Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos, polytheos, idololatras,

발행: 1737년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

exterminando cogitare coepit 3 ut refert S. Asterius ho m. in Peistrum & Paulum versus finem. Id vero maxime Neronis animum in Paulum excitavit, quia cum, ut supra dixi ex Chrysost. ho m. 6., pincernae, & Concubinae Neronis aliquo modo in pri ri adventu Paulus innotuit et, in hoc secundo, fert Traditio, familiarius ad utrumque accedentem , eisque Fidem Christi persuadentem, utrumque tandem Christo lucratum fuisse. Quod Neronis iram, qui seminam illam deperibat, adeo commovit, ut Paulum carceri tradi jusserit. De hoc Chrysostomus L. r. adversus oppugnatores vitae Monasticae ad eos arguendos, qui castitatis propositum damnabant , exemplum sumit, dicens:

Hic itaque Nero Seatum Paulum, cujus tempore regnabat , de iidem aecusans , de quibus vos ipsi Sauctos Viros insinnulatis : pollicem e vim ejus, quam ille deperibat, eum ad Fidei doctriuam amplectesdam indux et, ab impio ejus cossortio abduxit : haee, inquam , illi crimina objicieus, ac corruptorem ,seductorem , ct Bis similibus no- Uiuibus, quae vos modo profertis , Paulum appeItans , primo ipsum tu viscula covjecit : eum autem ut puellae mouita dare desueret, ipsi persuasere non posset, necavit tandem. Ita Chrysost.

III. Creditur Paulus, ut se defenderet, stetisse primo coram Nerone . Sed qui in prioribus vinculis amicos multos etiam de domo Caesaris habuit ad Philip p. 4. v. aa. in his secundis ab omnibus derelictum se dolet. a. ad Timoth. 4. v. I 6. Iu prima

mea defensone nemo mihi adfuit , sed omnes me dereliquerunt. Haec

tamen Pauli querela cadit quidem super illos , qui ex aula Neronis antea illi favebant, vel qui apud Principem existimationem habentes eum juvare poterant f sed non super Lucam, aliosque Sanctos tunc Romae existentes: hi enim quamvis summam in Paulum pietatem adhuc foverent, quia tamen in eadem causa cum ipso erant, juvamen illi se non posse asserre noverant, pro priam quoque vitam pro illo exhibentes. IV. Verum quamvis Paulum dereliquerint homines, Deus tamen ipsum non dereliquit, Gratia sua confortans & roborans, R ut palliones alacriter ferret, & ut praedicationis opus compleret . Sic ipse ait a. ad Timoth. 4. v. I7. Dominus autem Uihi asi ris, o confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, ρο audiant omnes Gentes, oe' liberatus sum de ore Leonis. Per Leonem indicans Neronem , a quo se liberatum dicit, sive tunc essu gerit mortem , quam illi fuerat comminatus, sive quia suerit integre libertati constitutus, ut aliqui volunt, ut potuerit coram omni hiis Gentibus Romae existentibus opus praedicationis complere: sed postea in vincula conjectus. Ita sentit Chrysostomus hom. O.

272쪽

in a. ad Timoth. cap.4. his verbis: veia ditat prἰmam δε- fessionem e Nerosi jam astiterat, edi' iuussus effugerat: ubi ver. Hucernam ejus instituit, ac Fidei Geramentis iupraxit dicas etiam pellicem tuve jam ipsum Mapite truncavit. Alii autem exstimant , verba illa In prima mea defensiona referri a Paulo ad rempus praeteritum, quando scit icet appellatione illas Romam a Festo mistus est , de sensione audita fuit absolutus, & in Hispaniam profectus est , & ad alias Gentes excurrens, eis Evangelicae doctrinae lucem attulit .. Primam vocavit defensionem, qua in illa profectione usus est , Sc liberatus fuit ab ore Leonis, idest Neronis. Ita Alexander in cap. . ad Timoth. citans Chrysostomum , Theodori tum . Priori tamen

expositioni standum esse celiserem. V. Derelictus ab omnibus Paulus fuit s nam omnes etiam Asiatici, qui Romae erant, ab eo recesseiunt, ut a. ad Timoth. I. V. I 3. : Scis hoc , quod .averssunt is me omNer ., qui in Asia sunt, exquibiu es Phuelius, ct Hermogeues. Ubi Chrysostomus hom. 3. Erant, inquit, tunc Rumae plerique in latici: sed nemo, ait. astitit mitii, nullus me recognovit, omnes is me alieni clesti sunt.

Specialiter autem phigellum, & Hermogenem nominat, quia hi duo, nedum ab ipso sed & a Fide defecisse, creduntur. Phi- gel lus seu Mygellus Asiaticus erat . & saltem apparenter Christianus , de eo nihil sane honorificum legimus: Metaphrastes in serm. de SS. Petro & Paulo facit eum Episcopum Ephesiorum, qui Judaeis fidelibus, ut a Fide deficerent, auctor fuit et sed haec dubiae fidei laut. Hermogenes, si Abdiae credimus , Magus fuit .a S. Jacobo Alajore cum Phygello ad Fidem ductus:

Apostolum secutus, cum eum in vincula conjectum videret, ipsum reliquit. Contra Hermogenem scripsit Τertullianus negantem ResiIrrectionem futuram, quippe quae jam facta suisset .

sed hic alius suu ab eo, de quo Alc agimus. Si auctori sub Ambrosii nomine in cap. a. a. ad Timoth. fides st: Hi, quos mem=

boυι evim amicitias Apostolo , ut adbaerestes ei addiscerent, undὰ illi calumviam Deerent. aal pG alios immitterent. aeui posea quam viderunt manifesator fe , ree eruut ab eo .

VI. Deus tamen, qui Paulum non deserebat, mist in sodamen ejuS Onesiphorum , qui ab Asia ad ipsum fere ab omnibus derelictum prosectus maximo subsidio ei fuit. Unde a. ad Tim. I.

v. I 6. ila eum commendat: Det misericordiam Dominus Onesiphori Domui. quia saepὰ me refrigeravit, o catevam meam nsu er

273쪽

Det illi Domiurer invenire misericordiam in illa die . Et quanta D,esi ministracit mibi, tu melius nosti. Ecce qtiam gratus quam pius erga benefa lores suos . Onesiphori festum Graeci celebrant die a9. Aprilis . Eum faciunt Episcopum Colophonis in Asia, deinde 8. Decembris Episcopum Caesaraeae faciunt, Martyrem , & unum ex o. Discipulis . Latini vero in Martyria Rom. die C. Septembris , his verbis: Iu Hellesponto Sancti ovesiphori Apο-

solorum Discipuli, cujus meminit S. Paulus ad Timotheum scribens, qai ibidem unis cum x. Porporio jussu Hatriani Pro-Confulis acriter verberatuso' is ferocibus Equis raptatus , spiritum Deo reddidit .

non adeo anne custodiebatur, quin sibi vel alloquendi aliquem vel scribendi copia fieret. Hoc ergo tempore , non ante, ut pu tant aliqui cum Baronio, secundam Epistolam ad Timotheum scripsisse puto. Hanc Chrysostomus horn. s. describit tanquam Testamentum morituri Patris ad filium monitae ei relinquentis,

eumque absentem ante mortem videre cupientis . Sciebat , ad hoc nuntium maximo moerore Timotheum afficiendum . Nam

cinquit Chrysostomus si Eliseus ad extremum usque Magistro

deutem , sdidit Cestimeuta sua : quid buve palorum putas, ese audiret , quem ita diligebat. γ 4 quo se amabatur , . Magistrum ex lita migraturum , qu)d ipse nee viciuo quidem mortis tempore frui meruisset quod omulum maximὰ .el maestis num es e muenim ita praeterito tempore grati amur eoutuberMiis, sicut graviter ferimus , quum defunctis propinqua mortis bord destituimur. Idcirco ubi asscitim illum consolatur est , taue de morte proxima loquitur neque id facit temerὰ , sed eis vocabulis utitur , quae illum maximὸfolari possut, o gaudio implere,. dum fueris iam eam rem potistrarbitratur esse se quism mortem, peregrinatiouemque oe' ad meliora nausitum is Ego enim , inquit, jam delibor oee. Cursum coii summavi, reposita est mihi corona is Ere..

V. 8. Festiva ad me venire eito .. Tum ut ipsi morituro assistat, eo vel maxime quod omnes eum dereliquerint, & remanserit quasi lus .. Demas euiua me reliquit diligens boe feculum S abiit Theyse fato,icam : ubi Chrysost. hom. Io. Hate soli detrabit, inquit, vonderogaudi illi sed confirmandi uorsudio , ne inter pericula laboresque mollescamus. Caeterum Demam istum non solum reliquisse

Paulum, sed A Christum , dum in patriam Thessalonicam se recipiens ad haeresim Cerinthi, Ebionis, & aliorum Christi Divini

274쪽

vinitatem negantium defecit, S. Epiphanius haeresi s I. tradit. Imo ut ajunt Dorothaeus in Syliopsi & Pseudo-Hippolytus de o. Discipulis, factus fuit Sacerdos Idolorum . Reliqui Discipuli in alias Partes ab eo forte Evaiagelii causa milvi erant, ut Crescens in Galatiam , Titus in Dalmatiam , Tychicus Epiw-

sum. Quare Timotheum hortatur, ut assumat, & secum ducat Joannem Marcum, sibi utilem in ministerio v. II. Lucas evim es mecum Diau. Unde v. a I. Timotheum sic hortatur , Festiva aute emem venire. Tanta autem sollicitudo Pauli de adventu Timothei cum Marco, ne remaneret solus, non erat prirci Se propter se ipsum, sed propter Evangelium, ne Fideles in sua morte perturbarentur. Erant enim tunc Romae Fideles , sed timebat, ne ejus exitu deterriti, vel in Fide nutarent, vel si ex primoribus estent ,.turbas excitarent. Ita Chrysostomus hom. 1 o. : Itaque, inquit, π Gmotheum musai ceusa, sed Evangelii coeat, usnullam tu ipsius morte Fideles pertur 'atiovem patereυtur , quum adessui plerique ex Discipulis ejus , tu ν. asque prohiberent, eosque consolarentur , qui illius necem aequanimiter ferre που poterunt et quippe eos , qui Roma credideraut, singulares esse memorabilesque esse crediderim a

IX. In hac Epistola totus est Paulus in suadendo Timotheo, ut munera Episcopi fideliter impleat, nec ullo humano respectu demoveatur, ut teneat firmiter sanam doctrinam, quam ab ipso acceperat, &inea stet, ut devitet eos, qui sub specie

pietatis sena per nova quaerentes, nunquam veritatem assequuntur , sed vanis quaestionibus ac illusionibus huc illucque cistrahuntur, additque cap. 3. v. s. : Iuemadmodum autem Iuves

Mambres restiterunt Mosi: ita σ si resistunt Qeritati , sominercorrupti mente , reprobi circa Fidem . Hi duo , quorum nomina alibi in Scriptura non leguntur, fuerunt duo ex Magis, quos Exodi 7. v. I s. Pharao vocavit, ut suis incantationibus Moysi prodigia aemularetitur. Paraphrastes Jonathan in num. 2 a. tradit,cos habuisse Patrem Balaamum , quem euntem ad Balac Regem Moab comitati sunt. Artapanus scribit, Pharaonem ex AEgy plo Superiori supra Memphim Magos illos accivisse contra Moysen . Ambrosius seu verius Hilarus Diaconus) in a. ad

Timoth. 3. v. 8. Fratres fuisse reseri, qui videntes , quod virtus Moysi in operibus cresceret, humiles facti confesti sunt cum dolore vulnerum , Deum in Moyse operatum . Nou nulli credunt eos cum patribus suis avolasse, alii submersos in mari Rubro cum AEgyptiis, alii sublatos fuisse a Phinees in bello contra Nadianitas. Sed haec ex Apocryptiis sumta sunt. Palladius in Κ k a sua Diuitigod by Coosl

275쪽

fila historia Lausiaca cap.rs. refert, S. Macarium aliquibus die hiis in desertum a sua Sede remotum data opera divertisse , ut sepulchrum horum praestigiatorum videret, quod in horto arboribus consito invenit, ubi domus erat sumtuoso apparatu instructa, cuius ingressum Daemones prohibebant. Verum Vir Sanctus , illis in fugam actis, domum lustravit, ac deinde ad sua reversus est. Fabula ne an historia haec sit, iudicet qui sepiam a X. Hisce postremis in vinculis Epistolam quoque ad Eph sios Paulum scripsisse, non pauci autumant; & colligunt primo :quia hoc tempore Tychicum solitum ejus Tabellarium misid Ephesum . a. ad Timoth. . v. i a. Debisum autem misi EphUum :secundo, quia titulus hujus Epistola: non praestri nomen Tim tu ei una cum S. Paulo, ut Epistola ad Colossenses, & aliae, quae in primis vinculis scriptae fuerunt, ut ad Philippenses, &ad Philemonem. Epistola ergo ad Ephesios videtur scripta eo tempore, quo Timotheus non erat Romae cum Paulo, ac proinde non in primis sed in secundis Neronianis vinculis. Hanc autem se misisse per Tychicum, scribit ipse cap.6. v. a I. ζ' Uι autem di vos sciatis, quae circa me Dut, quid aeam, omasia vobis uota Dei eo DebicuP. Quae verba collata cum jam allatis ex secunda ad Timoth. , couum autem Misi obesuvin, arguere videntur , quod

Paulus, dum scriberet secundam ad Timotheum, misisset jam Tychicum cum Epistola ad Ephesios. S. Hieronymus ipse inbcap. 3. ad Ephes. dubitare videtur, an ad Ephesios scripserit, dum disponeret Roma ire in Hisipaniam, an vero postquam in Hispaniam perrexisset, quamvis in Epist. ad Philemonem putet ad Ephesios eum scripsisse, quando ad Philippenses re Colossenses scripsi di, hoc est in primis vinculis. Sed quidquid sit de hoc rEpistolae hujus argumentum sunt potissima Fidei mysteria, Re demptionis nempe , Justificationis per mortem Cliristi, gratui-- Praedestinationis, Vocationis Gentium , duorum Populorum unio in unum corpus per Jesum Christum, S tandem ejusdem Capitis super omnes Creaturas & spirituales ta corporale

eminentia ..

s. XXIV.

276쪽

Pauli Marorium .. I. Uantum temporis effluxerit inter sollitioneim a primis

Neronianis vinculis &haec postrema, a quibus traiasiit ad Martyrium, certum non est. Ex itineribus tamen,

quibus Hispaniam aliasque Occidentis & Orientis non pede

tantum sed Zelo & peregrinatione peragravit, aperte colligi potest, plures annos intercessisse. Octo su ille censet saronius ad ann. FI. num. a. , qui, ut diximus de S. Petro , Martyrium utriusque consignat anno Christi ερ Alii, qui ejus cum Petro Martyrium anno σε. contigisse volunt, solos quinque assignant intercurrita. Alii tandem maxime ex Antiquis, plures, adeo ut sicut supra dixi, ubi cerib figam pedem me lateat. Videantur quae.dixi de S. Petros. I l. num. p. Tota diis cultas, ut puto, ex hoc pendet, an Petrus 8c Paulus Martyrium passi sint, antequam Nero iret in Achaiam, an vero post ejus reditum Romam. Qui enim putant primum ,. Apostolorum Martyrium anno Christi 66. Nerva & Uestino Consulibus accidisse putan , ut Pa-gius, Tilmontius, Calmet, aliique. Qui vero existimant secundum , ut Baronius, Alexander &c. volunt, eos occisos fuisse Fontejo Capitonio & Cajo Iulio Rufo Consulibus anno 69. ,.& Neronis Imperii decimo tertio, annoe enim sequenti Nero Oc cisiis fuit, & hoc probabilius esse, superius arbitratus lam. II. Cauta, quae ad Paulum ultimo supplicio afficiendum: tandem Neronem impulerunt, fuisse creduntur: primo: Praedicatio Evangelii, a qua licet in vinculis Paulus non cessabat, plures ab idololatria ducens ad Christum : secundo & forte praecipue , quia cum Paulus feminis, quas ad Fidem adducebat, easte 8c pudiee vivere sua steret, & inter istas ipsam NeronistPellicem ad Fidem dc castitatem traxisset, quod optime et con ringere potuit, Nerone in Achajam profectoe, Romam reversus

Nero, videns se ea recusante amplius abuti non posse, totum furorem in Paulum ut auctorem homo impudicit simus convertens , eum necari jussit. Hanc fuisse causam, asserit Chrysost. L. l. adversus oppugnatores vitae Monast. dicens: Cism autem tripuellae monita dare Paulo persua dere nou ρή et, ue- uvit laudem.Tertio aliqui putant, Martyrio Pauli cautam etiam

dedisse Simonis Magi interitum , in quo etiam Paulum partem liabuli 1ediistimant: Nero enim aeque.magicis artibuε, ac impudi-ἀitiis deditus erat. Ill. Pau-Disitig d by Gorale

277쪽

III. Paulus ergo cum a Petro, quem habebat in passione socium , mutua prius salutatione in osculo sancto impartita divisus esset, ad supplicii locum recta perducitur. Intereundum quid acciderit, certum non est. In Actis passionis ejus Lino suppositis multa leguntur, quae tamen apocrypha reputantur. Baronius ad alan. 69. num. Lo. , ut traditum narrat, Paulum , cum

ad locum pergeret passionis, comitantibus Populorum Turbis innumeris , venissetque ad portam Urbis, habuisse obviam Matronam nobilissimam Plautillam nomine, Flaviae Domitii Le Matrem, a Petro bapti ratam ut in Martyrol. Rom. die a o. Maii Hanc cum flentem vidit let Apostolus, ab ea velum petiit, quo seriendus gladio de more tegeret oculos. Consuevisse enim etiam Judaeos fascia velare oculos eorum , qui capite truncandi erant, traditJosephus de bello Iudaico L. 7. cap. 34. 3 quod illa statim tradidit, postea, ut erat pollicitus, receptura. Locus, ubi hcaec facta sunt, dicitur esse prope portam Hostiensem, ob id

veteri memoria consecratus.

Traditur etiam , dum sic ad Martyrium duceretur, tres milites, qui ex apparitoribus erant, ad Fidem convertiste: quos in Fide constantes idem Nero die a. Julii gladio percuti jussit. Horum memoria fit eadem die in Martyrol. Rom. his verbis: Romae Sanctorum trium Militum, qui tu Martyrio Beati ali Apopoli ad Christum contiersi, eum eo caesesis gloria participes feri meruerunt. Agunt de iis etiam Ado, Usu ardus , & alii. Eorum nomina cait Baronius in Notis ex veteribus Manu scriptis sunt, Longinus, Acesus, π Megistus . Ubi vero ad locum supplicio destinatum, dictum ad Aquas Samias, tertio ab Urbe lapide alio nomine Gutta jugiter mavavr Paulus pervenisset, alacri animo, ut diu exoptaverat, jugulum praebuit. In eodem loco alii Martyres vitam pro Christo dedisse seruntur: & praecipue de S. Zenone & Sociis in Martyrol. Rom. die 8. Julii legitur : Romae ad Guttam jugiter manantem Natalis Sauctorum

Marorum Zeuouis , o aliorum decem militum ducentorum trium.

IV. Mirabile est id quod seri ut, nimirum quod cum ictu Carnificis Pauli caput truncaretur, non tam sanguinis quam lactis fluenta e sectis venis enluxerint. Hujus inauditi prodigii mentionem faciunt, non sola Lini Acta, sed Ambrosius strm.68.

in Nat. Apost. his verbis: De Pauli vero cervice cum eam pers

eator gladio percessisset, dicitur fluxisse lactis magis nuda quam

sangainis oe' mirum tu modum Sanctum Apostolum Baptismi gratia in ipsa eaede extitisse splendidum potius, quam eruentum . Chrysostomus etiam seu alius sub ejus nomine) serm. de Principibus

278쪽

bus A post.: Deus, inquit, tuum, Fauo. Duguinem exeepit, qui lacteus appuruit in ejus veste, qui repere sit e Leus quidem sanguis barbarieam illius animum reddidit melle dulciorem, ut ipse uno eum sociis ad Fidem tradueeretur, ita asseeit 8 Quibus etiam praedi torum trium militum conversionem indicare videtur. Hoc tamen , quod de lacte una cum sanguine ex Pauli cervice manante dicitur, a Criticis valde suspectum habetur. Tum quia Acta Lint apocrypha sunt. Tum quia Sermo allatus Ambrosii scelus dubius est, & sermo Chrysostomi ad spuria amandatur in

recentioribus editionibus. U. Fertur etiam , Caput Sancti Pauli abscissum tres saltus emisisse : unde tres sonticuli statim eruperunt, quorum primus lactis saporem aliqua ex parte reddat , caeteri quamvis a primo haud longe dissiti paulo diversum gustui saporem afferant, quasi venae in ipso primo i luxu lac dederint: deinde vero sanguinem . Locus frequenti Fidelium visitatur concursu , A Trium Fontium dicitur. Sudarium , quod a Plautilla, ut supra , recepir, Mar-ryrio expleto eidem per visum apparens Apostolus postea restituit: illudque est e creditur. quod Constantina Augusta magna instantia a S. Gregorio Magno ad se mitti postulaviis qui se excusavit se sibi concessum non esse, quod una cum Apostoli corpore eodem cIatideretur sepulchro , ur patet Lib. . Epist. Io. ad eam data. Corpus vero Pauli, a Luciua clari illima semina Senatoria sublatum , in suo praedio Via Ostiensi honesti ilime tumulatum fuit. Haec ex Baronio ad ann.6 9. num. I 3

Vl. S. Clemens Papa r. Cor. cap. s. dicit, Neronem ipsum Martyrio Pauli fuisse praesentem Putabat Tyrannus iste , erepta Paulo vita ruituram Ecclesiam, cujus ipse eximius fuerat architectus. Impie tamen desipuit: Christus , qui Sanguine suo Ecclesiam fundavit se voluit ut suorum etiam sanguine erigere

tur, Apostolorum praecipue', quos ad eam, toto terrarum'

orbe erigendam velut architectos delegarat .. Nullo sinquit S. Leo serm. 8. in Nat. Apost. --genere destrui potes Socrameuto Crucis C rsι fundata Religio. Iriu miuuitur perfecu- iovibus Ecclesia . sed augetur ι 9 semper Dominieus inger segete

ditiori vestitur, dum graua ,. qua Augula eaduut, multipιicata Us Duutur. Unde duo ista pr.eilara Disiui semiuis germina tu quautum sobolem pullulariue, Beatorum millis Marorum protesiautur: qμα Apostolicorum aemula ιν iumptiorum Urbem nostram Drpuratis longὰ latῖque rutilantibas Populis ambierust quasi ex multarum

Bovsre gemisaruis eoufertor uuo diademate coro varia ut . Quantum

autem honoris ex Martyrio ac sepulchro Petri & Pauli R

279쪽

manat Urbi accesserit,exaggeratChrysostomus hom.aa.in Epimad Rom. , praeter alios Patres fere omnes. VII. An Timotheus passioni Pauli praescias fuerit, scriptum non legi ι probabile tamen judico , pr amentem fuisse . Cum enim, ut dixi, Paulus ejus adventum tam enixe sollicitareta. ad Timoth. 4. v. 8. Fesina ad me venire eitb s non est credibile, Distipulum fidelissimum , ut Magistrum fere ab omnibus dereis licium ante mortem videret, adventum suum distulisse: eo vel maximθ quia hoc commode facere poterat s nam Episto Iam eum invitans ante hyemem scripserat cap. . v. a I. Festina anta hyemem venire s Paulus autem solum a9. Iunii sequentis auui Martyrium pasti is est. V Iil. Eodem anno ac eadem die, quo S. Petrus, passius fuit& Paulus, ut Ostendi supra cap. r.s'. I 4.iuim. 8., non tamen in eo

dem loco. Nam Petrus in Vaticani colle, Paulus vero ad Aquas Salvias via Ostiensi pastiis est: nec eodem supplicii genere ἡnam Petrus , ut ibi dixi, Cruci affixus fuit capite in terram verso ; Paulus vero gladio capite truncatus, forte quia cum esset Civiε Romanus minus ignobili supplicio mulctandus . Esto autem Gregorius Nystenus instrumentum Martyrii etiam Pauli dicat fuisse Crucem, nisi secundum metaphoram loquatur, con

tra omnes Patres sentit.

IX. Qualis fuerit Pauli effigies 3c statura, si Antiquis fides

est, calvus fuit Sc nasum habens aquilinum: ita eum describit Tri ephon apud Lucian. in Philop. qui Critiam catechume. num instruens ait: euando me Galilaeus iue convenit, reeamaser , nuὸ aquilo, qui tertium usque ad Caelum per aerem ingressus est. quaeque optima π pulcherrima sunt iura didicit, per aquas vos revo vavit Sc. vibi de Paulo eum loqui ex eo liquet, quod nemo Apostolorum aut Christianorum raptus fuisse ad tertium Coelum praeter Paulum legatur. Vocat autem Galilaeum, quia eo no mine tunc vocabantur Christiani, maxime ab Ethnicis. Staturae autem fuisse exiguae colligitur, quia ut ipse dicit, Damasco per murum demissus suit in sporta seu canistro . Tum quia ut

a. Cor. 1 o. U. 1 o. quidam dicebant, praesentia autem corporis iv-

Arma . Quare congruit id quod de ipso narratur a Nicephoro

L. a. cap.37. Paulus corpore erat parvo, ct contracto, atque incurvo,o' patitulum inflexo, facie candida, aunosque plures praeseserevte, ct capite modico . oeulis multa luerat gratia , supercilia deorsam verIus vergebant, nasus pulchrὰ inflexus, idemque Iovior, barba dev*ν , ο satis promisen, eaque nou minus, quam capitis coma ca vit respersa erat. Haec ille. Quae non aliunde hauserit, quim ζόautis

280쪽

P uir MARTYRIUM. antiquis imaginibus de Paulo a coaevis efformatis. Resert enim

Eusebius L. . hist. cap. I 8. , se vidisse servatas ad sua tempora

imagines Petri , Pauli, & Christi antiquitus etarmatas:

qui pristi illi absque ullo discrimiue cutulos de se beuemeritos, Genis risi quadam consuetudine, tanquam Servatores colere hujusmodi h

northara consueveravi.

X. Sancti Pauli vinculis specialis honor quovis tempore delatus suit. Ea tanti fecit Chryistomus hom. 8. in Epist. ad Ephesios , ut dicat : Si quis mibi daret totum Caelum , aut illam Cateis nam ι ego illam praeferam . Si quis me apud Superos collocaret eum telis, aut cum Φaulo vincto, eligerem carcerem π Uiucula . . . . Vellem nune esse in iliis locis, in quibus dicuntur manere illa viuincula . O' merito Viros illos admirarer propter cirissi demerium . Vellem videre Catenas , quas pertimescunt quidem er horrent Damones, reeterentur autem Augeli. His aliisque encomtis' vincula Pauli celebrat Chrysostomus. Hinc S. Gregorius L. 4. Epist. Ep. 3o. Constantinae A ugustae aliquid de corpore Apostoli Pauli pro Ecclesia , quam in honorem ejusdem in Palatio aedificabat , enixe postulanti, postquam se excusavit, non audere e corporibus Apostolorum aliquid detrahere propter terrores , quibus perculsi fuerant, qui hoc attentarunt, respondet, se limaturam ex vinculis S. Pauli ad eam transmisibrum , his verbis: Sed quia Sereuissime Domina tam religiosum desiderium vacuum esse non debet, de Cateuis, quas ipse Sauctus Paulus et postolus iueollo ct iu manibus gesamit, ex quibus multa miracula in Populo δε- movstrantur, partem aliquam vobis tra mistere festiuabo ,s tamen hane tollere limaudo praevaluero. via dum frequeuter ex catenis eisdem multi venientes benedimonem petunt, ut parvum quid extimatura aeripiant, actuit Sacerdos cum lima , π aliquibus petentiabus ita conciιὰ aliquid de eatenis ipsis excutitur , ut mora nulla sit. xuibusdam verb petentibus diis per eatenas ipsas ducitur lima , re tamen ut aliquid exinde exeat, non obriuetur . Haec S. Gregorius

de veneratione, qua S. Pauli vincula suo tempore habebaiatur, R de miraculis , quae Deus in illis operabatur. Haec sunt Sancti Pauli Apostoli Gesta , quae si quis attenta

ac seria mente perpenderit, continuum Divinae Gratiae portentum , ac pro veritate Religionis Christianae, quam ipse praedicabat, potissimum ducere poterit argumentum: si enim a Deo misiis non sui flet , nec talia nec tanta agere & pati potuisset.

Undis in eo impleta fuit praedictio facta Ananiae a Domino Act.9.

V. Is .: Vade , quouium vas electionis es mihi Ute , ut portet nomen meum coram Genticius/Regibus G Aliis Israel: Ego enim Osee dam illi , quavia oporteat eum pro nomιue meo pati.

SEARCH

MENU NAVIGATION