Melchioris Cani ... Opera, in hac primum editione clarius divisa, et præfatione instar Prologi Galeati illustrata a p. Hyacintho Serry doct. Sorbon. ..

발행: 1714년

분량: 714페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Respon. ad rati

nes argumentis

sub ectas.

scitur: ut M lumen hoc exterius ratio sorinalis est, quae colores etficit evidentes. In hunc ergo modum, Pr Ponere credenda , si radere , miracula facere , determinant quidem intellectum ut credat, quasi conditiones, sinequitiis vix unquam intellectus determinatur . At ratio forinalis assenti ei

di, lumen fidei est , quod Deus i

hindit credenti.

Iam si haec, quae diximus , sacris literis accommodaveris , invenies pr secto, ea esse utque adeo consentanea, ut obtinere a quovis adversario debeamus . Huc enim Pertinet illud Joa nis 4. Iam non propter tuam loquelam

credimus: ipsi enim audivimus, & scimus, quia sic est vere Salvator mum

di . Ut illa alia praetereamus, quae r tro sunt nobis commemorata . Nam quarto argumento refellendo satis sitis

perque dictum est : Unde tamen tria Postrema argumenta facillime dilua tur: quamvis enim respectu unius aut alterius hominis, sacras videlicet litin teras reiicientis , prior sit Ecclesiae aiictoritas , quoniam iure probamus illi hanc esse epistolam Pauli, illam Jac bi, per Ecclesiae auctoritatem : non tamen inde colligitur, quod absolute Ε clesiae auctoritas sit ratio credendi lammatis . Quomodo si neganti principia philosophiae n turalis ex effectis notissmis nitamur ea suadere ; non quaerImus Causam, a qua principia philos phiae pendeant , sed argumentum aliquod vel indicium cerrum eius rei , piae in controversam venit . Ac serean omnibus disciplinis contingit , ut

adversus ignorantem causam utamur eialami & adversus negantem effectum utamur caula , Propter utriusque mu-

aliam connexionem . Atque id quidem copiose variis multarum disciplinarum exemplis monstrare possem , sed quae perspicua sunt, longa else non debent. Adhibebimus ergo exemplum uniciam generis eius, quod & facile intellectum, & positum in una re transserri permultas possit . Terram interlici inter Solem re Lunam , ex Lunae desectu suadet Astrologus , nec affert tamen genus argumentationis ineptum . Praeclare enim est hoc usurpatum a doctissmis, quorum alictoritate non uterer,

fi mihi apud aliquot agrestes habenda

esset oratio. Cum vero ad eos scribam, uuibus saec inaudita non sunt, Cur ego simulam, me si quid in his studiis Perae posuerim Perdidisse λ Usiurpatum est is, uir ab eruditissimis viris quoddam argumentandi genus, quod a P

steriori iuniores Meanii έ Aristoteles

iuxta veterem Interpretem demonstrationem quia est , nos ab effectis vocamus . Quae quoniam suis saepe causis notiora limi , ad eas commonstrandas identidem inseruntur. Nec illico tamen effecta haee causarum suarum M ales

rationes erunt. Non enim , ut in eo

dem veriemur, si terram interii ei ex Lunae desectu suademus , idcirco deinstinis ipse ratio est interiectionis Mimalis . Quin econtrario, h rerum natura spectetur, ipsa terrae interiectio ratio est se alis, cur Luna desectum patiatur. Quod igitur in caeteris arti bus, idem quoque In Theologia comtingit , ut rerum ordo interdum humani ingenii causa permutetur. Ita fit,

ut contra negantes novum Testamen- uim aptissime argii mentemur ex veteris atque e diverso contra negantes vetus

ex novo. Etenim ab hi , quae noti ra sunt nobis, ad ea, quae minus nota

sunt, quoddam quasi natiirae ductu homines intri non lotum Philosophus auctor est, sed nullo etiam psilosopho

auctore ex rimur . Quamobrem Judaeo, cui vetus testamentum certius est , n vum ex veteri suademus . Habemus , inquit, firmiorem propheticum serin nem : cui bene facitis attendentes quasi

lucernae lucenti in caliginoso loco, do nec dies illucescat , & lucifer oriatur in cordibus vestris . Et Actor. I . Ii qui cum aviditate verbum Pauli sul ce- Perant , scrutabannir quotidie scripturas, an saec ita se haberent . Contra

Vero OPortet , ut advertus eum , qui novum Testamentum recipit, ac rei cit vetus , ex novo veteris auctoritatem colligamus . Ad eundem quoque modum auctoritas Ecclesae cum lacrarum literarum auctoritate connexa est,& per legem connexorum utramque in alterius probationem sumimiis . At si generaliter quaeratur, unde fideli constet ea , quae fide tenet, esse a Deo revelata , non poterit Ecclesiae alictoritatem inducere, quia unum de revelatis est. Ecclesam errare non Posse , ut I. at Tim. 3. cap. habetur . Nec venis Catholicus , quod nonnulli nnnini, allentitur huic, Ecclesa est verax, solum per coniecturas humanas, quibus aciniasta fides innititur . Ad quem modum& Saraceni suis praeceptoribus, , Ill-daei suis Rabbinis, & Gentes suis Philosophis, re omnes denique tuis mal ribus inhaerent . Non sic inquam) Christiani: sed per interius lumen insulum a Spiritu sancto: quo firmillime atque certissime moventur ad crςdendum a

92쪽

Eedesiam Christianam errare non pos.le: Saracenorum , Iudaeorum , Ρ gan rum , errare Posse. Deinde responderi potest , quod etiamsi in univerium opus esset , ut Ecclesia ea , quae lunt credenda, Proponeret: non tamen proi

de colli.eretur, ultimam fidei res okitionem in Ecclesiae auctoritatem fieri. Non est enim Ecclesiae auctoritas r tio per se movens ad credendum, sed caula sine qua non crederemus. Uppe

ut nos credamus iuxta praescriptam a Paulo legem, oportet, ut Illa, quae credere debemus, nobis per hominem proponantur . Providit autem Deus , ut Ecclesia esset, quae certo ac firmo iudicio ea, quae vere nobis sunt crede da , Proponeret . Proponit enim EGclesia , ut rem exempli causa illa str

mus, Euangelium Matthaei esse a Deo

revelatum : nec mihi proponere nisi verum Potest : Ego igitur non credo Euangeliitam dicere verum, quia E clesia eum dicat vertim dicere , sed quia Deus revelavit. Et tamen Ecclesia Proponens est causa, sine qua ego non admirerrem illud Euangelium elis Ma thaei. Spiritu itaque sancto Ecclesiam

afflatam certe credo , non ut veritatem , alictoritatemve Iibris canonicis

tribuat, sed ut doceat, illos, non alios esse canonicos . Nec si nobi aditum praebet ad hi inusiniat sacros libros cognoscendos , protinus ibi acquiesce

dum est: sed ultra oportet progredi , he solida Dei veritate niti. Qua ex re intelligitur, quid sibi. voluerit Augi

sanus, cum ait . Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret auctoritas . Et Nirsum : Per catholicos Evangelio credideram . Videlicet negotium August. erat clim Manichaei ς, qui absque controversia sitio cuidam tauangelio credi volebant,& Manichaeo fidem astruere. Rogat igitur August. ,

ecquid fastiri sint, si in hominem imcidant , qui ne Euangelio quidem credat : quoque genere persuasionis sint eum in tuam sententiam adducturi . Certe se assirmat non aliter potuisse adduci. ut Euangelium amplecteretur, suam Ecclesiae auctoritate victum . Non itaque docet sundatam esse Euangelii fidem in Ecclesiae auctoritate , verum simpliciter nullam esse certam Viam aqua, sive infideles , sive in fide novitii, ad sacros libros ingrediantur , nisi Ecclesiae catholicae unum eundemque consensum . Id quod eiusdem epistolae cap. 4. ne in libro de utiliti cred. ad Honorata fatis ipse explicavit. Certum itaque argumentum in controversa de

Cap. VIII. 2 q

uno quolibet libro sacro ex Ecelesiae aiictoritate sumitur , idque August. trisdit έ sed non ad hanc , sed ad divinam auctoritatem fides librorum divianorum relarenda est.

Nec post haec in postremis illis triabus argumentis etiendis lectorem amia Responcplius morari volumus, sed ad ea, quae ac s. in medio relicta sunt, explicanda Pr perare. Testimonium igitur ex Deuteron. illud, quo deinceps adversarii utuntur . pro eis nihil omnino facit . Quemadmodum enim , cum Dominus fideles monuit, ut a lupis attenderent, eosque ceu arbores non ex soliis . sede x mictibus intemoscerent ; non Κ-tim excluditur nec canum fida cust dia, & ad discernendum lums naturae mira sagacitas , nec Pastoriim vigilans cura, & diligens omnium prois

videntia: nam si isthaec desunt , ipsae per se oves sibi cavere non possunt . quamlibet signum a Christo habeant, unde lupi internoscanmr : Sic Moses discernendis prophetis falsis Per rerum quidem eventa populum instituit , sed non proinde tamen sacerdotum in his iudicium neglirit, ad quos scilicet causas omnes dubias iple idem paullo an te reserri iusserat . Saepe autem usiuvenire Poterat , ut dissicile esset de ambiguum de propheta quopiam judicium , & variae, ut fit , discrepantes.

que sententiae.

Testimonium vero, quod asseruirex Resipon. Joanne, quoniam simile est, simili qum ad sau ν. que ratione convellitur. Aliud vero exprima ad Corinthios epist. non ita facile reselli potest: sed id constat, ve ba Pauli mirifice a Luthermis torqv

ri. Nam si spiritualis homo, id est , in quo est spiritus Dei se enim illil

interpretantur iudicat in universum

omnia: quomodo Elisaeus, Anima, inquit, eius In amaritudine est, & Dominus celavit a me λ 4. Reg. 4. Ru modo Iob, cum multa se ignorare a sumentis certis cognovisset , ignor tionem suam fatetur , inquiens : Insipienter locutus sum, & qtiae ultra m dum excedunt scientiam meam p Iob ψ. Αο. I. 42. omodo Apostoli non intelligebant , suae dicebantur ptacae r 8. Misomodo Petrus he Ioannes nondum sciebant scripti iram p Joan. 2

Qilomodo aperuit scripturas discipulis suis Christus, quae illis antea erant civi- is λ Luc. M. Quomodo Petrus non j dicavit simu lationem suam esse Euam gelio contrariam λ Quomodo rursus rudem, Absit , Domine , inquit , quia

nunquam manducavi omne commune

93쪽

go De Loris

& immundum λ Ηἰμtav t enim intra se , quidnam esset visio, qiam vidisset. Act. Io. Expediant mihi si possunt therani : ciir Eunuchus , in quo sine dubio spiritus Dei erat , Iocum. Maiae sine externo doctore expedire non poterat, Actor. 8. Explicent 8e id

quoque, quamobrem fideles, qui erant ex circuncisione , disceptabant adversiis Petriim , quod ad Cornelium a

cessisset, si omnia viri iusti dijudicare rotant. Exponant item id , quod pau-

, ante in hac causia retulimus, quidnam Antiochenis impedimento fuit, ut non discernerent doctrinam Pauli voram esse , aliorum vero fallam : sed in senatum Hieroselymitanum retulerunt, ni seniorum, Apostolorumque concilio illa quaestio diffidicaretur . Addereme sacris libris hu uicemodi non Paucas nisi in promptu essent . Et ea etiam . quae posuimus, satis sunt ad evincendam causam . Paulus itaque non utiliquemvis hominem iii mim possie de omnibus udicare. Erant enim inter Corinthios ipse parvuli quidam fle im- Persecti, quibus eis spiritus ad iustitiam non deerat , deerat tamen ad ea

discernenda musteria , quae Apostolus perfectis communicabat : Non potui , inquit, vobis loqui quasi spiritualibus. Tanquam parvulis in Christo lac p tum vobis dedi, flec. Per viros is itur spiritua Ies, perfectos intelligit , inter quos sapientiam ipse loquebatur , qui similes Paulo spiritum Apostolicum a celerant, ut scirent, quae ipsis donata ellent, quae & loquebantur non in do ctis humanae lapientiae verbis, qui breviter sensum Christi peculiari spiritus dono possidebant ... Sed ne ii quidem simpliciter omnia diiudicabant, nisi velimus eos Per spiritum & Geometras, ω Physicos, & Astro lagos fuisse. At que nec spiritualia universa cognoscebant. Nam quaedam sbi spiritus reservavit: quaedam Privatim uni , alia alii revelavit. Est ergo distri utio a commoda, ut ibi, Ille docebit vos omnem veritatem : re ibi etiam : Umetio docet vos de omnibus. Spirituales igitur Ac ApostoIici viri omnia dit cernunt , hoc est, supernaturalia, & naturalia , spiritualia 3c corporalia , non singula, sed ea omnia quae ad salutem fuerint necessaria. Quibus rebus intellectis, nihil est opus respondere ad alteriam ejusdem epistolae testimonium . At vero prima ratio hoc modo eluditur. Non decet veros Mavesque Theologos verborum ambiguitate ludere. Non itaque hoc loco judicium Girpamus Pro

dicat , superior est . Alioqui si ea semia per esset vocis hivus significatio, cum exta Paulum prophetat duo aut tres quuntiir , he caeteridi ud icant, oportere hos qui iudicium serunt, de proinphetis , de prophetia esse se periores . Afferimus ergo Ecelesiam de scripturis earumque sensu indicare , id est , discernere humanam a divina , verum a salso. . Atque Ecclesia sine u tirpata

auctoritate , quemadmodum ante Constituimus, hanc habet a Christo saeuutatem . Spiritus, inquit, meus, qui ei in te, & verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore seminis tui usqtie in sempiternum. De qua re niam alio loco sumus fit e ὸil putaturi, nihil est nunc praeterea .icendum . R

tiones autem , quae sequuntiar , omnes iam sunt in quarti argumenti res Pomsone consutatae . Pergimus itaque ad reliquas controversias, & instruiuim ordinem persequamur.

Ostendis, ilIos libros, de quibus

erat controυersia , habendos

esse sine dubio pro canonicis.

N secunda huius controversae partex polliciti semus, nos quidem ostensu os, quatuordecim illos libros , qui in dubium sint vocati, canonicos esse. Id ut fiat quam brevissime , sit prima

conclusio. - - - . .

Baruch a canone sanctarum lcripul- 1. rarum eximere , non solum temerarium, C Iused etiam erroneum est. Erroneum VC-ro hic appello quoniam varia & ambigua est hii iis nominis significatio Iid, quod haeresi proximum , haeremn

non audeo Vocare. Haec primum patet ex concilio m

rentino sub Eugenio IU. in Decreto limer unione Jacobinorum de Armeni rum , ubi Baruch inter Prophetas de

secros alictores annumeratur .

Deinde Sunodus Tridentina siub Paulo III. aperte librum Baruch In can nicis censet. Erroneum igi mr en, illuma canonicis excludere. nam N Lusebius libro de demon. Euangel. cap. N. Pr phetiam Baruch divinam esse non dubitat affirmare: Affirmat quoque idem Clemens Alexand. lib. 2. P dag. cap. I. Denique in vigilia Pentecostes, n mine prophetae, tota poHilo Christiana

Per ὐaὲnUs ecclesias legitur . Qua in

94쪽

2. Concli

Liber Secundus.

re si ecclesiae Christi salIerennir, perniciosissime fallerentur . Quid ita λNempe simul atque populus intellies

xet se in re eiusmodi a sacerdotibus ludificari nullam deinceps certam fidem haberet aut prophetias , aut e iam. euangelia Proponentibus: ut qui infimili caula atque negotio iam & eia

sent salsi, Se sesellissent. Quod si hieplebis Christianae fides vacillat Ae et u-

dicat; certe ego non video , qim alio in loco possit firma consistere . Eorum autem qui volunt plebem rudem nona Sacerdotum auctaritate pendere, sed per leipsam exquirere , an Iiber , qui legitur, canonicus sit, Iampridem exisplosa sententia est . Fateamur ergo, ne in ecclesiae doctrina Eraviter erremus, librum Baruch, quem illa nomine pro plietae a multis

annorum centuriis legit , inter Can nicos esse censendiim. Nec enim viro

cuique pio persuaderi potest , Deum passurum fuime ut populus christianus tot seculis in re adeo gravi dei

deretur .

Secunda conlcnsio . Tobiam, Iudith, Sapientiam , Ecclesiasticum , duosque

Machabatorum libros a canone rejice- Ie , multo magis erroneum est , ne dicam haereticum . Augustinus in primis hos etiam sex inter alios Canonicos e numerat, lib. 2. de doctr. Christian .c. s. ubi divinarum scripnirarum Catalogum intexuit, ex communi ecclesiae pro Idubio sententia. Isidonis quoque s. etymolos. eap. I.de his libris loquens ait, quod licet eos He brati intra suum canonem non recipiant,

sed ecclesia Christiana inter divinos

honorat & praedicat libros. Hanc praeterea conclusonem definitInnocentius I. in epist. ad Exnperium Tolosanum Epistoe. cap. ultimo, quo loco sanctarum Scripturarum libros m- servit. Gelasius etiam Papa cum concilio 7 .Epii coporum id decrevit , asserit itque hos quoque libros sanctam 3e catholicam Romanam ecclefiam in ordine veteris testamenti suscipere ac venerari. Ham eandem . conclusionem docet Concilium tertium Carthaginense. inod tameta provinciale sun , comfirmatum est tamen fle a Leone IV. ro. distin. cap. de libellis, & a Sun do in Trulla celebrata . Nec movere nos debet , qnod Trullana illa sy odiis concilium Carthaginense Pr basse legitur , non concilia. Quoniam apud Graecos Carthaginense unicum quod Graecum vocatur , in cujus

24. c. haec. habetur sacrorlim librorum annumeratio . Tametsi Patres Τrullanae synodi non concilium Carthaginense probent numero singniari , ut Gratianus accepit, sed canones editos in nova Carthagine. Postremo . Hanc eandem conclusi

nem habes apud. duo Concilia iam curata , be Florentinum sub Eugenio IV.& Tridentinum sita Paulo III.

Tertia conclusio . Haereticum est, 3. CO l. epistolam ad Hebraeos inter canonicas

non re nere . Primo, quoniam adversatiir definitioni omnium Pontificum heConciliorum sacros libros annumerania festim , ut Innocentii I. atque Gelasi, αν ς Concilii tertii Carthaginensis, Florem tini insiti per ac Tridentini , denique . incit . Laodicensis . Qiod utique Concilium manifeste confirmatum est a synodo Trullana. Deinde probatur haec conclusio, niam epistola ad Hebraeos recepta est in concilio Niceno: ut auctor est D.

Thom. in commentariis super eandem. Rem vero adeo gravem vir S. non

stnieret, nisi compertum habuisset. Praeterea manifeste id ostenditur ex caνι Concilio Ephesino , cuius verba sunt: pontificem & Apos him consessionis nostrae factim esse Christiim divina scriptura commemorat et Si quis ergo Pontificem Ae Apostolum nostrum ne gat esse facitim issium Dei verbum . anathema sit. Hactenus concilium. Iaantem non alio loco , nisi in epistoli ad Hebraeos Apostolas dixit. Divina igitur scriptura est: ex cuius etiam si

lius auctor itate essicax argumentum trahitur ad haeresim revincendam.

Qiod si post tam praeclara fle sit Maorum Pontificum fle Conciliorum t simonia sanctas auelares in huius se

tentiae confirmationem citare Voluero,

vereor mihi illud objiciatur, quod aia

seram in re non dubia testes minime necessarios. Atqui non est leve angumentum , miOd ex communi omnium sanctorum consensione ducitur. Atque ut Graecos scriptores praeteream, qu riam omnium ut Hieronymus ad Da dannm ait manet ad nniim firma con sensio: nNite Latinos omittam reliquos, praeter unum Hieronumvm de quo,

quid sentiat , postea differemus

Augustinus constantissime ubique te net , hanc epistolam eta canonicam .

Nam in lib. 2. de doctrina Christiana

in canonem sanctarum scri irarum refert, & tertio de Trinit. ita Iidam credit huius epistolae auctoritatem, ut

ab ea sicin ne ab esus quidem divu

Di ili

95쪽

4. Concl.

nis se Inhris aberrare non liceat. Cumque post Atigustini tempora omnes sancti , omnes TheologI , omnes catholici, pro canonica eam epistolam habuerint, quid est, quod Juniores ista in meridianam lucem tenebras Inferre conantur λ Nisi volunt umyerlam Ecclesiam abhinc mille annos Insilam-mO errore , inque ma na hu is qua stionis ignoratione vers atam: Culus VI- delicet usii cunctis gentibus nomine Α-postoli haec epistola legitur. am conclusio . Haeret Ictim est. epistolam Jacobi in caronicas non referre . Primo , quoniam Hieronymus in lib. de viris illustribus asserit. hanc licet aliquando fuerat dubitatum paulatim tamen procedente tempore meruisse aristor itatem . Iam ergo vel D. Hieronymi aetate hanc epist iam ecclesia recepertat . . Item quoniam Innocentius & Gein Iasius, Conciliaque omnia i Carthaginense, Laodicense, Florentinum, Tris dentinum , eam Inter sacras reposuerunt. His adde sanctos antiquos, quos

nominatim etiam postea commemor bimus , omnel que liiniores, Ctim veteribus Theologis scholasticis, breviter omnes Catholicos . Usu quippe ecclesiae legitur ubique gentium Pro sacrare apostolica. Abeat Umir Lutherus, re relictis gravi simis testimoniis, sibi soli fidem habeat , resti scri Icet Imregro atque incorrupto . Nos alit m 1

lido iundamento innixi teneamus illam

esse canonicam. .

Atque si super hoc ecclesiae fundamentum sane aedificare volumus , secundam epistolam Petri , duas posteriores Ioannis, & illam aliam Iudae in canonicn numeremus , hi usque comtrarium dogma haereticum censeamus. Causae enim omnino subsunt eaedem, quas dixi Paulo ante. . . Prima . Quod huiis sententiae fuit Hieron iis in epistola ad Paulinum :Augustiniis 2. de doct. Christ. c. R. Di sortis s. lib. Etymologiarum c. I. DI-

mascenus A. lib. cap. I s. ne omnes com

memorem antiquos . E 'umus nul his ex his epistolis tanquam divInis testi

monia non refert. . - ε

Altera . Quod Innocentaus , Gelasius, Concilium Laodicenum , Carth ginense , Florentinum . Τridentinum , illas communi consensu in canonacis snpputant. Id quoniam constat inter omnes, lateamur opus est , has esse canonicas . in

Postrema . Qnod diversis anni temporibus has ecclesia universalis nomi-

ne Apostolorum proponit & Iegit. Qua in re ut eundem lacum frequentius urgeam si Populus a sacerdotibus ludificaretur, nulla postea ratione posset adduci , ut suis pastoribus etiam in

eandem sententiam concurrentibus fidem indubitatam haberet . Quo malo non aliud gravius in ecclesiam posset

invadere.

Quinta conclusio. Librum APocat s. Concl. psis a canonicis excipere , haereticlim est. Patet in primis, suoniam D. Hi ron mo alictore in lib. de viris illustribus , & in epistola. ad Dardanum, re in epistola aci Paulinum , & aliis quoque locis , D. quoque Augustino reserente r. de doct. Christi , eccissa librum Apocalyras pro canonico

habet.

Item Epiphanius haeresi tr. quae fuit

Alogorum , tanquam Haereticos eos r

sellit, qui Ioannis sive euangelium, si ve Apocalypsim scriptiiram faciam es se negant . Et Clemens Alexandrinus lib. 2. paedag. c. 2. inter scripturas Α- pocalypsim censet. Et Dionustus libro Eccles. Hierarch. cap. 3. enangelistae Joannis esse comprobat. & orig. apud Eusebium s. lib. Eccl. histor. cap. I Ipse quoque idem Eliseb. in Chronicis. Ac Dionus. Alex. per Dei ipiritum sine ὀubio Apocalypsim esse scraptam amrmat, Eusebio auctore r. lib. Eccl. histor. cap. 23. Et Iustinns mari r a piid Euseb. lib. a. Eccl. histor. O. I 8.extat lacus in dialog. cum Tryphon. Et Irenaeus lib. 4. adversum haeretes. Et Chrvsbst. Suida re erente . Et

mas. 4. lib. cap. I 8. Nam Te niIores

Praetereo , qui hunc etiam librum iure criminentariis illustrarunt, Bedam. Casias . Rabanum , Rupertum , Richar d. a sancto victore, m. Quamobrem verissime Tertullianus lib. 4. adversus Marcionem astruit, o dinem episcoporum ab Aposto lis succerdentium , hunc eundem librum Ioanni Euangelistae tribuere . scriptura igitnrsacra est, si ordini episcoporum ab Α-ixostolis nuccedentium credimus . Praeterea , Innocentius , Gelinus, Concilium Carthaginense . FlorentInum, Tridentinum, inter libros canonicos habendam esse Apocalypsim definierunt . Praeterea , Concilium . Τolcianum qnarium, Apocalypsim, inquit, muItorum conciliorum auctoritas, re praesulum Romanorum synodica decreta . inter divinos librox recipiendam me cons inierunt: & quia plurimi siunt qui ejus alictoritatem non recipiunt, si quis

96쪽

Libre Secundus. Cap. X.

Argum, inreps non receperἰt . excommunicationis sententiam habebit. Hactenus concilium. Tandem , ciam tisii Ecelesastico nomine Ioamus Et angelistae , hoe est . tanquam sacra Populo legenda Propo namr r dubitare non licet, quin fit canonica . inibus rebus M apertissime exinpositis , M firmissime corroboratis, si iis docuisse videor id, quod secunda quaestionis huetis parte Promiseram . quamordecim illos libros veteris ac novi testamenti honore divino clim lacris reliquis assiciendos: habendosque pom

hac citra controversiam pro canoni cis s

Continet ingumentationes a erissariorum cantra ea , quae ca

pite Iuperiori definita sum.

N e tertia pars argumenta si ibi ἱ-

ciet , quibus permoti esse vide tur, qui adversa dogmata temere &i tonsiuite tenuerunt. Nam quod Luth rus argumentatur , nullum lib. veteris testamenti a Christiano recipiendum a quia δε accipimus Movsen in uno mam

dato , oportet MOylen totum accipere,

circuncidi , ω Sabbanim observare , nihil est cur solicitari debeamus : cum di Tertullianus libris quinque adversiis Marcionem, &Amiustinus trigi ta tritas libris contra Faustum M inichaelim , non hoc solum Lutheri argumentum , sed re mnita a Ilia copiole , docteque refutaverint . Praeter quam quod multas multorum obiectiones , dedita etiam opera in hoc libro dissimulamus : Partim quod frivolae sint re nugatoriae: docuit autem prudenter Arist teles, quolibet stulto pro ente contraria , non decere solicinim esse sit pie tem : Partim, quod sint aut curiolis aut inutiles; nec in opere , quia ego & gr vissimum & iitilissimum sore cupio sex pectindum est, dum de remo infimaeo N de collo columbae respondeam . Primum itaque ar3umentum primam conclusionem praefinitam labefactare cO- .

nam r. Quod Baruch libellum illum nec

Augustinys, nec Damascentis, nec I nocentius , nec Gelasius, nec concilium Laodicemim, nec Cartaginense in numero librorum canonicorum supputarunt. Imo Augustiniis , Cum totum c nonem scupturarum divinarum texere

se profiteretur , libellum Baruch in

numeratione praetermisit. Et Innocem tius. caeteris praeter hunc unum siu putatis, reliquos assentit esse damnam

dos a

. Confirmat antem hutis argumentium prooemiolum in hune librum. Ubi quoniam in Hebraeo eanone non habetur , propter notitiam solum lege tium adscribi dicitur di Est autem do sumptum ex prooemio D. Hieronymi in commentaria Hieremiae. Ob quam

etiam causam , cum Hieronymus relu quos omnes Prophetas suis commentariis illustrasset , in hunc nihil prorsus

commentatus est. Secundum vero argumentum secvn- .dam Conclusionem infirmare nititur . Argum Quod D. Hieronymus in prologo Galeato , qui praemittitur libris Regum.& in epistola ad Chromatium & Heliodorum, quae Proverbiorum pro Ymtum est ri sex illos libros veteris testame ti excirit a Canone . Ritos autem libros reiicit Hieron us, Ecclesareiicit: ut ca. sancta Romana r . dist. G Iasius tradit. Non igitur siunt canonici . Confirmatur quoque idem alia argumentatione non levi. Nam Cyprianus

in expositione symboli eosdem sex lubros patrum amriritate, a quibus se a cepille ait . a numero secroriun eximit . Quod idem secit Melim . Qisi

quidem ad orientem huius rei sciscitandae causa Perrexit, ubi scilicet pret dicitionis nostrae coepit exordium . Cumque diligenter de omnibus explo- Νraverit, omni investigatione comperit, hos libros esse a veteris instrumenti canone reiiciendos , ut au tor est pus blas , 4. Ecclesiasticae historiae libro, cap. 26. Origenes etiam in Psilmum priamum hos lex libros cum Hebraeis a ca-n me reiicit, quod Eusebius resere lib. 6. mP. I 8. Sod & idem Eusebius lib.

6. Cap. II. hos libros a sacris videtur eximere. Nec ab hac sententia alienus est Damascentis li. m. Iri nec D,

Thomas de Ecclesiastico certus est , sed ne D. quidem Augustiniis in libro de

citra Pro mortuis gerenda . Epiphanis

quoque in libello de ponderibus di me suris, libros Sapientiae & Ecclesiasticia canone reiicit. Eadem autem est ratio de aliis quinque . Non est iginittam explorata ista concluso, quam v lumus a. Confirmatur deinde huius assume et robur . Quoniam in concilio Lao- Cεν diceno ex veteri test.imento ii solum

enumerantur , quos Hieronymus numerat. Nec ulla prorsus mentio de sex illis habetur E COn-

97쪽

De Geis Theologicis

manir praeterea idem . Quo- ubi supra commemoravimus, D. aliaest

Greg. lib. mora. Iq. te ficit ambos, re

iicit Eulebius in lib. de Temporibus ,

M Ricardus lib. 2. exceptionum, cap. v. bc inham. . parte dialogorum, trael in primo lib. t. cap. I 6. Ac D Au-

Enana. e. s.

3. Argum, . Arguminiam a Trullana synodo probantur OG inra quinque capita canonum Apost lorum : At capite 84. non numera tur inter canonicos nec Tobias , nec

Iudith, nec Ecclesiasticus. Non ergo sunt canonici . Nam huiusmodi Iibros Apostoli Ecclesiae tradiderum : nec lios lacros habemus, quam quos ab ipsis

accepimus.

Confirmat autem id postremo, quod senagoga in fide errare non maerat. Erat siquidem eadem tunc Ecclesia , quae in gentes deinceps propagata est. Quocirca, eodem divino spirini contianebatur, eundemque Deum assistentem de gubernatorem habebat: Sed Hebraei omnes sex illos libros a canone reiec runt; ut constantissime non Hieron mus modo Se Josephus . verum etiam Origenes in primum psalmum , au-stores reliqui perhibent . Non igitur illi sex libri sunt canonici.

Tertium autem argumentum Contra

ambas conclusones insistit: Si enim esset erroneum libros illos veteris instrumenti a canone reiicere, prolaeto vi

ri pii iuxta ac docti, post pontificum

conciliorumque definitiones, in damn

tum errorem neutiquam Incidissent .

'Nec enim veri Wmile est ditis modi viros latuisse, quid de hac re Summi Pomtifices & concilia praescripserint. Com. stat autem plurimos eosdemque doctil-smos in contrariam sententiam iisse :qui tamen semper in Melasa catholici sunt habiti . Nam glossa in proci inmium Hieronum i se per omnes divinae scripuitae libros, Ioannes item Dried nis primo lib. de Ecclesiasticis dogmatiuus , negant Baruch esse canoniis Cum . At Nicolaus Liramis super EDdram, cap. r. EY super Tobiam, Abulonis stuper Matthaeum cap. I. D. Antoninus t. pari. tin I 8. Caietanus Cum aliis locis , tum maxime in fine Commentariorum super libros histori-Cos veteris testamenti, alios etiam sex sacros esse inficiantur. Qios omnes si daremus a fidei definitione exorbitasse, non in ipsos modo, verum in reliquos etiam ndeles essemus contum

Iios r ut in quibus zelus Christi ita

obdormierit, ut nullus contra praestri Ptos auctores proclamaverit. Qiod ceriste , ut nullum esset aliud , 1atis magnum argumentum est, cur eos libros non esse canonicos Confiteamur. . Porro quartum argumentum peculi

re est , ut Machataorum libri e numero canonicorum expungantur. Nam

Gelasius Papa reiecit fecundum librum,

- cap. I.

Rationes

in confirmati

nem . argum.

gust. contra secundam Gaudentii epistolam, c. 23. docet ab Ecclesia quidem esse receptos , sed non certa fide a

Nee Mest hoc Ioco copia rationum, quibus idem siladeri possit. Prima est , quod priori libro diciatur Antiochus illustris resnasse annocentesimo trigesimo septimo regni

Graecorum . Quem tamen anno Cente simo quinquagesimo tertio regnum te misse compertum est, tum ex annalI-bus Graecorum, tum er Eusebio in sita Chronographia. Item eodem libro recapite abominationem desolationis, quae praedicta est a Daniele, ad idollam Antiochi detorsit auctor libri ejus .: Qua in re falsiis est , ni Cajetaniis in cap. Matthaei M. Ostendit. Secunda ratio est. Quod in a. Iib. mp. intauctor culpam a lectoribus deprecatur: Zod alienum est a divina auctoritate. erie qui scripta sua indigere venia fatetur, is spiritus sancti oracula non esse clamat, ut etiam Calvinus mP. institutionis argumentatur.

Tertia ratio est. Quod eodem libro statim a principio in epistola, quae Pri ri loco ponitur , fit mentio de altera, Quae e vestigio subdimr i dicitur autem

scripta anno centesimo sexagesimo nono, Cum tamen scripta suerit anno centesimo octobesimo octavo, quemadmodum in eluidem epistolae initio videre licet a Quarta ratio. od in ea , quae s cundo loco ponitur, in us videt icet insuperiori commemoratio fit, Iudas re- inrtur esse vivus. qui tamen non solui nanno centesimo octogesimo octavo, verum etiam anno centesimo sexagesemo nono jam erat vita functus: ut primo Machabaeorum Iibro cernere est .

Quinta ratio. Quod eodem libro secundo dicitur Antiochus membratim divisius: At postea mors eius lange duveria describitur. Sexta ratio. Quod eodem libro secundo quaedam ai Ocrypha relaruntur de arca Domini, probanturitie ea ex descriptionibus Hieremiae, quae tamen ne per somnium quidem Hieremias ad umbravit , quin etiam contraria scripsi se videuir , cap. . suae Prophetiae sinquiens: Non dicent ultra arcam Domini, &c.

98쪽

Liber Secundus. Capus X. 3s

mstrema rat o. Quod utroque libro est non esse canonicum . Non igitur referuntur Machabaei duces filisse si ex eo, quod sancti ex livusimodi li- per Iudam , & Hierusalem . Quos ta- bris testimonia tanquam sacra reserant, men de tribu Iuda non fuisse, sed de satis ostenditur eos esse divinos.

tribu Levi notius est, quam ut a me Septimum argumenuim contra ter

Ah misnta sit in Praesentia confirmandum. Philo tiam conclusionem est. Quod D. Hie-t.: t. --libro z. de temporibus, ob ronumus ambigit, an epistola illa ad

Euse, eeri Φ eam causam , inquit, inimicitias ric Hebraeos sit canonica: imo afferit Lasset multates ortas id temporis sitisse , quod tinos eam non recipere, ut patet ex inales Machabaei ducatum a Domo David lib. de viris illustr. in Go: he exsurripuerint: id autem manifeste m- commentariis super Esse iam . Eusebius L e .vim. ι 2 gnat cum illa Iacob Prophetia , Non item libro 6. cap. rue. Caius, inquit, auferetur Iceptrum de Iuda, nec dnx vir disertissimus Pauli Apostoli trede-Mhini. it .ita de femore esus, donec veniat qui mir- cim esse epistolas asserit, eam, quae 2 l. i. λμ' tendus est . Qtiae singulae rationes si ad Hebraeos scripta est, non commem α. .. non movent, at simul omnes movere rans, quae Ae nunc apud Latinos puta-

possunt, non ibitim indoctos, sed etiam uir non esse Pauli Apostoli. Non igi- doctos, ut libros Machabaeorum non tur certum est eam esse canonicam. esse arbitrentur in canone . Atque hae Dubitat etiam idem Hieronymus de rationes universae quarti argumenti ap- auctoritate hibit; epistolae in lib. de Apendices sint , ut secunda conclusio viris illustribus in Paulo: be in epi- Lbefactemr . stoli ad Paulinum : ne in comment scirgum. Nam quintum Praecipntina arrum - riis Hieremiae. tum cum conclusonibus quidem non Ae ne omnia ad D. Hieronum i au- R tiones

pugnat: rationem tamen eam, quae a ctoritatem revocentur, ratio hoe idem in con-

nobis affertur, non satis firmam esse ipsa siuadet. Prima Lutheri est, in pro- firmati contendit. Nam Gracilium Cartag i- logis dicentis: Ad Hebraeos epistola, nem 'arnense & Innocentius numerant qui, nec Pauli est, nec ullius Apostoli. gumenti. que libros Salomonis, Proverbia, EG Nam durum habet nodum, miOd in s.clesiasten , Cantica , Sapientiam, EG Ac in Io. capite simpliciter denegat clesiasticum. At hos duos posteriores poenitentiam peccatoribus post bapti ianon esse Salomonis, inter δoctissimos mum: 8c duodecimo cap. ait, Enan quosque sere convenit: ut Augustinus non invenisse poenitentiae lacum , etiam tradit de civitate Dei I . lib. quanquam cum lacrymis inquis verit cap. D. Erravit igitur Innocentius , eam . Quod est contra omnia Evan- erravit quoque Concilium . Quoci, gelia nc epistolas Pauli. Haec Lutherus.ca nolebant qui liam de fide pronun- Alteram quoque rationem adiiciunttiare , sed ex opinione loquebantiar. viri quidam haud mediocriter in Ita nullum aut ex Pontificibus, aut ex elesia catholica celebres: inod si Pa Conciliis certum argumentum sumi- li haec epist. fuisset, procul dubio , tur ad id , quo ι volumus confirmam ad Hebraeos ab Hebraeo, sermone suis- , diim. set Hebraico conscrim: At non esse, αν. sae '' Sextum etiam armimennam invehi- multis argumentis suadent. Tum qu 'tur in eas rationes, quae duabus istis niam auctor huius epistola, Mel huccinclusonibus confirmandis constitutae sedech, inquit, interpretatur rex in- lsint . Nam canonicus liber, Latine stitiae. Quod si Hebraica lingua didicitur regularis. Id vera bifariam eme Ceret. abiur m effet , non aliter ac potest . vel enim regularis intelligitiar si dixisset , Melahisedech interpre- ad firmandam fidem, vel ad instruem latur Melcbi sedech . Tum quoniam dos mores . Ergo licet illi libri a Pom idem auctor Hebraica testimonia curificibus 8t Conciliis definiantur ec rat, non iuxta veritatem Hebraicam, se canonici, non cogimur protinus sed iuxta translationem semi: ginta. Credere canonicos esse ad fidei dose Non erat igitur Hebraeus Hebraeamata confirmanda 1 sed sat est , si lingua scribens ad Hebraeos . Tum Canonicos posteriori significatlanae . quoniam epistola Hebraica nu: quam fateamn r . Sancti suoque auctores gentilam reperitur . Non est autem eadem religione testimonia ex quarto Probabile , ex omnibus epistolis libro Esdrae referunt, qua ex his se- postolicis hanc linam pertisse . Nam Ptem , quia nobis approbantur : ut pa- relictuae in jdiomate, quo ab Apost tet apua Ambrosium , libro de bono lo sunt scriptae, apud nos tervamur.

mortis, c. Io. N Q per Lucam, rip. Tertia insuper ratione suadent an-

99쪽

3 6 De Locis

Paulum . Quoniam ad probandum H braeis Christim esse filium Dei, ilIotestimonio utitur , Ipsie eri: mihi in

Cap. 1, filium , & ego ero illi in patrem. Quod tamen in se ano literae sensu de Salomone istellieitur : ut Patet in lib. 2. Reg. die in r. lib. Para-Cap. F. Iipomenon. . Dedemi autem tantum

CaP- 3. Apostolum in tanta re, idque in principio epistolae, Hebraeis pertinacibus

laquentem, argumento imbecillo uti. Quartam actae rationem addunt:

Quoniam auctor huius epistolae assi rit, se in doctrina Diangelica ab his, Iii dominum audiere, confirmatum. t Paulus ad Galatas clamaF, se non - didicisse Euangelium ab homine, sed fine homine per revelationem Jesu

Christi.

intam rursum apponunt , quod huius epistolae ae ctor loquens Pr prie de testamento , qua ratione a Pacto distinguitur, probat vetus inloque Testamentum morte ac anguine Confirmamm : Probatque Exodi testim nio , tibi tamen Moyses non de testa-

nia literarum. Postrema ratio est, quoniam estis eaν. dem epistolae auctor astruit in arcasuisse urnam mannae. virgam Aarqn ,& tabulas r cum tamen tertio libro OP. 3. Reg. expresse dicatur in arca non nus tabulas suisse . Nec igitur Pauli est,

nec epistola canonica , utPote . quae cum libro canonico evidentissme Pi 'net. Ecce quin s rationibus Erasimus Roterodamus, bc hunc secntus Caietarius teri iam conclusionem moliuntur

evertere.

Quartam vero conclasonem infirma re conantur argumentis eiusmodi.

sargum. Salutatio epistolae, quae Iacobi imscribitur, nihil Dei , nihil Jesu Chri sti, nihil gratiae pacisve sonat: sed

Profano more lalutem dicit. Non emgo saph Apostolicum risium & auctoritatem . duare non videuir Iacobus auctor e is epistolae, atque adeo ne alius quidem Apostolus. Custis rei alia Cometat ira est aptid Euseb. lib. 2. hist. Eccles. cap. 23. de hac epistola disse rentem his verbis . Sciendum tamen est , quod a nonnullis non recipiatur., nec facile quis antiquorum meminerit eius. Nam quod Lutherus pingua ML nerva argumentatur , hanc episto Iim nullius Apostoli esse, quia contra Paulum tribuit operibus mstificationem,ti a viris doctis prorsus con Cmnen-

tnr. Non est igitur ille Pauliis, ut qui

minus apte reserat sacranim testim

dum est. & a nobIs dissimillandum ne de fide de operibus disse

ramus . num argumentum ad Versus eam ear t mis

dem conchisonem intenditur . Quod 'stulus epistolae secundae, quae Petro tribuitur , longe alius fit a stylo priamae, ac proinde non sint ab eogem auctore conscriptae. Certum est a tem , auctorem primae suisse Petrum Apostolum. Non igitur secunda a se tro Apostola scripta fuit. Ob hoc mnim argumentum , de illa sectanda epiastola in epistola ad Cyprianum Hi ronymus dubitat. Atque Eusebius lubro tertio . mp. 3. de secunda P tri multis , inquit , incertum est,

Decimum a Tumentum in eandem φ B conchisonem est . Quod Eusebius libro tertio Eccles. histor. eorum se, Mytentiae subscribit, qui afferunt duas posteriores Ioannis epistolas non esse Euangelistae , sed cu usdam Ioannis Cognomento presbyteri: U de fit sa-hitatio harum epistolarnm hum smodi est : Senior Cato, Senior E lectae . Est autem idem senior , qui Presbyter . Sed etiam Hieronumum in hane Eusebii opinionem liquet descendiste , in libro de vitis illust ibus, cum & I annis Euangelistae, bc Papiae vitam

Peraque texeret.

Undecimum eandem item concla sonem labefactare contendit . Quod Argi epistola Judae testimonium refert ex libro Enoch a crvpho. Quamobrem

multi eam merito re ecerunt. Nam plerosque re ecisse Hieronymus auctor

Postremum argumentum contra quin-Arguia Iratam conclusionem multis comecturis nititur , quas omnes congessit Erasmus in annotationibus in Apocalypsim . Igitur quantum complector animo , novem Causas reperit, cur Apocalypsis eis. in non esse Joannis Apostoli te Euan e- Euset, libλlistae videatur. Unam, quia Eusebius p ι libro 3. hist. Ecclel. asserit, Apoc Ivpsim non esse Joannis Euangelistae. Alteram, quod Dionysius Alexandrinus, bravis imprimis auctor. equi candidissime de hoc libro iudicavit, suspictur opus ab alio quopiam Joanne conscriptum . Tertiam , quod Dorotheus Tyri Episcobus ac martyr, prodidit Ioanni in Eu,ngelium suum scripsisse in insula lyathmo , de AP calypsi autem nulli in omnino facit mentionem. Quartam . quod Caius , vir sane orthodoxus aperta negat, Am

100쪽

Liber Secundus. Cap. X. XL

mea ivpsim esse Ioannis Evangelistae,mlam apud Eusebium libro 7. cap. 2 r. Qibi T,. Τ tmn . quod Anastasius in suo catalogo, ubi sine controversia de huiuscemodi

rebus accuratissime disputavit, non audet assimare , hoc opus esse Ioannis Euangelistae. Sextam , quod Joannes Euangelista nomen simm Per modestiam in Evangelio tacet, auctor vero

Apocalvpseos stuum contra nomen is quenter inculcat . Septimam , Mod Graeci hune librum non receperunt,rit auctor est Hieron. ad Dardanum:

imo multi eruditi imi viri totum lubrum ceu fictum insectati sunt, quasi nihil h,beret Apostolicae pravitatis.

nec in sententiis quicquam euet , quod Apostolica malestiae dignum' videre-- tur. Octavam, quod stultas Euangelii Be huius libri magnopere discrepant. nam , quod in Graecis codicibus non erat titulus Joannis Euangelistae, sed Ioannis Theologi, qui alias Pre buter cognominatus est. His con miris Erasmus utitur, ut hunc librum Joanni Euangelistae adimat. At theriis nec postolic uti , nec Propheticam existimat , quod beatos dicat eos , qui . servant quae in ea scripta sunt , cum tamen nemo sciat, an mlix se an non sit fle praeterea cum humana intelligentia scripturam illam

penitus non assequatur , tantumdem

inquit est, ac si eam non haberemus . Quippe divini libri, quoniam ad populi utilitatem accommodantur , ab humana intelligenti, non sunt pror

nil remoti . En argumenra, quibus

fidei veritas imminari quidem ab hominibus potest, vinci certe, aut sil p

rari non potest. Quod parte hi susquaestionis ultima palam fiet. Ubi e

rum z rgumentorum , quantum quod

que valeat, quantumque idoneum sit unumquodque videbimus.

CAPUT XI.

Ubi consutamur argumenta cais

Non exo catholica domata Crassis litorum circumfunderem tenebris, nisi lumen 1 ossem accendere. mio quasi sole ex oriente fugarentur . Alioqui in hureticorum argumenta tionibus recitandis diritos ad fontes solum intendere, ne videlicet lutulentae illorum aquae in nostra scripta deriveatur , consilium est amicorum quidem, sed: nisi me fallit amor 3 tumentium ubi non est timor. Ex istimarent nanque imperiti argumenta eL se maiora, quam ut a nobis relalli

possent, ς aut summatim & breviter

perstringeremus, aut certe omnino

dissimularemiis. Mucronem itaque adversariorum ipsi, qui acuimus, 'r - .

tundemus. Nam ad primum argumentum ta- -

metsi respondere possumus, non omnes Heli 0n. libros canonicos esse simul ab univer ad 3. fa Ecclesa remetos, quo fieri ponitia se, ut quem priora Concilia minime

recepissent . eum posteriora confirm

rem : Resipondemus tamen id te verius Baruch prophetiam tanquam Partem quandam Hieremiae suille a veteribus compii tam . Quod ne n strum videatur esse commentum t stimoniis antiquitatas roborandum est.

Augustinus in primis tradit hoc 38 de civit. Dei lib. haec in verba. Pr stetans autem de Christo Hieremias,lic Deus meus inquit Ac non aestima-hitur alter ad eum: posthac in terris visus est, & cum hominibus conve fatus est. Atque e vestigio Aligustinus hoc testimonium salt) quidam non Hieremiae , ted Riruch scribae e usattribuunt: sed Hieremiae celebratius

habetur. Et auctor li. qu. Vet.&nov. testam. qu. Io . sve Augustinus, sive

quicunque tandem alius is suerit, Caias . etiam in Palm. gr. Chrvsostomiis quoque idem testimonium nomine Hie remiae citat , in homil. quadam de Trinitate. Sexta etiam Sunodus sessi 8. relari ex eusdem Chrvlbst. altera homilia i risus initium est, Prosundam stetionem, nomine Hieremiae il- Iud idem testimonium. Clemens item Alex. lib. I. paedag. Cay. Io. illita, Audi Israel mandata vitae, A c. quod Baruch. 3. nos habemus, Hieremiae ac signavit: & l. 2.c. r. referens illud , t Ibi sunt, flec. divinam strii miram vocat. Et Basl. 4. lib. contra Eunomium si per illud, iat cognoscant te solum verum Deum: Ambrosus item libr. r. de poenitentia, cap. 8. Ese lib. t. Exa-meron, cap. Ia. & lib. I. de fide. cap. 2. ex eodem lib. sub nomine Hieremiae testimonia relarunt . His adde

Sixtum Papam in epist. sua prima ad omnes Christi fideles . Felicem in epist. ad Petrum Episcopum Anti

chenum in s. . Synodo condemnatum .

Pelagium denique in epistoli ad Uigilium . Ecce qui libellus Baruch n

mine nunc legitur, eum olim antiqui

Hieremiae tribuebant. Essetque difficile Disitiroc

SEARCH

MENU NAVIGATION