Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos, polytheos, idololatras,

발행: 1737년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

coepissξ putant, Andreae Corpus ex Achaja illuc trans serendo

Favet S. Paulinus Poemate a6., modo i . his verbis . Nam Constantinus proprii dum conderet Urbem Nominis, o primus Romano νυ nomive Regum Christeolam gereret , Divinum mente recepit Consilium, ut quoniam Romae moenibus urbis mala malvi cis frueret inue moenia coeptis , Hir quoque Romuleam sequeretur dotibus Urbem, Ut sua inpostolicis muniret moenia laetus Corporibus: tunc a Vndream deOexit Aebivis

Timotheumque - &c. S. Hieronymus etiam L. contra Vigilantium ait : Sacrilegas Dit Co tantinus Imperator , qui Sanctas Reliquias Andreae , erLucae , σ Timothei transulit Cousantiuopolim Sibi tamen in hoc constantem non fuisse Hieronymum infra videbimus . Favet

Menologium Basilii die aci. Novembris, ubi de Reliquiis Sancit Andreae Patris in Achaja primo depositis , ait: postea vero

XIII. AIii vero contendunt, Translationem hanc faciam suisse sub Constantio filio, anno Imperii eius vigesimo , Christi

Vero 338. vel 339. , & afferant pro se S. Hieronymum . Tum L. de Scrip. Eccles in Luca, ubi ait: Sepuιius es Cousauιino poli , ad quam Urbem vigesmo Constantii anno ossa ejus cum Rei

quiis Andreae oti translata sunt. Tum in additione ad Chronicon Eusebii anno a o. ejusdem imp.: Constantio , inquit, Ro mam ingressio , ostia Andνeae Apinoli s Laeae Emangelsae 4 O saηtiuopositauis miνο famore fuscepta. Mirum sane , quod in uia Hieronymo tanta sit discrepantia. Caeterum sub constantio, non sub Constantino hanc translationem factam esse asserit

Theodorus Lector L. a. fragment. , ubi de Constantio ait: --jus temporibus allatae fusi Conseuntinopolim Reliquia Sanctorum eis solorum Timothei aute diem octavum Kalendas Pallas, An dreae autem ct Luca ante dieis quintum Aonas Marιias, er depositae Dut tu magna Ecclesia Sauciorum Marorum. Idem refertur in

Fastis, quos nomine Idalii edidit Iacobus Sirmondus. In Chronico etiam Alaxandrino. Id etiam eruitur ex Artemii Martyris Aciis, quae recitant Metaphrastes die a8. Octobris, & Nic Phorus hist. L. Io. cap. 1 I. , ubi legitur , Artemium augu itali praefectura nobilitatum ejusinodi translatiouis negotium 4 Zed b c QOS .

292쪽

sibi ut viro religiosiissimo traditum a Constantio curaste. Crediderim ergo, Constantinum lio e quidem in animo habuisse, sed vicina morte praeventum implere non potuisse, sed a Constantio filio fuisse postea impletum: unde Eusebius, qui in Vita Constantini omnia ejus religiositatis acta percenset,

de hac translatione mentionem non secit. XIV. S. Gregorius Magnus, reserente Baronio ad an. 38 I.

num. 8. & 9., erexit Romae Monasterium in quo aliquandiu ipse sub Monachi professione vixit in sub titulo S. Andreae , de quo loquitur L. 8. Epist. Ep. II., 8c L. I i. Epist.44. Varia miracula protectione ejusdem Apostoli ibi edita narrat, praecipue quod quibusdam Monachis e dicto Monasterio abscedere tentantibus, sub specie Senis apparuit, eosque a fuga deterruit. Refert etiam idem Baronius in Notis Martyr. ad diem s. Maii ex Codice antiquo Bibl. Vatic. plut.3. num. Is 3. , quod cum idem S. Gre- forius adhuc Diaconus missus fuisset Legatus Constantinopo-im ad Tiberium Imperatorem , ab eo obtinuit brachium S. Andreae Apostoli, & brachium S. Lucae Evangelistae , quae secum detulit Romam , & anno secundo sui Pontificatus collocavit in Ecclesia S. Andreae ad Clivum Scauri Romae existente , ubi

brachium S. Andreae adhuc altervatur . t

XV. Martyrologium Rom. dies. Maji supponit , Corpus B. Andreae Constantinopoli Amal phim translatum his verbis:

Corpus autem S. Audreae lovgo post tempore Amalphim delatum , ibi pio Melium concurra Bouoratur, ex cujus sepulchro tiquor ad avgores curaudos jugiter manat. Ex Archivis Amalphitanae E

clesiae habetur, fuisse delatum a Cardinali Petro de Capua patria Amalphitano , dum a legatione Constantinopolis , paulo

post a Gallis captae , reverteretur, ac subinde ab eodem 8. Maji121 o. Cathedrali Ecclesiae Amalphi donatum , & in Conseisi ne Ecclesiae inferioris ab ipso erectae repositum , ubi adhuc asservatur. Addit Baronius in Notis ad s. Maji, Caput ejusdem Apostoli ad AEdes Sacras S.Petri ejus germani in Vaticano a Pio II. ruisse Romam delatum. Cujus rei gestae memoriam tunc editam in manuscripto Codice se legisse dicit s sed unde Pius hoc sacrum Caput detulerit, omittit.

. . .

293쪽

De S. Jacobo M ore.

q. I. Putria , Apostolatus , Mart Ium. I. S. π Acobus , qui consuevit dici Major , ut distinguatur a S. Jacobo Minore Episcopo Ierosolymitano, fratrem.' habuit S. Joannem Apostolum & Evangelistam. Creditur S. Jacobus di lius Major , quia major natu Iacobo Minori, sicut etiam fuit major natu Joanne fratre, qui inter Apostolos junior existimatur. Jacobus ergo Major & Joannes fiatres Patrem habuere Zebedaeum , quem ut Christum sequerelatur reliquerunt, & Salomen Matrem , quam inter mulieres , quae Christum det more comitabantur, eique dum esset in Galilaea

ministrabant, & emerunt aromata, ut demortui corpus ungerent , refert Marcus cap. 1 s. v. I., &cap. 16. v. I. Ista fuit, quae materno, sed humano, amore ducta, ut habetur Matth. a . V. 2 o. saccessit ad Iesum cum filiis suis petens , ut unum eorum sedere saceret ad dexteram, alterum ad sinistram in Regno suo . Quam

petitionem, utpote immoderatam & ex vana ambitione pro motam, Christus rejecit. Huius tamen errorem excusat Ambrosius L. f. de Fide cap. I. dicens: Es error, pietatis tameu error 62. Nesciuot enim materna Ciseeνa patientiam &c. Et infra e Coπ- siderate etiam Feminam , hoe est, sexum fragiliorem , quem ' Dominus propria uosdam eon maverat Passio uete . Cousiderate , iVquam , Evae illius primae mulieris baeredem, transfuga tu omnes imm γdera να piditatis faecessione labentem, quam Dominus adhuc yroprio Savulae nou redemerat .... Hereditario igitur mulier deIjugu

bat errore. Aliunde tamen hujuη Salome erga Christum amo rem Evangelium commendat. Una enim ex illis fuit, quae eum nec in passione , nec in morte , nec post mortem , nec in sepulchro positum deseruerunt . Una ex illis fuit, quae a Monumento Dominico non recedens meruit, ut Christi, postquam resurrexit, apparitione in Fide confirmaretur , in qua usque ad mortem perseverans Jerosolymis sepulta fuit. Ejus memoria fit in Martyrol. Rom. aa. Octobris , ubi appellatur Maria Sasomo. Distinguunt enim quidam tres Marias , Mariam Matrem Jesu aut

Mariam Magdalenam Mariam Jacobi , & Mariam Salome:

294쪽

sed de hoe fides est solum apud apocryphas Scripturas . Alii Salomen filiam S. I osepho ex priori conjuge tribuunt. Ita Grinci recentiores ad diem 8. Maji in Menaeis. Quod tamen fallam esse alibi oste irili. Haec de Salonae. De Zebedaeo ejus viro nil aliud scimus, nisi quod Jacobus &Joannes fit eruiat ejus filii. II. Iacobum &Joannem habuisse patriam Bethsaidam Gali, ut Petrum & Andream, credimus, similemque cum his Q-ciatos piscatoriam artem exercuiste: simul enim piscantes erant Petrus & Andreas, Iacobus &Joannes, quando Christus eos vocavit Matth. 4. v. 18. & al. , & Lucae s. v. I. R Io. . Jacobum&Joannem suille genere Nobiles, putat S. Hieronymus Ep. 16. do 96. ad Principiam, ait enim : cr yefas Ioannem

Evaugesistam am ibat plurimism , qui propter generis nobilitatem erat votur Ponti ei , o Iudaeorum insidiar uou tiviebat: in tantum, ut Petrum introduceret tu atrium , ct staret solus Apostilorum aνισCrucem, Matremque SaIvatoris is fua reeiperet, ut bareditarem

Virginis Domini metiuem Matrem filius Virgo fusemeret . Pi stationi quidem vacabant, sed ad eam mercenarios adhibebant. Unde Marci i. cum Jesus eos vocasset de navi dicitur v. ao.: Eo reIicio patre suo Zebedaeo in navi eum mereeuariis secuti sunt eum . Et propterea Origenes L. i. in Celsum aliquantum conditionae extollit supra Petrum & Andream . Nihilominus Piscatores Ripsi erant, qui & retia propriis manibus lavabant & reficiebant Lucae s .v. a. , & Matth. . v. a . ν& ex navigio tota illorum victus ratio pendebat, ut ait Basilius in Regulis fusioribus Reg. 8. Qitare Chrysologus se . 28. cen siet , eos fuisse de communi vulgi, absque litteris, absque studio, qui nec legere didicissent,ideoque in eis nec plus nobilitatis, nec scientiae , nec divitiarum, quam in Petro Andrea recognoscit. Et Hilarius L. a. de Trinitate nil m. 13. dicit de Joanne fratre , mirabilius quam mortuos excitasse, mille, quod mysterium generationis Filii Dei Sapientibus Mundi prorsum ignotum , Piscator egeus, ignotas , iudoeius , mauibus liuo occupatus ν vo/σuzius, pesibus limo oblitus, totus ὸ nasi , adeo feliciter toti Orbi proposueririsIlI. Quoad tempus, quo Iacobus & Ioannex Christo stadjunxerunt , ceti set Epiphanius haeres si ., tunc fuisse, quando Andreas Cum uno ex Discipulis Joannis accessit ad desum Ioanu. I. Hunc enim unum in nomuratum vult fuisse vel S. Iacobum , vel S Joannem, imo utrumque .a Christo vocatum ante S. Philippum: quod ex eo arguere se putat, quia in enumerati ne Apostolorum Matth. Io. v. a. dc s. ac Lucae 6. v. 14. Jaco bus Disitigod ρον Corale

295쪽

bus & Joannes priores Philippo semper recensentur. Sed, ut suis pra dixi, incertum est, quis fuerit ille unus, qui cum Andrea accessit ad Cliristum s imo non pauci censent, fuisse hominem gestis obscurum , de quo nulla amplius mentio facta fuerit. Ο

do autem, quo numerantur Apostoli, non videtur certo designare ordinem temporis. Nam prior tempore accessit Andreas,oc tamen Petrus prior recensetur . .lomodocumque tamen sit,

ordo historiae cogit nos, ut asseramus, quod de Petro & Andrea diximus, nimirum Jacobum & Joannem non statim ita adhaesio se Christo, quin ad sua, & maxime ad victum ex piscatione quaerendum , identidem redirent. Et propterea S. Epiphanius haeresi s I. incertum relinquit, an nuptiis Canae interfuerint. Tunc ergo solum totaliter relictis omnibus Christo adhaeserunt,

quando Matth.4. v. I a. , & Marci I. v. aci. secuti sunt eum. Ita S. Augustinus L. a. de Cons. Evang.cap. II.: Tune enim Nou D ductis ad terram navibus tauquam eura redeundi, sed ita eum secuti su ut tauquam vocantem ac jubenιem, ut eum sequerentur. Tunc

enim reliquerunt retia, navem , Patrem, mercenarios, nihil sibi reservantes.

IV. Jacobum M Joannem , sive ut aliqui volunt

Bana- reges , seu Boanreges, idest Filios Christus appellavit Marci 3. v. 17. , ubi postquam dicitur, quod Christus Simoni imposuit nomen Petrus, additur : Et Pacobum Zebedaeis Ioannem fratrem Pacobi, imposuiι eis nomina Boauerges , quod es Filii tonit i. Filius autem tonitrui fulmen est , sicut filius pharetrae dicitur sagitta a Ieremia . Hoc autem nomen eis imposuit, quia spiritu nimis fervido & igneo eos dignoverat. Porro tales esse ostenderunt se, quando quibusdam Samaritan rum Christo hospitium denegantibus Lucae s. v. s .: Ckm vidisse ut Discipali ejus Pacobus o Ioauues, dixerunt, ' Domine, Qis diaeimus, ut Quis desceudat de Caeso eoufumat illosὶ Ubi Ambrosius in cap.9. Lucae : Et be ud, inquit, praesumunt, quia ad femmonem suum ignis de Caelo descenderet , quoniam funt Filii iovi-trui. Iesus autem, cujus Spiritus erat a vindicta alienus, eos increpavit: unde sequitur v. ss.: Et conversus lucrepavit illos, dicens: Nescitis , eujus spiritus esit . Filius hominis non venit animas perdere , fed salviare . Ubi Ambrosius citato loco ait : Nee Discipuli peccant, qui legem sequuntur. Sciebant etitis, er nivees reputatum ad justitiam, quisacrilegos interemerat, er ad prιees Eliae ignem dejcendisse de Caelo , ut μυριι tae Ciudicaretuν iniuria.

Sed is erat quidem Spiritus Legis, non talis est Spiritus Christi, di ideo illis dicit: Noeitis, cujus spiritus estis. Nec tamen in hoc,

ut Diuitia eo b C

296쪽

ut Manichael putabant, Lex Nova Veteri contrarIa est: vindicta enim , quam Lex permittebat, sine odio erais at istam, quam duo Apostoli petebant . odium comitabatur, & ideo reprehenditur. Ita S. Augustinus L. contra Adimantum cap. I 7.: eisdictam, inquit odio uoadu inpostati asimo caeperunt , qaasso irati eis, d quibus non recipiebastur bospitio, quae erunt de Domino, utrum .ellet, eos petere ignem de Caelo ,Fem Elias forieorat, quo Que homines inhos uales est umerentur. Tune reiso dis eis Dominur, dicens, eos nescire, cujus spiritus Alii essent, requissipse liberare venisset, uos perdere: quoniam illi animo inimies peris dere cupiebaut eos, quos viaebaut igne eonfami. U. Cum eis, loqueretur de Templi ruina Matth. 1 . U.f.,

lacobus 8c Ioannes fratres una cum Petro & Andrea , quandoaee futura esset, ab eo petierunt. Hos duos fiat res Iacobum&Joannem cum Petro voluit testes esse tum suae Transfigurationis in Monte Matth. 17. v. 1., Marci s. . I., & Lucae s. v. 28. Tum suae agoniae in horto Gethsemani, Matth. as v. 37., Marci i4. v. a. . Aliquot post Restirrectionem diebus hi duo Fratres cum Petro Thoma & Nathanaele , Joann. I l. v. a. , ascenderunt navem ut si starentur 3 cumque nihil cepissent, stetit desus in littore t non tamen eum cognoverunt petiitque ab eis, an aliquid pulmentarii haberem, & respondentius: non e dixit eis Jesus : Mittite in dexteram navigii rete, re iuvenistit. Miserunt e go : ct iam nos valebast illud trabere prae multitudine piscium. Tunc dicente Joanne Petro: Dominus est: Petrus misit se in mare, reliqui navigio ad terram venerunt trahentes rete pl-scium : Et eum defeeudissut is terram, viderunt pruvas positas erpiscem operposuum er pasem, & Jesu eos invitante, quamvis prae timore i mn auderent, cum eo manducarunt. Ex his apparet, Petrum Jacobum 8c Joannem speciali praerogativa inter caeteros Apostolos a Christo distinctos fuisse. Nihilominus ait Clemens Alexandrinus apud Eusebium L. a. hist. cap. s. Post Sarvi roris isseιnsum, Ferruis Deobum ct Ioannem, quamvis Domivari os cateris praetulisset, non idcireo de primo honoris gradu inter feeoutendi e , sed Iacobum coruomine Pustum Ierosolymoram Episcopum etegisse . V l. De s. Jacobi Majoris Praedicatione Scriptura tacet.

Nos ea, quae circa ipsam apud Historicos controvertuntur, s.se quenti proponemus. Interim quae de ejus Martyrio Apostolorum Acta cap. I a. v. a. indicant , exponemus. Herodes igitur

Agrippa Rex Iudaeorum Magni Herodis filius, volens Judaeis contra Fideles, & praecipue contra Apostolos, derosolymis ob- Tom. V. N a i Disitigod by Gorale

297쪽

latrantibus satisfacere , misit mauus si affligeret quosdam de Gete Iia : occidit autem Pacobum fratrem Ioauuis gladio. Hoc compendio mortem S. Iacobi Majoris deseribit Scriptura. Forte autem in Jacobum primo apposivit manum Herodes, quia Zelo praedicationis hunc magis infestum & odibriem habebant dudaei . Unde sequitur: placeret γudaeis dcc. Ita Chrysostomus hom .s 7. modo s6. in Matth. , ubi de Jacobo Lit: yudaeis quippe

ita acer vehem nr esse videbatuν , ut Heroder mu-r maximam se

praebiturum Iudaeis putaret, si illam occidereris Et homil. 66. mo-dO 6s Ab ivitio evim , inquit maguo ferebatur ardore , ct missis humanis omuibus , ad tam luessabile eulmen asceudit , ut statim o

cideretur . Sicut Joatanes frater excelluit in dilectione, ita Jacob iis in fortitudine dc ardore vitam fundendi pro Christo . Unde cuim Christus ambos interrogasset is Potestis bibere calicem , quem ego bibiturus sumὶ is promtam illam responsiouem: ει -

1 s: Jacobo tribuit Chrysost. ho m. 37. nuper ciuata . Sicut ergo

Protomartyr inter Fideles fuit Stephanus , sic Protomartyr inter Apostolos Jacobus fuit. V Ilia Quid singulare in Jacobi Martyriis , tanquam ex Tra ditione acceptum, restri ex Clemente Alexandrino Eusebius

L. a. hist. cap. 9. his verbis 2 De hoeyaeobo rem prorsὰs memoria digiam refera C Heus tu septimo Iusitationum Libra , prout eamd Majoribus aeceperat. -ι enim, esin, qui yaeobam iudieio obta terat, cum illum .idi ea Gνsi. Fidem libera con tentem, commo

tum stiri eou itiae , se quoque Grimans r. e .rmasse . Ambo igitur , inqait , simul ad supplicium dusii suuι . Climque intereundum rogasseι Deobum comer , ut sibi veniam daret , pasti per moratus Iacobus 2 Fax tibi, isquit , statimque illum osculatur est. Ita simul ambo capite truncati interiere . An iste , qui conversus ad Christum comitem se lacit Iacobi in Martyrio,fuerit ejus accum sator , an vero apparitor seu miles ἡ res est , quae ab aliquibus in quaestionem vertitur . Fuille accusatorem censet Valesius in Nintis ad dictum eam Eusebii . Tum quia id exprimere videntur illa verba: aeui eum judicio obtuIit. Quamvis enim praedicatio Fidei Christi, quae Iacobo vertebatur in crimen,publice ab ipso fiereti accusationi tamen locus erat, sive quia oportebat, ut estent aliqui qui reos caperent , & ad Iudi ces damnandos adducerent,sive quia cum Iacobus forte se occultas let, ab isto, qui eum ad Agri pam duxerat, detectus fuisset. Tum etiam quia hoc indicant illa verba : ut Hi veniam dareto Si enim falsiet purus apparitor aut

minister, non erat opus ut veniam postularet quilluuiei exhibet noxium eism imperio Iadicia obsequatur,videtur cuiapEvacare. Ita Ualesius. Huic

298쪽

Huic tamen postremo non assentior . Min istri namque Zsubalterni a culpa non eximuntur, quando obediunt Iudici praecipienti contraria Legi Dei, & ut agant contra Servos Dei: ma. gis enim obediendum est Deo quam hominibus, a Iloquio milites, qui, ut Pilati imperium exequerentur , Christi im flagellis caeciderunt,& Cruci affixerunt, omni culpa vacasseiu, quod nemo dicet. Sive ergo fiterit accusator, sive purus Minister, peccavit, ideoque conversus ad Christum veniam a Deo& Jacobo petere debuit. οVIII. Tempus, quo Jacobus Martyrium subiit, fuit imperante Claudio: Ita Eusebius L. a. hist. cap.9.: Eodem tempore,

Claudii βιIicet Augusti principatu, Herodes Rex aggressus ast a Fiagere quosdam ex Ecclesia, σγacobum yoanuis fratrem gladio inter

feei Q Anno scilicet secundo sui Imperii, Christi vero 44. Quidam , ut refert Baronius ad annum 4 . num.a. , putarunt, Cum

passumi fuisse Martyrium secunda die AZymorum, moti ex aliquorum sententia , quam S. Hieronymus in cap. 43. EZechielis audacem vocant : Munt duos haedos immacuIatos pos Pa nem Domini oblatos esse ad Altare Domini die secundo Pacobum ct Stepbauum s quorum alter de Apostolorum numero , ester defe-ptem Elediis i as Miniserium Domini princeps fuit . . . . Huae ibacobum ) interfecit Herodes, quasi haedum immaeulatum pos Passionem Saseatoris in die immolaviit Iecunda. ita resert Hieronymus. Diem autem secundam post Passionem Domini secundam AZymorum intelligebant, supponentes prima die Azymorum Christum fuisse pastum. Audiendi tamen non sunt. Esto enim S. Jacobi pallio circa vel prope Pascha, quo tempore passus est Christus, contigerit, non tamen post Pascha, aut secunda die AZimorum. Nam S. Lucas Act. I a. v.3. postquam dixit, quod Herodes occidit Paeobum fratrem Ioannis gladio, subdit: Videns

autem quia placeret Pu is , apposuit at approenderet a' Petrum. Erant autem dies Azdimorum. Cum ergo, quando Herodes proposuit apprehendere Petrum, essent jam dies Agymorum, & jam occidisset Jacobums clarum est, hunc ante Pascha occidisse, reservans Petrum occidendum diebus Agymorum completis sui de subditur : Volens pos Pascha producere cum Populo nec enim credibile est, Herodem , qui nisi transactis diebus Pascha libus volebat occidere Petrum , intra eosdem dies occidisse Ja cobum. Paulo ante Pascha eum occidit . Cumque anno 4 ., tu daeorum Pascha in diem a. Aprilis inciderit, fit, ut circa finem Martii Jacobus suerit Martyrio coronatus. Cur autem alia die,

299쪽

IX. S. Iacobum perpetuam servasse Virginitatem aeque ac S. Joanilem fratrem ejus , ait S. Epiphanius haeres. 38. cap. .: qui etiam haeres. 8. cap. a 3. asserit, eos, uti & S. Jacobum snunquam capillos sibi totondisse, nu uam balneis fuisse usos , nunquam carnes, aut pisces comedisse, uuam solam tunicam,

unum solum pallium Iineum gestasse. q. II.

P Matio S. Iacobi in paniis .

I. Um de S. Jacobi Majoris priaedicatione Scriptura nec verbum faciat, imo nec priorum seculorum Traditio aliquid ad nos detulerit, posterioribus seculis locus apertus fuit disceptandi, ad quae Ioca praedicationem suam extenderit, &praecipue an ad Hispaniam; in quo amrmant aliqui, Hispanimaxime gloriam hanc suae Genti asserere conantes. Negant verbalii, & quidem plures praesertim ex Recentioribus . II. Rationes assirmandi sunt: Primo Auctoritas S. Isistori in Libro de Vita& Morte Sanctorum cap. 3. , ubi de S. Jacobo scribit: Hispalliae atque Uecidentalium Loeorum Populis Evangelium praedicationis infudit. Secuivio Breviarium Toletanum a S. Isidoro institutum , in quo sacer Hymnus habetur S.Iacobi, accessum in Hispaniam his verbis attestans. Magui deinde HIii Tonitrui Adepti fulgent preee Matris tuebia Stri ae viιά ealminis insiguia: Regens manser dextersi solus Asam, D ιaeva frater positus Hispaniam. In Breviario etiam ordinis Praedicatorum sequens Antiphona in primis Ve ris recitatur: Ο lux er deeus Hispaniae, Sanctissima

Tertiti Venerabillis Beda in Collectaneis , agens de divisi ne Apostolorum dacobum hunc in Hispanias futile profecturum,

testatur.

Quarto Idem refert Turpinus Archiepiscopus Remensis hi Libro de Gestis Caroli Magni. Quinto Callixtus II. Litteris Apostolis hanc Hispaniei sem Ecclesiarum Traditionem confirmat. Sexto S. auliauus Episcopus Toletanus in Comm. in Nahum

Di sitire,

300쪽

hum Prophetam, quos ex manuscripto Codice Biblioth. Bavaricae edidit Henricus Canisius ita verba illa cap. i. Et nebula pulvis pedum ejus, nomine pedum Domini Sanctos Apostolos intelligens , ait: Isti ergo pedes Domiui fueraui, qui eum praedicando

per universum orbem detuleravi. Petrus enim eum Romam , --dreas Achajam , yoaaues Asiam , Fbilippus Galliam, Bartholomaeus Parthiam, Simon aerantum , Pacobus Hispaniam, Thomas udiam , Matibaeus OEthiopiam, γudas eum retulit Mesopotamiam , yacobus Alphaei eum retulit Drojohmam. iisque fu orte cir sumsparsume sorde: Per Paulum .exb toto dispergitur Orbe . Fl ruit autem S. Julianus cadente septimo seculo i obiit enim anno Christi syr. Si ergo loca , ad quae dicit caeteros Apostolos detulisse Christum, non vertuntur in dubium , cur negabitur quod

dicit de S. Jacobo, qui Christum detulit in Hispaniam ,

Septimo Freculphus Lexoviensis Episcopus, qui medio secutos. floruit, in Chronico quod extat in Bibl. PP. Tom. I 4. pag. ιοσι.) cv. .: Iacobur, inquit , Iius Zebedaei frater γoas nis duodecim Tribabus , quae funt iu dispersioue Geutium, feripsit satque Hispaniae cer Oceidentaliam Loeorum Populis Evangelium

praedicavit.

Octavo idem testatur Walseidus Strabus in Poemate deIa. Apostolis apud Henricum Canisium Tom.ε.antiquae Lecii nis , ubi de S. Jacobo ita canit.

Primitus Hispanas convertit dogmate Geuter, Barbara Divinis converteus dogmata dictis.

vixit Strabus eodem seculo f., natione Germanus, Monachus S. Benedicti. Nono, suffragatur Notherus Monachus S. Galli, seculi Io. audior, in Martyrol. ad diem a s. Julii his verbis: Hujus Beatie ομώ Jacobi saeratissima ossa ad Hispanias trauuata , Er is

sitimis earum Mibus condita , celeberrima illarum Geutium vener rione coluntur et nee immeritis, quia ejus corporali praefentisi σ d

Uri'ή , atque signorum emaciritidem Populi ad Chrisi Fidem eo versi referuntur. Idem testantur Zacharias Chrysopolitanus iupraelat. Harmoniae quatuor Evang., Otho Frisingensis Lib. 3.Cbron. cap. I s. Vincentius Bellovacensis L. 8. Speculi Histori Iis cap. dc 7., Martinus Polonus in Chronico ad annum Christi as, Thomas Cantipratanus L. a. de Apibus cap. as. Demum hoc probat, inquiunt, immortale monumentum νscilicet Templum S. Mariae deIPitar nuncupatum, Caesarailgustae erectum, & B. Virgini a S.Iacobo Apostolo eiusdem B. Virginis adhuc viventis justu consecratum . Iacobo enim Apostolo in Hi-Disjtirco by GO le

SEARCH

MENU NAVIGATION