Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

251쪽

sane, qua gloriantur, generis nobilitatem peculia aribus civitatis nummis esse similem, qui apud quos aestimatio posita est valent, apud caeteros adulterini sunt. Non claritas generis te in altum extulit. Praeclarus certe, ut ait Plato, thesaurus est Parentum virtutes, sed praeclarius Stheneli dictum posse opponere, Nos patribus multum praestare nouris gloriamur hnam si qua est omnino nobilitatis utilitas, ea est sol certe, quod domestico exemplo imitandi studium

in nobis accendatur. Proinde si multum a progentitorum Virtute degeneremus, molestum certe & illis

iuerit, si quis defunctis sensus est, dedecus' vero nobis ipsis tanto majus, quanto genus est illustrius. Enimvero indocti prorsus obsturo qui sunt genere, hoc ipsum lucrantur, quod permultis, qui & quales sint, haud innotescat. Quibus vero splendidum ac insigne genus haud delitescendi jus concesserit,' quid aliud ii quam manifestius infelices existunt

Ac sane suo genere indigni etiam magis damnam tur; adeo ut si quis stupidus natalium suorum ci itatem commemoret, venia minus dignum malam suum subjiciat oculis. Non enim peraeque ac plebeios homines, claro etiam genere oriundos aestimamus aut exploramus; sed illos quidem, si vel mediocres quidam sint, ' generis 'obscuritati desectus causam reserentes, approbamus; hos vero

.si nihil suis majoribus dignum habeant, etiamsi

.. caeteris

253쪽

γῆς ἀρετὸν, λεπιόγεως γαρ, ἀλλὰ M. τὰς G

254쪽

caeteris omnibus antecellant, nequaquam admiramur. Proinde si quis sapit, ad artis exercitationem accedat, Per quam, si nobilis sit, suo genere non indignus apparebit; ac, si talis non sit, suum ipse genus exornabit a priscum illum imitatus Themistoclem, cui cum generis obscuritas exprobraretur, at ego, inquit, meis posteris generis primceps ero, meumque a me genus incipiet, tuum vero

in te desinet. Vides nihil prohibere, Scytham Α-nacharsim & admirationi esse, & tametsi genere barbarus esset sapientem appellari. Is aliquando, cum Probro obiiceret quispiam, quod esset barbarus ac Scytha, mihi quidem, inquit, patria

dedecori est, tu vero patriae. Pulchre admodum hominem per se nihili, nec alia re quam patria gloriantem increpuit. Nam si rebus animum in. tendas, non propter civitates, cives gloria florere comperies, sed ipsum sane contrarium, propter viros artibus praestantes eorum patrias fuisse nobilitatas. Quae enim erat Stagirae celebritas nisi propter Aristozelem Z Quae Solorum, nisi propter Aratum & Chrysippum Z Unde ipsarum etiam Athenarum nomen tam longe pervagatum est pnon propter soli faecunditatem, namque id sterile,

ted viros illic natos, qui cum & plurimi & praestantissimi exstitissent, patriam suae gloriae sece

runt Diuiti Corale

255쪽

runt participem. - ε autem manifestissime.

verum id esse, si Hyperbesum di Cleonem expen deris, qui tantum inintatis ab Athenis consecuti

simi. quandam quis ad suorum nisi storum illustrationem conmin Potuerit. Dim Boratios vo. eabant sues. inquit Pindarus, & idem iterum, sessurimus Dem Boraticam, volens totius prope gentis probrum ex inscitia & stupidhate ortum per suam Poetieam aboleri. Capuae VIII. corporis formam rubigi ducendam ess, m eam animi emitetur pulchrisvdo, quam artes, Scientiae, Virtutesque parturives. At vero illum Legissatorem Athesiensem iure laudaveris, qui vetuis parentem a filio ali, quet.

missam ariem edocuisset. Nam cum omnes artes

eo potitanum tempore excolantur, quo ismosise a corpora con iciuntur, multis usu menit, ut torporis sorma celebres facti animi cultum neglexerint, postea iso frustraque deploraverint dicem res, Utinam forma quae me perdidit perisset male. Tunc illis etiam illud Solonis in mentem Venit, qui jubet spectari imprimis vitae Dem. Deinderi senestinem ineusant, cum se ipsos debeant; MEuripidem laudant dicentem, Non expedine formam Iarare ultra maeriam. Itaque satius est eos laudare qui adolescentum formam vernis floribus esse assimilem, oblectationemque momentaneam habere judicarunt; simulque Lesbiae illius dictum cele

brare,

258쪽

brare,' serinosus en tantisper est dum videtur, at qui bonus, protinus pulcher quoque. Soloni

etiam eandem proserenti sententiam accredere. Senectutem tanquam hiemem molestam imminere, quae non calceamentis solum & vestitu sed &commodo domicilio aliisque rebus innumeris indigeat. Adversus hanc, velut adversus tempestatem probo gubernatori, multo ante oportet

praeparari; miserum enim est illud rem actam selffultus intelligit. Ad quid enim dixeris utilem esse formam adolescentis nulla arte excultam P num ad bellum atqui non abs re quis illud in tales jaculetur, Gin tu grata tractas conjugii opera, &illud, Ito domum, resque tibi convelliemes age. Enimvero Nireus in Trojam venit cunctis formosor unus, ast imbellis erat-Eoque semel duntaxat

eius meminit Homerus in recensione navium, ut ostenderet, mea quidem sententia, vel formosi Lsimos homines prorsus esse inutiles, cum illis nihil adsit eorum quae ad vitae usum conducant. Neque vero ad parandas opes, si forte improbus aliquis id asserere non verebitur, conseri pulchritudo. nam certe liberalis, honestus firmusque quaestus ab arte manare solet; qui autem ex cor

259쪽

a o GALEN. SUASOR.

mis. Debet igitur adolescens veteri praecepto in pulsus suam ipsius formam in speculo contempla ri : et quidem, si facie erit pulchra, operam dare ut talis sit ipsius etiam animus, absurdum existimans sermoso in corpore animum deformem habitare. Si vero se viderit turpi esse corporis Emma, tanto impensius animum excolere oportebit,

ut illud Homericum possit. dicere Di alius quidem forma inferior vir, Sed Deus formam verbis supplet ; homines vero ipsum Oblectari aspiciunt: itaque ille secure loquitur

Modesta dulci: eminetque inter congregatos; Et incedentem eum per urbem, velati Deum,

suspiciunt. Ex his igitur quae diximus omnibus perspicuum est iis qui non prorsus mente carent, neque generis splendore, neque divitiis neque sermae gratia fretum oportere negligere artium studia. Atque haec quidem lassiciebant 1 nec tamen in- Congruum opinor fuerit illud Di Menis, ut bellum quendam e dum, adjicere. Is cum apud quendam convivio exciperetur, qui res suas omnes a curate nitidas et instructas habebat, sui vero ipsius curam prorsus nullam habuerat, screans tanquam exsputurus, deinde circumspiciens undique, in eorum nihil quae circum erant, sed in ipsum domus dominum solum exspuit; cumque is indignaretur, causamque cur id saceret rogaret, respondit se nihil in tota domo tam sordidum ac lectivn

SEARCH

MENU NAVIGATION