erit : hoc tamen expeditum est, multa in sacris literis haberi , quae sine Philosophiae, Arithmeticae, Geometriae. Geographiae, Astronomiaeque lubsidiis expediri non queunt. Pleni exemplorum sunt facri

libri, cum saepe alias, nim maxime sub I rerum naturalium quasi miracu

la ,-in disciplinis humanis ea pli-

Cantur , a Salomone, Davide , Iob ac caeteris Prophetis, in divinae vel Potentiae , vel lapientiae commendationem efferuntur . Quod quoniam iri . tertio decimo libro ii se sumus ac diligenter persecuturi, non libet iii ipraesentia exponere. Nunc enim fatis est fuisse demonstratum, rationes humanas homini Theologo non solum utiles, sed etiam necessarias esse . H

mo quippe, rationem omnem tollens, Theologus , ex auctoritate omnia sta- mens, esse certe nullo modo potest. quo etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae tam noilia reprehenso. Una est enim philosophia in

rebus humanis , de cujus utilitate Ecclesiae scriptores eodem omnes ore consentiunt, quamquam a Lutheranis ipse contemnitur, & sallacia quaedam atque Ostentatio esse dicitur. Qui autem hoc dicunt, aut nihil contra n turae rationem existimant se dicere, aut censent se gigantum more bellare cum diis , id est , naturae repugnare. Si ninil existimant dissonum rationi se docere, quid cum illis dissi ras , qui rationem naturalem homini theologo eriperet non intelligunt rationi esse contrarium λ Sin adversari quidem rationi putant: errant in eo turpiter , quod homini rationali err rem rationi adversum madere se posse credunt. Abeant igitur , 8e quo niam cum hom nibus homines nec ratiocinari , nec philosophari volunt sei qui si ex pecudum genere, sint enim quidam homines non re sed nomine) se suamque Theolasiam Insinuenta

riam ostendit. Porro ait ad illud , quod de eccle

siasticorum ait tortim consensu diximus , revertamur ; Clemens Alexan.

I. stro. lib. de a nobis stat, D multas etiam causas affert i cur Philosophia sit Theologo necessaria: Unam ad phil sophos Edoce os . Simili enim ed cemur simile . Sicut ergo Apostolus Hebraeis Hebraeus factus est , atque

adeo omnia omnibus, ut omne' lucri-

saceret : ita Theologiae prolatar fiat necesse est Philosopnus Philosophis , ut hos convenientius faciliusque lucretur. Exhibenda enim cuique lunt, quae

310쪽

Liber Noras.

εἰ eonveniunt, & quae sunt familiaria,

ut per Propria ad fidem veniat verit iis . Atque hanc etiam causam s. lib. Strom. resumit. Alteram assert, ad refellendos sophistas. Nam quo pacto faulaces Philolophorum arbutias refutare possiimus, nisi arguendi & refellendi artem Persenuamur Tertiam . quod varia ac multiplex praeceptotas doctri-m 3e delectat , & admirationein adseri , atque adeo auditores captat. Quod varie item multiformi argumento

suadetur, id firmius haeret animis discipu)orum. Apostolus quoque docere se ait in omni sapientia , ut exhibeat omnem hominem perlactum in Christo: In omni, inquit, sapientia , hoc est i divina & humana, ut cuiusvis generis hominee afficeret i erficeretque in Christo . Astitit praeterea Regina a dextris Christi, circundata varietate . Ad haec, quomodo ferri ac silicis concussione ignis , sic hominum doctis limorum conflictu , ine dii putatione veritas elicitur . Quam ob caulam Peria pateticorum morem de omnibus rebus In utranque. Pariem disserendi Cicero

sibi dicit placuisse. Dil putationes autem inter homines humanae diicipline imperitos solent esse ineptissimae. modsi inutilis est sistenti philosophia . ,s inritim Deus Salomoni philosophiam indidisset δ Dedit autem illi Deus h

rum , quae sunt, scientiam inram , ut sciret dii positicinem orbis terga Ium , bc hirtutes elementorum , divisiones rumporum , stellarum dii positiones , naturas an tu alium , vim ventorum , dirierentias virgultorum . Si igitur D minus harum rerum scientiam docet ,

est vero Deus , qui utilia docet , ut Esa. est , certe iba non potest eo Theologo noxia , sed erit potius a commoda . Ei. si haec scientia vera est, ut dicit Salomon quid dicet Lutherus, qui speculativas omnes disciplinas errores esse assimat, inanesque fallacias Pergit Remes argumentar I ex eo etiam, quod athleta, qui non se prius instrii-xit ad certamen , Ure contemnitur . Qui erio ad certandum eum fidei adversariis multiformibus, non est etiam

muItiformi disciplina instructus, is non est dignus, qui in persectis Theologis

habeatur. Insuper dividere, inquit, v ces, quae in scriptura esseruntur anciapitesta Theologo necessarinm erit, ne ex amphibolia di eludat de eludatur . Hoc autem praestate , s ne Grammaticae RIUI auxilio non poterit . Qiod si Grammatica semel admittitur, quidni

Dialactica λ quid ni Philosophia λ An Cap. V. 249

volunt Grammatici sibi solis Τheol

giam vendicare, caeteros omnes, Dialecticos , Phiscos, Astronomos, Ge mctras , ab illius participatione secluderet id quoniam constat esse vanil-smum , fateamur necesse est, humanas disciplinas Theologo esse perutiles . Quod si non sunt , inquit Clamens , adhuc necesse est illas addi cere , ne

rite valeant damnari. Qua enim iso te de his sententiam larimus, quae De specta, cognita non habemus Hactenus Clementa Alax. secuti sumus, non ut interpretes , sed, ut solemus reliquos, iudicio arbitrioq; nostro qua tum quoque modo videtur , e sontibus eorum haurientes. Origenes autem, ut Eusebius auctor' Iri ... est lib. sexto ecclesiast. hist. caP. IS. Philosophiae studia detrectantibus re- t. 3. α spondet, se huic quidem operam navasse diligentem, sed non absque virorum gravissimorum exemplo e Pa maeni, Her .hclae , alioni .ie similium,

qui cum essent doctores Apostolici , nihilo secjus Philolophorum libros is gere , de in Philosophiae mi diis exerisceri solebant. Refert etiam Eusebius Origeni morem istum fuisse , ut si suos

1irorum adolesceratulorum ingeniososvIderet, traderet eis etiam ea, qtaibus

Philosophi discipulos suos velut primis

elementis imbuere solest: Dicere ver solitum , non parum ad intelligentiam scripturarum emolumenti fidelibus co

ferri , s in liberalibus Ae philosophicis

litetis exercerentur : Nostrae enim phialo ophiae Partes Graecos antevertisse Inec debere partes tuas omittere veriatatem , quia eas sibi praeveniens falsitas vindicasset . vide etiam Eusebiu in lib. 4. cap. 7. 3e Soram. lib. I. hist. suae , c. I . Theodotitus quoque lib. 8. histo. tri-Par. c. 8. Didymum re t Gramma ticam, Rhetoricam , Arithmeticam Geometriam , Astronomiam , syllogismosque Aristotelis didicisse, quoda

versus mendacium arma veritatis ex sterent . Fortiter enita eXPugnantur

host es , quando adversum eos ipsorum armis utimur. Soera. 3. lib. c., ω Damasius 4. lib. c. r8. Neque statim Drava opinsone fallaris , contra hostes noc esse licitum, in aliis disputationis bus dissimulandum : quia , ut Hieron

mnium doctorum ecclesiae libri eius. modi eruditionis planissmi sunt. Quod autem ibidem Theodoritus ait, hutilia modi disciplinis veritatem , nem P fiadei, non erudiri , id significat , non

SEARCH

MENU NAVIGATION