Cornelii Nepotis *Vitae excellentium imperatorum

발행: 1866년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LYSANDER

ita seripta, ut deorum in videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum, pecunia sidens, non dubitabat. Hanc ei scripsisse Cleon halicarnasseus di

IV. Atque hoc loco non est praetereundum laclum Pharnabaeti, satrapis regii. Nam cum Lysander, praesectus classis, in bello inulta crudeliter avareque secisset, deque his rebus suspicaretur, ad cives suos esse perlatum, petiit a Pharnabaeto, ut ad ephoros sibi te stimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset, sociosque tractasset, deque ea re accurate Scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re suturam. Huic

ille liberaliter pollicetur: librum 3), gravem multis

verbis, conscripsit, in quo summis eum effert laudibus. Quem cum legisset probassetque, dum obsignatur alterum pari magnitudine, tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissimo eius avaritiam perfidiamque accusaret. Hinc Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magiStratum ), quae voluerat, dixerat, testimonii loco librum, a Pharnabazo datum, tradidit. Hunc, summoto Lysandro, cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. Ita ille imprudens ipso

suus fuit accuSator.

3ὶ Oraculorum, quae saeila putabat a se posse corrumpi. 2ὶ Oecidepte enim apud Graecos eloquentia, postquam isocratea eoepit orationes umbratiles, vel aliis recitandas, exarare, sophistarum qu indam provenerat genus, qui eloquentiam veluti ex ossicina venuitarent. Si Epistolam; libri enim nomine apud veteres venit quidquid io p pyro seu libro luisset exaratum. 4ὶ Nempe apud ephoros Duiligeo by Corale

52쪽

I. Alcibiades, Cliniae filius, atherii ensis. In hoc natura, quid efficere possit, videtur ex perla. Constat enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, nil illillo fuisse excellentius, vel in vitiis, vel in virtutibus.' Natus in amplissima civitate, Summo genere, omnium aetatis suae multo form0Sissimus, ad Omnes res a plus. consiliique plenus; namque imperator fuit summus set mari et terra: disertus, ut in primis dicendo valerei: et tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nem ei dicendo posset resistere: deinde, cum tempuS posceret, laboriosus, pallens, liberalis, splendidus, non minus in vita, quam victu l): assabilis, blandus, lem poribus callidissime inserviens: idem, simul ac se remiserat, nec causa suberat, quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intemperatis reperiebatur : ut omnes admirarentur, in uno homine tantam inesse dissimilitudinem , tamque diversam na

turam.

II. Educatus est in domo Periclis privignus enim eius suisse dicitur 2)), eruditus a Socrate 3); socerum

habuit Hipponiciani, omnium graecae linguae eloquen-

Uuam et ι ictum simul eoi,iungit; non enim unum atque idem sibi volunt, sed illa ad publieam vivendi rationem, hic ad privatam spectat. 2i Fere; post enim rhetoris Hipponici mortem, Pericles huius uxorem, Aleibiades silium sibi matrimonio devinxerant. Ceterum in domo Rerielis hae quoque de causa versatus est, quod cum pater elus Oecubuisset in pugna, in illius Ioeum Pericles ad tutelam adstinapuisei est. 5l Immo et servatus, quum iii aque morus uis 'simen adisset. CORNEL. N P. - ώDiuiti eo by Cooste

53쪽

M ALCIBIADES

ita ditissimum: ul si ipse fingere ) vellet, neque plura

bona reminisci, neque maiora posset consequi, quam vel sortuna vel natura tribuerat. Ineunte adolescentia, amatus est a multis, more Graecorum: in eis a Socrate,

de quo mentionem facit Plato 2) in Simposio. Nam

que eum induxit commemorantem, Se pernoctasse cum Socrate, neque aliter ab eo surrexisse ac filius a parente debuerit. Posteaquam robustior est laetus, non minus mullos amavit, in quorum amore, quoad licitum est, odiosa multa delicate iocoseque secit: quae referremus, nisi maiora potioraque haberemus.

A. III. Belis peloponnesiaco 3), huius eonsilio atque auctoritale, Athenienses bellum Syracusanis 43 indi

xerunt: ad quod gerendum ipse dux delectus est. Duo praeterea collegae dati, Nicias et Lamachus. Id cum appararetur, prius quam classis exiret, accidit . ut una

nocte omnes Hermae 5) qui in oppido eradi Allienis

i Summam sibi fortunam. s2i Nobilissimus inter Socratis diiseipulos. ineunte aetate in palaestris versatus squod Graeci illud colerenL: mens sana in eorpore sano , Plato ibi, quum antea Aristocles fuisset, appellatus est, quod latis humeris esset. Post Socratis satum, primum, Pythagoreorum i mam secutus, in Italiam se contulit; post vero in Aegyptum , euius sacerdotes, complura se de graecis originibus seire, iactarent. Hisc erroribus amplificatam Socratis doctrinam in suis operibus retu it, at- que academi eorum, qui veritatem homines consequi posse negarent, lirinceps habitus est. Symposium , de quo hic mentio est i a graecla vocibus σου. eum, et ni sω, bibo , librum appellavit, in quo insignes nonnullos viros comiter Graecorum more inter poeula de variis rebus loquentes induciLI5i Athenienses Corcyraeos contra Corinthios armis adiuverant; lixe.,ntra totam in Athenienses Peloponnesum convertere. Haec belli causa sed et incendii materia vetus erat inter Athenas Lacedaemonemque de principatu Graeciae contentio, quae in aeerrimum quandoque hellum exarsura cuique apparebat. j Contra quos ab Egestanis, Stelliae populo , luerant in auxilium acciti. i53 Dimidiae statuae Mereurii luere graeee 'Eρμησὶ lapideae atquae Diqili Cooste

54쪽

ALCIBIADEs 51 deiicerentur, praeter unum, qui ante ianuam Andocidis erat. Itaque ille postea Mercurius Andocidis vocitatus est. Hoc cum appareret non sine magna mullorum consensione esse factum, quod non ad privatam,

sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudinitimor est iniectus , ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi. Hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior, quam privatus, existimabatur. Multos enim liberali late devinxerat, plures etiam opera so-rensi suos reddiderat. Quare fiebat, ut omnium oculos, quotiescumque in publicum prodisset, ad se con verteret, neque ei par quisquam in civitate poneretur. Itaque non solum in eo spem habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse

poterat 2). Aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua sacere mysteria 3) dicebatur; quod nefas erat

more Atheniensium: idque non ad religionem, sed ad

coniurationem pertinere existimabatur.

IV. Hoc crimine in concione ab inimicis compellabatur. Sed instabat tempus ad hellum proficiscendi. Id

ille inlueris, neque ignorans civium suorum conSuetu

dinem, postulabat, ut, si quid de se agi vellent, potius

in inferiori parte quadratae, quas in agris, compilis et aedium vestibulis, Hipparcus, Pisistrati filius, poni curaverat, cum brevibus sententiis, quae cives honestatis et regulae admonerent. Quum eorum caussas orasset. s2ὶ stu ad vero ostraeismus, postquam eo Hyperbolus in exsilium eie-etus est, exolevisset, fiebat, ut cum non iam insignes et libertati foe-midolosos cives ea lege expellere possent, cresceret in civitate nova

a um rerum metus et cura.

si intellige κατ' ἐξοi iv cereris mysteria , quae in urbe Eleusi nOcturno tempore celebrarentur, indicto iis, qui initiati suissent, silentio, nisi nefas contrahere vellent: sed Alcibiadi horum mysteriorum imaginem domi luisse obiiciebant, non tam religionis gratia, quam quod illud rei ad coniurationem perlinere putahant. Duili od by Cooste

55쪽

52 AI cIBIADES de praesenti quaestio haberetur, quam absens invidia crimine aecusaretur. Inimici vero eius, quiescendum in praesenti, quia nocere se ei non posse intelligebant, ei illud tempus expectandum decreverunt, quo exiSSet, ut sic absentem aggrederentur: itaque secerunt. Nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt, absentem, quod sacra violasset, reum secerunt. Qua de re cum ei nuncius a magistratu in Siciliam missus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae si, bene administrandae, non parere noluit, et in triremem, quae ad eum deportandum erat missa, ascendit; ac Thurios 2) in Italiam pervectus, multa secum reputans de immoderata civium suorum licentia , crudelitateque erga nobiles , utilissimum ratus, impendentem evitare tempeStatem,

clam se a custodibus subduxit, et inde primum Elidem 33, deinde Tliebas, venit. PoStquam autem Se ca

pitis damnatum, bonis publicatis, audivit, et, id quod

usu venerat, Eumolpidas ) sacerdoles a populo coactos, ut Sede voverent, eiusque devotionis, quo leslatior esset memoria, exemplum , in pila lapidea incisum, . . is esse p0Silum in publico, Lacedaemonem demigravit. Ibi ut ipse praedicare conSuevera l) non adversus pa-

Provineiam appellat Noster bellum in Sicilia gerundum, more patrio Romanorum, qui omnia reipublicae munera provinelao appellare tonsueVerunt, eo quod in civitate belligera et imperiosa provinciae plerumque consulibus , praetoribus aliisve magistratibus, qui pro lis essent, regendae traderentur. 2ὶ Lucaniae urhem in sinu Tarentino, quam Atheniensium manus inter S iraris ruinas eoiuli iterat. 5 Esthem Peloponnesi in eiusdem nominis regione. 4ὶ Qui originem ad Elimolpum, Musaei vatis silium referrent, atque Athenis saera procurandi munus haberent. Nam sacerdotum colonia ex Thracia Athenas commigraverat, et diuturna de rei pusilleae principatu proelia eum priscis Atticae regionis cultoribus sevii, donec foedere leto, religioni' honore contonia est. Diuiligeo by Cooste

56쪽

sed inimicos suos, bellum ges, ii, quod iidem

hostes essent civitati: Nam, cinn intelli gere ιι, se plurimum prodesse posse reipublicae, eae ea eiecisse, plusque irae suae quam utilitali communi paruisse. Itaque huius consilio Lacedaemonii cu in Persarum rege amiciliam

lueerunt: deinde Decellam in Attica munierunt, praesiuioque perpetuo ibi posito, in obsidione Athenas.

tenuerunt. Eiusdem opera Ioniam 23 a societate a.erierunt Atheniensium: quo tacto, multo superiores bello

PSse coeperunt.

V. Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facii, quam timore ab eo alienati 33. Nam, cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebuS cognoSeerent, pertimuerunt, ne, caritale patriae ductuS, aliquando ab ipsis descisceret, ei cum suis in gratiam rediret. Ilaque tempus eius intersciendi quaerere iustituerunt. Id Alcibiadi diutius celari non potuit; erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum animum allendisset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem, praesectum regis Da iii I), se contulit. Cuius eum in intimam amicitiam pervenisset, et Atheniensium, male gestis in Sicilia rebus, opes SeneScere, con ira Lacedaemoniorum crescere, videret; initio cum Pi-

εὶ Pagum c sermo et xx stadiis ab Atheniensiuin urbe distantem . tuam propterea a terrestri commeatu prohibebat. - αὶ Asiae minoris provincia suit a Phocaeensium urbe et Hermaeo Minu ad sinum latium; Ionii occupaverant, eadem atque Athenienses, irpe prognati. ex iisque factum regioni Ioniae nomen.

3 Nempe Spartani. 4 Darius hic, huiusce nominis alter, Artaxerxis, Longimant filius

stili, verum ex illegitima uxore susceptus. Ocus autem est appellauis antequam regno potiretur, interfecto fratre Sogdiano, qui, et ipse spurius xerxem Ii, legitimum Artaxersis heredem, regno vitaque syO liaverat. Darius hic Nothus etiam graeco vocabulo , idest Uurtua e tappellatus. . t εDuili od by Cooste

57쪽

54 ALCIBIADES Sandro praetore, qui apud Samum t) exercitum habebat, per internuncios colloquitur, et de reditu suo sa-cit mentionem. Erat enim euilem quo Alcibiades Sensu, pupuli polentiae non amicus, et optimatum lautor. Ab '

hoc destitutus, primum per Thrasrbulum 2 , Lyci fi

lium , ab exercitu recipitur, praetorque sit apud Samum. Post, suffragante Theramene 33, populiscito restituitur, parique absens imperio praesicitur simul. 4ii cum Thrasrbulo et Theramene. Horum in imperio tanta commulatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paullo ante Victores viguerant, perterrili paeem peterent. Victi enim 'erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus ); in quibus ducenias naves trirepres a mi Serant, quae captae in hostium venerant potestatem. Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Helle- Spontum, mullas praeterea urbes graecas M, quae in

ora Silae sunt Asiae, quarum expugnarant complureS: in his Bygantium. Neque minus multas consilio ad amiciliam adiunxerant, quod in captos clementia suerant usi. Inde praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, Athenas venerunt. VI. His cum obviam universa civitas in Piraeeundescendisset, tanta fuit omnium expectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, perinde

Insulani maris Aegaei contra Mycalen promontorium, ubi Allieniensium classis in statione erat sub Pisandro stratego.s2, Cuius hanc excipit vita. s5 Nobili simo duee et oratore, qui, post captas Athenas a Ly- Sandro , cum inter triginta tyrannos mitius quam ceteri exerceret in cives imperium , adnitente omnium saevissimo Critia, morte mulcta

tus est.

4 De terrestribus hisee quinque proeliis ambigitur; navali semel et iterum ad Abydum in Bellesponto congressi sunt; tertio autem ad reticum in mare Propontidis , in quo Myndarus, Spartanorum rex , eeeldit. i5ὶ cyzicum, Selymbriam, Chaleedonem aliasque Propontidis urbes. Diqili Cooste

58쪽

ALCIBIADES

ac si solus advenisset. Sic enim populo erat persua Sum, et adversas superiores, et praesentes Secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum sin, et Lacedaemoniorum victorias eulpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Neque id sine eausa arbitrari videbantur; nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra, neque mari, hostes pares esse potuerant. Hic ut navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant, simulque venerant in Piraeeum , tamen illum unum omnes prosequebantur; et, id quod nunquam antea usu venerat, nisi 0lympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo 2) donabatur. Ille lacrymans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem. Postquam Miu venit, concione advocala, sic verba seeit, ut nemo tam serus suerit, quin eius casum laeum arit, inimicumque his Se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat: perinde ac si alius populus, non ille ipse, qui tum stebat, eum sacrilegii damnasset. Restituta ergo huic sunt publice bona, iidemque illi Eumolpidae sacerdotes rursus resecrare sunt c cii, qui eum devoverant: pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitalae. VII. Haee Aleibiadi laetitia non nimis suit diuturna. Nam, cum ei omnes essent honores decreti, totaque respublica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset, ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset; classe iam in Asiam prosectus, quod apud Cy-s Beelius fortasse : Laqua es Stelliam amiMam, etc. 2 Vulgus scilicet eatervatim ei pro se quisque coronas ingerebat, quum corona nisi a magistratibus donari mos non esset. Diuiligoc by Cooste

59쪽

meti l) minus ex sententia rem gesserat, in invidiam

a. 408 recidit. Nihil enim eum non essicere posse ducebant. I in quo fiebat, ut omnia minus prospere gesta eius culpae tribuerent, cum eum aut negligenter aut malitiose fecisse loquerentur; sicut tum accidit: nam corruplum a rege capere Cymen noluisse arguebant. Itaque huic maxime putamus malo suisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis; timebatur enim non minus quam diligebatur, ne, secunda sortuna magnisque elatus opibus, tyrannidem concupisceret. Quibus rebus lacium

eSi, ut absenti magistratum abrogarent, et alium 2)in eius locum substituerent. Id ille ut audivit, domum reverti noluit, et se Pactren 3ὶ contulit; ibique triaca Stella communivit, Bornos, Bisanthen, Neontichos ι); manuque collecta, primus Graeciae civitatis in Thraciam b) introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda

locupletari, quam Graiorum. Qua ex re creverat cum fama, tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum qui

husdam regibus Thraciae 6) pepererat.

VIII. Neque tamen a caritale patriae potuit recedere. a. 40b Nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Athe niensium 73, classem constituisset suam, neque longe abesset Lysander 8), praetor Laesidaemoniorum, quiis opibus forentem Eoliae urbem in Asia minore , quae et cuma est appellata. 2 Conoilem eum novem aliis, de more, strategis. 3, Γ rheni 'l'hraciae Chersonesi in I ropontide. iis Quae suere in septentrionali Propontidis ora. s5 Peniliorem intellige; iam onim Miltiades in Thracia Chersoneso xedes aliquamdiu occupaverat. 6ὶ Praecipue eum Seuthe, Odrisarum rege, cuius opera infra pollicetur Alcibiades, coacturum se ad navalem pugnam Lysandrum. 7ὶ Decem strategi alternis diebus summae rei praeerant. Tune pene Philoclem summa imperil erat. 8 Qui Lampsacum recens occupaverat xv stadiis distantem a nu

60쪽

, in eo erat occupatus, ut bellum quam diutissime du

eeret, quod ipsis pecunia a rege ) suppeditabatur;

eontra Atheniensibus exhaustis, praeter arma et naveS nihil erat super: Alcihi ades ad Atheniensium venit exer-elium, ibique, praesente vulgo, agere coepit, si vellent, se coacturum Lysandrum aut dimicare aut pacem pulere: Lacedaemonios eo nolle confligere classe, quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent: sibi Iulem esse facile, Seuthem, regem Thracum, dedueere. ut cos terra depelleret: quo facto, necessario aut claSSe conflicturus, aut bellum composituros. Id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, lamen postulata sacere noluit, quod sentiebat se , Alcibiade recepto , nullius momenti apud exercitum suturum: et, si quid secundi eveni SSet, nullam in ea re suam partem lare: eontra

ea, si quid ad varsi accidisset, se unum eius delicti suturum reum. Ab hoc discedens Alcibiades: 0uoniam, inquit, victoriae patriae repugnas, illud moneo, tuaeta hostes eastra habeas nautica 2): periculum est enim, ne immodestia militum nostrorum oecusio desur Lysandro 00stri opprimendi eaeercitus. Neque ea res illum sesellit: nam Lysander, cii in per Speculatores comperisset, vulgum Atheniensium in terram praedalum exiSSe, na-VeSque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non

dimisit, eoque impetu tolum bellum delevit. IX. At Aleibiades, viciis Atheniensibus, non satis tuta eadem loca sibi urbi iratus, penitus in Thraciam Se supra Propontidem 3) abdidii, sperans ibi facillimos Dario Νotho vel Cyro silio eius, Asiae minoris satrape sive praefecto. s2 castra in terra statuta, quae terrestris hostis impulum in naves prohibeant. IIJ Alii in Bithyniam profugissρ narrant; euius etsi pars Tbraeibus colebatur, non tamen supra Propontidem erat.

SEARCH

MENU NAVIGATION