Petri Godofredi, Carcasonensis, JC. De amoribus, libri tres

발행: 1648년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

oratione ad Carolum ejus nominis octavum Francorum Regem, Est adfinitatis, inquit, nomen dulce, atque suave, blandum atque fidum, sed diuturnius jucundiusque amicitiae vitibus perornatum, decoreque illustratum Idque admirandum praesertim in sceminis, in quibus praecipue nihil est tam pronum ad simultates, quam aemulatioci quae maxime nascitur ex conjunctione, alitur aequalitate, ardescit invidia, cujus finis est odium, Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulierihus duabus in una domo pariq; fortuna nullum certamen , nussa contentio sit, suspiciant ad invicem, cedant, idem que utrique propositum idem tenor vitae, nihilque ex quo sentias duas L se, ut de sorores uxore Trajani Caesaris scripsit C. Plinius. Quod magis

coaxenit Christianis. Α P. XII. Amandi en ac fores.

TV caeteris paribus alios etiam

eatrarios , qui benefaciant nobiss

112쪽

nobis, eliariores habere debemus ad .1.lc. ite quod Qex Canonica docet, expres 'ςθὸν sum habens, in ossiciis charitatis primo loco illis nos teneri obnoxios, a quibus beneficium nos cognoscimus recepisse. Unde sancta inter caeteras speciales preces Ecclesia nominatimorat pro benefactoribus nostris. A P. XIII Amandi vicini.

ET Viciniam quis ignorat in pro

pinqua parte amicitiae esse, an liquiorem nonnunquam etiam fraterna quippe sunt, ut inquit Cicero. officia, quae aliis magis, quam aliis debeantur ut vicinum citius adjuveris in frugibus percipiendis nempe a

quo etiam citius adjuvaberis quam aut fratrem aut familiarem OiIan quam lictis in judicio sit, propinquum potius lamicum, quam vicinum defenderis. Itaque canit Hesiodus, Illum vero potissimum ad con vivium voca, qui prope te habitat.

113쪽

Si enim tibi negotium aliquod domest

cum contingat, Accurrunt discincti vicini, inuntur autem cognati.

A P. IV. Amandi amici. Cum omnes conjuncti natura simus amici invicem, talesque esse debeamus generaliter, tum praecipua quadam ac necessaria societatri amore, amicitia ccharitate al-

Iigati mutuo simus in his prope, quae diximus, etiam inviti; unde cum speetali alioquin benevolentia meum externis quibus visum est nos ipsi e63ungimus qualem putas convenire amorem esse amicorum ' Vir,inquit sacer Adagiographus, amicabilis ad

societatem, magis amicus erit, quam frater. Itaque celerius sine reprehensione propinquum avertere, quam amicum licitum est, ut ait Valerius. Nam etiam, inquit Cicero, hoc praestat amicitia propinquitate, quod ex propinquitate benevolontia tolli potest, ex amicitia autem non potest. Sub P i

114쪽

i. I. Sublata enim benevolentia, amicitie nomen tollitur, propinquitatis manet. Quae quidem nihili facienda est nuda, nisi adsit amicitia. Vnde per se vel sanctius nomen amici videtur, quod animus tropositu facit, propinquitatem casus conditioque nascendi. Unde veri socii, quorum communio acra res est quaedam fraternitas propositorum animorum, sicuti senior Quintilianus scripsit. Ex quo jus fraternitatis quodammodo in se habere societatem , Vlpianus quoque noster dixit. Hujus laus, utilitas, necessatas, ex commemoratione, demonstratione S collatione generalis illius magis apparet. Ideo non ineptum ducatur, si multa de illa vicissim unaque dixero. Hortatur nos Laelius Tullii, ut hanc omnibus rebus humanis anteponamus, nihil es.se, inquiens tam dyturae aptum , tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Namri secundas res splendidiores facit amicitia,& adversas,

partiens communicansque, leviores.

Cumque plurima sin maximas coni: moditates contineat , tum illa nimi rum praestat, quod bona spe praelucet

115쪽

ses DE AMORI Busin posterum nee debilitari animos aut cadere patituri Verum etiam amicum qui intuetur, tanquam exemplar aliouod intuetur sui. Quocirca labbentes adsunt, regentes abundant, imbecilles valent, quod dissicilius dictu est, mortui vivunt et itaque non aqua, non igni , ut ajunt, magis utimur, quam amicitia, solemque emundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt haec est, inquam 4bcietas , in qua omnia insunt, quae putant homines expetenda,honestas,gloria, tranquillitas animi,atquejucunditas ut cum haec adsint, beata vita sit,& sine his esse non possit Charitate enim benevolentiaque sublata, omnis est e vita sublata Iucunditas. Quin Empedocles diait,

viatum rerum omnium,quq in natura totoque mundo constarent, quaeque rhoverentur, contrahere amicitiam,

dissipareq; discordiam. Atq; hocquidem omnes mortales intelligere pon

sunt,& re ipsa probare,amore mundi machinam contineri, simul & contimuerenovari, nexumin commercium constare cum rebus, quae pulcherrimae sunt optimae. Voluptatum

116쪽

L I S. I Ipersectionum, amorem medium esse, amorem finem . amorem efficienteiri causam exemplarem, VareniuSnotat Civitates etiam planum est amicitia contineri: degumlatores circa hanc magis, quam circa justitiam student. Concordia namque civilis amicitia,&simile quid amiciti esse videtur, sicut& dicitur: nam circa comismoda, Mea, quae pertinent ad vitam, versatur. Hanc autem maxime adfectant, seditionem autem ut inimicam

maxime expellant legum positores, inquit Aristoteles Plato quoque in primo Alcibiadis colloquio, Civitas, inquit, melius initituitur, quando amicitia est inter cives, odia vero, seditiones absu ut . Amicitiam dico consensum, qui in hoc consistit, quod quisque suum ossicium exequatur. Et alibi: Nullum, inquit, perniciosius civitatis malum, quam quod eam dividit, & ex ea una plures facit nec melius quicquam eo , quod ipsam vincit simul, .unam efficit. Rursum alibi: Duo, inquit, sunt, quae a pueritia per omnem vitam ducere illum debent, qui sit praeclare victurus in . rebus turpibus verecundia, honesti

117쪽

IO DE AMORI Bussirdium. Haec autem nobis neque genus, neque divitiae, neque honores praestare citius ac meliusquam amor possunt neque absque his aut

ei vitas unquam, aut privatus praeclarum aliquid i agnificum perficere

poterit. Ex quibus,&similibus, praecipue quae in Toxari refert Lucianus. maximeque de eo, qui injuria adfo-ctus erae, paupere, amicorum ope jam divite facto continuo vindicantet se, totiente optato, longe melius,

quam apud Polydorum Vrbinatem,elaret intelligeti proverbii illius: Vbi amici, ibidem opes Amicitia enim per se dives est,in praepotens. Ea vero maxime utilis ae necessaria est viris quibusque maximis a principibus. Qui ut multa possident et ita facere

multum etiam sumptum erga Deum& homines eos opus est: multis item impediri tribulari. Quamobre maxime oportet amicos haberes, quos participes facientes totius mali cum bonis , ipsi me Ilius habeant, sic tan . quam nihil habentesin omnia post. dentes, quemadmodum dicit Apostolus,4 quodammodo fecit Xenophonticus ille Pheraulas : Qui cum

118쪽

videret eo medere in bibere, Vox- mire, caetera quoq; facere jucundius, pauperem alium, Sacam nomine, habendi multa cupidus , quibus uti posset, ex conventione dominum fecit suarum etiam futurarum diviti rum id tantum sibi reservans , ut se veluti hospitem,&tenuius quam hospitem aleret. Et hi quidem ita magna cum amicitiain voluptate vixerunt Attamen Baldi nostri sententia est , nulla re egere principes magis, quam a cis qui eis verum dicant. Dioque Platonicus a ionysium tyrannum testatur, principes non in pia pecuniarum perire consuesse se potius amicorum. Et valde prcssiari ait mentem habentibus Poeticum ita Iuda Non auri fulgor, in misera mortalium vita rarissimi , non adamas, non argenteae mense, quae apud homines habentur in pretio , ita oculis coruscant, nec latifundi, aut pinguia

culta, tantum valent ad vitam, quantum mens virorum bonorum inter se consentientum Plato ipse, id ἔπον,

inquit, πλῆθος ου ἄλλη e πολεμικῆς Y

119쪽

i.e neque equorum multitudo aut bellica subsidia. neque praesentis auri vis tantum valet in cunctis admodum negotiis , quam amici certi qui sanis moribus praediti sint.

Amico fideli nulla est comparatio, no est digna ponderatio auri argenti contra bonitatem fidei illius Amicus fidelis medicamentum vitet immortalitatis, ait Ecclesiasticus. Rursum scribit Plato ad Dionem Syracusanu, necessariam esse ad res agendas hominum benevolentiam: austeritatem vero solitudinem amicorum parere Solatium vitae hujus est, ait B. Ambrosius, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes , cui committas secretum pectoris tui, ut colloces tibi fidentem viru,

qui in prosperis congratuletur tibi,

compatiatur in tristibus, in persecutionibus adhortetur. Nempe, sicut monet scriptura, ut sit tibi colitiarius unus de mille meliores sunt duo, quam unus: I alter ceciderit, ab altero fulcietur funiculus triplex nofacile rumpitur, Trater fratrem ad-

: vvans exaltabitur Magna quippe

de testib amicorum potentia, quae facit hominem ea cellentem. Cum duo con un-

120쪽

cti veniunt, victoria certa est, inquier Alciatus peritos luctandi usus exercet, ait Seneca Musicum, qui paria didicit, monet. Opus est.& sapienti agitatione virtutum bonus bono proderit, gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusqu laetitiari juntque homines plus ita alieno negotio valere. Et medicus, inquit Petrarcha, qui suam non potest, alterius aegritudine curat. Omnium rerum, quas ad beate vivendum isapientia comparavit, nihil est majus amicitia, nihil uberius, nihil jucundius, ait Epicurus. Id quod Scythet:

arbitrantur, ut Lucianus scripsit. Xenophon, Omnium, inquit, possessionum praestantissima, bonus ac veru Samicus. Vnde Scipio apud Lucianum, Divites, ait, in bonis amicis e se putavi, non in auro nam per quin inquaginta quatuor annos, quib' vixi, nihil unquam emi aut vendidi: exforo quoque nunquam divertissem, nisi quempiam mihi aliquo modo amicu fecissem: ut mercatoribus pecunias lucrari studium est, ita mihi ut adipiscerer homines omni metallo prae- stanis

SEARCH

MENU NAVIGATION