De trium, quae Graeci coluerunt, comoediae generum ratione ac proprietatibus disputatio

발행: 1831년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

simum, omnino inter se dissentiebant, quoniam alter ad vitam publicam se accommodabat sequebaturque ea, quae civitati prodesse viderentur, auer in eo omne studium operamque ponebat, ut virtutem coleret omniaque, quae ad bene beateque vivendum pertineant, cognosceret. Atque etiam dissidero inter se potuerunt, quod Mistophanes odio Euripidis flagrabat, cujus S phronisci filius amantissimus fuisse traditur. Habemus enim testimonia, plurimi eum feeisse Euripidis sabulas, quae morum Praecepta sapientia que oommendationem continerent. Quis est autem, cui non perspicua sintilla, quae pluribus verbis a nobis commemorantur Sed minus etiam audiendi sunt, qui poetam pretio et mercede ductum, quam ab Anno et ialet acceperit, causam capitis Praeparasse opinati sunt, cum temporis ratio, quo fabula docta est et accusatio instituta, illam sententiam probari non

Patiatur i)β. Quid autem iudicandum sit de Wiolandi sententia, qui Ariastophanem furentem audacia putavit in philosophum secisse impetum, melle appareat, neque digna est, quam rosellamus. Sed aliud quoddam pomis consilium probari poterit, quod in deridendo secutus sit, deque hoc dicere aggrediar, si pauca prius dixero de iis, quae alii senserint.

Sunt enim nonnulli, qui non Socratem, sed omnino Sophistas exagitatos esse voluerunt, suique negarunt, philosophum illum, cum adolescens esset, eundem fuisse, qui aetate provectior perhibeatur, cum animi gloria omnium admirationem saceret. Quo philosophiae prinei pes, antiqui Physici,

occupati fuerint, rerum naturae studio illum quoque juvenem operam dodisse contendunt, praesertim cum Anaxagora praeceptore uteretur, atque etiam in re publica versatum esse, sed postea demum ad morum disciplinam se applicasse, cum publicorum hominum educationem inutilem soro intellexisset. Τ. Insuper alii non omittis dum olfitim inunt, fieri non posse, ut Socrates, cum admodum adolescens esset, plane singulari virtute excelluerit, cum ad voluptates perseuendas propensior esset; M. addito, quod is a prima aetate saetionis studio atque laudis honorisque

102쪽

eupiditate flagrarit, ut etiam rhetorum disciplinam, qualis Sophistarum

more institueretur, exercere voluerit; ias . omnes eos, qui veteres consuet dines mutaverint, primum studiose eas secutos esse posteaque eo majore

vi refellere potuisse, quo diligentius se ad easdem antea amommoda Urint, ideoque Socratem illius aetatis philosophos, qui dicerentur, eo vicisse, xime, quod eorum artium peritissimus suerit. Reliquum est ut etiam de Roelacheri opinione dicatur, qui ita sentire non dubitavit, quasi ipse S crates in Nubium sabula lacessitus sit videtur enim illi Sophronisci filius Eandem rationem, quam Sophistae, suseepisse, quae in cogitatione ab ipso hominis animo repetenda eaque qua in rebus comprobatis non acquiesceret, sed verum causas indagaret, constitisse putanda sit. Esse igitur Socratem eum habendum, qui ipso implicitus fuerit argutando Nque personam sustinuerit illius rationis nec dubium esse, qui jure homo in scenam productus sit, cujus opera et patrii mores et ivitatis administratio labefactarentur. Sed non est, quod haereamus in eis, quae modo lau- davimus habemus enim, quem sequamur ducem in judicio nostro est Suevernius, prudentissimus homo, qui ita disputavit: Die eritere ne,

103쪽

und Sitte uruetam vn vermire. Exstitit autem, quem Suevernius exspectavit, historiarum doctus et intelligens existimator, Brandisius, eximius vir, qui opinionem modo laudatam refutaret atque Socratis Sophistarumque doctrinam, qualis esse videretur, optime exponeret: mente aber

143. Id ibid. pag. 102. 103.

104쪽

und dem Eemubi ei der oti,it. Sed ut revertamur, unde digressa est oratio, quaerendum omnino est, quae et qualis sit Socratis persona quod aggrediemur, si paucis dixerumus, quid movere poetam potuerit, ut Socratis nomine atque imagine uteretur Nec vero, quod propositum est, consequi potuerimus, nisi explicatum

exit, quomodo ipse poeta de rebus publici judicaverit quidque in civitate sequi voluerita Est autem extra omne dubium positum, qui cives Athenarum eo tempore, quo bellum illud atrocissimum exardesceret, multum a patribus differrent, id quod poetae ingenium sugere non potuiti Quaecunque a majoribus tradita erant, leges institutaque et exempla, ea

nonnulli anni verterant, ut Et civitatis administratores, eum omnia sibi concessa putarent, ad superbiae insaniam abripi so paterentur, et homines

privati illos sequuti omnra deponerent, quae natura societasque injungerenta Ex quo efficiebatur, ut omnes animi perturbationes xcitarentur, quique in rem publicam exitium effunderent, sontes aperirentur. Haec autem ala quum bene Pocta perspexisset atque ex uno sonte repeti oportere vidisset in seculi perversitate sito, tiam Sophistarum doctrina ad puerorum educationem accommodata saceret animo conniti voluit, ut sibi

non desuisse videretur nihilque praetermitteret, quo rei alicae damno occurri posset Optime autem in eo, quod sequebatur, adjuvari potuit --tiquae comoediae natura, quae ad priscos civium mores se applicaret omniaque aversaretur, quae novi speciem haberenta Induxit igitur pravos illos, quos significavimus, aetatis mores per Socratis personam, cum vitae ejus ratio, quae prorsus singularis esset, aptissima derisui videretur, tum omnis oc eupatio docendique via multa contineret, quae ad Phusicorum Sophistarumque morem accederent Ita seri potuit, ut philosopbi persona, qualis sommata est, quamvis et sua et aliena complecteretur, tamen optime magistrum exprimeret scholae, ex qua omne juventutis malum duci possiti In quo si consideramus, poetam omni modo populi animos commovere voluisse, tuo

105쪽

quo iacilius malae consuetudini resistere posset, res bene insitula videbitur. Quod est gravissimum, huc addi debet, Socratem cum multis conjunctissime vixisse, qui aut Physici essent, aut Sophistari aut societatem in impugnata aetatis ratione haberent, ut, quod in Socratem tanquam auctorem atque principem diceretur, ex his firmari augerique posset. Ex quo intelligitur, quod omnino tenendum est in iudicio nostro: neque enim verum hominem in

philosophi persona aggredi poeta voluit, sed temporis naturam, quam eo magis ridiculam ineptamque exagitare potuit, quo magis operam dedit, ut

imaginem adumbraret ad animale exemplum omnino pertinentem. Nec vero omnia ex vitae ratione formari potuerunt multa in illius personae deline tione inesse debebant, quae veritatem excederent, ut artificiosa fieret compositio, atque majore i omnia exprimerenturi tertinet autem temporis

ratio, quam saepius diximus, ad litium agendarum cupiditatem aeris alieni magnitudine excitatam, quae pabulum disciplinae sopbisticae esset indeque nascentis eloquentiae. Quam perniciosa autem fuerit omnis haec aetatis imprudentia, jam ex eo apparet, quod plerique juvenes, nova disciplina lucri

causa quaesita, belli munera deponerent itaque molles esseminatique redderentur; quo accedere debet vitae publicae privataeque illamitas, quae ex nova puerorum educatione surgere potuiti suae hucusque disputata sunt, ea nonnihil lucis explicandae Socratis personae asterre videbuntur. Neque enim mirum esse debebit, quid sit, quod poeta multa in eam comtulerit, quae Sophistarum propria fuisse dicantur. Etenim cum causam publicae pestis, qua universa iuventus laboraret, in rhetorum schola positam arbitraretur neque dubitaret edem ejus om- ιον proponere 1 elle perduci potuit, ut in scholae magistro, qualis Socrates indueitur, multa colligeret, quae ipsius scholae propria essent, conjuncta cum is, quae Socratis naturam attingerenti suam multa autem comica Socratis persona contineat, quae ad ipsum philosophum omnino pertineant, aut similitudine quadam dicantur et deridendi causa exaugeantur, ejus rei explanatione supersedere possum, quoniam vir ingeniosissimus Suevernius, omni quaestione soluta, nihil reliquit, quod merito adjiciatur. M. Quem-

106쪽

admodum omnes nostri poetae mulae ad publicam Atheniensium vitam

pertineant, supra indica imus, neque opus est, ut aliorum sententiam so- quamur, qui Ranarum sabulam ea hoc numero excipiendam putaverint

Est enim ipsa quoque ad idem genus reserenda, quoniam poesis corrupimiam et malam dicendi rationem traducere voluit, id quod rei publicae statum omnino spectati Quicquid est, quod de argumento sabulae xistimetur, est illud quidem ita institutum, ut poesis judicium contineat et gravissimum et copiosissimum. Sin vero complectimur, quodcumque in Euripidem dictum legimus eo refertur, ut is speciem artis animo informavim dimiserit atque ad vitae consuetudines moresque descenderit, qui omnino depravati essent. Quae si accurato copioseque expendere volumus, comparatis labula locis, hanc sere ejus imaginem habebimus, qua quod poeta voluit facile intelligatur. Dicitur enim pietatem erga deos deposuisse omni que divina pro nihilo habuisso, in dicendo vero argutiis operam dedisse,

ut non nisi oration ad persuadendum accommodata uteretur atque artificiosis Digidisque verborum iuncturis. Idem rerum publicarum peritus suisse traditur, sed argutandi modo singulorum civium dominationem fovisse ac praecipue iuvenes csseminasse, quos a belli studio ad luxuriam avocaverit, fractis pudicitiae claustris vitiisque commendatis. Nemo minus gravit, reprehenditur, quod eversa poesis dignitate nihil aliud se qui voluerit, nisi quod ingenia acuere mollioresque sensus excitare posset; tum quod fabularum conformationem, quae ad artem accederet, plane omiserit, usus nimia prologorum simplicitate et argumentorum inanitate de niquo quod homines infimae conditionis et fortunae in scenam introduxe rit claudos, mendicos, Pannosos, alios ejusdem generis i β, omnino au

tem qui Euripidis personam qualis adumbrata est, recte intelligere volunt, hoe maxime tenebunt, plurima ad Veritatem expressa esse, alia in majus elata, ut, quae cogitasset Poeta persici possent.

14 Lege praeter Ranarum loeos Thesmophor. v. 450. eons. v. 272. 146. Aeliam. v. 396 398 447. Nub. v. 22. Pac. v. 533. bennophori v. 173. 770 848. 855. 47. 3sirin v. 368. Thesmophori v. 390 399 546. 14s. Aeham. v. ll. seqq. 432. seqq. Pac. v. 146. seqq.

107쪽

Studebat enim totaque mente in id incumbebat, ut, quae prava da poesi nonnulli sentirent, exagitaret omni modo. Sed eo melius, quod vellet, se assequi posse considebat, si quae totius aetatis Per emitas esset, eam in unius hominis persona ridendam repraesentaret oculisque objiceret Quod autem Euripidem delegit, omnino comprobandum est, quoniam is aptissimus haberi potuit, in quo aetatis vitia exprimerentur. Quis est enim, quem fugiat, istum poetam gratia multum valuisse apud cives suos et conjunctissimum fuisse cum iis, qui Sophistarum argutias sectarentur Quibuscum quanta ejus fuerit cognatio, cum ex Sermonis natura, quem ad rhetorum morem componeret, tum suspensis cogitationibus facile efficitur. quibus se usum esse ipse satotur in Alcestis versu quodam, ut quaeri non

debeat, quid sit, quod pensilis in Acharnensibus inducatur. Quod autem

jam multi monuerunt, verbo attingere volui, ne nimium a proposito aberi rasse viderer Socratis et Euripidis personas, quales singantur, miram inlevse similitudinem habere, ut facili opera multi loci exinanis Nubibusque petendi asterri possent, quibus illa conjunctio probaretur. Transeamus ad reliqua. Sed quoniam alii multi et leviter eruditi et parum intelligentes poeticae dignitatis exstiterant, qui aut mali dramatici, aut immodest dithyrau hic aetatis depravationem circumferrent Aristophanes sibi temperare non potuit, quin eos quoque omni modo lacesseret eorumque imagines ante oculos poneret Hoc modo describuntur Hieronymus, qui, cum ingenii lacultatibus careret, dicendi et inveniendi insolentia valere voluit Antimachus, 40. Carcinus, Philocles, qui propter artis inopiam carminum acerbitati studebat, i a. Morsimus, ineptus tragoediarum scriptor, i . Melantius, poeta dithyrambicus quidam, i β. Agatho, muliebris et dulciculus, ibit Xenocles jejunus, i 7 Iopho verbosus et frigidus. i β. Tragici omnino ita significantur 159.

108쪽

Cinosias tumidus, β' Diagoras inflammatione animi carens 161. Sed ne in errorem inducamur, omnino videndum est, quid de Misi phanis iudicio statuatur, quo reliquos generis sui poetas insectar studueriti Quid autem dicendum sit, facile appareat, si consideraverimus comicorum licentiam, qui, ut consequerentur, quod vellent, de fama aliorum detrahorent atque studerent multitudinis gratiam aucupari. Habemus igitur vera et salsa inter se mista, sed nostri poetae ingenio credimus, rectius cum judicasse, quam multos alios, qui in eadem re occupati fuerinti Qui lacessuntur, sunt Crates, βλ Magnes, si . Cratinus, ιβ . Eupolis, O . Hermippus, Ost Phrunichus, ο7. Lycis, ipsi . β'. Stratis, alii plures. e. Tertium autem, quod ab Aristophane opponitur, ad honestatem pertinet et deorum et hominum, ut omnia, quae unimi imbecillitatem prodant aut commotionem, ridenda Proponantur, atque etiam sabulae do diis traditae mire detorqueantur. Sed non est, quod dubitemus, quid de haeratione judicandum sit, aut quomodo excusari possit consuetudo, qua ipsi dii in scenam prodirent. Est enim ista res ita comparata, ut non ipse deus ludificatus videretur, sed Persona, quae Plerumque ex tragoedia desumta esset, quoniam omnia pro ludicris habebantur. etatis morem quomodo secutus sit poeta, id intelligatur eae nonnullis locis, quos asseremus L gantur inter alia: μοιχος rues ἐν rixa Ἀλους, τάδ' ἀντερει. προς urον,

109쪽

Ex Pacis autem sabula sermo tenendus est, quem Trygaeus cum Mercurio ingreditur, qui quo multa in deorum numen dicta continet, ut nihil relinquatur, quo homines et dii distingui possint. Sunt autem hibersus maxime eligendi:

doinde illi quidum:

atquc it jungantur, quae Iridem illudant. 7 . In primis autem ipse deus quom in atro praeesse rodebant, cujusque in honorum ludi habebantur, audacter inmanis traducitur, nisi Orto sententiae Genellii multum a reliquorum liticorum recedenti nostram adscribete volumus. Est autemhao non indigna, quac transscribatur: ii , Elon de neuere aberave a b i

110쪽

Tonanae et in Theatron dari Quodcunque autem statuitur, nihil omnino obstabat, quo minus poeta mollem atque ignavum Bacchum Proponeret, cum popularis opinio talis esset, quae huic consilio accommodatissima videretur. Erat enim illa quidem ita instituta, ut res ejusmodi in de natura occurrere saceret, quae mire inter se pugnarent, ideoque cultum ipsius aut artibus ingenuis adiungeres, aut etiam cum bellicis rebus conuectexet, quo quid magis possit esse contrarium t Unde fit, ut et pacis amans, et inagn nimus sortisque deus habitus sit. Sed ne latius rem Persequamur, quam necesse est, omissa hac dispulatione, totum illud ad eiciarum reiicimiis, qui omnia praeclare expedivit cultumque Bacchi ex societate, qua cum Cybele conjungeretur, maxime repetere non dubitavi No. Ex his breviter expositis facile eluceat, quid movere poetam Potuerit, ut se ad opinionem

SEARCH

MENU NAVIGATION