Melchioris Cani ... Opera, in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry doct. Sorbon. ..

발행: 1714년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

4oo De Loeorum us

quod in illis nemo suit , cuiuet caeteri vicarii essient: neque enim Posteriores Prioris alicuius gerebant vices , sed quisque suam offerebat hostiam, & suo,

non alterius sacerdotis nomine offerebat. Ita ex hac parte plures omnino erant sacerdotes . Non enim in uno veluti capite conveniebant, cuius loco administrarent. At nostri cum in noni ine Christi , ia in persona ejus a

cedant ad altare, quodammodo omnium unum est sacerdotium , sicut episcopi ac vicarii unum iudicium est . Aliunde etiam veteres illi plures erant facerdotes , quia plures nostias, easdemque differentes exhibebant; at sacerdos a sacro faciendo dictus , ubi eandem hostiam offeci , idemque omnino sacrum conficit, aliquo modo idem est, licet plures esse videantur Ac revera sacerdos, qui Deum sanguine placaret de reconciliaret mundo, unus est Christis. Nos quippe hoc sensu non dicimur sacerdotes, sed quia dispensatores sumus mysteriorum eius applicantes p PuIO sanguinem , quem ille effudit in cruce, de simul cum illo offerentes . Inde enim nostra oblatio vim habet, non ex nobis . Non igitur nos plures sacerdotes sumus ad eum modum , io veteres plures fuisse tradit Ap olus. Quod vero Calvinus ait , ii stros sacerdotes esse infirmos ac re catores , ut olim in lege , mano discrimine agnoscimus. Etenim illi cum adferrent nostias, quae ex se placere Deo non poterant, Nec placita sunt, inquit, quae tibi lecundum legem offeruntur et

cum sanguinem , inquam , hircorum de taurorum offerrent , si peccatores

erant , per sacrificia sua nihil consenuebantur . Respexit quippe Deus ad

Abel, bc ad munera ejus, neque offerens a muneribus, sed munera ab offerente Placuerunt, ut recte Gregorius admonuit . Legis ergo infirmitas erat ,

quod nec hostiam habebat, quae ex se

Deci emet accepta, nec . sacerdotes impollutos , qui Deo gratiosi gratam qu que hostiam enicerent. Sacerdotes vero nostri., tametsi infirmi sunt , nihil

tamen ecclesiae lacrificio incommodant,

utpote quod vim suam non ab illis habet, sed a Christo summo sacerdote , in quo Patri laene complacuit, qui simul est & sacerdos & lacrificium , quem-

- admodum Innocentius tertius in conis

Titaα fidi cilio dixit. Hostiae igitur Euangelicat ut . excellens praestantia est , quod re ipsa per se Deo est quam gratissima , cunum habet perpetuo sacerdotein iam

tum atque impollutum, cujus oblatio

iis Sehes l. Disp.

vim tribuit sacrificio , omnἱbusque fidelibus memoria seculorum omnium prodest. Quocirca sicut in Christi se cramento impius administer nihil e clesiae nocet: ita ne in Christi quidem sacrificio sacerdos improbus divinae uti litatis inustu ecclesiam privat; quam vix

ipse sibi non emolumentum Comparet ssed exitium. Verum de primo arm mento hactenus. Huius autem confirmatio argumenti

non est nunc oratione langa infirma da ne novam hic controversiam de novi secramenti sacerdotio constitu mus. Illud breviter dicimus , eos s cerdotes a Deo esse vocatos , qui ab Apostolis de eorum successoribus rite se ordine vocati sunt. Nec vero sacerdotii nostri ratio popularis est , muli rumve suffragiis declaranda : non de ter

ra confiet, sed de coelo ductaae delapsa est. Reiuscita, inquit, gratiam Dei ,

quae est in te per impositionem ma- nuum mearum. Et alio lacor Noli ne

fligere gratiam, quae data est tibi cum

impositione manuum presbyterii . Et Ain epist. ad Tinim t Reliqui te Cret , R'nt constituas Per civitates presbyteros,

sicut & ego disposui tibi . Paulus de- actum g ninue Ee Barnabas constituerunt per si ni las ecclesias presbyteros in oratione de ieiuniis, ut mos est, bc nunc in

ecclesia fieri solet . Quemadmodum iagitur qui Apostolos audiebat, is Christum audiebat; ita etiam quot Apostoli

vocabant , hos vocabat Christus , de Quos a sacerdotio repellebant, eos Christis ipse repellebat . Nam quod haec nunc ab illis .esensionis ratio viaque tentatur, in his scripturae locis de lenioribus agi , qui Rempublicam ger rent , non de sacerdotibus , qui rem divinam facerent: satis ostendunt, quam parum in sacerdotii dignitate 8e auctoritate ponant, qui ilhid existiment aut a senectitiis veneranda Canitie , aut ab ecclesae administratione seiunetam. Α e. αristoteles porro non credidit, alios fore ad sacerdotium idoneos , nisi vel qui reges essent , aut principes civit iis, vel certe quos post Rempublicam diu suo consilio gubernatam , aut res

in bello preclare gestas, defessos iam

atque defatigatos omni cura humana delabore vacuos esse oporteret , ut non

nisi in aetate de auctoritate senatorias a cerdotium resideret. Quam naturae i

stitutionem Apostoli secuti , cum se tirent, sacerdotibus ecclesiae gubern tionem fuisse a Christo commissam , eos existimarunt esse in sacerdotum O dinem cooptandos, qui vere presbytericis

482쪽

Resp. ad

2. arsum.

Libra Duodecimus. Cap. XII.

essent, hoc est, seniores . Ita factum

est, ut presbyteri nomen in eum , qui sacra tacit a remaneret. Sed nos eo loco Iocati sumus, ut non longe prospicere oporteat futuros sacerdotii calus, cum eos in praesentia videamus . -- flexit enim iam de spatio curriculo rue , multumque deflexit consuetuo maiorum , 3c eos nobis episcopi in iatiatos sacerdmio tradunt, qui non m do presbyteri non sunt , sed sunt etiam valde iuvenes . Ita sacerdotii ai ctoritas scelerat ἰssimis ecclesiae hosti us ludibrio est. Verum de episcoporum abusu minime contendimus; in eo certamus, sacerdotis creandi rationem nos ab Apostolis, Apostolos a Christo accepisse . Quod ne dubitare Dismus , certissimo est argumento, quod Chr stus in coena dixit : Hoc facite iii meam commemorationem. Si enim hoc, quod praecepit facere , sacri im erat , O si, ut ante probatum est , sacrificium erat; Apostolos sane tunc iacerdotes instituit: nisi iussit facere , nec dedit tamen potestatem faciendi. Conficere autem Christi corpus de languis nem, ut sacra nostra Deo faciamus . quoniam supra naturam est , sine d j- vina facultate fieri non potest . Quia vero sacrificium hoc Dominiis facere

iussit donec veniat. necesse est, ut co-eiam, quam Christus fecit Apostolis lacrificii iugis Ae perpetui faciendi , illi in posteros sempiternis seculorum

eratibus transfuderint . Sic enim , ut Oecumenius ait , lacerdotium Christi aeternum est secundum ordinem Meruchisedech. Sed primi argumenti confirmationi refellendae, pluiculum etiam quam concedebat ratio, largiti sumus . In iecundo vero arSumento multa simul objiciuntur advertum ea, qllae exE Iesae sententia diximus , sed nos exprimemus omnia Perspicue , ut res dicta propre manu tentari possit. In mum autem illud sacerdotibus nostris opponitur, quod offerunt alienum samguinem; id quod sine dubio t1litim est,

sippe cum Christi sanguis , dono

ei licet, noster sit tamen ; noster , inquam , vehiti universialis causa nostra est . Sol autem mus ad generandum est; at non ita tuus, ut sine peculiari

tua generet actione.

Illud deinde Calvinus obiicit, Christi s anguinem semel iuxta Apostolum

oblatum elle . Quam rem non absurde intelligunt plurimi de oblatione Cruenta, quae Palam ante oculias omnium posta fuit . Sic enim se idem 'Ap

stolus exposuit, quum sibjecit: semel co r

in conmmmationem seritiorum per hostiam suam apparuit. De illa ervo via chima sermo fit, quae in monte Calva riae palam in ore atque oculis Iudeae Provinciae mactata est. Ex quo intelli itur , contra oblationem altaris , ubis angitis Christi in mysterio susiis, non corporis, sed mentis oculis cernitur , ne verbum quidem ullum Apostolum dicere . AEque videlicet Pauli verba torquere adversiarii possitnt in eam o lationem, quam Christus in coelis incruentam facit, semper patri pro nostris peccatis apparens. Sed ne me in hanc quasi fugam conferam , maxime animadvertendum censeo , Oblationem non simpliciter de uno modo esse. Una enim est universalis , altera est particularis, quae generalem l lam quasi ad efficiendum applicat. Et quoniam Li theram omnes oblationes ad unum e emplum & regulam quaerunt; nos hujus divisionis exempIum ex similit dine rerum naturalium capiemus , ut horum aε noratio . illustrior appareat . Illuminatis dupliciter a Philosophis a cipitur, ela ea , quae universalis est .R: ea, quae est particularis. Videlicet, simul atque Deus produxit solem , γω est dici semel mundum illuminast , , nempe tanquam in causa universali .. Sed sunt tamen plures quotidie illuminationes propriae, quae non solum cum generali illa non pugnant, sed ita se serviunt , ut sine illis universalis illa aut propemodum otiosa sit , aut certe penitus otiosa. Sic dc illud interpretamur , Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum scilicet , illusi ratione quadam generali, quae in hoc quidem genere una & eadem sus-Αciens α idonea est, atque adeo semialiterna, sed si illustrationes peculiaresesint , quibus si gulorum hominum mentes privatim illuminentur , universalis illa sussicientiam habet, efficaciam non habet . Nec enim generales cause quicquam etsciunt, nisi privatis , Pr priis caularum secundarum actionibusvis illa emciendi communis ad sing los enectus adiungatur . Similiter erga oblatio Christi una generalis fuit redemptionis ac sanct incationis humane non solum idonea causa , sed siuis e iam omnibus numeris abloluta: cui, in genere suo .ico, nihil addi, nihil detrahi pollit. At sunt phi res oblationes particulares, quibus universialis ista enficientia ad effecta qiiaed. m singularia contrahitur. Nemo igitur nos Iesalea sacerdotes existimet , quod singulis altarium sacresciis sepe ac privatim osia Eee se

483쪽

erimus , sed potius ita secum reputet: sacerdotes sunt illi secundi iiib uno Irimo pontifice Christa, administrit dispensatores musteriorum eius. Ae de prima quidem huius argumenistationis Parte , itemque de secunda dic putatum est: reliqua est tertia eademque postrema , in qua Calvinus ac Buia cerus se insolentius iactant, quasi a gumentum invenerint, quod refellere nequeamus . Qua una in re , fateor, superiores sunt. Illi namque quomodo

opinionem commentitiam confirmarent, invenerunt: ego tam leve argumentum

qua ratione infirmem ac diluam, reperire non posshm . Sed aSe , horum i solentiam reprimamus , 'mqtie doceamus serio, quam ridicule exultent homines, non solum doctrinae Apostoli-- ignari , sed omnis omnino philos

Phlae. Primum autem, quamvis denuo velimus saerificii complicatam noti nem evolvere, non facile tamen reminriemus , an ea caedem occisionemque Contineat , cum animal sacrificandum

est. Contra enim dicet lartasse quis,pmphetas Baal quoddam etiam sacrificii genus praebui sis , qui lanceolis Aecultris se inciderint, donec perfunderentur sanguine . At demus illud Se

Concedamus argumentantibus, quod ad perlactam animalis immolationem nos quoque attinere credimus: confici, dico , ipsum , he occidi oportere, si vere sacrificatur . At corpus vivum Aespirans nos offerimus : idem enim in

michar istia est atque in caelo. Sed eis Christi eorpus in eucharistia vivum

est, ac singilis in corpore, non tamen a nobis aut Corpus offertur quia vi umest , aut sensuis quia est in corpore. Sed illud quia mactatum, hic quia es stilus in cruce . Quod si Chrastus in cruce se offerens non se e conspectit no stro abstrulisset, sed perpento penderet in cruce, ante omnium fidelium oculo omni Ee loco Be tempore positus; nihil necesse erat , ut exemplum facti inlinqueret, & in fimulacrum ex animali exemplo veritas translarretur. Si ut enim ii, qui tune fuerunt iuxta crvincem , eandem cum Christo hostiam patri obtulerunt, si modo vere erant Pii, di rem Quae gerebatur , intelligebant; fit si eadem externa crucis hostia in

conspectu nostro aeterna Permaneret

nullo exemplari & imagine hostiae illius indigeremLs. Quia vero licet oblatio illa & n.actatio externa trans

rit, se tamen coram Dco constat acceptabilis , de Perpetua virtute consistit,

ut non minus hodie in conspectu PM

tris illa sit efficax , quam eo die , Quo de laticio latere sanguis exivit 3 ideo

vere nunc Offerimus eandem crucis hostiam Gm Christo, perinde atque illi , qui erant iuxta crucem e quamvis illi nullo posito stib oculis simulacro,

quia nullo tunc opus erat, cum res ipsa viva in praelemia esset, atque ante oculos proposita; nobis autem per ima

xjnem Christus hostiam illam excitavit . & quasi in quodam exemplari misiuit ante oculos. Sed imago haec Se xemplar nihil revera obstat, cur non eundem illum sanguinem modo offera mus, quem Christus fudit in cruce, non aliter ac si nunc coram effunderetur . Quae est sententia chrysostomis vide Mitia falso tamen Ambrosio attributa . de Ricteonsecrat. distinet. 2. cap. In Christo . 4 eon .

Adde , quod quala fuerit sacrificium , talis est requirenda mors , ut si illud

cruentum est, haec sit etiam cruentarfin illud incruentum erit , mors quo que erit mystica & incruenta, id est,eflectiis mortis ceu nune praesens ade set. Satis est enim ut vere & proprie sit sacrificium , quod mors ita nunc ad peccati remissionem applicetur, ac si nunc Christus ipse moreretur. Id quod scriptorum veterum testimoniis confir--e mr d hmatur. Gregorius, In se ipso, inquit, c. M M. ει

immortaliter vivens , iterum in hoc da:

musterici moritur. Et Augustinus : Semel immoIatus est in semetip . Christus, de tamen quotidie immolatur in sacramenis. Pasichasius: Quotidie Christus mustice pro nobit immolatur, Scpassio Christi m musterio traditur , &C. Et Cyri I. in concilio Ephesino. Athain nasus ad Antiochum , Theophylae . in decimum caput epistolae ad Hebraeos , Damascenus in quarto labro,

Gregorius demum Nazianranus , ut Caeteros praetermittam , hanc incruentam exanguemque immolationem vocant , unicam IlIam quidem , qualis non fuit alia similis , per quam ad effectium scilicet sic nobis Christus immolatur, ut

illis, qui praesentes erant , quando in in cruce orierebat. Sed quia sne eis sione cruoris, quae in praesentia cerna tur oculis , applicatione vero cruoris iam estis fit oblatio, recte a patribus incruennim sacrificium nuncupatur. A qi e ad ea, quae sunt a Lutheranis iniucundo argumento dicta, diximus sa- In tertio quoque argumento resutan- Res . addo post haec nihil est necesse laborare . 3. Docuimus enim . Christi oblationem in cruce non aliter se habere ad red menda reccata, quam aut lucem ad I Iu-

484쪽

Liber Duodecimus. Cap. XII.

Iu strandum, aut medicinam ad curam dum . Lucem dico, quae Omne lumen ederet: medicinam, quae omnes sanaret morbos. Ecquis autem dubitet, caulas perfectas Ad principales sine adiuvantibus 8c proximis nihil eiscere λ M dicamentum quippe quamlibet presens& salutare sit , nisi aegro corpori adisiungiuu , neque opem ind genti seri, nec salutem . Quod si agnus, qui tollit peccatum mundi , sine adiutrice ηe socia causa ip e per se expiavit nostra delicta; baptisma tollatur , poenitentia absit, lacerdotia siloant, ministeria fa-

celsant, atque adeo omne labitis nostrae de sacramentum removeatur , 8c instrii-

mentum 4 Praeceprum illud vanum sit: Baptitate in nomine patris de filii de spiritus sancti ; gratia illa vana:

rum remiteritis Peccata , remittuntur

eis: inanis sermo ille: Poenitentiam asiae , & bapti aeuir unusquisque vestrum in rem illionem peccatorum; sit denique ille falsus: Salvos nos fecit per i Dcriim regenerationis. Quin etiam , si ita libet, quia oravit pro nobis Christus, non oremus, quia ieiunavit, non ieiunemus, Quia lachrymanis est , non

Ploremus . Colli unt enim ar uti isti dialectici: quia obtulit semel Christus,

nos non oneramus. Sicut ergo compatimur , ut Passionis ejus participes simus , ita etiam offerimus, ut oblati nis ipsius partem capiamus. Nobis si ne religio actuosa est , Lutheranis tiosa: qui nos feriatos volunt cessati ne tor re , 8c quasi pueros delicatos nihil agere . Ita ex animis hominum extrahunt radicitus religionem , cum lacrificia. lacerdotes, caeterosque religionis administros tollunt . Non ergo nos repetitis oblationibus Christi sacrificium testamur fuisse imbecillum , sed Causam Principalem perfectamque sui iase , quae quantumvis licet sufficiens in se Ac consummatast, sine applicatione tamen causiarum adiuvantium nihil efficit. Illud vero, Una oblatione Con summavit in Hernum sanctificatos, simile est, ut si dicerem, Deum una illustr itione mundum in aeternum illustrasse. Id quod revera fecit , quum solem quasi sempiternum lumen acce

dit . Alioqui quid alio loco 'Apostolus

lubet, Ut emundemus nos ab omni i quinamento carnis de spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei Certe Christi sanguis emundavit nos ab omni delicto; δe tamen Paulus ait,

Mundemus nos . Certe una oblatione

mus lanctificationem in timore Dei Christus igitur mundat ac perficit, denos suoque perficimus ac mundamus: sed ille agit nobiscum ut causa principitis , nos sub illo agimus ut causae adjuvantes: Dei namque adiutores su

mus.

Sed addunt illud : tibi peccatorum

remisso est , iam non est oblatio pro peccato. Respondemus . Si remissos tum est ut in causa uni aeriali , lain non es h oblatio generalis quidem pro peccato , est tamen oblatio specialis. quae vim illius ad efficiendum applicat . Quemadmodum si illustratio est mundi universalis , nulla alia generali est opus : non enim alio sola indigemus , alia luna, aliis stellis . Sed necesse est tamen, illustrationes quotidie sntulas aeris intervenire , si terra est diebus singulis illustranda . Addunt etiam : Post remissas per Christi sacramenta iniquitates, quorsum Oblationes facimus ero peccato λ Respondeo : re missio iniquitatis duplex est, una Pe secta, altera imperfecta. Persecta, quum non ibium culpa , sed tota etiam Poena remittitur , de qua illa intellis guntur : Proiecisti Post tergum tuum Esel. ILomnia peccata mea. Beati quorum re- Psia D. missae sunt iniquitates, &quorum tecta simi peccata . Proiiciet in profundum maris peccata nostra . Mich. 7. 8c caetera similia. Atque haec per bapti sinum contingit omnibus bapti ratis. Imperis ctam vero illam dicimus , in qua vel culpa remittatur , sed non tota Poena, vel remittitur poena, remissa iam mupa r de qua illud accipimus :. Propter remissionem praecedentium delictorem. Et rursem : In redemptionem earum Praevaricationiim, quae erant sub priori testamento . Antiquis Porro patribus culpas ante Christi mortem fuisse reia missas , ambignum non est: . iuxta fidem

quippe defuncti sunt testimonio fidei

probati. Non esse autem persecte reis missas, confirmat Paulus, cum ait, cirustum mortuum esse in remiisionem prγcedentium delictoriam . Quae si plene Moysi . Aaron , Davidi , caeterisque

sub lege de natura sanctis candonata sitissetu, nec illis esset ianua regni crilestis occlusia, nec loci inseri in cust diam deputati. Ecquis enim dieas , Omnino resoluta crimina , quorum me Iuuntur in carcere Davidi rursum homicidii be adulterii scelera relaxata a quo tempore ad Nathan prophetae V - α rara Cem peccatum consessus est, de Nathan Σοα.

ipse idem, de auctor libri ecclesini ite stes sunt. At si plenam temis nera Eee a min

485쪽

xercepisset, quorsiim illa Dele iniqui- mittere confidentiam vestram , quae mi tatem meam: Amplius lava me ab initi Fn m habet remunerationem . Illud de mittate mea. Averte faciem niam a Pec- inde hoc confirmat maxime, quod in catis meis, &c. Certe hanc ampliorem 6. cap. cum dixisset , Impossibile est, de pleniorem indulgentiam non prius a eos , &e. ne existimaretur mi Ia era Omino. impetravit , quam multas sedi rerum . expectatio meliorum , quasi auliciis in eo dominus acerrime vindia desperatione ad spem revocare cupient, casset. Itaque si per Christi lacramen- Confidimus , ait , . de vobis dilectissura plana cuiquam peccatorum remissici mi , meliora de viciniora falati , ra eontigit , nos pro illitismodi peccatis inet si ita loquimur . Ex quo tempera- cholliam minime offerimus: ut si quis mento HieronImus lib. advers. Jovin. Proxime recens baptisma susceperit: at 2. colligit , Apostolum Hebraeos persi Peccator non est persectim remis- ex ageterationem territasse.

sionem consecurus, quod in sacramen- Est ne aliud responsum dignum , nito poenitentiae sere accidit, pro hujus si me fallunt omnia , quod magnopere delictis sacrificium exhibemus, ut cui animadvertamr. Uidelicet, hostia pro Deus subiratus etiamnum est , ei fiκ peccato duobus modis intelligi potest.

ali iando propitius. Uno modo im Poena, altero etiam pro

id igitur sibi Apostolus villi, quum culpa. Quod enim Peccati vox prominis horribilibus audientium animos poena peccati usurpetvr , illa demo perterrefacit in haec verba : Voluntarie strant et Non ego operor illud , sed Rim x. peccantibus nobis , iam non relinquitur quod habitat . in me Peccatum. Et rur- pro peccatis hostia λ Nempe, qui di- sum : Remittuntur ei Peccata multa, eis, voluntarie peccantibus post acce- quoniam dilexit multum : cui autemptam notitiam veritatis nullam hostiam minus dimittitur, minus diligit. Quo esse reliquam , is sine dubio significat, Ioco multorum Peccatorum Poenas mul-

norantibus aliquam hostiam stiperesse, ta Dominus peccata Vocat. Nam cui iis praeserim, qui ante acceptam noti Pas ante sume remissas , qui superi tiam veritatis peccaverunt, quemad- res lachruinas Considerarerit, is voca- modum Chrvsostomus ac Theophyla- re in dubium non poterit. Et quae dictus argumentantur . Rem ergo Ap lexerat, bc ingemuerat , ea Certe cunsolus verbis trandioribus exaggerat, parum veniam fuerat consecuta . Sed atque, ut solet, terrorem exuperati cui in praesenti dicitur , Remittunturne iniicit. Ostendit itaque, non quid tibi peccata , Vade in pace , ei. Ple- clemens di misericors iudex interdnm nissima indulgentia Conceditur , omni-

sua lenitate concedat, sed qua mena nmque poenarum per littis . In P nisas disnns sit, qui sinsulari baptismi be- vero locum habet, ut maiori dilecti

neficio suscepto, Filium Der concilia ni maior remisso respondeat, minorii . Cat, re sensu inem testamenti Pollutum que etiam minor: nam culpae vel simul ducit, he spiritui gratiae contumeliam remittuntur omnes s vel nnilae. Mach facit. Indignus nimirum est, qui sue baennim sententia ,ulgo etiam sermon rit huiusmodi , cui Christius iterum teritnr , Sanctam di salubrem cogita-criicifigatur. Toties autem nobis cru- tionem esse pro defunctis exorare scifigitur, toties immolatur, quoties e- ut a peccatis sistrantiir. Ubi renas pur- his crux nobis & mors ad peccati re- gatorias pro culpis debitas peccata firmissionem appIicantur . Si de iustitia ne dubio appellavit . Simile est illud:

ergo agitur, nulla reIinquatur pro Pec- Peccata tua eleemosynis redime. Po ratis hostia iis , qui ex malitia Pe nas autem Daniel l cunia redimendas nis. εrant. Sin vero de misericordia Dei a- existisabat : nam culpas Ut poenite aitur, quae omnem etiam sensum ex n- tia diluit, aut certe lane argento gra-perat, non solum infirmis , tu igno- tia resolvit . Atqui fixe figurate nomentantibus aliqua superest hostia, sed iis causae ad effectum transferatur , sive aeriam , ram tamen, qui voluntarie pec- remissio penae ad integram rem illionem caverunt Post acceptam notitiam veri- culpae pertineat , non valde interest

eatis. Enimvero quod haec Apostoli quidem : tametsi D. Thomas, atque xatio alta & exaggerata sit, illud pri- Innocentius huiusmodi locutiones im-mnm argumento est, quod stathri sit, proprias esse testantur , quibus pecca ditur : Terribilis autem quaedam ex- ra deleri, detergi, ablui, remitti diapectatio iudicii, &e. Atque evestirio: cunnir, quia solvuntur poenae. Jam ese Irritam quis faciens legem Movs, S c. γ cum Apostolus ait, nullam hostiam sermose i ost Pauca : Rememoramini pristi- superesse pro Peccato , Pro culpa Pr

nos dies , dcc. & tandem et Nolite prie intelligendus est. Cui lententiae

486쪽

iteratu . e. Utrum.

Resp. ad

non . est illa eontraria , relinqui poeni-

peceata dis, tentiae lacramentum , quod iudicium

zite' - non sacrificium a relinqui etiam renitus Q. hostiam pro poena , quae improprie dicitur hostia pro peccato . Sed quaeris, eotis di 11οῦ quid caul, pleritque antiquorum fuerit, , di ut baptismum hostiam appellaverint , ideoque dixerint non stuperesse hostiam Pro peccato, quia baptiunus repeti non Potest. Sane quia in baptismo Christo commorimur , & per hoc sacrame tum applicatur nobis hostia crucis, ad Plesiam peccati remissonem a hinc illi baptisma translatitae hostiam nuncuparunt, ac post baptisma siemel acceptum nullam hostiam esse reliquam interpretati sunt: quia baptisma secundum non est. At in poenitentiae sacramento non

applicatur mors Christi per modum hostiae, sed per modum iudicii . Itaque quamvis penitentia post baptismatu Perse , non Proinde tamen hostia snperest pro peccato. Sed de tertio argumento nimium multa. sanum vero non Confutatione eget, sed reprehensione. Ecqua enim vel ii scitia vel imprudentia est, ea adve sum nos testimonia excitare , quae a nobis faciunt maxime λ Constat sane, e etsi quo e eucharistici sacrificii partes quatuor eseges: li 'de ' , unam consecrationem corporis &tegri e a, sanguinis, alteram oblationem , tertiam,s Laz stactionem i, postremam consum Pti

Loes. v. litu. nem . His . quiPm quatuor partibus no-

ambigua non strum sacrificium redintegrari, confici , absolvi, qui negaverit, nihil illum de ratione rersect; sacrificii didicisse, nihil quaesiue, nihil stire convincam.

Consecrationem porro atque oblationem cum gratiarum actione conjunctim ex Evangelio colligi ostendimus paulo an te : fractio autem apertissime traditur.

In eo discrimen est, quod Lutherani in fractione nihil mysticum esse arbutrantur , sed solam panis distributi

- nem , nempe, ut ilia cuique portio contings: at ecclesia lancta quum h xiii . stiam frangit , dominici corporis in

cruce fractionem significando , Christi hostiam commemorat, quemadmo dum Christus ipse de verbo & exem- . Plo commemorandam tradidit. Quod vero ad plenam huius sacrificii rati nem consumptio specierum attineat,

Demn ra. 1. Concilium Toletanum duodecimum tenv statur, inquiens: Quale erit sacrificium, cui nec ipse lacrificans particeps esse dignoscitur August. insuper in lib. sententiarum Prosperi consentit , dum se suis de calice in ora fidelium funditur , dominici corporis immolationem, . elui qm Iansuinis estiis cin detsisnati . .

LBer Duodecimus. Cap. XII.

Spectat erro ad persectam significati nem . sacriticii consumptio specierum. iniae causa catholicis Perpetua fuit, uedum sacerdos species sum it, non edere illum dicant, edat licet, sed comsumere . Ut intelligamus, in missa potius haberi rationem consumptionis, quam manducationis , magisque cacri-hcium spectari, quam coenam . Pio Lutherani sentientes, negaverunt,Chriasturn corpus suum , sanguinemque sum psisse, ne consumpsisse , he sacrificasse Probaretur. verum ratio primum con vi, ii hoc exigit , ut cibi communi nem & conlecrationem habeat : as qui qui ad cenam invitat, is non m victor esset , sed conὸitor , instructo que convivii . Atque accubationem e glarem amicorum, tametsi melius nori convivium, bene tamen Graeci tum

Compotationem , tum Concoenationem vocant : ut qui vocat ad cenam , nec concenator ipse & compotator est, non

solum non urbanum convivium ineatodne convivium quidem . Deinde i ueChrysostomus argumentatur, ne discipuli horrerent carnein 8c sanguinem , necesse erat , ut Christiis prior ipse de eustaret. Christus certe , quod se videbant facere . id ut facerent, iussit Apostolis. Intellexit autem semPer e clesia sacerdotibus iniunctum esse , ut sumerent : sumpsit ergo de Christus, nisi sacerdos omnibus suis numeris ab Iulus , non absolutum , sed inchoatum sacrificium fecerit. Nec me fugit. D. Thomam aliquan- .p. do, ut videtur quidem , docuisse, si crificium ante fractionem hostiae esse peractim, humptionemque spectare pro prie ad sacramennim, oblationem vero ad sacrificium : Et rursum asser re, semotionem hostiae non Ita esse necessariam, ut, si Omittatur, sacrificium maneat imperis him , quod videlicet huius rei sigmficatio non ad corpus Christi verum , sed ad mysticum re seratur : non ergo fractio in panibus sacrificii numeranda est. Quod autem sacrificium ante fractionem peragatur sid magno arsumento sit , sacerdotem statim a consecratione i Issa verba dic re , offerimus praeclarae maiestati tuae, de tuis donis ac datis hostiam Puram,&c. Jam ergo nondum fracta hostia ,& oblatio est & caerificium . Verum qui D. Thomam nobis obiicit, id il- Ie agit, ut be secum ipse Thomas, Secum stra cacrificii ratione pugnet. Eius enim in Secunda Sec indae verba , non obscura sunt , sacrificium prome ' -ε dici, cum circa res oblatas aliquid fit - - Qiam

487쪽

De Lorarum usu in Seritast. Disp.

Quam rem illo etiam exemplo confir- Lutheranis responderet, Christit m inmat , ut quum panis frangitur & c sacrificium , non pro peccato qui- meditur. Unde colligit, primitias o dem, sed gratiarum tamen actioni o lationet egit , non antem laetificium: tulisse, hic non ab illis lacile eludete-Quia nihil cacriim circa eas fiebat. Η tur . Exus enim rei protiabit m rati mam igitur aliqu indo ante fractionem nem redderet , quod cum sacrificii non soli im D. Thomas, sed etiam ec- eruenti dies instaret iam plane, aut

clesia vocat eo more, quo rem instan- eerte iam appropinquaret hora, non rem M proximam quasi praesentem -- portebat hostiam in coena pro peccata minamus. Sic Cicero praebere, ait, ho- musticam exhibere, cum impenderet

1 ias ad sacrificium. Ubi animal sacri- generalis hostia illa, in qua patri com- sicandum hostiam appellat. Quin & in placuit omnia Peccata resolvi. Quania Levitico in aliis quoque pleritque quam & sanguinem circumcisionis proseis holocaustum . hostia, ae sacrifi- nobis Christus obtulit, & ieiunavit, fle-

enim ab eo , quod proxime suturum vitque Pro nobis; nec tamen remissio est, nomen aecipiunt . Sed Ac Panem ea peccati secuta est, qliae a cruce tan- ipsim ante consecrationem hostiat . dem expectanda erat. Quemadmodum vulgo appellamus , a qua appellatione enim martyrii plena emcaenas non inne Divus quidem Thomas abhorret . qualibet languinis effisone est, sed in

Sacerdos porro ante Consecrationem ea demum , in qua martyrium consumis

dieit se of erre sancta sacrificia, illi- matiir, quamvis sanguinem suum Deobata, &c. Quis autem Theologus tam statim a principio martyr obtulerit; sic insigniter stritus fuit, ut peractum sa- Passionis Christi perpetuae vis illa a erificium ante hostiam conlectatam e- loluta de Perfecta, non in initio aut xistimaverit λ Atme ut de occulto de medio. sed in fine fuit. Deinde m interiore sanguinis & corporis sacrifi- sticae ob lanis essectus non is est, quemcio nihil dicam, externum eerte e fallo existimant Lutherani nos credere,

mysticirm sola oblatione non constat. nem Pea ut omnes culpas poenasque P

Cum itaque eirca species ante fractio- ωlvat. Qua de re paula post dichirinem nihi I sit a sacrifieis saltum , ne sumus. Alia enim evicientia hostiae il- sacrificium quidem peractum est . L lius est, quam Christus palam machatem cum symbolis rerum, Christo in- vit in cruce: alia illius est, quam lubflimente , debeamus mortem. ipsius , speciebus definitis mystice praebuit ingere , fi verum de perfectiim nostraim c na . Illa generalis est, Mut dixi- sacrificium est , elusique victimae abso- mlisa nec per sacrificium modo, sed lutum exemplar , quam Christus in . Per omnia sigillatim sacramenta ad e Cruce praebuit 3 nullum autem sit re- m a longe diversia applicanir : Haec rum symbolum ante quam species stam Peculiaris essicientia es , de lub spe-gantur, mi lceantur , containentur; ceria ciebus certis ad peculiaria mi aedam es.

tis rimum accii ere argumentum possu- secta concluditur. Obtulit ergo Chrimus. ante fractionem nondum esse ex- stus hostiam in coena, tum pria culpa pletum facrificium . Manet igitur, non veniali, tum Pro Pena , quae pro culpa consecrationem modo , & oslationem , etiam mortali deberetur. Quin in re verum 3c fractionem quoque ac con- cato solvendo sacrificii peculiaris eia sumptionem ad integritatem externi sectus est. Hunc vero habuit in coena sacrificii pertinere. Quae res non peria sanSuis oblattis: nam in cruce vim re- tenui nobis argumento, indicioque pa- mi illanis habuit generalem . Sed qu te acta est, sed gravi constintique ra- niam , ut modo dixi, hanc rem su-tione 1 praeterquam quod ab Apostolis mus in confutatione tequentium argu has nos sacrificii partes accepisse , mentorum iusius explicaturi, pergamus promptissimum est ostendere i nam . ordine refellere argumenta, quae re-

Christum tradidisse , satis supra est a stant . . me demonstratum . Ut Lutherani a Quinto vero argumento resutando Respon. gumenta probabiliora deinceps excogi- Ressensis episcopus, calicem ait n ad s.cent : siquidem quartum hoc,' quod vim Testamentum ideo dici, quian modo diluimus, improbabile est: im- vi Testamenti confirmatio est. Quem probabile eme dico , Lucae , Paulique vocis usum ut probare testimoniis non testimoniis uti, ut ecclesiae sacrificium Queos ita non audeo explodere. Illud

explodatur . . Murmo a nomen hoc pro re , quae ex Nam ratio ea, quae adiungitur, c testimento obvenit, interdum accipi:

niosa eli , de veri similitudine fallere ut in epistola ad Hebraeos cap. 7. Me- Imperitin potest. Primum autem, qui Aoru testamenti sponsor factus est Iesu a

488쪽

tiber modecimus

sus. Sic enta promtisonis vocabulum pro re quae Promittitur, scripturae alictores ulurpant: ad Hebraeos 6. Imitatores eorum, qui fide Se patientia hereditabunt promissionest ad Hebraeoso. Repromissionem accipiant aeternae haereditatis : & Act. r. Ex pectarent promtisonem patris. Si ergo promittago re promisia accipimrn tella nεtumithero ipsi quoque promisso est: nuhil mirum , si pro re ipsa, quae t stamento est relicta, usurpetur. At pruma res eademque poti ssim ., quam n

bis in testamento tuo legavit Christus , fuit sanguis . Qii id igitur obstat, currem , quam beneficio restitoris habuerim , non ego in funus eius exequiasque rependam λ Quid, inquam, obstat, cur quod de manu morientis accipiumus , non id nos viventi illi redd mus p Nisi illud frustra atque impor tune repetimus e Tua sunt, Domine , Omnia: de quae de tua manu suscepimus, reddimus tibi. Quod autem c lix improprie dicatur testamentum a manifestum est . Sive enim a ut Irin sentio placet , testamentum promisso

est: sive, ut Ulpianus vere sent k, sententia est voluntatis iusta de eo. quod post mortem fieri voluerimus ,

Omnino liquet, calicem nee promissi nem Proprie, nec sententiam esse, sed rem, quae testatoris promissione volu tati Rite sententia relinquitur . Hanc vero nos hostiam praebere ad sacrificium quis prohibet δ Sed de quinto

argumento nactenux .

lam argumento sexto quid attinet respondere , nisi eadem velim, quaeipra dixi, versa repetere Colli unt enim , acuti scilicet Dialectici, si mincharistia exemplar & imaso est, non esse illam vere ac proprie lacrificium . Quae sane collectio perridicula est. Quid enim stultius dici potest, quam te is veteris hostias sacriscia mi fiasse, quod verorum exemplaria fuerint λ innocentius porro tertius quosdam merito irridet, qui putarint in sacramento non esse corporis Christi&sa guinis veritatem: ex eo, quod scriptura intertam commemorat, id , quod m altari suscipimr , minerium, Imaginem , figuram de exemplum else . Quorum errorem Pontist x docte Fr viterque refellit: si enim , quia figura est, sacramentum altaris veritas es se negatur: ergo nec mors, Nec resurrectio Christi veritas est credenda: fiquidem eas militudinem de imaginem esse. Apostolus traditi ac Petrus

quoque scribit, Christina exemplum

nobis in sua passione reliquisse . NIhil

igitur obstat, cur non in externo sacrificio forma sit , species, im o, Scexemplar sacrificii crucis; in languine vero Se Corpore , quae sunt res in tus mclusae , eiusdem sacrificii existat veritas . Sed quoniam in cruce, quod alias diximus, palam & sine mysterio hostia cruenti fuit, in altari occulte& mustice ab condita; ne eodem modo, et no Christus, cicrificare pntaremur ι recte cum suo Chrysostono Theophul actus admonuit, nos ' u immolare Christum , quemadmodum se ip:e in emce immo avit , sed P eius illam crucis hostiam commem

rare. Verum quia commemoratio nostra otiosa Ae umbratilis non est, sed incit, quod signi Mat: quanquam non

ex mortuis iam non morioir, Christi tamen mortem applicamus, ceu nunc

facta sit. ApplIcamus autem non fide sola , aut solis verbis, sed etiam svmbolis . Post illa namque erba , Hoc

est corpus meum , quod pro viau tr detur , non ait Dominus: Hoc credite; non, Hoc dicite: sed, Hoc facite in meam commemorationem . Quae causa, nisi me sallit animus, Apostolosuit . lit veteris legis symbola, qu niam vacua erant, umbras appellaret . non ipsias imagines rerum. Nam Etiam gelium ipsas rerum imaSines quas vivas continet, non ad significationem

modo. sed ad eficientiam . Ut baptismus imago est spiritualis ablationis, quae per Christi sanguinem facta iii cruce est , sed habet tamen res ira con iunctas, ac si Christit ipse nunc Probaptizato sanguinem funderet . in circa & aliquando idem ausus est dicere, in singulis baptizatis Christum crucifigit non illa solum loquendi ser-ma, qua Ioannes Euangelista seripsit, agnum occisum esse ab orietine mundi sed ita potias, ut ad effectum idem prorsus fit . ae fi Christus vere nunc pro his, qui baptisma suscipiunt, crucifiseretur a Nec vero existimo, quum Paulus legem dixit umbram habere futur rum bonorum, non inam imaginem rerum , de significatu discepta me, quod plerique interpretati sunt , ut umbrasgmim obscurum & imperfectum . imabo rei expressum perfectumque signum intel ligatur . Quae ut vera estis non imficior, ira a praecipuo Apostoli instituto esse aliena iudico. Id quod ex veris bis ejusdem Apostoli manifeste conficitur . Ait enim: Umbram habens lex

489쪽

Restan. ad T.

futurorum bonorum , .non ipsam imaginem rerum eisdem ipsis hostiis , quas

offerunt indesinenter , numquam potest accedentes perfectos facere, Acc. Quia

igitur hostiae illae vim efficiendi non

habebant , ideo te em umbram habere dixit si iturorum in lege gratiae bon rum . Umbra quippe ignis non id efiicit , quod ignis , nec umbra hominis idem praestat, atque homo: neque enim in agendo quicquam aut imbecillius umbra, aut inanius est. Sacramenta Vero & sacrificium nostrum imagines rerum sunt, non pictae vel umbratiles inanesque ad efficiendum fle imbecillae; sed cum ad vivum rerum ipsarum ex-ressae , nim , si ita loqui liceat, ad enmcitatem res ipsae vivae . quarum im

ines sunt: tanta Christi Ze Euangmi potentia est, ut eandem vim Pentiatus symbolis imapinibusque tribuerat, quam res ipsae haberent, si quum earum commemoratio fit, vere Patrare

tur . Sed in sexti argumenti reprehensone multum temporis insumpsi. Nihil enim responsione opus erat: sed ut loca eadem diligenter isti pertractarent, Se bona fide relegerent. Ibi enim Plane reperirent, auctores sanctos, fleverum in ecclesia corporis & sanguiniς Christi sacrificium , 8e verissimam qu que exemplar affirmare: alterum in externa forma de figura, alterum in re, quae inclusa atque abdita in mysterio latet occultis . Qianquam Euthymius ante consecrationem exemPlar intereretatur : post consecrationem autem sacrificii veritatem . In quem etiam modum Basilium exponit Damascenus 4. lib. Cap. I .

In septimo argumento existimant homines parum in Τheologia exerciti, aetiis. nostros nostrae redemptionis , sanctificatioms, ablutionis nullo modo

causas esse. Quae si vera essent, illa omnia essent falcar Omnis qui habet hanc spem, sanctificat se. Item, Mundemus nos ab omni inquinamento Carnis de spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Item , Peccata uia eleemosynis redime. Item, Permisericordiam 3e fidem purgantiar peccata. Item , Misericordia de veritate redimitur iniquitas : Ze caetera id genus , quae in sacris literis passim occurrunt. Neque ex his, quemadmodum isti falso iudicant, quicquam de Christi in nos gratia , merito, vi , & r demptione detrahitur, quin gratiae Dei 38 Christi multo magis attribuitur .

Exemplum m am ex natura, ut gratiae his manifestius ς ceat. Res unia

in Sebesast. Di p.

versias ad suum quamque sinem vI quidam ingenita moveri. philosophis mnibus exploratum est . Sic igni, ut

ad locum nai lirae suae congruentem ascenderet , levitatem indidit procre tor ille mundi Deus: ut vero Calefaceret, quae erat actio ignis naturecon-

reniens, . Pertiit calorem . Id quod in reliquis promptum est cernere, quae se a principio & forma interiore m ventur, ut non solum non repugnent, sed asi sponte videamur. Animalia porro non modo hanc inclinationem Ae lariamam a natura habent, verum ipsa etiam se movent actioniblis quibusdam sitis, fle ad quaerendum sbi consentiens

bonum, Ic ad propitis anda adversiantia mala . Quae res praecipue in hominibus illustrior apparet, qui quoniam non aguntur, ut servi , sied Iibere potius agunt, ut domini, ratione eligunt media , di se ipsi eient, ut per talia media fines propositos consequantur. Ne idcirco tamen aut primae causae virtus minor est, aut potestas infirmior r imo hoc uberior fle maior, quod attinSit a sιν. fine usque ad finem sortiter, & dii ponit omnia suaviter. Ecqua enim vis ea krtior esse potuit, quae adeo suaves 3e

congruentes impetus in rerum natura

posuit, ut eas nulla vi quidem illata moveat, sed vehementissme moveat

tamen λ Quae Dei virtus eximia, in gnisque simitas multo latius in fratuitis effectis, quam in naturalibus se essu

dit . Non enim solum vitales operati nes , quae supra naturam sunt, in se edit mortalis homo per grariae formam se virtutes, sed ad vitam ipsam capie

ὸam sua se actione parat, Ie vivendi 1 causa est. Quemadmodum enim, si materia dispositiones, quibus ad suscipiendam sormam ignis praeparatur sipla in se faceret, eadem sibi causa esset essectrix, ut a forma illa informar tur :. sic quoniam praeparationes vi ist-

Cantis gratiae homo in se efficit, ipse in sei generatione Dei adiutor existit. Qua in re, ut dixi, suavior di effusior

gratia , quam natura est. Vitam namque a natura datam curare ac meti ipse valeas, salutem quaerere, morbos Peulere adversos, tum externis quibusdam medicamentis adhibitis , tum animae viribus inierius excitatis. At vitae causa tibi esse non poteris, sed aliunde

eam accipis, nulla interveniente or ratione tua , dispositione tua nulli . Dispositio quippe omnis, qua ad animam icorpus aptatur, a Patre generante edivir , a filio genito nulla' modo. In

nati itate vero spiritali is ipse, quina

490쪽

Liber Duodeeimus. Cap. XII.

scitur , non solum principium est , ut post aegritudinem ianus hi: Venim etiam , ut postquam fuerit mortuus, flevitam habeat, de abundantius habeat. Praecia re itaque dictum illud est , at que ad philosophiae rationem apte : Juitus ex fide sua vivet . Ex ouo Hier nymus collisit, hominem sibi esse viavificitionis suae caulam. Nempe a misfidei , spei, charitatis, Pinnitentiae , quisus Deus utitur ad animum vivificandum , homo iii se in se facit, gratuito quamvis de lupernaturali auxilio Permotus. Ne certes, quasi actus nostri gratiae remissioni que culparum causae essicientes sint I cum nihil aliud, quam disponant animum , ut gratiam Dei justitiamque recipiat. Q iemadmodum calor praeparatio est, quae ligni materiam essiciat, ut de sermam ignis capiat Ac naturam . Sed sicut homo alteri homini non est causa animae ra I nalis , sed causa tamen est , ut per rationalem animam vivat: sic homo licet causa gratiae non fit. causa tamen sibi est, ut per gratiam vivat. Cujus sententiae illa iam conlectaria sunt: A-2 nimas vestras castificantes. Item Aia' lue a malitia cor uium. Item, Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in

1. Tin. a. honorem sanctificatum , de ad omne mpus bonum paratum . Ac inja haec quiadem Deus ipse secit in honorem, repraeparavit in gloriam. Sed si non a

II, 4. e ro. Voluntate nostra purgatio animae n

zzu IIa strae fieret, ut Damascentis argume popol. Am latura non utique dixisset Paulus: Sittach. quis emundaverit se, &c. Uerum haec latilius fortasse disseruntur, quam ut ea Littherani omnis omnino philosophiae ignari possint agnoscere . Illud breviter intelligant, nos in salutis nostrae opere, sanctificaa. Cor. 6. Iione a Pu atione , curatione Dei adiutores esse: In die , inquit, salutis

adiuvi te: ac rursum: Gratia Dei m s. cur. 11. cum . Nam de peccatorum redemptione quaestio est multo facilior. Ea nempe voce aliquando persolutionem Poenarum scriptura signiῖcat, quae post culpam remissam manent. Has autem non

modo Christus per sacramenta sua , sed nos etiam jejuniis nostris eleemosynis- Ie resolvimus. Pretia itaque Deo comituta, quum Pro poenis debitis enumeramus acondimus , tunc Peccata n

stra redimimus. Nec vero pretium hoc aequale natura nostra, seὸ Dei gratia fecit, qui tum pro culpis graviores pce nas, tum Pro Poenis graviorem posset compensationem exigere. Sed haec pc

tu ille pepigit, lege clementiae di mi-

sericordiae quidem, sed equitate iustialiaque per xtae. Quod si ad peccatorum redemptionem Pretia haec, nostra licet, momenti alicuius sunt tamen. quoniam ira tua is lege constituit, qui arbitrio Propriae Voluntatis rerum

mnium iustus aestimator est ; quanto verius de iustius nostras ipsi iniquitates redimemus, Christi corpus & sanguinem in altari offerendo Christi, inquam, uui nobis est factus sanctificatio, iustitia, de redemptio. Actametsi redemptor noster unus est ille, sed quia nobis tamen nostri que assi nibus utitur ad effectum redemptionis explendum , eum quoque in hac parte nos iuvamtis. Nec gloria redemptoris minuitur inde, sed augetur, qui non naturae divinae modo , verum divinae

operationis socios nos etiam secerit de consortes. Sed in hoc argumento re futando mulaim omnino operae Iab risque consumpsimus 1 praesertim cum proxime quaeὸam horum simus adhuc latius explicaturi. In octavo enim argumento ridiculi Re ponaeitharoedi chorda semper oberrant ea- ad 8.dem , cum caulas Deo adjutrices in redemptionis humanae opere negant .

Quae stilliitia cuiusmodi sit , exemplo

naturae demonstrare possumus. Fuerunt quidam usque adeo nauiralis sapientiae imperiti , ut opinarentvr , causas f

cundas sc enim appellant Physici nihil omnino ex se agere , sed rerum

omnium effectorem Deum ad praesentiam causarum , quae secundae Proxi que dicuntur, per seipsem omnes efle-cius edere. Quae deliratio incredibili istultissimorum hominum e schola Philosiophiae, non modo sibilis, sed etiam convicio explosa est . Uerum Fod isti

in natura, idem in his, quae supra naturam sunt, Lutherani peccant, qlium soli Deo redemptionem tribuentes scaulas adiutrices accipiunt, quasi blataphemia sit , suod in natura lapienti iasimi quique dixere , id nos in gratia

dicere L nempe causas esse adiuvantes re proximas , quibus prima Ac princia Palis utatur , ut res supernaturales es-ficiat . Quo loco vis 3e potestas illius eo Praeclarius extat atque eminet, quo magis te homini confert, cum illoque communicat, non modo ut sit, sed ut calisa etiam sit, quae , vi licet accepta divinitus, vere essiciat tamen , Ac Deum quoque ipsum in rebus faciendis ad iuvet. Nam Se Apostolus non dubitavit scri- 1. V bere, Dei nos adiutores esse, dispensatoresque , & ministros mysteriorem ejus. Irim, se plantasse, de ut sapie

SEARCH

MENU NAVIGATION