De trium, quae Graeci coluerunt, comoediae generum ratione ac proprietatibus disputatio

발행: 1831년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

esset, Epicharmus ad res se contulit tractandas, quae ex Mythologia petitae nihil continerent, quo ossenderent, universos ero delectare possent. Iam eo progredimur, ut cubo dicamus, multos in hoe genere explicando errasse, siquidem aut simile aut idem socerint, quod drama satyricum apud Athenienses suisse perhibeatur. Hoc enim quale fuerit, ex seclope Euripideo diligentius excusso sacile perspicitur Argumentum est ex aevo her um petitum seria sunt mixta cum ludo et ioco, chori partos tributae sunt

Satyris Polyphemo Cyclopi servientibus. Fuit igitur sabula satyrica, ut,

qualis fuerit, explicetur, Carmen ramaticum, quod argumenta hauriret ex historia aetatis mythica vel heroicae, oratione uteretur Partim gravi, pumtim jocosa, ut saepe dissicillimum sit dijudicare singulos fragmentorum versus, utrum pertincant ad tragoediam, an ad dram satyricum. Parodia vero in eo maxime constitit, quod fabri Protervi, seroces, deformes tir caces si δεισται inducebantur, chorum agentes quo facilius seri potuit, ut sabulis multa ridicula immiscerentur, nec non seria ludicris coniungi possent Quod quidem ut eo certius assoqucrentur, octa moimo studebant, tragicam sublimitatem in dicendi genere non modo servare, Verum etiam augere et superare, ut ridicula reddi posset At vero ne quis sabulam satyricam cum tragico genere confundere velit, a quo omnino disserebat et choro prorsus singulari, et oration modo seria, modo ludicra, quae in tragoedia semper esset gravis et sublimis. Denique multo magis inter se discrepant in eo, quod assequi poetae solent, cum tragici non nisi id spectent, ut eorum, qui audiant, mimos sensusque assiciant atque graviter excitent, fabula vero satyrica id agat, ut si non castigare mores, tamen res

ridiculas proponere possit Neque vero dissicile erit expeditu, quae sit ratio, qua distinguenda a comoedia sit, quoniam multum interesse dixeris ot choro et varietate dictionis, o major dignitate utque Paestantia argumenti. J. Quodsi etiam illud addimus, quod recte addi potest, qui sinteonstituendi in sabulis satyricis sine et quasi tormini, non habemus, quod

a1. Muelleri in libro suo pag. 354. eons Boellig. been pag. XX. et Cons. a hium ad Choerilum, pag. 1m. Ia Con I. . utile. Disputat de tabula satyrica pag. 14. et eiulli, Thra era Biben, S. 23.

42쪽

molius commendare possimus, quum elegantissimi poetae nobiles versus, quina perscripti leguntur:

Carmine qui tragico vilem ortavit ob hireum, mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asperineolum gravitate iocum tentavit, eo quod

illecebris erat et grata novitato morandus spectator unctusque sacris et Potus et exlex. Verum ita risores, ita omnlcndare dicaces conveniet Satyros, ita vertere seria ludo; ne quicunque Deus, quicunque adhibebitur IIeros, - . . regali conspectus in auro nuper et ostro, , . migret in obseuras humili sermone tabernas, aut, dum vita humum, nubes et inania captet.

Si vero erunt aliqui reperii, qui rem latius etiam persequi utile existiment, adeant, si placet, I Casauboni praestantissi inum librum, ubi multa, quae pertinent omnia ad eam, quam jam dudum tracto, comoediana, prae vire disputata inuontentis . Sed cum satis luculente scriptor declaret, quid Velit, nos revocemus oportet ad argumcnti rationem, quae qualis sucri et quomodo cum a quae a mediae novacquo 'moedia Poctis tractata sit, quasi cognatione quadam contineatur, inde elucebit, si comparaveris, quomodo sabulae Epicharmeae sint inscriptae. Earum tituli, ut singu

qualis asinitas fuerit cum iis, quae ad mediam comoediam pertineant, sabulis, non est necesso disputare est enim in promtu sui tantum attingendus locus. Sed qui animadvertere volet diligentius, in alia etiam re propinquas sibi fuisse ac sinitimas et Epicharmi et media comoediae fabulas, is attendere debebit, in utrisque poetarum versus ac sententias exagitatas esse. Nulla autem re probari facilius potest id, quod diximus, quam eis, quae in explicando Aeschyli verbo τιμαλφουμενον scholiasta observavit a

24. Horati epist ad Pison. v. 220 seqq. 25. De poesi satyrica, pag. 90 95. 97 100. 26. Ad Eumen. v. 629.

43쪽

Neque etiam abstinuit Poeta, quemadmodum Athenaeus testatur, δ' ingenii praestantiam ridere, qualem in principe tragoediae Atticae suisse apud

Omnes constati

Sed quoniam de altero genere, quod ad res mythicas pertinebat, dictum est, deinceps de eo, quod ad mores hominum exprimendos spectabat, disputandum est. manda est opera omnino, ut in codem ne decipiamur, quod nonnullis accidisse cognoscitur Epicharmus enim eum morem tenuit, quo jam prius Megarenses uti solebant, ut singulos homines, si quid haberent, quo risum movere possent, videndos Proponeret Neque vor idem eum instituisse putaveris, quod Aristophanc ceterique antiquae comoediae Poeta sequerentur; quandoquidem omnino inter se discernendi sunt, propterea quod illi ipsi omnes eos, qui aut turpiter viverent, aut rei publicae male praeessent, in scenam committebant, hic vero in eo acquiescebat, ut vitia hominum leniter attingere Quod ne temere dictum videatur, considerandum cst, quo tempore poeta vixerit. Et revera, quo minus tota hominum vita traduceretur, ne e qui civitatem regerent, ludibrio essent, obstabat omnino regia potestas et optimatum, inualis ante eversam rom publicam Megaris fuerat. Fuerunt igitur in hoc genere, quod tracto Pra cipue parasiti, qui dicitur, ebriorumque personae, quae ita omnium animos delectatione assecerant, ut non modo per omno Attica comoediae tempus agerentur, sed etiam ad eos migrarent, qui ad exemplum Graecorum so accommodassent quare unquam a scena discessisse putandae sunt Transscribam autem titulos fabularum, ex quibus eruatur, si possit, quod pe

Sin Vero Pergamus, ut exponatur, quonam dicendi genero Epicharmus usus sit, statuendum omnino est, cum in sabulis componendis talem adhi-27. Amen. V. pag. 698 S. D. Ruller bie orire, Mi tu li. E. 358.

44쪽

buisso sermonem, qualem inter homines suos obtinere videre Quoniam autem ingenii quodam acumino excellulas Siciliae gentes dicuntur, quod idem in loquendi usu exprimitur non decet mirari, quod Epicharmus, cum eadem animi facultate praeditus esset, etiam in dicendo seculi rationem servavit. Ex quo intelligitur, quam vere Athenaeus poetam παιζοντα dicere potuerit. s. Totum autem dicendi genus quatenus ad Doricum sermonem referri dcbeat, qui δίαDκτος το .i merito dicitur, ejus rei expositio aliena proposito est Denique cum Epicharmi comoedia choro prorsus careret, habemus, cur oratio ejus nequc tragica sublimitate serretur, neque inest rum arte uteretur, quae in chori cantibus magna ac varia uitia'.

Iam eo erit transeundum, ut paucis dicamus, quae ratio fuerit, qua et Doriensium et Atheniensium comoedia iungi videatur, ut melius cognoscatur, utrum altera in alteram vim habere potuerit, an minus. In hac a tem re ita sentire Gonollius non dubitavit i moran un aber geseae iit, dat

fra sequentur, sacile apparebit Quod supra ostendimus, nonnullos Ath niensium inventae comoediae gloriam ita vindicare sibi voluisse, ut Susari nem aut D μι ἐτρου κωμωδίας δεχεπον dicerent, aut etiam ipsam invenisse ambitrarentur, ejus rei memoria hoc loco repetenda est. Recte hoc quidem non secerunt, quamquam praeter alios grammaticus τὴν κωμηνδίαν ηὐρῆσθα φασιν ἡπο Σουσαρίωνος 2. testatur. Quid enim inde contatum dixeris, si probatum

29. Athen. Vt II pag. 338. cons. lI pag. 49. ad Herm. Elem doctri metri pag. 662 setIq.

45쪽

erit, istum poetam tribui Athenis non posse, sed talem fuisse, qui, cum in vico quodam Megarico natus esset, initia artis in civitatem Atticam transtulerit . Idque peritissimus rei scenicae scriptor ita exponit: . In his quem primo loco posui, Susario Megarensis, hi lini filius, patriam habuit Tripodiscum, Megaricae ditionis vicum, unde ille in Atticam prosectus apud Icarios, Dionysia eorum sacrorum cultu nobilitatos isthen. II. p. 40. b. et Scho l. Iliad. X. 29. primus omnibus versibus comoedias docuissse creditur. V. Scho I. Dionysii Thrae p. 48. Bonit Phala v. d. ip s. p. 262.

Quae si vera sunt, ut sunt sane me iudicio verissima, non drabitari posse videtur, quin prima atticae comoediae paullo ret is ci os ita excultae initia a Megarensibus sint, o Petenda. Nonne igitur, si quid Athenienses antiquo tempore in arte valuerunt, Megareorum gloriae tribuendum videatur Quicquid autoni erit, quo Susario artem excoluisse habendus sit, tamen ignorari non potest, retinuisse eum plurima, quae obstarent, ne eadem jam tum laetius etiam morosceret. Etenim in quo potuit excellere, non tanti aestimandum est, quanti plerique arbitratitur, cum nihil aliud praestiterit, nisi quod ad lusus se componeret, qui, cum ex tempore nati aut etiam nonnunquam Praemeditati ossent, que servari, neque conscribi Poterant. Quapropter recte nonnulli talem eum fecerunt, qui veterem Megarensium disciplinam ita sequeretur, ut

etiam in ridendi, quoscunque Vellet, more consisteret, quamquam major inde laus ei tribuenda est, quod relinquebat rationem eorum, qui nudo sermone ludicra offudissent. Ipse enim eo crvenit artis, ut id, quod proponeret, versu studeret adstringere.' Accedat eo opera ejus oportet, qua assequi sibi proposuit, ut sabulae ratione quadam, qualiscunque osset, si modo esset, jungi viderentur. Quae et qualis uerit, quamquam domonstrari non Potest, tamen, si tempus spectatur, facile essicitur, suisse non ita artificiosam, ut istos μικρους υλυς, da dicuntur, multum superaret.

Pertinet igitur huc quoque, quod a Casa onus bene judicavit: . Nam

46쪽

dum aes adhuc ignorabatur, carptim multa perstringi solita: fabulam vero componere, neque moris erat, neque Pro captu eorum seculorum deinde condi coepere sabulas, sed minutae at impor sectae. Haec erant artis nascentis rudimenta quaedam. At probari tamen velim, quod Meinekius praeclare dixit, nihil non de genere suo colendo Susarionem meruisse, quod fabulas ad certos argumentorum sine redegerit quamquam idcirco statui non debet, tam tum eum profecisse, ut argumenta artificiosius excogitare atque ad certum actionis finem dirigere voluerit Quomodo autem rem instituerit, ut histri num munus divideret, in eo verum omnino attulisse videbimur, si secuti ducem non negligendum suerimus, qui haec tradidit: '. καὶ νῶ οἱ- Ἀντικῆ

σας ' Mi ιαν. Quid autem de multiplici actoruin numero, quo quidem nihil est priscae comoediae accommodatius, dicendum sit, occis, quae Sequuntur, facile intelligas.

Id enim tantum abest hoc gonere, ut nihil magis possit esse contrarium, si quis putet, omnes eos, quos repraesentari Poeta citet sabulae argumento potuisse includi Quot igitur erant, qui risui Proponendi essent, totidem actores esse debebant, eos qui imitarentur. Quantumvis autem Susarionis ingenio tribuatur necesse sit, ut ex eis, quae disputata sunt, intelligitur, tamen ratio eius rudis admodum et incompta dicenda est, siquidem non fuerint qui eum sequi vellen Quid igitur mirero, si ne nomen quidem poetae vaditum inveneris, qui in eo genere versari voluerit At vero Epicharmus tanta gloria Grere coepit, quod Praestans poesis genus expoli erat atque perfecerat, ut etiam apud Atticos plurimum et auctoritate et exemplo valere posset. Qui quantus fuerit artifex, quid ingenii artisque adhibuerit. ut res non modo inveniret, sed etiam excoleret atque ad totam subulam formaret, 'non est, quod pluribus dicatur, cum uberius supra expositum

47쪽

sit. Videor igitur hoc ego meo mihi ure sumere, ut dicam, antiquos Atticos admirari atque etiam Epicharmum semii voluisse idque eo magis intelli ψtur, quod paulo post eius tempora inter Athenienses exstiterunt, qui justas fabulas docerent. Si erunt, qui uinctius utrumque populum in hoe genere junctum habeant, major quaedam cura adhibenda est que enim ulla in re longius absumus a veritate, quam si aequo plus Epicharmo tribuamus quare assentiri nolim ei, qui istum Poetam tanquam fabrum cat nae secit ac primarium annulum, quae Doricam comoediam cum Attica eomnecteret. 7. Quod si statuamus, acile Perducimur, ut etiam parem argumenti rationem putemus quo quidem nihil magis utrique generi possit esse alienum. Illud enim vinculum, quod saepe dicimus, in eo cernitur, quod poetae Atticorum ad Epicharmi exemplum sabulas consorinare studuerunt, quodque jungi videntur. id maxime essicit. Eo enim reserendum potissimum est, quod ille poeta primum locum tenet, ubi veteres Attici num rantur, ' neque aliter intelligi Aristotelis verba possunt, quaesita leguntur: λ

Denique si idem philosophus alibi tradit: ist. ἐκιαν ἀ ην 'Eπιχαριιος ὁ ποινγ

tis recte colligitur, cogitasse eum de quodam eorum nexu, quo alter ex altero pendere videatur In quo ponderandum cst, utrum recte judicare potuerint, an non potuerint, qui Chionidi justae comoediae rationem tri buerunt. N. Quisquis autem erit, in quo imitandi vestigia prima animadvertere nobis videamur id quidem non est dubitandum, quin Cratos Epicharmi exemplum ita secutus sit, ut singulos homines ridere nollet, sed mores universos describeret: i*- των δε in νησι Κρατος πρωrος ἐρξεν, ἀφίωνος τῆς υβικῆς ἰδεῶς, καθειλου ποιεῖν λόγους α ιιυλυς Si quis est autem, cui non perspicua sint illas quae pluribus verbis ab Aristotele commemorantur, d bebit conferre ea, quae de Pherecrate, Cratetis imitatore, Grammaticus ita

scripsit: Φερεκρατος Ἀθηναῖος νικα ἐπὶ θεάτρου γινο-νος ὁ δὲ ἡποκριτῆς ἐζηλωκε 7. Herm. artes in libri landa pag. 34. 3. Grammatici apud indori pag. IX. s. Aristo Ars me. i. o. Id. III, 5. L Wol Protegom pag. LXIL12. Aristoti Ars poeti , 5. 'a Apud Dindor pag. X.

48쪽

γενό/ιενο ευoεtικος μυθων Quo adiiciendum est, ctiam in eis, quae ad person rum rationem pertinerent, Cratetem Epicharmi vestigia pressisse, quippe qui, auctore eodem Grammatico, ebrios in scenam induxerit. Verba autem, quibus sententia nostra firmatur, haec sunt: i - - πρῶτος ριελοντας ἐγ- ιεροδια προογαγεν, siVe potius παρήγαγεν. Non est autem consentaneum, qui Pr prium comoediae genus excolebant et propter singularem ejus rationem et civitatis statum, eos omnino ex Epicharmo pependisset quod ne ita statu tur, monendum cst, quantopere sua ipsius laudo antiqua Atheniensium eo-moedia tum demum floruerit, cum digna habita esset, quae in urbem, ciperetur. Quod quando factum sit, elici ex hisce Grammatici verbis potest: i

βουλωνται κωλυτως. Veri enim simillimum est, id tempus indicari, quo EpLialtes, florente Pericle cum Areopagi imperium regisset, effrenem populo potentiam traderet. . Apust eundem, pag. IX b. Apud eundem pag. XI. XII.

49쪽

Sed quoniam nullius omnino hominis talo est ingenium, quod non moveatur ullo modo cogitandi sentiendique ratione, quae apud homines suos usitata suerk id quidem intelligendum puto, quanti momenti in arii-ficem sit et aetatis, in quam vita eius maxime inciderit, natura, et populi indoles, in quo vixisse videatur. Quibus autem nulla suppetit causa, cur despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, iis hoc non modo non laudi, verum etiam vitio dandum est. Quorum judicium in eo, quod toti ias aetatis sensum contemnant et pro nihilo putent, non dissicile factu est improbare. Versantibus enim in arte quadam nihilominus, quam philosophis, haud scio an magis etiam ratio, quam saepe dico, temporis adhibenda sit. Ut igitur omnis ars, quae hoc nomine digna videri vult, ab ipso artificis ingenio proficisci debet, ita etiam omne artisiciorum genus, quod integritate

quadam assicere possit, aetatis sua naturam Prae se ferre recte putatur.

Is autem homo, qui cum suis temporibus sensus communitate ungi non vult, neque apud eos, qui aetati ejus adjuncti sunt, neque apud posteros omnino aliquid valere debebit Quam ob rem si antiquam Atheniensium comoediam penitus nosse volemus, opus erit, ut aetatis ratio, cum civitatis, tum litterarum artiumque teneatur, in qua nasci atque excoli potuit. Quicquid autem judicamus de re publica, quam Solo civibus suis tri-huit quamvis parum finibus circumscripta populi potestas videatur, tamen Aristoteles, qui omnino a plebis imperio alienus erat, non majorem populo traditam esse potentiam existimavit, quam necessaria esset. . Neque enim sine illa, ut cum eodem philosopho loquar,' populus civitati amicus reddi, neque ulla libertas esse potuisset, quae in eo cernitur, quod omnium civium alii regnant, alii regnari se patiuntur omnesque eorum, quae ad totum populum pertinere videantur, consiliorum judiciorumque partieipes sunt. Non in-

50쪽

utile hoc loco putandum erit, si praecipuas apientissimi viri leges, exclusis eis, quae levioris momenti sunt, paucis eXplicuerimus. Populi potestas, quae satis magna videri potuit, eo maxime siniebatur, quod omnes ii, qui facultatibus

carerent, ab honoribus civitatis segregabantur. Accedebat eo, ut magistratus non sorte ducta, sed totius populi sussragiis eligerentur, neque dignitates redituum praemio, sed honoris magnitudine expetenda essent. Illud quidem, quod primum posui, non possum, qui ab omni parte laiidem tamquam optime constitutum, quandoquidem summus legum lator etiam infimos homines incitabat, ut sese sibi non defuisse vellent, ubi occasio oblata esset, qua propius ad rem Publicam possent accedere.' Quamquam igitur apiis hominibus, qui haberent a natura adjumenta rerum gerendatum, siquidem ingenio facultatibusque ornati essent, atque etiam otii felicitato seuerentur, adipiscendi magistratus et gerenda respublica erat: . tamen ne pamperibus quidem ulla caussa fuit, cur inviderent illis potentiam, quum ipsi principes civitatis creare atque etiam, si quo injuste agere audissent, in judicium vocis possent ac poena assicere. Neque minus reipublicae salus inde exstitit, quod secunda lege lata, quam prudentissimi homines Arist teIes et Cicero omnium saluberrimam recte dixerunt, . primi civitatis viri magnam in magistratuum electionem vim habebant. Quid autem de eo dicendum erit, si praestantissimus homo neque eis, qui munere legitime uncti essent, ullum praemium, nisi honoris laudem proposuit, neque eos, qui negligentiae aut avaritiae accusari possent, Poena vacare jussit Nonno civitatis administrationem, qualem instituerat, omnium optimam suisse mecum

putaveris ita enim nullo modo fieri potuit, ut ii, qui inferioris ordinis

essent, concupiscerent ea, quae aut non consequi possent, aut non obtinere.

Sed tamen contentus Solo his non suit praeterea enim Areopago tribuit, ut civium eos, qui minus diligentes atquc industrii suissent, aut etiam turpis vitae labem ferrent, rationem facti reddendam apud se juberetiss. Quod autem gravissimum fuit, omnia illa, quibus Areopagus a veteri inde mem

ria utebatur, iura rata secit 7 quapropter tanquam necessarium sanxit, ut

3 ibid. III, 6. VII, 14. 4. Aristot Politi VI, 4. . Ibid. IV, 9 cons Cicero de legg.m ib. 16. 6. Plutarch. Solon l. p. 36l edit. Reisia et Aristo Politi

SEARCH

MENU NAVIGATION