Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos, polytheos, idololatras,

발행: 1737년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

etiam Pliotius Biblioth. Cod. ro . , ubi dicit Therapeutarum Monasteria , & vivendi normam iis, qui solitariam vitam degunt , normam praescripsisse s & Cod. Ios. is Dicit famam est e , o Philonem aVita Roma sub Claudio in B. Petrum Apostolo- is rum Principem incidisse , eoque usum lamiliariter. Hincis etiam factum este, ut & Discipulorum B. Marci Evangelistae S. Petri auditoris mentionem laudationemque posuerit . ,, Hos enim, ajunt, apud Judaeos philosophicam duxisse vitam, ,, ille commemorat: horum domicilia Monasteria appellat , is eosdemque meditationi deditam vitam, jejunio, atque pre-- cationi degere, nihil interim opum possidendo, praedicat . , , Qui Therapeutas Christianos fuisse negant sorte eos cum Essenis confundunt, qui quidem Religione N. Secta Judaei erant, &in hoc a Therapeutis distinguebantur, quod vitae activae, hi vero vitae contemplativae unice studebant, eo modo, quo Monachi postea praecipue in AEgypto. Sed de hoc satis. Vill. Interea S. Marcus in regionibus circa Alexandriam

sitis manens hanc Urbem. nondum fuerat ingressus, expectans particularem Dei missionem, ad hoc opus valde arduum aggrediendum. Cum ergo circa Cyrenem moraretur, mandavit ei in visione Spiritus Sanctus, ut in eam civitatem omnium post

Romam Imperii Romani celeberrimam semen Evangelii primus cssunderet. Parvit sine mora Evangelista:& vale dicto Discipulis, qui eum usque ad mare comitati sunt, sumto paue, navem ascendit, & precatus pro eorum in fide constantia, atque ad eos se reversurum pollicitus, biduo Alexandriam pervenit anno Christi6o. Urbem ingressus , cum calceamenta casu di scissa vidisset, ea cuidam Sutori Aniano seu Ananiae nomine tradidit resarcienda. Hic laesa sibi manu subula, subito dolore

abreptus, quamvis Ethnicus exclamavit: Ob Deus meus 2 quan tacumque enim sit idololatriae corruptio, numquam tamen im pedire potuit, quin in casibus repentinis anima naturaliter unum solum este Deum agnoscat & fateatur, ut observat Tertullianus in Apolog. cap. 37. , & de Testim. Animae cap. a. Eam nactus Occasionem S. Marcus coepit Aniano exponere , quis estet ille Deus, quem naturaliter invocaverat, at subinde Evangelium annuntiare: simulque terra Olivae admixta sanavit vulnus.

Porro tum eXterna vultus maceratione, tum miraculo subitae

sanationis vere hominem Dei esse Marcum Anianus conspica tus, eum in domum suam recepit, ubi Christum edoctus , ipse cum tota familia sua aliisque multis baptiχatus est. Haec ex Bollando die as. Aprilis . Faustum hoc initium felix progrestus

462쪽

consecutus est: brevi enim tanta credentium multitudo Alexandriae fuit, ut inde Philo occasionem sumserit Librum seribendi de Vita contemplativa, in quo sub nomine Therata petarum Marci discipulos, eorumque vitae austeritatem indicasse superius probabiliter ostendi cum Eusebio lib. I. cap. I s. 8c I . N aliis . inter illos adeo emicuit Anianus, ut ipsum in Episcopatu Alexandrino successbrem destinarit.

IX. Acta S. Marci ferunt, eum cum Aniano sol Os tres presbyteros ordinasse, septem Diaconos, ac undecim alios viros,

qui ministerio inservirent. Tres illi Presbyteri fuere Melio Sabinus &Cerdon, quorum primus & ultimus in Episcopatu

Alexandrino S. Marco & Aniano successisse creduntur. Hac occasione Eutychius Alexandrinus addit S. Marcum duodecim Presbyteros ordinas te, qui Patriarchae assisterent, eo defuncto unum ex ipsis in succeilbrem eligerent , eique manum imponerent,& eum Ritum in Ecclesia Alexandrina persevera Ile etiam annosas. in ordinatione Alexandri, qui Concilio Nicaeno I. interfuit. Haec si vera essent, probarent, non suiste generaliter

Ritum , ut Episcopus a solis Episcopis ordinaretur, & nimium faveret Haereticis, qui in omnibus Ecclesiae regulas aspernentes volunt, Episcopum a simplicibus Presbyteris ordinari posse. Cujus oppositum ostendi in Theolog. tom. I s. Tract. de Ordi, ne q. s. de Episcopatu dub. . Nec Ritus oppositus erat in Ecclesia Alexandrina. Nam alias S. Athanasius, qui in Episcopum Alexandrinum ab Episcopis ordinatus fuit, primus hunc Ritum

invertis let: ex quo ejus hostes, qui omne vel minimum scrutabantur, ut eum accusarent, occasionem sumsillent ipsi opponendi , quod contra regulam a S. Marco pro ea Ecclesia institutam, ordinatus fuisset: quod tamen ei non Objecerunt. X. Stat ergo fixa S. Epiphanii haeres. 7s. cap. 6. regula, quam utpote articulum Catholicae Fidei contra Arianos statuit,

nempe, quod Presbyteri possunt quidem dare Ecclesiae Filios, sed non Patres: nec oppositum S. Marcus instituiste censendus est. Aliud enim nominare seu eligere in Episcopum , aliud est illum ordinare, eique manus imponere. Ad electionem & praesentationem Episcopi olim non Presbyteri tantum , sed totus Clerus, imo & Populus suffragium ferebat. Credibile autem est , quod S. Marcus ad praecavenda dissidia, quae ex multitudine suifraga latium oriri solent, electionem Episcopi illius Sed is ad solos illos duodecim Presbyteros restrinxerit, Ordinationem tamen electi in Episcopum secundum Regulam Apostolicam solis Episcopis reservarit. Sic Act.6. in electione Diaconorum

463쪽

partem habuit multitudo DiscipuIorum, qui statuerunt electos ante coia spectum Apostolorum, soli tamen Apostoli imposite

runt ciS manus.

XI. Stabilita Alexandriae Ecclesia ad declinandam quorumdam invidiam iterum Pentapolim adiit S. Marcus, ibique biennio mansit, Fideles confirmans,& Episcopos aliosque Mini, stros statuens, quod anno 6 s. ineunte creditur contigisse. Inde Alexandriam reversus admiratione & gaudio abreptus fuit vi dens Fideles in fide gratia & numero supra modum auctos. Eis1ua praesentia precibus ac verbo ad perseverandum animum auxit, deinde dii cessit. Si Chronico Alexandriuo credimus, Romam petiit, ibique Martyrio Apostolorum Petri & Pauli interfuit . Roma relicia Alexandriam remeavit, ubi prodigiorum copia & contem tu , quo Cliristiani eorum idola pellumdabant,surore infideles accensi in ejus vitam insidias struere coeperunt: Dei tamen ope aliquamdiu delituit. Tandem quadam die, quae Dominica erat, qua Ethnici suo Idolo Serapi festum celebrahant,quidam ex ipsis invenientes Marcum ad Altare sacrificium

offerentem, eum comprehenderunt, & fune ad collum alligata a mane usque ad vesperam per civitatem trahentes, clamabant se bubalum ad loca bubali trahereiloca enim erant ad mare scopulis praeruptis aspera, in quibus sorte bubali seu boves servabantur) Marco interim loca per quae transibat sanguine aspergente, ac Deo gratias agente, quod dignus habitus esset talia pro nomine suo pati. Cum vespere ad bubali locum eum traxissent, in carcerem coniecerunt. Qua nocte duplici visione recreatus fuit teste Beda in Martyrol. Una Angeli, qui tremore terram concutiens, eum certiorem reddidit, nomen ejus in libro vitae esse descriptum. Altera Jesu Christi, qui pacem Sancto Viro nuntiavit. Mane alterius diei e carcere extractum iterum per civitatem Invfideles rapuerunt, donec emaret animam. Et sic glorioso Martyrio vitam coronavit die as. Aprilis, qua Ecclesia Graeca &Latina, AEthiopes ac Syri ejus festum celebrant, & anno, ut aliqui volunt s8., verius tamen mihi o. Fertur, Barbaros illos vitam ei eripuisse non contentos, igne corpus ejus eodem in loco concremare tentas te, sed subito irruente vento ab incoepto desistere fuisse coactos, & Evangelistae corpus ibi relinquere. Unde Fideles accurrentes Reliquias ad locum bubali, quo con sueverat ad precandum se recipere, detulerunt, ibique sepelierunt ex parte Orientis juxta vallem, in qua alia sepulcra exta

bant a

XII.

464쪽

XII. S. Marco in regimine Ecclesiae Alexandrinae successit Anianus, de quo supra. Eam juxta opinionem magis probabilem decem & octo annis & septem mensibus gubernavit, idest usque ad annum 86. seu 38. Ejus festum in Martyr. Rom. nota. tur die as. Aprilis una cum S. Marco. Eusebius lib. I. hist. c. 24. vult, Anianum 8. Neronis anno Alexandrinam Ecclesiam post Marcum administrandam lascepisse, & lib. 3. cap. I . dicit, quod

anno 4. Domitiani postquam Ia. annis eam administrasset e vivis excessit. Sed quomodo haec cohaereant , nostrum non est

hic discutere, qui de S. Marco agimus. His quae dixi de ejus Martyrio consentiunt Graeci in Menologio Basilii as. Aprilis ,

ubi ajunt: Gὶm autem qu am die juxta mare Populos edoceret , insidiosὰ ab Idolorum cultoribus detestas, re funibus constrictus, raptatus adeo fuiι, ut earnet ejus saxis ilifae lacerarentur, σ fanguis ejus terram irrigaret. Conjectus deinde fuit in carcerem. sbi Dominus illi apparens eaelorum reguum ei promist. Sequentidie ἡ carcere eductus, atque iterum raptatusspiritum Deo reddidit.

XIII. S. Marci Corpus Alexandriae seculo g. adhuc asserva-hatur, quamvis civitas illa Dominio Mahumetano tunc subesset. Sepultum jacebat in marmoreo monumento ante Altare cujusdam Ecclesiae ad dexteram introeuntibus Civitatem sitae. Anno tamen 8ao. Leone Armeno Imperatore, & Justiniano Venetorum Duce Venetias fuisse Corpus S. Marci translatum , ibique adhuc requiescere, Traditio vulgata est . Hujus Translationis historiam ex Vaticanis Monumentis erutam per extensum exhibet Baronius ad ann. 8ao. num. sa. &sequentibus i in qua habetur, quod cum quaedam Venetae naves , in quibus viri quidam nobiles erant, Alexandriam appulissent , coeperunt agere cum custodibus Ecclesiae S. Marci de Corpore S. Marci illinc occulte sit btrahendo, nimirum , indignum esse , ut San- cti Evangelistae Corpus apud Infideles contumeliis expositum maneret. Custodes qui erant Graeci, unus Monachus nomine Stauratius, alter Presbyter nomine Theodorus,initio restitere . sibi exitium metuentes , si hoc resciretur. Victi tandem Venetorum suasionibus & promissis, se una cum sacro Corpore Venetias eos adducturos, diem pro hac re perficienda secreto statuerunt. Aperto initur sepulcro marmoreo invenerunt in quadam capsula beatum Corpus resupinum clamyde serica circumdatum habente a capite ustiue ad pedes sigilla, quibus claudebatur. Ignorantes ergo quid agerent, hoc inierunt consilium . Verten

465쪽

proximo tumulo repositum erat, in loco B. Marci reposuerunt simili modo supinum , & clamyde circumdantes , sigillorum

quoque impressiones ut ante reliquerunt, ut ita putaretur, Coroux Beati Marci adhuc ibi manere' . . De facto autem sacro sublato Corpore tanta odoris fragrantia , nedum per totam Ecclasiam & circuitum, sed per totam Urbem ill ico emanavit, ut timentes quod erat, nempe B. Marci Corpus sublatum esse, accurrerint omnes etiam Infideles acidictam Ecclesiam , sed aperto sepulcro, & videntes ibi Corpus Claudiae clamyde involutum, & signa salva , putantes quod esset B. Marci Corpus , ad propria remearuul. Interea Veneti summa cautela Corpus ad navem asportarunt, & Alexandria solverunt. Narrantur etiam multa signa, quae in processiu navigationis evenerunt, donec appropinquantes Venetias Nuntium de thesauro, quem secum ferebant, praemiserunt: quo accuto

Episcopus cum omnibus Ecclesiae ordinibus obviam prIessit, Fc lacrum pignus ad Ducis Palatium detulit, ubi Ecclea, in

qua requiescit sub ejus nomine, adhuc extat . Qui alias hujus circumstaiatias scire voluerit, adeat Baronium laudato loco. Non latet, Recentiores aliquos certiora monumenta de siderare: mihi tamen non est, cur praeter hoc & communem Traditionem ulteriora quaeram. q. I I. L .

De S. Ioanne Marco. I. Ta Rimoseaudiendi non sunt, quiJoannem Marcum hune L cum Marco Evangelista coniundunt. eaperte distinguit Scriptura. Νεm Maria reum, Joannem numqu3m y scum tape appellat. Iste filius erat Mariae Ierosol do habentis, i i qua Christus & Apostoli saepe divertera

cam , & proinde Ierosolymis m

aster'ur, imo an Hebraeus fuerat,nista Cyrene natus, dubitatur. Marςψβ γ ex Discipulis Apostolorum fuit , non Christ, s ac Marcus unum eI o. Christi Discipulis fiuste creditur

Mater eius Maria Christum sequebatur, ut probabiliter notest Marcus Evangelista comes & Discipulus Petri fuit. Joaimes Marcus vero Barnabae Discipulus comes & couλbrmus. De Evangelista Marco dii anno 44. cum Petro Romam 1V1lle , sitir by -

466쪽

ibi Evangelium conscripsisse , & anno si. in ei intepulsis Roma Judaeis in AEgyptum perrexisse , Alexandriae constitisse, & omnes ibi Ecclesias erexisse. De Joanne autem Marco dicitur, quod anno 44. Paulo & Barnabae se tamquam ministrum adjunxit, quod eos usque ad Pergem Pamphyliae est comitatus ι sed

postea eis relictis reversus fuit Jerosolymam anno s. , Verum ire cum illis volens anno si . , sed a Paulo repulsus, Barnabam deinceps comitatus fuit . Quae certe uni ac eidem aptari nequeunt . Hoc ergo praemisso sII. Joannes dictus Marcus Matrem habuit Mariam nomine Act. I a. v. II., quae domum in derusalem habebat, ad quam saepe Fideles conveniebant, ibique aderant praecipue orantes ea nocte, qua Petrus per Angelum e carcere Herodiano eductus

fuit, & ad quam statim se contulit. Unde ibi dicitur: Consideransque venit ad domum Maria matris Ioannis, qui ctauominatures Marcus, ubi erant multi congregati θ' orantes. In hac etiam

domo congregatos Spiritum S. Apostolos accepisse , imo &Christum Coenam Paschalem celebrasse ultimam, superius suis Iocis probabile existimavi, S praecipue cap. a 3. de Celebri Coenae s. ii. 28. , ubi dedoanne Marco aliqua dixi huc revocanda . Mariam hanc Joannis Marci matrem celebrat Martyrol. ROm. die as. Junii his verbis : In C ro Saucta Mariae matris Ioauuis, qui coguominatus es Marcus. De ea plura habet desumta ex Alexandro Monacho in Actis S. Barnabae Surius die a funii. III. Cum Paulus M Barnabas anno 44. e Jerusalem Antio-Cbiam Act. ia. v. as. redirent, Joannem Marcum secum duxerunt , qui eis dum irent ad praedicandum in Cypro Evangelium, larte etiam in necestitatibus temporalibus, inserviebat, ted eum Pergen Pampbyliae pervenissent anno 4s. videns forte eos longius iter assumere velle Act. a s. v. is. j illis relictis rediit Jer solymam . Cur autem ab eis recesserit: sinquit Chrysbae hom .a8. in Acta longius delueeps iter fuseipiebaut: quamviι ipse ni r esset s illi Qerὸ perieulum subirent. Anno tamen s I. post

Apostolorum Concilium cum Paulo & Barnaba Joannes Marcus iterum Antiochiam prosectus fuit. Sed cum in discessu ad praedicandum in aliis Risi ibus Evangelium Barnabas vellet adducere Marcum, Paulus, qui severioris erat disciplinae, conmstanter restitit dicens s Aci. t s. v. 38. reces es ab eis de

Pamph, a , cy' non issex eum eis in opus, νον debere recipi. Barna-

has vero, qui mitioris indolis erat, S etiam Marco consanguinitate junctus illum diligebat, voluit eum assumere, & propterea secuta fuit Pauli a Barnaba discelsio, de qua superius de Saucio Paulo cap. a. s.f. a uum. 7a

467쪽

IV. Barnabas a Paulo distedens alluinto secum Joanne Marco navigavit Cyprum Act. I s. v. 39. , quid Marcus postea egerit , Scriptura aperte non dicit. Eum tamen suille deinceps constantem ac fidelem Verbi Operarium , colligitur ex ipsius Pauli testimon o, qui cum anno 63. Romae in vinculis detineretur , ad Colosseuses scribens , inter paucos ex Judaeis, qui opem dc

levamen ei conserebant, recenset Marcum consobrinum Barnain hae , qui tunc cum ipso erat, eumque Coloissensibus commendat

cap.4. v. I .: Sialutat vos ... Marcus consobrinus Barnaba, de quo

accepistis maurata : siveaerit ad vos exeipite illum . Quibus indicatur , quod Marcus ad Paulum postea reversus, eique fideliter adhaerens , ab ipso commendari meruit, ut ei utilis in Minist rium. Illum prius per litteras commendaverat Colostensibus Ecclesia Romana: hoc enim indicant verba: De quo aecepi iis maudata: eommendat & Paulus ipse, ut si ad illos venerit illum honorifice, ut dignum Christi Ministrum, recipiant. Excipite illum. Cum Paulo erat Marcus etiam anno praecedente, quando scripsit ad Philemonem : ejus enim meminit v. 23. , 8c in a. ad Timoth. cap. . v. . quasi retractans & corrigens seseritatem, qua prius eum tanquam inutilem ad ministerium assumere recusaverat, videns eum servidum Ministrum ac utilem evasisse, hortatur Timotheum, ut ex Asia ipsum secum adducat: Λlareum assume ct addue ieeum: est exim mibi utilis in ministersum . Ex quihus apparet, quod annis Fa. & 63. Marcus cum Paulo Romae erat, anno autem 6s. quo scripsisse sertur secundam ad Timotheum Marcus erat in Asia. De Marci obitu sepulcro& festo

dixi cap. a a. de Cinnae celebr. s.4. num. 28. V. Papias apud Eusebium L.3. hist. cap. 39. meminit alterius

Joannis Senioris seu Presbyteri a Joanne Evangelista distincti

extra numerum Apostolorum positi, ex Discipulis tamen Domini . Quo fit, ait Eusebius, veram videri narrationem illorum , qui duos ejusdem nominis in Asia vixisse dixerunt, & apud Epbesum duo esse sepulcra , & utrumqueJoannis nomine a intellari . Baronius ad annum 97. num. Io. probabile reputat, hunc Joannem Presbyterum eundem esse ac Joannem Marcum,

eum, esto nulla ratio id evincat, nulla tamen ratio obsistat. Eusebius tamen L. 7. cap.as. putat Joannem Presbyterum dive sum esse a Joanne Marco, quem numquam fuisse in Asia autumat s cujus tamen ex Epist. a. ad Timoth. oppositum colligi supra ostendi. Huic Joanni Seniori seu Presbytero librum Apocalypsis tribuit Eusebius citatis locis: & S. Hieronymus L. de Scriptoribus Eccles cap.9. &18. , priorem quidem Epistolam sub Joannis nomine Joanni Apostolo adjudicat: secundam ta-

468쪽

men & tertiam Joanni Seniori seu Presbytero adscribere videtur his verbis cap.9.: Reliqua autem duae, quarum privcipium

es Senior Electae Dominae & natis ejus: sequentis: Senior Cajo carissimo , quem ego diligo in veritate , yoannis Presbteriasse Mur. Sed Ecclesia tam has duas Epistolas quam Revelationem Joannis Apostoli metum agnoscit , ut ostendi Tom. I. Verit. Relig. Christ. Trac'. de Libris &c. cap. 3. g. . & 7. VI. S. Auribit, quem putat suisse Episcopum Soliorum in parte Septemtrionali Insulat Cypri a S. Marco S. Barnabae Socio ordinatum, Vitam describit Bollandus die 19. Februarii. Sed praeterquamquod in Actis ejus vitae aliqua nec veritati indic doctrinae cohaerentia Critici & praecipue Tilmontius de S. Joanne Marco Nota deprehendunt in non a S. Ioanne Marco, sed a S. Marco Evaugelista eum fuisse ordinatum volunt Graeci in Menol. Basilii die i . Februarii: ubi haec habent: Iste Auxi-bius fuit ex antiqua Roma Ethuieorum unus, sed Santium Apo- solum ct Gaugelisam Mareum feeutas, verbum veritatis ab eo edoctus , atque baptizatus , Diacouux primum, delude Fresbter , demum Sotiorum in seno Episcopus ordinatas est. Igitur illue profectus oe Ecclesiam fulcipiens, non meusis π violuptatibus, ut non nulli faciunt ,fe ipsum addixit, sed vigiliis Oratiosibus humi cubationibus 9 jejuviis , Deum nocte dieque orans, ut, 'pali fui mi-ferxur, persecutiovem is Draunis adversus Gripiasos excitatam fedaret, aιque omnes rectum Fidem coguoscerent , ct impietatem obuegarent. Hae faciens, multosque ad Deum vivum couverteor, i vumeris patratis miraculis, in pace ad Deum migravit, gaudeos in aeternum eum eateris Sanctis. Hunc a S. Marco Evangelista

baptizatum suisse,sentit etiam Baronius in Notis ad diem 17. Februarii . Si ita est, nihil ad Joannem Marcum spectat. Si verum est suod serunt, S. Auxibium paulo post mortem S. Barnaba: fuisse baptiZatum adhuc juvenem , 8c quinquaginta annis Soli rum Ecclesiam rexisse, fiet ut ejus mors circa annum consignari debeat.

469쪽

CAPUT III.

De Sancto Luca Evangelista.

q. I.

Hui origo Conpresso ct Gesa .

I. Lucam Patria & domo Antiochenum fuisse, scribunt Eusebius L. 3. hist. cap. . S. Hieroinymus L. de Script. Ecclescap. . & Prologo in Matth. Fuisse etiam ori- aliae Paganum seu Ethnicum , sentit S. Hieronymus L. Hebraic. in Genes inde colligens, eum Hebraicas Litteras ignoraste : Licὰι, inquit, plerique tradant, Lacam Evangelisam, ut proselditum, Hebraicas litteras ignorasse . Proselyti autem , idest adventitii seu advenae dicebantur quotquot ex Gentibus veniebant ad Judaismum vel ad Christum. Dicebantur etiam Colentes. Unde Act. I7. v.4. dicitur quod Paulo Thessalonicae adjuncti sunt de Colentibus Gentilibusque multitudo magna. Et v. 17. quod Paulus Athenis disputubal in Θvagoga eum γudaeiser Colentibus. Hoc indicasse S. Paulus ipse visus est ad Colost. . ubi postquam locutus fuit de Aristarcho Marco & Jesu dicto Iusto , qui omnes erant Judaei s unde subdit v. o. , qui δενς ex Circumcisoue: hi soli sunt adjutores mei 3 immediate iubjungit de

Epaphra, Dama, & Luca, qui etiam tunc cum illo erant. Hos ergo separatim nominans ab illis, quos dicit ex Circumcisione esse, indicat ex Circumcisione non esse . Solum obstare Videtur, quod Lucius ille, quem ad Rom. I 6. v. a I. una cum Jasone es Sosipatro vocat cognatum suum Paulus, a multis creditur esse ipse Lucas: quod si iste origine Gentilis erat, non videtur ps iiiii Se cognationem habere cum Paulo, qui Hebraeus ex Hebraeis erat. Sed dato quod Lucins ille fuerit idem ac Lucas Evangelista squod tamen aliqui negant) non proinde tollitur, quin ali qua cognatione junctus esse potuerit Paulo licet Hebraeo . Nam eo tempore, maxime quoJudaei permixti Gentilibus degebant, saepe inter utrosque celebrabantur connubia, cujus exemplum habemus in Timotheo, qui sorte Pauli cognatus ex Matre qui dem J udaea sed ex Patre Gentili natus erat. II. Lucas professione Medicus suit: unde ad Coloss.4. v. 4. Paulus , falutat vos, inquit, Lucas Medicus earismus. Inao San elus Hierony mus in cap.F. Isaiae addit: Ezangelisam Lucam tro

470쪽

dunt veteres Eeelasiae Tra Uatores MedicisDe artis fuisse felenius mum : o' magis Graecas litteras stisse . qudm Hebraear. inod Eusebius L. a. cap. . confirmat dicens : Lacar domo Antiochenus, arte Meditus, qui ct eum Paulo diis eo unctissimὰ vixit, ct eam reliquis Apostosis studiosὸ oematas est, artis illius ad favandum hom sum auimos iusitatae , quam sibi ex Apostolorum doctriva eomparaverat , duos nobis libros ditiinitus inspiratos reliquia i Evangelium

scilicet & Acta in ex Medico corporum factus Medicus animo. rum . Eum Artem etiam Pictoriam calluisse Traditione fertur,& aliquae Imagines ostenduntur, praecipue B. Virginis ab eo pictae, vel ex ejusdem exemplaribus depromtae. De hoc aliqua dixi

in Vera Ecclesia Art. I ff. de Sacris Imaginibus s.ls. num. 87.& Tom. r. Uer. Relig. Christ. de Libris cap. I. s. . num. o. s&Graeci in Menol. Basilii die i8. Octobris a junt: Lucas professi ne Medieas ct Hesor. Uxorem ac filios habuisse nulli bi legitur: ideoque caelebs perpetuo mansisse creditur.

III. An ex Discipulis Iesu Christi fuerit, an solum Aposto I

rum, ab aliquibus controvertitur . Qui, ut supra, sentiunt, Lucam non ex Circumcisione, sed ex Gentilitato venisse ad Fidem , aegre sustinere possunt, eum ex Ia. Discipulis fuisse, quia Christus exteros in Discipulos non admisit. Quare qui volunt,

ex Discipulis Christi eum finisse, faciunt ipsum patria quidem Antiochenum, sed genere Iudaeum . Et S. Epiphanius haeress I.

cap. II. censet fuisse unum ex illis , qui a Christo recesserunt, ubi audierunt eum Joann. dicentem v. ς .: Nisi maudueaveri ris Cisruem Filii hominis, er biberitis ejus Sanguiuem , non bibebratis vitam tu vobis Iterum tamen audito Paulo Antiochiae praedicante ad Christum rediisse. S. Gregorius L. I. Moral. cap. s.

putat, illum alium Discipulum, qui cum Cleopha ibat in Emmaus, fuisse Lucam . Graeci quoque in Menol. 18. Octobris inter Io. Discipulos ponunt. Verum si Lucas Christum tamquam Discipulus secutus fuit, in suo Evangelio scripsit ea quae ipse ubdit , & non solum sibi tradita ab iis qui viderunt: cur ergo initio sui Evangelii dicit, se ordinare narrationem : Meuι ιradiderunt vobis,qua ab initio iυ Qiderunt, omini iri fuerunt sermonis i Quare Eusebius L. a. cap. 4. Ioquens de Libris a Luca scriptis: AI-ter , inquit, eorum Evangelium es, quod quidem ita se prorsstr ex rosse testatur, prout ab ipsis Verbi Divini Miniseris , oe' qui ab in

tio Corsum viderunt, acceperat, quos etiam omves fe jamdudum

officiatum esse profitetur. S. Hieronymus L. de Script. Ecclescap. 7. de Luca dicit: Evanesium scut audierat feripsit: Actaveris Apostolorum sicut viderat composuit. od repetit in prologo super Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION