장음표시 사용
431쪽
cendum, eas noli Apostoli Matthiae, sed corruptae die orum
Haereticorum phantasiae laetus esse: Fuit enim una omnium Ap solorum fleui doctrina , ita etiam Z raditio. Sic Clemens Alexandrinus citato loco.
De S. Barnaba Gentium Apostolo.
q. I. Barnabae Conditio P Lectio e. I. Amabas , sicut & Paulus, quamvis non sint ex duode- Α eim a Christo, dum conversaretur in terris , electis ara quia tamen ab Eo post Ascensionem ad Apostolatum Gentium specialiter vocati & electi, propterea inter Apostolos
numerantur. De Pauli vocatione jam egi, & omnibus nota est.
De vocatione autem Barnabae constat ex Act. cap. t 4. v. l. &c. subi legitur, quod cum in Ecclesia, quae erat Antiochiae, essent Prophetae & Doctores, in quibus Barnabas & Saulus: dixit illis
Spiritus Sandius: Segregate mibi Saulum ct Baruabam ad opus' ad quod assumsi eos. Tune jejusantes oe orantes impouentesque eis manus, dimiserunt iIIos.
II. Barnabas ergo Act. . v. 36. sic describitur: FU b autem, qui cognominatus es Barnabas ab Aposolis t. quod est interpreta iam Filius eonsolariosis ) Lesites ct oprius genere, eum haberet agrum vendidit eum , Ο attulit pretium, ct posuit ante pedes μο- βοιοru M. Quibus ejus proprium nomen indicatur, in cognomi ne indoles , rursus genus , patria, ac bonorum propter C bri stum abdicatio. Vocabatur ergo proprio nomine IVVb. Puta runt aliqui esse illum Joseph , qui ut habetur Act. I. V. 23. cum Matthia propositus fuit, ut eligeretur in locum Judae: lea con
trarium sentit Chrysostomus hom. H. in Acta diceim: detur mihi hic ille esse, qui eum Matibia . Ille namque y πο vocabatur Barybbas,postea vero eognominatus est Pusus; hie vero Barnabas ides Filius eo uationis, ab e Votis cognominatus es : vide. tarque mihi d virtute nomen accepisse , ac si ad eam effeι aptus ae id neus. Hinc apparet, cognomine Barnabae donatum primondam eius indolem, idoneam ad consolandum afflictos ocroborandos debiles, & consequenter lenem , teneram , dulcem, facilem ad veniam, ac faciem amoris simul ac venerationis a vis
432쪽
1 videntibus sibi conciliatricem . Unde idem Chrysostomus
fuit. autem viaUὰ mitis esset accessu Deliis , π ex hoe , ct ex iis , quae circa γοaunem l Marcum ὶ acta sunt , liquet . Ethom. 3o.: Opinor, inquit, Upe tu venerabilem fuisse Barnabam. IlI. Apparet etiam, eum fuisse de Tribu Levi, quamvis ejus Familia in Ilisula Cypri fixum incolatum haberet. Praedium tamen non procul derosolymis possidebat: sed eo vendito pretium ad Apostolos in commune Fidelium commodum , quia tunc nemo illorum habebat proprium , statim detulit. Ex hoc excitatur quaestio, an Barnabas fuerit unus ex Christi Discipulis. qui ei jam adhaeserant etiam ante Passionem ι an solum post Ascensionem opera Apostolorum Fidem Christi amplexus sit. Beda Retract. in Acta cap. . secundam partem tuetur & miratur, quod aliqui Veteres oppositum senserint, cum S. Lucas apertEindicet cap. . , non fuisse conversum nisi post Ascensionem ab Apostolis; cum manifestum sit , Evangelicam doctrinam passuram non misse , ut Discipulus Jesu Christi adhuc retineret praedii possessionem, quam non uasi post Ascensionem abdicavit . IV. Nihilominus Clemens Alexandrinus Lib. a. Strom. pag.4ro. de Barnaba dicit: Erat autem is ex Septuagista, eT Pauli adjutor. Et Eusebius L.4. hist. cap. ra. , ubi de numero 7 o. Discipulorum , ait: Ruod vero adseptuaginta Discipulos attineι, eorum series vallibi praescripta reperitur. Fertur Iamen ex illorum numero auus fuisse Barvabar, cujus eiin in Actibus Apostolorum erebra sit mentio, tum in Pauli ad Galatas EpistοIa : Sc L. a. cap. 14
postquam dixit, quod Jacobodusto ae Joanni R Petro Dominus post Ascensionem Scientiae Donum impertivit, subdit, quos Ili eaeteris γυψοιιr , bi ver3 septuaginta Discipulis , quorum uuulfuit Barsabas , tradideravi. In libello etiam sub Hippolyti nomine de o. Discipulis Barnabas recensetur. In boc consentiunt Graeci in suis Menologiis die a I. Iunii. V. Neque oppositum indicat Lucas ex eo , quod solum post Ascensionem dicat Barnabam agrum a se possessum vendidisse. Nam primo de Apostolis quidem hoc habemus , quod relique
rint omnia quoad actum , non tamen habemus hoc de Discipu- Iis . Nec doctrinae Evangelicae contraria est bonorum posseisio, sed affectus. Unde Paulus i. Cor. 7. v. 3o.: ini emuut, inquit, ramquam non posmentes sint s qui uiuutur Boe mutido tanquam
non utavtur . Nec Zacchaeus quando Discipulus Jesu factus fuit
433쪽
Lucae as. v. g. omnia dimisit, sed solum promisit, dimidium bonorum pauperibus se daturum, & si quid iliquem defraudasset, quadruplum redditurum. Nec ab eo plus peti iste Christum coii- stat ex eo, quod statim dixit ei et Hodie fatus Domui huis faeta es. Dici etiam potest , quod Barnabas ante Astensionem vel non habuit dicti praedii possessionem , vel de eo disponere antea
VI- Quae de S. Barnaba, praeter dicta, in Scriptura sunt primo, quod cum S. Paulus post tres a sua Conversione annosi anno nempe 37. deroχlymam venissidit, A tentaret se jungere Discipulis s sed omnes timerent eum, scientes eum fuisse Ecclesiae persecutotem, nec credentes , eum esse Discipulum; Barnabas duxit eum ad Apostolos , eisque narravit prodigiosam illius conversionem, & quantum pro Christo in Damasco secerit. Ita
solos , σ narravit illis, quomodo in via vidisset Damiuum , ct quia Iocutus est ei, oe' quomod3 iv Damasco Mucialiter egerit in nomine Iesu. o audito, ab omnibus libenter exceptus fuit Paulus . Ex hoc aliqui putant, Paulum fuisse notum & amicum Barnabae, quia sub Gamaliele studuerint oUII. Secundo, quinque post annos, anno nsmirum 42., cum ut habetur Act. ri. v. ao. quidam Fideles Cyprii bc Cyrenaei venientes Antiochiam, ac coepissent aninantiare Graecis idest Gentilibus Dominum Jesum s tunc enim , secuta jam conversione Cornelii, aperta erat etiam Gentibus janua ad poenitentiam& Fidem s essetque manus Dominicum eis in signis & prodigiis, multusque numerus credentium conversus esset ad Dominum et fama de hoc Jerosolymam perlata, missus fuit ab Ecclesia Antiochiam Barnabas , qui v.13. eum perveuisset ET .idissι grariam Dei, gavisus est, σ hortabatuν omuer in propolao cordis ρe mavere tu Domino . Ruia erat Qir bosas o plenas Spiritu Sancto is Et apposita est multa Turba Domiυο'. ut enim dixi Barnabas vir bonus erat, suavis, plenus caritate, corda audientium dulcedine emolliens & attrahens. Ideoque ipsum & Paulum Concilium A postolorum hoc elogio exoritat, vocans eos homines, qui ινadiderunt aximassuas pro nomine Domini nostri Iesu Christ. Act.is.
VIII. Tertio , confirmatis in Fide Fidelibus Antiochiae
Act. II. v. as. Profectus es Baνnabas Tarsum , ut quaererι Saulum : quem e.m invenisset, perduxit Antiochiam : aunum suum eonversati futit ibi in Gelem , re docuerant Tarbam mustam dita aς cognominarentur primum Asilaebiae Disipuli Christiani.
434쪽
Post tantos progressus Barnabas Antiochiam voluit perducere Paulum, nec curavit, quod adventu Pauli sua minueretur a ctoritas ι causam enim agebat Christi, non suam . Unde Chrys stomus hom. 23. in Acta ait : Sed vide hunc quoque Sauctum, Barnabam dico , quomodis non sua respiciat, sed eurrat Tarsum. Optimus mir erat σAmplex , atque Paulo familiaris. Ideb Nuit ad
IX. Quarto, Barnabas & Paulus per annum Antiochiae commorati, ea relicta anno a4. Jerosolymam simul profecti sunt, ut eleemosynas, quas Fideles Antiochiae ad FidelesJudaeae mittebant, deferrent, ut maxime fami ab Agabo praenuntiatae
subvenirent. Sic Aet. Ir. v. as.& 3o.. Redeuntes autem AntiOchiam secum duxerunt Joannem cognomento Marcum Aet. II. v. as .: Barnabas autem Ermulas reversi sunt ab Perosolymis expleto miniserio, ammto Ioanne, qui cogσοmivatus est Mareus. Hic
Marcus juxta S. Hieron. L. de Script. Eccles. cap.6. Discipulus erat Barnabae: & juxta alios etiam Consobrinus, ideoque non levibus conjecturis existimant, huinc esse eumdem , de quo Pau-1us ad Colosi . . v. lo. : Salutat vos .... θ' Marcus Consobrinus
X. Quinto , Barnaba 8c Paulo Antiochiae existentibus, Spiritus Sanctus sive interna sive externa locutione praecepit Prophetis & Doctoribus , qui ibi erant, inter quos Simon qui Vocabatur Niger,& Lucius Cyrenensis,& Manahens Act. II. v. s. ut sibi segregarent Saulum & Barnabam ad opus , ad quod eos assumserat, nimirum ad Apostolatum Gentium , eosque ad tale opus ordinarent. Mandatis ergo S. Spiritus ires praefati obsequentes, praemistbjejunio&oratione, Saulo dc Barnabae manus imposuerunt 3 quo facto assiimto Joanne Marco Saulus& Barnabas abierunt Seleuciam , inde navigaverunt Cyprum , deinde Salaminams ubique accepti Apostolatus semina spargentes. Porro qliod ad Apostolatum Gentium ordinati est ent, atetur Paulus ipse Galat. a. v.f., ubi dicit, quod cum cognovis leni Jacobus cc Cephas &Joannes gratiam hanc,dextras dederunt sibi ec Barnabae societatis, ut ipse es Barnabas essent in Gentibas, sicut illi
erant iu Circumcisovem . Et propterea Lucas Act..14. v. & v. 4. eos simpliciter vocat Apostolos e mod ubi audierun/ popul Barnabas '&c. , dc Paulus ipse a. Cors. v. .
N 6. se ipsum & Barnabam inter Apostolos nominat. Ita ut iden.tidem prior nominetur Barnabas , identidem Paulus. Unde Clemens Alexandrinus L. a. Strom. pag. 373. Barnabam vocat Apostolum : Augustinus in Psalm .s6. : Feceruat hoc, inquit.
435쪽
se postoli Sancti Paulus cy' Barnabas. Et Ambrosius L. a. de Spiritu Sane o cap. ι a. dicit, ouod Paulus & Barnabas
. Spiritu Sancto ... vullam d cretionem inter Geteros babaeruns
spostolos, quasi aliter is Patre Deo aliter is Spiritu mitterentur.
XI. citia probabile est , Prophetas S Doctores , qui erant Antiochiae, Cyprios & Cyrenenses origine, fuisse illos eosdem qui jubente Spiritu Sancto ordinaverunt Paulum Sc Barnabam ioApostolos Gentium, nempe Simonem qui vocabatur Niger , Lucium Cyrenensem, & Manahen , non abs re erit de his aliqua dicere. Simon Cyrenensis dictus Niger ab aliquibus confunditur cum Simone Cyrenaeo, qui adactus Christi Crucem bajulavit s sed cui fundamento haec conjectura nitatur, latet. S. Epi-μranius haeres. ao.cap. 4. Ni rum quemdam inter o. Disci pulos recenset. De hoc Simone Nigro nihil in Martyrologiis δc Ecclesiasticis officiis. Lucius Cyrenensis, qui ab aliquibus inter a. Discipulos recensetur, ab Usuardo & Adone primus Cyrenarum Episcopus creditur ab Apostolis institutus . De eo agunt Latini in Martyr. die ε Maji his verbis P rene S. Lucii Episto-pi, quem tu Actibus Apsolorum S. Lucas commemorat - Hic ab aliquibus idem putatur esse ac Lucius cognatus Pauli, cujus uomine Rom. I S. v. ΣI. Romanos falutat: sed a plerisque existimatur diversus. De Manahen Gesta Iatent: soliun stimus ex Luca cap. II. Act. v. I. se eum fuisse Herodis Tetrarchae collactaneum: ex quo arguere licet, eum fuisse genere conspicuum , N multa ab Herode sperare potuit te super terram , nisi magnum
esse in Coesis cum Christo praeelegisset. Ex a. Discipulis fuisse creditur. De eo agunt Latini in Martyr. die a . Maji, quem
putant Antiochiae obiisse. XII. Paulus ergo dc Barnabas eodem anno 44. Seleuciam , Salamiuam, Paphum,& Pergen simul prosecti sunt. Ibi Act. 3. V. I. yoanners Marcus discedens ab eis , reversus est yer ρθ-mam. illi autem ulterius progredientes v. I . Antiochiam Pim diae venerunt , ubi semel atque iterum concionem habuit Paulus in Synagoga: sed contra utrumque excitata a Iudaeis pe rsec tione , inde discedentes transierunt Iconium , ubi plurimos Christi Fide initiarunt. Concitato vero in eos a Iudaeis tumultu , Lystram & Derben Lycaoniae Urbes coniugerunt. Cum S. Paulus quemdam AEneam a pueritia claudum sanasset, Populus Lystrae Apostolos esse Deos autumans, ipsis adolere parabat , Barnabam Jovem, & Paulum Mercurium nominans. Quo commoti Apostoli scissis vestibus domo exilientes, ac se esse homines, ut ipsos clamantes, vix Populum sedarunt, ne sibi
436쪽
immolaret. Paulo post supervenientes ab Antiochia Pisidiae& leonio Iudaei paulum & Barnabam publicae pacis eversores
praedicare coeperunt. Quare Paulus ab eis ex Urbe eductus ac lapidibus obrutus veluti exanimis relictus est. Ope tamen Discipulorum surgens, ac Civitatem ingressus postera die una cum Barnaba prosectus est Derben . Deinde invisentes Urbes, quibus
Fidem Christi jam intulerant, Antiochiam Syriae , unde discesserant, regi essi sunt. Haec narrantur cap. I . Act.
XIII. Anno Christi si . S. Barnabas una cum S. Paulo Antiochia millus fuit Jerosolymam Act. I s. v. a. ad sedandam contentionem ibi ortam super obsiervantiam Legalium. Ipse una cum Paulo interfuit Concilio super hoc celebrato, agnitus comes ejus in Apostolatu Gentium c Galat. a. v. 9. J Scambo remissi fiere Antiochiam Act.is. v. as. ut decretum Concilii mansese starent. Paulo post Galat. a. v. I o. cum Petrus venisset Antiochiam ,& ne offensioni esset Judaeis , quemdam legalem ritum circa cibos exemplo suo visus fuisset comprobare, in eamque simulationem etiam Barnabas adductus fuisset cibidem v. 13. Paulus libere hoc improbavit tamquam veritati ac libertati Evangelii contrarium.
XIV. Post haec cum Paulus Act. ι s. v. 36. vellet reverti ad visitandos Fratres, quibus jam praedicaverant: dixit ad Bamnabam : Risertentes visitemus Fratres per uuiversas Civitates, io quibus praedicavimus Verbum Domini, quomod3 se habeant. Barnabas autem volebat fecum assumere σIoannem, qui coguomioab tur Marcus 3 Paulus autem rogabat eum, ut qui discessisset ab eis de Pampolia , non isset eum et tu opus , nou debere recipi. Facta es autem dissensio , ita ut discederevi ad iuvitem s c ' Barnabas quia aiem os Wio Marco , navigaret C rum s Paulus vera electo Sila profectus est&c. . Dissensio tamen ista opinionum fuit non animorum , ut ostendi supra cap. a. de S. Paulo g. s. num. 8. . Haec
sunt, quae de S. Barnaba nobis Scriptura enarrat, & proinde ut
Alia quae de S. Barnaba referuntur. I. Uat sequuntur duhiae fidei sunt. Monachus quidam Cyprius de S. Barnaba encomiastice potius quam historichscripsit. Quo seculo vixerit ignoratur. Oudinus Tom. a. de Script. Eccles. adseculum Ia. dc annum IIa o. illum rejicit,
437쪽
quamvis protestetur, se nescire qua aetate vixerit. Eius opus ex Leone Allatio in Diatriba de Simeonum scriptis titulum hunc
praesert : Euromium Alexandri Monachi tu S. Barvabam Apo Ium, oe' remelationem sanctarum ejus Reliquiarum . Baronius ad annum 48s. num .4. &c. vult hunc Alexandrum circa finem seculi s. vixisse , nempe tempore scbismatis Petri Fullonis sub Zenone Imperatore. Quocumque tamen seculo vixerit, suspe- fidei est, cum multa dicat, quae cum Scriptura non cohaerent. Dicit enim, Barnabam primum omnium praedicasse Evangelium Romae , etiam antequam Paulus & Petrus illuc irent: quod tamen Baronius ipse ad annum s . num .sa. , & Omnes ut falsissimum respuunt: & S. Lucas , qui recenset omnes Provincias, quas una cum Paulo a tempore suae ordinationis Antiochiae Barnabas peragravit, de hoc Barnabae sine Paulo itinere Romam nihil dicit, sed semper eos indivisos nobis representat. Quomodo ergo dicere potest, quod Postquam ille Barnabas rutiochiam is Fratribus, qui erant Perofobmis, missus es, Autlο-ebia recedens exteras Civitates peragravit, quousque Romam ueuit,
ubi primus Christum auuantiavitὶ Quod si velit, tunc Romam perrexisse , quando a Paulo discessitι non ergo primus Christum ibi annuntiavit s cum multo ante Petrus Ecclesiam Romae constituerit . Deinde vult , Joannem Marcum eundem este, ac Marcum Evangelistam, nec nisi post mortem Barnabae scripsisse Evangelium. Satis haec sint, ut Lector dignoscat, quantam in aliis, quae solus ipse narrat, mereatur fidem. II. Aliqua tamen recensebo. Dicit ergo S. Barnabae parentes satis divites , eum adolescentulum e Cypro patria Ierosolymam misisse, ut litteris vacatet sub Gamalielis disciplina, ubi condiscipulum habuit S. Paulum , S hac occasione amicitiam contraxisse. Dum ergo studii causa derosolymis moraretur di cit Auctor iste Barnabas cognovit Jesum, maxime cum sanavita 3 8. annis languentem, & ob alia miracula, quae anno 33. patra vit, ideoque se ei Discipulum dedit, ipsumque cognoscendum exhibuit Mariae matris Ioannis Marci, quae Jesu obtulit suam
domum , ut ea in hospiti lim uteretur, dum Ierosolymis moram retur. Dum Salvator in Galilaeam transivit, eum Barnabas seculuS cst, cumque 7 o. Discipulos clegit, Barnabas inter illos primus computatus fuit. Mortuis interea ejus parentibus omnia
bona vendidit , ac pretium pauperibus distribuit, unico praedio prope Jerosolymam sibi reservato, ut quotidiariis indigentiis subveniret squod tamen post Ascensionem statim vendidit . Prosequitur deinde praefatus Monachus compendio rese o
438쪽
rens omnia , quae de Barnaba in Actis Apostolorum narrantur . Sed postquam dixit, Apostolos eum misisse Antiochiam, ut habetur Acst. II. v. a I. , de suo addit eum ivisse Romam, ibique praedicasse, ut dixi , at inde prae humilitate ad sugiendam gloriam, quam acquisierat, abeuntem , Alexandriam Christi Fidem tuliste, ac inde Jerosolymam reversum , & demum Antiochiam , inde prosectum fuisse Tarsum, ut quaereret Paulum. Addit, quod postquam Barnabas a Paulo discessit, multos S Iamiliae Populos convertit, sicut & in tota Cypri Insula, demum de morte multa dicit, quae infra subjiciam. III. Quae Monachus iste praecipue de adventu S. Barnabae Romam scribit, ea excerpsist epulo ex lib. Recognitionum S.Clementi falso tributis. Ibi enim dicitur, Barnabam Romam venisse, ibi praedicasse Evangelium, ac demum inde recessisse, dc abducto secum Clemente antea Gentili, redeuntem in Palaestinam Caesaream, ibi Petrum invenisse. Quod hoc patenter repugnet Actibus Apost. demonstro ex Baronio ad ann. yr. n. sa. Certum enim est c Act.9. &Io. Petrum non ante Caesaream
concessisse, quam cum Ecclesias visitans, &Joppem perveniens, Caesaream a Cornelio Centurione Divina visione admonito a cersitur. Sed ubi eo tempore dc postea Barnabas ageret, ea dem Acta demonstrant. Eodem enim capite nono, quo Petri
circuitus in visitandis Ecclesiis a Luca describitur, de Barnaba paulo superius dicitur, quod advenientem derosolymam Paulum ad Apostolos introduxit, & postea ab Apostolis Antiochiam missus, indeque profectus Tarsum, ibi invento Paulo ei semper
adhaesit usque ad annum s r . Quomodo ergo potuit hoc tempore Romam ire e Sed sortius. Quomodo potuit Barnabas ante adventum Petri Caesaream Romam ivisse, illis Gentibus Evangelium praedicasse, & Clementem Romanum Gentilem homi nem ad Fidem Christi traxisse: si ejusdem Lucae testimonio non dum apertum fuerat Gentibus ostium ad Fidem, quod tunc so lum reseratum fuit, quando praeviis visionibus in Baptismo Cornelii hoc a Petro auditum fuit cap. II. v. I 8. uude omnes dixerunt : Ergo ct Gentibas paenitentiam dedit Deus ad vitam 8 Addo: quomodo Barnabas nondum initiatus δc segregatus in Evangelium , ac proinde a Spiritu Sancto nondum missus, ausus fuisset Romam ire, ibique praedicare Christum e Tunc autem nondum fuisse a Spiritu Sancto missum , constat ex Act. ι
Vide Baronium etiam in Notis ad Martyrol. die II. Juvii. IV. Ejusdem iurfuris sunt, quae supposita quaedam Barnabae Acta sub nomine Ioannis Marci reserunt o Multa enim continent
439쪽
ileiat iis, quae Llicas scribit in Aet. Apost. , aperth contraria. Deinde ille Pseudocloannes se Gentilem asterit, & servum ejusdem idolorum Pontificis, non Iudaeum. Quomodo autem Gentilis, non Judaeus Ioannes Marcus consobrinus Barnabae , filius Mariae, cujus domus aperta semper fuit Apostolorum ac Fidelium conventibusὶ De se ipso rursum affirmat, ab Apostolo Paulo haptiZatum esse Iconii. At quomodo nondum baptizatus, qui erat jam discipulus, cum omnes credentes statim baptiZarentur ὶ aut quomodo Ioannes Marcus baptiZatus Iconiih Paulo, qui ut habetur Act. ra v. 13. antea ab eis discedens a rosolymam reversus fuerat ρ Apage ergo fabulas & mendacia . Sed quod mirum est, fabulam de praedicatione Barnabae Romae adoptarunt Graeci, dum in Menologio Basilii die i ι. Junii de
ipso dicunt: me primus Hierosoldimis Romae S' AIexavdria pradicasti Chrsi Evangelium. V. Barnabam post separationem iterum Paulo se conjunxisse, indicat Theodoritus in a. ad Cor. cap. 8. ad illa verba v. I 8. Misimus etiam eum illo Tito fratrem, e us laus est in Evangelio per omnes Ecclesias, ubi putat, hunc fratrem celebrem per omnes Ecclesias, quem Paulus anno s7. misit cum Tito, fuisse Barnabam . Quod alios plures sensiste, dicit Chrysost. hom. 18. in a. ad Cor. dicens r Et quisnam es hie frater e Nonnulli his veris bis Lucam signiscari putant, atque hoc dicunt propter eam historiam , quam litteris mandavit: Alii Barsabam e praedicationem quoque nou scriptam Evangelium nuncupat. Utramque opinio.
nem refert etiam S.Thomas in dictum Caput Iect. 3. Quamquam difficile videtur, S. Paulum tantam sibi auctoritatem usurpasse supra Barnabam sibi in ministerio aequalem, ut eum mitteret s
cium, R. quidem secundum, Titi sui discipuli, ut notat Astius
VI. Credibile est, Barnabam discedentem a Paulo navigasese quidem Cyprum, non tamen ibi semper mansisse. Volunt propterea aliqui, eum ad alias regiones Evangelium deportasese , praesertim in Liguriam s & Ecclesiam Mediolanensem fundasse. Ita Baronius ad ann.s I. n. σε. dicens, hoc traditione, ac
firmis illius Ecclesiae monumentis comprobari, & Martyrol. Rom. die as. Septembris id confirmat dicens S. Auaibalonis
Episcopi , qui Beati Barnabae Θpi soli discipulus, id ejus locum Ecclesiae Mediolanensis Episcopus saccost. Cui Baronius in Notis ad dii iam diem adciit, constare ex quadam antiqua inscriptione apud Alciatum sub Nomine S. Mirocletis Mediolanensis Episcopi, qui notuit Constantini & Melchiadis Papae temporibus,
440쪽
intersiitque Concilio Romano in causa Caeciliani anno ara. , ut scribit optatus Mileuitanus lib. I. contra Parmel . Praefata a tem inscriptio lapide incisa juxta ejus imaginem de S. Anath, Ione haec habet in titulo: D. Pstiath tisi istico seeundo Episcopo. Deinde his vellibus concipitur Petri hospes, sancteque Anaιhalos, Domae probate Atque idem socius Barnabae Apostolici .
Mediolani uerbi masteria ιradens, e jubet agnatos visere Cevomanos. Dum tua membra metu rigidis subdacta tyrannis Brixia .icino detiuet tu iaculo. Hie ιitulum s pictos vieueraudo pariete vultus
Miroelis reddit, praestiit alma Mes. rocles Episcopus. VII. Difficultatem tamen aliquibus facit, quod S. Ambrosus Orat. in Auxentium de Basilicis tradendis, ubi protestatur, se laon tradi urum haereditatem Patrum , meminit quidem Di nysii, Eustorgii, Miroclis, non tamen Barnabae, quem primo
loco nominandi tunc occasio irem habebat: Absit , inquit, ut tradam haereditatem Fatrum, hoe es haereditatem 'Dionysii, qui iuexilio tu causa Fidei defutictus es aereditatem Eusiurgii confessoris, hareditatem μνοetis, atque omatum retro Melium Discoporum.
Dici tamen potest , ut ex ultimis verbis colligitur, noluisseAmbrosium singulos in Episcopatu antecestbres memorare, sed tres illos,qui proxime antecesserant, & qui in eadem causa, qua tunc ipse, fuerunt. Aliae dissicultates super Episcopatu Mediolanensi S. Barnabae ex antiquioribus Episcoporum Mediolanensium Catalogis, & aliis rationaeus desumuntur: has tamen hic examinare meum non est: solum dico, quod in libello de ra. Discipulis S. Hippolyto tributo sic legitur: Barnabas Episcopus
Mediolavi' sed hic Auctor tantae auctoritatis non est, ut omne dubium tollata VIII. Circa tempus & genus mortis S. Barnabae, videtur certum , eum fuisse adhuc inter vivos anno s6., quando Paulus I rimam Epistolam ad Cor. scripsit, ubi eap.9. v.6. ejus meminit. mo S. Chrysost. hom. II. in Epist. ad Colost . supponit, eum adhuc vix ille anno 63., quo Paulus eam Epistolam scripsit: nam
cap. . v. Io. dicit: Salutat vos Mareus eo obrinus Faruabae , de
quo accepistis mandata s ex quibus arguit, Barnabam post discessonem a Paulo non modico tempore Colostensibus praedicasse .
Quod si Vere auctor fuerit Barnabas illius Epistolae, quae sub Tom. V. H h h ejus
