Melchioris Cani ... Opera, in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry doct. Sorbon. ..

발행: 1714년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

cto scilicet aqua infrigidat per sti sinexistens , lavat per humorem innatum , actita etiam dolabra per aciem

di id it lignum.

Probati r Primum , quia. ridiculum est, Concilirim velle di finire, aut e iam sanctos id asserere , quod sacramen a . ingant sua ictione illam qualitatem. Si enim Circunciso,&reliqua

sacramenta ictera non eficiebant cuidem gratiam , sed Detis dabat eandem in illli, illis tamera non concurrentibus , non admodum refert , quod haec nova realis asstio si addita novis sacramentis . Et cum ad salutem nostram nihil omnino spectet , quod sacrame ta contactii reali suae vii tutis qualitates siminaturales emciant, certe supervacaneum est, istam vim agendi in Sacramentis admisere: Eoque magis quod gratiam esse qualitatem, non eli in Ecclesia certum . Quare nec fides , nec Concilium docet, eo modo sacramenta gratiam essicere. Deinde, quia eodem modo creat l-rai posset concurrere ad productionem an mae rationalis, scilicet, agendo propria cinione in corpus , re vi supern turali in animam: suod tamen non conceditur ab iis, qui eam opinionem defendunt . Tertio, quia vel producitur nova qualitas in sacramento ad attingendum hunc essectum, vel non : primum est

ridiculum, secundum est ablurdum, sine nova virtute addita sacramenta id ,eficere, quod ante non poterant. Ea etiam argumenta, quae inter dubitandum a principio secimus, Probant huius qui e conelusionis veritatem. Sexta concluso. Sacramenta novae legis non solii in sunt causa vel ratio m

mus , matrem dilisere filium , quia g nnitenm , me tibi benefacere, qu ia studiosus vel pulcher es. Qiem etiam in modum causalis illa est: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. N i IIa rursum: Quia fecisti hanc rem, faciam te

crescere.

Imprimis enim pari ratione concederetur, hominem esse caulam animae rationalis. Haec enim nostra caro est ani-inua anima rationali , quia habebat tales dispositiones ab homine generante Pria

ductu

Item , fides in lege antiqua ellat in hunc modum causa ni stafritionis. Quia

enim credidit Abraham Deo , deputatum est ei ad cistitiam : & quia

ex fide parentum Parvulus oferebatur

Deo, iustificabatur. Iustus namque ex fide vivit etiam nunc, & tamen fides

non est causa gratia , 8c sacramenta novae lagis esse gratiae causae definiim-

Praeterea, Causa motiva non est imItriimentum , quo mediante erictus producitur . Baptismus autem est instri mentum, quo Deus laxat animam. Et confirmatur : Nam aqua laxans corpus non est causa motiva, sed vere essiciens

instrumentalis at aqua Biptismi cor

abluit. Item , lac ramentum Eucharistiae. cibus est animae: ergo non itarim est causa mota va . Esset enim ridiculam , fidefiniremus , cibum corporalem eme causam augmenti, quod haec causalis vera sit: ego augeor, quia comedi: quin Potius cum particula causalis imporistet causam , iam de rebus ipfis Portet inquirere, cuius generis sit illa

causa, quam imPortant, finalis, an e GCIens, an sormalis, an materialis: Nam ad haec qitatuor caularum genera reduincuntur omnes. Cum igiur Sacramen ta non sint gratiae causa finalis, aut materialis , aut formalis , colligimus, es causas est cientes. Quo ero modo eE-ciant, id est quod quaeri imis, id pr secto haec opinio non explicat. Quam

equidem eodem consilio, in caeteras refelli , non ut veritatem tollerem quid enim theologo minus conveniens est )sed ut alios nihil de hac re explicare

convincerema

Cum igitur certo credendum sit, fa- utiom

Cramenta nova causas esse gratiae atque do Sacra- salutis, aliquem sanum senium & mo- meta fiatdnm Oportet assignare , quo causae finis causa gra-

dignum scilicet definitione Concilii, tiae.

dignum lanctorum omnium auctoritate, dignum tandem fide nostra, tisacrarum testimoniis literarum. Pro eius itaque rei explicatione , quae adeo magnum de vobis, di mihi negotium fecit, intelligatis Primum , Causa, esse in duplici disterentia, alteras

naturales, alteras morales. Morales avistem appellamus causas liberas, qudi se licet libere movent : ut qui consulit, qui imperat , . eius rei caula est , quae per eius aut imperium , aut confiliumessicitur. Iuxta quam distinctionem cum actio peccati dupliciter consideretur, Fein ordine effectuum naturalium , dic in ordine effectuum moralium , Deus quidem cavsa naturalis dicitur actionis, quae peccatum est: concursi squidem ad brachii motionem , qua hominem interficio, quemadmodum & coelum, motorque angelus simul etI. in concur-zit . At concursus hic naturalis est

552쪽

De Sacramentis

non tamen illius actionis Dras est causa moralis . neque enim aut con lit, aut praecipit, quin potius prohibet. Inter has autem causis discrimen est . Nam naturales suos effectus attingunt Per vim a nanira inditam , ut ignis calefacit per calorem . Morales vero non attingunt actione phusca esk-ctus suos, nec influunt , aut prodiicunt qualitates aliquas . Neque enim oro tet, ni qui constitit homicidium, acti ne aliqua phvsica re naturali quicquam efficiat, quemadmodum natura efficere

consuevit.

Eadem quoque forma distinguendum

est de movente , 5e virtute motoris. Nam movere dupliciter contingit, Scmoraliter, naturaliter: ut qui homicidium contulit ab exemplo proposito discedamus in moraliter quidemne libere movet; at amens, qui altar hensam manum cuiusquam per vim a P-plicat ad vulnera , movet naturaliter Virtus itidem duplex, altera qua mo vens moraliter movet, altera qua naturale agens movet naturaliter: ut in pri ri exemplo, virtus motiva est auctoritas consulentis , vel ratio qua peritiasit;

at in posteriori virtus lunt ipsae vires

corporales.

Ad eundem quoque modum de asse- ct ibus supernam ratibus philtilbPhandum est, de gratia, de charitate, de fide, de vita metriar qui a duplici causa proficisci potant, vel ab ea quae habet m dum asendi similem naturali, influe do attingendoque vi Ze efficacia activae potentiae erectus e iusmod i: quo se in fine controversia Deus est causia vim tutum infiisnum: . vel a causa morali, qualis oratio hiit , & meritum Christi, cum oravit Pro Petro, ne deficeret su

Umimque autem causae gentis distrialmi itur in Principalem di instrumentalem ut daret Pecuniam captivis redimendis , Cansa esset principalis r demptionis, moralis tamen : Pecuniae

ero, vel etiam minister destinatus ad redimendum, causae iunt redemptionis in strumentaIes. Deinde magnopere eonsiderandum , omnia quae de Sacramentis novae legis alteri r , eadem Ae de sanguine Christi m sacris literis affirmari . r. Joan. r. Sanguis Jent Christi emundat nos ab omni peccato . AP . r. Iavit nos a pereatis nostris in sanguine suo. N ca. I 2. virerunt rem p ter sangui-ndin agna. de ad Rom. r. Quem l posvit 1Μlis propitiatorem in languine

aptas. Eodem ergo sensu Sacramentae famibus gratiam. A Imriin i Vare, mundare, causas esse nostrae victoriae ac remissonis peccatorum, quo sanguis Christi Iarit, peccataque remittit.

Postremo & illud advertend-- , Chri 1tum qu Mem Iesum sta nobi a &merita & iustitiam contulisse . Nams ctiis est nobis iustitia, sanctificatio neredemptio, ut Ai ostolus in priore ad Cor. c. I. docuit. Sed iustitiam suam reamen , dc sanguinis Musi pretivm poti simiim nobis communicat per Sacrame ra. Vsrtus enim de valor anguinis Chri- bellat timenti. -aPPIicatur. quae si Christus voluisset, sine medio astetua Sacramento bc communicari possent ae applicar . His documentis aeeeptis , quae negare non nisi impudentissimus poterit, Mdes fana atque Catholica gocet duo. Alterum est, Deum per Christi hu-nitatem redem ille genus humanum, cerni ille Peccata . Contulisse gratiam de gloriam. Item humanitatem Christi instrumentum riuile , quo Deus operatus est mirabilia haec in medio terrae . Gratia & veritas per Iesum Christum fa- 'cta est: &, Vidimus eum plenum gratiae : N, in plenitudine ejus nos omnes accepimus: Se , Eece agnus Dei, qud tollit peccata mundi: & , Hic est, quι baptirat in spiritu sancto. Quo testἰmmnio ad id probandum utitur Augusti nus Iibro contra Petilianum 3. cap. 4 . Et ad Ephe. s. dicitur, Christum sanctiti casse Ecclesiam suam , atque mu claue.Alterum quod fides quoque lana docet I Sacramenta novae legis instrumenta esse Christi ad hanc redemptionem , gratiam gloriam*ie complendam . emadmodum ergo esset erroneum asserere , sanguinem Christi, vel Passionem , vel humanitatem non esseveras causas nostrae iustificationis flegratiae inde enim sequereme, Christum

hominem non misse eausiam , per quam hominum redemptio facta est : quod est nyreticum ita quoque error est manifestus negare , Sacramenta esse calitas. efficientes instrumentales nostrae sa- gratiae 3e iistitiae, loquendo de causa morali . Id enim perinde est, uis 'eget , suscipientes Sacramenta Christi consequ i rem issionem pecca-Vum .ex virilite sanguinis enis dem Christi, cuius pretium eis Sacramentis miclPIendis communicatur: quod sine grandi errore negari non QIeat. Quem admodum , fi ego essem apud Turcas captivus , 8c eum mi daret pecunia redemptionis, videlicet Pretatim , remanum quae imunias Porrigerct , de

553쪽

pecunias etiam Flas P

menta ad redimendum , redemptionis caesas esse, non naturales quidem, sed morales, nemo sanae mentis ibit inmAtque haec omnia ne videamur e senis su nostro colligere , facile vos inveni tis apud Disum Thomam 3. P. q.4d. ar.ε. & q. 4ς. artic. a. & q. 36. art. I. dc q.

Ribus expositis, facile ut opinor I

igi potest , quam longe a veritate absint, vel qui dicunt, Sacramenta qualitates intusas efficere: nam Pern minis ambiguitatem elapsi . a morali eausa ad natura lam , vel quasi naturalem

declinavere : Vel qui dicunt, S ramenta esse causas Per accidens, Vel all-Positivas, vel signa etiam certa : qui si ad eandem normam, san uinem UnrI- si esse causam nostrae iust incationis exponerent, risu digni essent Catoniano. Nos vero Theologica gravitare M oImitate servata , cum Concilio Florentino Pronuntiamus, nostra Sacramenta& continere gratiam , & eam sulci premtibus digne conferre: Contineret inquam non ut causa naturalis continet sui m eflectum , sed ut causa moralis. Crumena siquidem continere dicitur captivi redemptionem , quoniam cuniam continet: & Sacramenta quae continent

sanguinem Christi, continere dicunmr gratiam, & remissionem peccatorum:

re sciit crumena pecun Iam admIm- strans, redemptionem conseri, Ita Sacramentum confert gratiam , pretium

sanguinis applicans: 8c haec est illa Sacramentorum virtus, quae adeo muli

rum ingenia torsit. V irtus enim redemptionis in nrarsiti pio est, In quo pretium redemptionis servatur ἱ dc virtus Sacramentorum sanguis Christi est, qui in Sacramentis adhibetur . . Hinc denique postrema hutiis dili rationis conclusio manifestissime conficitur , Sacramenta vetera nullas prorsus causas suisse gratiae atque fallitis . Quae uti idem primum definita est in conca Ilo Florentino per haec verba : Novaeleg is septem sunt Sacramenta, quae multum disrunt a Sacramentis antiquae Iesis. Illa enim non causabant gratIam sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant . . Tum etiam Apostolus ad Galat. 4.Sacramenta veteris legis infirma vocat, di egena elementa. Si autem continerent pretium sanguinis Christi , gra- tuamque Praestarent hominibus , egena utique infirma minime dicerentur.

Nec rotest ab hoc Pauli testimonio

quae sunt instru- excipi Circumciso de qua praecipua

erat cum Galatis controversia , cuiusque

causa tota illius Epist disputatio texitur. Praeterea , in Episton ad Romanos Apostolus aperte docet, Circuncisonem acceptam , non in hastitiae causam, sed in signum . Et accepit Abraham, inquit Apostolus, signaculum circuncisi nis, signi im iustitiae fidei. Unde & Am Mositis Epistola ad Constantium 77. quae est libri noni postrema , id ipsum ex eo

probat , quod Gen. I. Iegitur Circuncidetur in vobis omne masculinum, ut sit in signum foederis inter me & vos: in sgnum , ait, non in causam. Praeterea , sacerdotium totum veteris legis, aut ministri eiusdem legis noti fuerunt causa remissionis Peccatorum , ut Apostolus ab Heb. q. monstrat. Ad sacerdotium autem veteris legis specta-

bat omnia Sacramenta etiam circunc1sionix administrare . Sacramenta ergia veteris legis non erant Causa gratiae ac remissionis Peccatorum. Praeterea, ut Augustinus Epist. I9 ad Hieronymum ait , Si lex non m stificabat, quanto magis illa , quae rimis ficationis gratia Praecepta sunt a. circumcisio , & caetera quae, re elatione gratiae latius innotescente , necesse fuerat aboleri . iustificare neminem poterant Adde huc Hieronymum in comment

riis super Epistolam ad GaI. in illud

Pitis s. Nec circuncisio aliquid valet , nec praeputium, sed fides . Clocuncisio, inquit, idcirco utilis nutus tui in lege vixerunt, non quia circunct- erant, sed quia credita sunt illis et

quia Dei, quae in opera vertentes, asa lute extranei non suerunt. CIr unciso vero tunc, ut caetera quoque legas , valuit, quando & benedictiones carnales legem servantibus spondebantur. Hic

Hieronymus.

Praeterea ut D. Thomas 3. Parte sq. 62. articu. irrefragabiliter argumentatur: Si Sacramenta veteris legis erant causa gratiae, aut id erat ratione

sui, secluso merito Christi: Si hoc nomnis Christus gratis mortuus esset, quod Apostolus ad Galati a. collegit: Velerant causae virtute passionis Cntisti sit turae: quod assirmari non potest . Nam Respo causa essciens , sive instrumentalis seu ad arsum. Principalis , semper precedit effectum . in princi- Quare humanitas Christi, eiusque sanis pio positagitis, priusquam in rertim natura essent, habetur causae finales esse poterant,causae essicien- in fine s. res esse non poterant.. mobrem Sacra- partis. menta veteris legis fa lutem, de gratiam

in virtute passionis Christi eiscere non

554쪽

mena

De discrim. inter η a

PARS QUINTA.

De discrimine inter noma , S

uetera Sacramenta.

ID ergo ut ad postremam relecti

nis partem nostra decurrat oratio primum est , idemque praecipuum discrimen inter nova , & vetera Sacramenta . quod Concilium Florentinum aperte lucideque definit, in haec ver ba: Novae legis septem Sacramenta multum a Sacramentis dii serunt antiquae legis . Illa enim non causabant gratiam , sed eam per passionem Christi

dandam esse figurabant: haec vero nostra & eontinent gratiam , ne eam digne suscipientibus conferunt. Et concilium itident. sessione T. de Sacramentis in communi, can. 2. Si quis dixerit, novae legis Sacramenta a Sacramentis antiquae t is non differre, nisi quia caeremolitae sunt aliae, & alii ritus externi, anathema fit. Quod autem sit inter utraque Sacramenta discrimen, declarat Trident. Concilium,

Can. s. 7. & ου. .' Alterum est , quod nova conserunt gratiam aliquam adnitis sine merito operantium, sed veteribus susceptis cutra operantium meritum , nulla adultis gratia conferebatur. Prior pars Patet ex Concit. Trid. ses sone septima can. octavo. Si quis diaxerit, novae legis Sacramenta ex opere operato non conserre gratiam, anaiathema sit. Uliis etiam Sacramentoriim veteris legis erat gratiae meritorius, si a charitate proficisceretur : Si ergo Sacramenta novae legis non conferrent gratiam , nisi ratione uuls meritorii, Certe non plus essent causa gratiae, quam lagis antiquae Sacramenta a Item , si solus usus Sacramentorum novae legis esset gratiae meritorius, tunc per Sacramenta non pilis applicaretur nobis sanguis Christi, citiam per reliqua opera charitatis: quod est et- . roneum : Nec in concilio Florentin, definirentur Sacramenta novae legis gratiam conferre, sciit alia opera chariptis. Esset enim ridicula definitio, nec in hoe disterret a Sacramentis veteribus: Esset enim definitio falsia . Posteriorem vero partem veI ex eo tenere convincimur , quod si Circiit cisio vel alia Sacramenta veteris legis

Conferrent aliquam gratiam citra meritum sincipientium, illa vere causae

, 6 vetera Sacram. 473

gratiae & iustificationis existerent i

quod paulo ante argumentis certissimis refellebamus. Ratio autem huius differentiae est , quia meritum Christi n

his communicatur Per sacramenta nova.

Unde , praeter id quod nos meremur suscipiendis sacramentis, aliqua nobis gratia datur ex merito Christi. At cum passio Domini causa esset finalis

sacramentorum veteris legis, non op rabatur quicquam nisi per actionem imtendentis illam : finis enim non habet alium essectum Praeter effectum agemtis, Qui movetur ad finem. Inde ergo si adultus circuncidebatur . non m iorem gratiam accipiebat ex circuncti

none , quam per actum Fidei in Christum merebatur . Ad Rom. r. Unus Deus ustificat circuncisionem ex fide,& praeputium per fidem. tertium dit crimen est, quod sacra- .menta novae legis conserunt gratiam alia 3. di. etl- tritis: sacramenta vero Iegis antiquae . menas a non contritis accipiebantur, nihil efficiebant. Prior Pars suadetur, tum quia conserre, id insinuat, dare scili cet quod non habebas : ostentiim est autem nobis gratiam conferri per no vae legis sacramenta: Tum etiam, quia

alias sacramenta nova non essent gratiae causae, sed augmenti ejusdem

gratiae.

Praeterea Ioan. r. Nisi quis renams fuerit ex aqua . Praestar erso baetismus vitam spiritualem etiam illi, qui antea non habebat . Et ad Ephes. s. Mu dans eam lavacro aquae. Be ad Tit. 3. Salvos nos fecit Per lavacrum regenC- rationis . non ex operibus justitiae , γε fecimus nos . Item Leo Papa, epist. 36. decernit. parvulis per baptismum remitti originale , adultis Ee originale die actuale . Et Ioan. 2o.

Quorum remiseritis peccata , remittuntur eis. Ergo per sacramentum absolutionis potest remitti mortale peccatum, etiam quod alias non erat remissium.

Nam si estinus baptismi de abloluti

nis non est remittere culpam mortalem, sed poenam , ergo non conserunt haee sacramenta gratiam. Siquidem effectu, proprius eorum, hoc est, rem illio poenae sine gratia conlatri potest. Et ratio liniti est, quam saere resumpsimus, quod meritum Christi applicatur nobis per si Cramenta nova . Quare sne nostro pro Prio merito, ter meritum Christi applicatum justificabimur. Hinc vero posterior pars confirmatur. Quia enim in sacramentis veteris leais non erat aliud meritum nisi Fi-

555쪽

Idcirco simi non dabatur plus gratiae, ratione fidei vel propriae, HI alIenae:

quam fides mereretur, ita nec gratia

conferebatur nisi habenti dispositionem: Quae a limiti ipsa per se esset idonea ad

. remissionem peccatorum: quam dispositionem, contritionem appellamus.

mentum baptismi remittamr tota Poena,& per alia secramenta novae le3is all- qua laltem pars poenae fine merito pr Prio, ratione ipsius Sacramenti i sed per sacramenta veteris legis poena peccatis debita non remittebatur, nispro quantit te Fidei, de meriti accupientis illa sacramenta . Huius vero differentiae eadem quoque ratio est. Applicatur enim nobis satisfactio Chrisui per baptismum ad Poenae remissi nem : sed per circumisonem vota applicabatur , nisi Propria circuncis satisfactio , 8e meritum . Et hinc etiam sumitur argumentum pro temtio discrimine . Nam q emadmodum ex eo quod applicatur nobis satisfactio Christi per baptismum, remittitur na citra nostrum opus 3 ita ex eo quod applicatur nobis meritum Christi, remittitur culpa non ponentibus

opicem. Quintum discrimen et Sacramentum

s. discri.

ora a mina

novae lagis, a quocunque etiam infid si conficiatur & administretur, iusti Grat; Sacramentum vero antiquum , sive naturae, sive scripturae , non iistificabat parvulos, nisi a fideli administraretur.

verbi gratia Filii Ismael non iustifica

bantur, quamvis Parentes circunciderenteos ad imitationem Abraham. Et ideo parvuli dicebantur salvari in fide pare tum . Nisi enim exterius sacramentum esset protestatio Fidei interioris in Salvatorem , non remittebatur peccatum parvulo. Cuius rei argumentum est, quia vetera sacramenta remittetant Parvulis originale ex pacto misericordiae divinae, non ex iustitia. Pactum autem& conventio erat, ut sacramentis Pr testantibus fidem Salvatoris hom ines se Varentur. Signum enim accepit Abraham circumcisionis, signaculuin iustiti εFidei . Circuncidetur in vobis omne masculinum, ut sit in signum faederis ister me, & vos. At sacramenta norilegis conferunt gratiam ex iustitia, &merito Christi. Unde etiamsi paganus sit, qui baptietat , dummodo applicet meritum Christi, conficiens verum sacramen nim , sive credat, sive non credat , iiistificat suscipientem. Et propterea vocat Apostolus sacramenta vetera, intimnaoc egena elementa, quia ratione. sui nihil essiciebant , sed soluma qua proficiicebantur . Nec id vacat in praesentia discutere, an Parentes munistrante3 sacramenta Parvulis, oporte rei esse in gratia, ut pueri histificarentur : An satis esset protestatio Fideiqi iamlibet mortuae . Utraque enim pars suos hahet affertores. Sed illa tamen,

ut pra magis , ita quoque probabilioresti quae tenet , in fide parentum faurari parvulos, sive illa fides viva esset,

seu esset mortua.

Sextum discrimen, quod sacramen-mrum novae legis Christus Dominiis tuit auctor proximus Ac immediatus: at sacramenta. vetera per Angelos de Moysen mediatores a Deo sunt co

dita . Atque illud quidem in concit. Tridenta sess. 7. de sacramentis incommuni can. I. definitur his verbis : Si quis di Urit , sacramenta novae legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta , anathema fit. Et videtur suaderi ex eo, quod apud Ioan. I. Lex per Moysen data est, gratia uveritas per Iesum Christum facta est . Sacramenta igitur antiquae Iegis, um brae. scilicet, bc finirae gratiae, Scu ritatis per Christum essiciendae, a Morta sunt instituta: at cacramenta gratiae de veritatis ab eo sint conὸita , NI quem gratia fle veritas facta est. Item I. Corinth. I. Numquid Paulas pro vobis crucifixus est Aut in nomane Pauli baptirati estis Ubibe tus Apostolus ex eo colligit, non alterius , quam Christi nomine . de auci ritate bapti simum conlatri posse , quod sola mors Christi, quae Per sacrame

tum applicatur, idonea esse pomit ad remissonem peccatorum . Atque ex

consequenti solius Christi erat baptismum condere , cui vim sui sanguinis applicaret. Sic enim explicatur hic locus a Cypriano in sermone , quem Paulo

ante citavimus: Proprie omnipotentia

Dei sibi retinet hunc essectum , scilicet, remissionis peccatorum. Nec enim Paulus pro nobis crucifixus est , aut nos gloriamur in Paulo , sed in cruce Domini, cuius virtus omnia peragit sacramenta , sine quo signo nulla cons

cratio meretur effectum. Idem quoque AuSustinus tractat. s. in Joannem . Potuit autem Dominus

noster Iesus Christus, si vellet, dare

potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua , betranslarret a se baptirandi potestatem, dc constatueret in aliquo servo suo, de tantam vim daret baptismo translato in semima quantam iam haberet baptiimus datus

s. distria

556쪽

De diserim. inter no

datu a Domino. Hoc noluit, ideo ut in illa spes esset baptizatorum , a quo se baptietatos agnoscerent. . Noluit ergo , servum ivnere spem in reo. Id eoque clamabat Apost. lus, cum videret homines volentes .ponere spem in

se ipso: Nunquid Paulus pro vobis erucifixus est, aut in nomine Pauli bapti-Σati estis Item I. ad Corinth. 4. Sic nos ex Lil imet homo , ut ministros Dei , di dispensatores mysteriorum eius r non conditores , inquit, sed dispensatores. Praeterea , D. Ambrosius libr. 4. de

Sacramenta capit. 4. Auctor sacramentorum , ait, quis est, nisi Dominus Jesus De caela ista sacramenta venerunt.. Cyprianus etiam, sermone de abluiatione ludum, quantum equidem intelia ligo, idem traὸit, silmmum ipsum s cerdotem Christum suorum sacramentorum fuisse institutorem , & auctorem. Praeterea , quia alias posset Ecclesia sacramenta, quae instituisset, abolere, aliaque rursum inducere: atque ex Consequenti Christianam religionem, quae

sacramentis maxime constat, invertereatuue innovare. Praeterea, haereticus est . qui de s cramentis novae lagis aliter sentit, quam Romana tenet Ecclesia , ut cap. Ad abolendam, extra, de haereticis, dictitur . Sed nisi essent ex revelatione tradita a Christo, non esset haeresis ea negare e cum fides circa ea sola versetur, lauae ex Christi traditione Ap stolis accepta ad nos usque Pervenerunt. At re vera quod universa tenet tenuit que semper Ecclesia , nec conciliis imstitvnim est, non nis ad eas traditi nes pertinere potest , quas ex divina revelatione verbo tenus ab Apostolis ccepimus. Ita ait August. 4. lib. de ba- .

Humo, cap. 2 . . Maxime cum sacramenta novae legis ratiam conserant, am, sicut di glariam conferre , s

Ilus Domini est, & Christi sui , qui pretium sui sanguinis, quibus maluit fiagnis, applicuit. Sed lacramenta vetera, quoniam signa vacua erant, per homines medios institui commode potuere.

q. discri- Ultimum discrimen est , quia Der

men. menta nostra aperiunt ianuam regni cς-lorum , quam aperire Fetera nequiverunt. Quod eleganter tradit Innocentius cap. Maioris, extra, de baptismo . Nam ut Apostolus docet ad Hebr. s. nondum erat propalata sanctorum via ,

quousque sacerdos Christus ingressus est viam novam. & introivit semel in

sancta , aeterna redemptione inventa .

Quia igitur agnus occisus dignus est

, ct vetera noram. 4 3

habitus, qui aperiret librum , ce I 1liveret septem fignacula eius , quonia nredemit nos Deo in sanguine suo, se citque nos Deo nostro regnum id ita

cerdotes r sanguis autem communicatur nobis per sacramenta nova, non item per veterat conficitur utique, si

cramenta haec nostra qnod illa min, me faciebant regnum nobis aperire

coelorum.

Argumenta vero, quibus priori loco suadere nitebamur , eiusmocii effecta, quae secramentis novae lepis tribu nir, a nulla re corporea prolicisci , ostendimus retro esse vanissima . Interest enim nihil ad praesentem disputationem, an sacramenta illam qualitatem efficiant .

Quod si interesset id a Theologo disputari, facillime solvitur .. Nam solus Deus producit illam qualitatem. ς de

productione loquamur ad modum age tis naturalis. Sed si de eadem qualit te a quatenus. gratos nos reddit Deo, sermonem facimus sic enim ad mores , & morales causas comparatur habet raeter Deum causas instrumentales , humani tem Christi , sanguinem , lactas ienta , sacramentorumque

ministros . Nam misi sancti negant, sacerdotes dare spirinim sanctum, hahet intelligi per an ritatem , non per ministerium . de coniectat. distinct. a. c. Aliud est, & GP Commodo. I lud vero Hieronymi hontra illas sacer dotes dicitur , qui pro suo arbitratu mintestitem solvendi ligandique Abi an

gabant : cum tamen clavis scientiae clavem potentiae debeat antecedere. Ambrofins vero asserit, nullam caulam mediam etachim iustificationis attinsere, quoniam gratia a solo Deo produci potest, qui ibius dat gratiam re gloriam. Ad primum autem eorum, quae ob iiciebantur , ut omnia sacramenta semetificationis & gratiae esse causae Pr barentur , respondeo, non opus esse, Sacramentum quodcunque se esse praeticum signum, ut vere essiciat sanctitatem: sed sat est . ut praefica a nobis nuncupentur , quod Deus in illorum signorum applicatione, usuque sinctificet. id enim commune est omnibus sacramentis. Vel distinguenda est duplex sanctitas, altera i alis, aItera spiritualis: Utriusque enim Apostoliis ad Hebr. q. meminit . Omnia te inir lain cramenta ericiunt aliquam sanctitatem, di munditiam , vel legalem ut veteras vel spiritualem ut nova. Vide I.2.q. Ioa a

Et eadem facilitate reliqua dilues, praeter Augustini testimonium ex lib. Ooo 2 2. de

sitis in principio

Matth.

Satisfacit

obiectis

Pro Parte assimat.

positis in principio

partis 4.

557쪽

ιν 6 Relact. de Sacram Pars V. , .

2. de nu pl. & conchp. quod sine dubio tionem G Qu' Ridem explicando non

pro nobis facit, s fide, nita oportet, referatur. Let it autem Erasmus , nec aliter commode potest , In nunc modum: Ex quo instituta est Circumcisio in populo Dei. quae erat tunc sigmcuisitim iustitiae fidei , ad significationem Furgationis , valebat magnis ne parvuIlsoriginalis, veterisque peccata . Uti a liruta aut quisquam etiam alius dixerit a Circuncisionem eandem PeccatI curationem praestitisse , quam baptismus; iasane interpretandum est. sensusque P eius tequendus, quam verba. . quae nos Plura , quam erat in voto, secimus; lea

non plura lartassis, quam opus erae , di argumenti varii atqus perplexi ex Iou-

usque adeo sumus arrogantes s ut ne a

vereamur ex his, quae tam multa diximus , quaedam ut salsa reprehendi sossitan iure posse: alia , vera licet, Pro rei tamen ipsius , vestraque omnium dusnitate tractari potuisse tum accur tius, tum elegantius . At concedendum nonnihil occupationibus , erratisque nostris interim connivendum , ut vestra humanitate studia nostra sublevata recreentur . Qiae videlicet omnia vestrie obsequiis addiximus, discipulorum n strorum commoditatibus adiudicavimus , Seriatoris Iesu Christi gloriae, atque honori consecravimus in secul sempiterna. Dixi. Deo Sratias.

558쪽

Nisi Paenitentiam habueritis, omnes peribisis. Luc. I 3.

T Ocum hodierna mihi Disputatione tractandum , viri Gravissimi, viii de summa facie quod aiunt spectaverit, a Pertiorem fortasse existimabit, quam ut nostram in explicando diligentiam desideret, aut laborem . Qui vero introspicere curiosius velit, comperiet sene , muItas in profundo veri tates delitescere, plusque habere in recessis, quam in fronte Promittit . Nisi Poenitentiam inquit apud Lucam D minus habueritis , omnes Peribitis. ii quidem locus quaestionem licet si Hicem continere videatur, multiplicem tamen disserendi materiam silibministrat. Nam cum duplex in poenitenti

nomine unificatio sit, & virtutis &sacramen i , mox animadvertitur, Diia Isarationem meam in duas esse partes ividendam, quarum altera versetur circa Ps nitentiae virmiem , altera circa Poenitentiae sacramentum .. Haec enim

Iactandi sorina atque partitio a Magi

ro Sententiar. diu. I4. Himum acce

pta, universis deinde Theologis usu pata est . Cumque de utroque Partiti nis membro infinitas propemodum questiones autores Scholastici persequa tur; at eso sex mihi praecipuas ex intimis hilliis Ioci visceribus emendas Pil tavi, quibus omnino expositis, nihil eia se video, quod amplius ad thematis in telligentiam desdererur. Ac principio statim controversia Iula veniet in medium, quae iundame tum est caeterarum: An poenitentia sit dolor de peccatis , qua ratione contra Deum fuere commissa. Evestigiosequetur altera: Sit ne menitentia virtus. Succedet suo ordine tertia: An sine poenitentiae virtute salus peccantibus esse possit. Quarto Ioco Id quaeremus: Aniit de poenitentiae virtute peculiare prε-cepnim. ininto in dubium vocabitur rNum etiam poenitentiae sacramentum se ad salutem necessarium . Postremo: An hoc idem sacramentum Evangelico iure praeceptum sit . Has controversa stantii per dum definire contendo , Vos Viros Ornatissimos , nostrae consultati nis & auditores 8e iudices, quatis , di. ligenter attendite.

De Definitione 'm

remiae. PRinceps bitur Quaestio ea erat e An Poenitentia sit dolor de pecca- I. usa aest,

iis , qaia contra Deum fitere commissa. principa

libi investigare compe limur , quid- tu. nam Poenitentia sit , quidque Ilia definitione, & natura contineat: id quod in hac materia dii scillimum est, egetque disquisitione non parva . Et quamvis controversiae omnes sine discrunt ne apud Soholasticos 1 oleant in utramque partem disceptari, ego tamen hanc primam quoad per adversarios licebit

sne argumentis ultro citroque iactatis ,

ex Ponere cupio: quod nisi me mea fallit opinio γ res alioqui explicatu difficilis, hoc fervato tenore, Acilius explanabitur . Poenitentiam ergo definituris , ut a facillimis ordiamur, tenenda Primum est ipsus vocis origo. Nam sine huiusmodi notione rem , de qua disserimus, Probe tenere non possiimus. Poenitentiam itaque a poena derivari, nemo est Pin ritia Jui pomi ambigere . Poena alitem vin- Ortro, icta quaedam est praeteritae culpae . Un- α notio .

de de Piisci autores verbum a Poenio apro

559쪽

478 . . Rclact. de Paeniten. Pars I.

pro eo quod , punio , mirim ere. Sed quem osseudit, debitam sitI,sachion

re cum rerum male peltarum, quasi vim Impendat.

dicante natura a ipsi intra nos de nobis Sed enim per omniam culpν , non sipplicium sumimus , tum poenitere pro- solum iustitia legislatoris, sed Ae a mi gie dicimur. Renitentiae autem vota- citia violatur e quapropter alter fini him tametsi latius pathat, usu tamen ponitentis est placare Deum quem Adoctissimorum in bonam partem defle- Anderit, eumque sic conciliare. Indecti solet, ut non nisi.quae iuste pro cul- enim Vindictam compensationemque pis assumitur , Poenitentia nuncupe- delicti oportuit in Paenitente ultroneam

tur. - esse, quoniam olώriebat amicam esse. Ilistae autem vindictae duo sunt gen Nam neque apud homines redintegra-ra ; alterum publicum, in quo alius est tur amor Per coactam satisfactionem os reus, alius iudex, accusamr , & testis: send mis . . .

alterum privatum , in quo & reus , he Cum autem amicus poenis amici vindicationis administer idem est. In non delectetur, & alioqui etiam Aia

illo aliena culpa vindicatur; in hoe er ristotele autore , Poenae medicamenta pria . Illa vindicti involuntaris patienis finia quae, vellit rer contrarium doloiati est 3 haec contra voluntaria. Poentia rem, morbum. Pellunt .e voluPtate pro--is .m T rentiae igitur nomen non quamlibet Senitum; tertius rimitentiae finis est uia di', culpae vindietim , sed: illam voluntariam salus animi. Dolet namque poenitens. designat , qua reus ipse sponte poenas lacrymatur & gemit, ut per huusim eligit , ut in Proprias culpas animadia di curi antidotum , morbo spirituasi vertat. D. Augustinus sive quis alius medeamr, ut Divus Thomas tertia ejus operis fuit anthor in libro de , partea quaest. m. aris 3. docuit: &vera & talia Poenit. cap. io. Poenitere D. Augustinus tradi. in Palf s . Sed inquit, est Poenam tenere, ut semper N D. Hieronymus in Caput leptimum puniat in se ulciscendo, quia commi Ecclesiast. inquietis r Novit hirundo fit peccando . Et cap. g. Poenitentia pullos de se o ocularo chelidoniae, est quaedam dolentis vindicta , volun- ω dictamnum caprae appetunt vulnera tarte punientis in se, quod commisisse tae: cur nos ignoremus medicinam se dolet . ino & D. Ambrosius v4- Poenitentiae propositam esse peccanti- detur allusisse , super Ra I. 2ν. Concis bus Eandem quoque sententiam eisne r. dicens: Plena est definiti cent- dem sere verbis Tertullianu, dixit intentiae, commemoratio delictorum, ut libro de Poenitentia . Et Chrysost. h tinui quisque peccata sua, velut quodam mil. 7. ad popul. Antioch. Judices , quotidiani sermonis flagello castiget, & inquit, Cum latrones ceperint, ac l commissa sibi flagitia condemnet. Li- crilegos, non quomodo ipsos meliores terae quoque sacrae passim admonent riis reddant considerant, sed quomodo ab

nitentiam agere: ad quam profecto non ires peccatorum poenas exigant: Deus exhortarentur , nisi spontanea esset; nec autem Contra, quum aliquem ceperit Paenitentiam ab alio inflictam , agen- peccatorem, non confiderat quomododam esse monerent, sed potius patien- supplicium sumat, ted quomodo ipsumdam . Quod nostro in themate etiam corrigat. Itaque & iudex pariter , de intelligitur , si verba diligentius expen- medicus, &c. D. Paulus denique tadantur: Nifi Poenitentiam habueritis. ad Corinth. 7. Tristitia, ait, quae se-Id autem habere dicimur, q: H in cundum Deum est, Poenitentiam in nostra potestate est , ut D. Thomas savitem operauir. Quamobrem Poeni-

annotavIt 1. parie, viaest. 38. artis. v. tentiae iudicium, ut amicum, ira . At vero, cum nemo in malum aspia euoque latitare est, Ac plus quam vi Ciens operetur , ut Dionus. 4. cap. de dicati um, re ius sicilicet finis , non tam

div. nom. scitet adit; qui volens prv- vindicta , quam vindicta salutaris est. denique pinnam eligit , eum alicuius . Igitur ut quae tam militis diximus, boni gratia, tanquam finem sibi praestia in brerem summam redigamus R tuat, hoc facere necessum est. nitentia dolor de peccatis est, aliis re Fini, re . Finis autem primus iustae vindictae in beatis esset . nec esset iuxta nomen nitenti, n habenir , ut qui laesus per culpam suum poena: Et dolor est sponte Proisiphae s er per satisfiat . Eatenus Peccatis assumptus, ut fit vindicta cul- '' quippe iudex nocentem plectit, quate- Parum voluntaria, nec vindicta solumnus olus esse censet, ut iniuriae , Fe uti actoria, sed etiam amica se falla- Privatae re publicae laciat satis. Sic i- taris. Ac poteram haec apud omnes limr oe Pinnitens ob eam caulam vin- in mulsa ratione consistere, nisi ab iissicit caepam a quam admisit, ut Deo, qui linguarum eruditione , proprioque

560쪽

obiectio

Responsi

De definitione

sensu ia stantur suam licet fiducia

quaterentur .

obiicit tamen nobis Lutherus apud. Roffensi art. s. imo & Erasmus in annotationibus se Per tertium . Mareh. caput, quod apua Gricos μ/F -non poena aut dolor est, sed resipiscentia,& mbνο ν resipiscere. At ubi inter inpres novi testamenti usurpat Poenite tiae vocabulum , Graeco in sonte ροτά-isis est : tibi Poenitentiam agite. Gradira lectio habet , μιν φῶτε : non e iso in usu scripuirae Sacrae poenitentia dolor aut poena est , sed mutatio consilii & mentis, & emnitere, sapere post erratum , instituereque animum ad videndum recte. Scilicet hoc irr

fragabili argumento in illam haeresim

incidere Germani. ut crederent, v

ram poenitentiam nihil aliud esse, quam rvam vitam. Juxta quod D. Ambro

iis apud Maaistrum 14. dist. ait, veram Poenitentiam esse Celsare a Pec

cato.

Hinc vero nos paucis extricare si semus , si veteris interpretiis, & Cnriastianorum omnium Latine loquentium autoritate contenti, Latini nominis notionem re originem sequeremur, quae latis ut arbitror I ante nobis explic ta est . Quin etiam , si rerum ordo sue

rit diligenter inspectiis , resipiscentia atque tristitia usque adeo sibi vicissimhaerent, ut si alteram tollas , utram que necesse sit esse sublatam. Etenim si sapis, protinus incipit di plicere, quod placuit. Imo, si erratum tuum semel intelligis, tu ipse incipis tibi iulico dnplicere . Oim vero quicquam displicet, quod placebat, id quemadmodum . quo tempore placuit, delectabat, ita necesse est contristare, dum displicet. Ac ne hunc quidem resipiscentiae tristitiaque nexum arcanae literae tacuerunt. Genes. 6. Uidens Deus.

quod multa malitia hominum esset inteIra, Pinnituit eum . quod hominem secillet, re tacius dolore cordis i trinsecus. En post paenitentiam dolor cordas apponitur. Et Hiere. ar. Postis quam convertisti me , egi Poenitentiam,

re postquam ostendisti mihi, percumiemur meum. In qua verba D. Hi ronymus. Dolentis, inquit, & pla gentis & super errore pristino pi rantis Indicium est, ut semur manu percutiat, & stultum se ante fuisse fateatur. Dolor itaque comes indivia dilux est resipiscentiae. Quod si Latinae vocis nullam ratio nem haberemus, si rerum item conis

sequentiam & ordinem negligereti is, Poenis entiae.

etiainnum Luthero, Erasmoque oste deremus, Graecam voce et Quid is 'nam quoque, ac vindictam designa- voce 3-re . Cuius rei testimonia si quis a nobis requireret . nihil esset profecto, uentien- quod tam facile expedire possemus i tam .

nisi ad alia properaret oratio . Certe Paulum 2. ad Corinth. 7. Pro P nι- tentia μωσαν ultirpasse . vel protervus inliciari non poterit. Habent enim Graeca in hunc modum: . si s ιερλυπη πιεῖνο- ώε σωτηρου ab λ ω

hoc est , quae enim secundum Deum tristitia est, poenite tiam in salutem non poenitendam Ope ratur. Quo loco. si respiscentiam vertas, sententiam in Apostolo falsam e ficies : non enim tristitia respistentiam operatur , sed e diverso refipiscentia tristitiam : at tristitia, quae secundum Deum est , poenitentiam, hoc est, voluntariam Poenam vindictamque culparum. Noster item Ausonius loquentem Poenitentiam inducens , inquit :Sum Dea . quae facti non factique

ex igo poenas, uia .

Nempe ut pinniteat, sic Metanoea

vocor.

Non igimr, sive Latine Poenitentia,

sive Graece meta a, novam solummodo vitam, sed re veteris odium vindictamque significat. Sed ais - si verbum verbo reddas . --a mutatio cogitationis & mentis est, sive transmentatio, si in hunc moin dum loqui Latina consuem do permitteret: fateor equidem. At mentis mn ratio esse non potest, nisi mens divertat a malos contraque accedat ad

bonum. quia non fit gressibus corporis, sed affectibus animi, veterem vitam animus aversetur oportet,

cum elegit novam: se enim animἱ mnis rationem recta Philosephia interpreta tur , quam si haberent Lutherani, nihil ab illis praeterea exigeremus , smodo haberent eam, non quam si finsunt ipsi , sed quam & vere di graphice describit D. Ambrosius , 2. lib. de Poenitentia c. Io. inquiens: Facilius inveni, qui innocentiam servaverint. quam qui conῖrue egerint Poenite tiam . An quisquam illam pinnitentiam Putat, ubi acquirendae ambitio dignitatis. ubi vini emisio, ubi copulae con iuga Iis usus Renuntiandum seculo est, somno ipsi minus indulgendum , quam natura postulat , interpellandus est gemitibus , interrumpendus est suspiuriis, sequestrandus orationibus ; vive dum ita, ut virali hvic moriamur γε

SEARCH

MENU NAVIGATION