Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

99 ad artium optimarum longe pulcherrimam, ab aethereis sedibus ad nos demissam, mentis excita tricem, virtutis animique da tricem, quae Deum spiritu amantem humana pectora sert auctorem, primosque Vates caelestium sedibus inserit. Enimvero poesis, reliquis plagis posthabitis, sedem sibi in attica praeoptavit, suumque ibi domicilium constituit. Ubi enim, graecis hoc loco utar .imaginibus, graeco ore loquar, Mnemosyne novem sororum chorum est Iovionixa Θ ubi Admeti greges pavit Apollo silvas eburneo demulcens plectro p ubi saxa auritosque montes movit Amphion Θ ubi raptam Eurydicem flebilibus numeris quaesivit Orpheus p ubi castalii latices, ubi ascraea iuga myrtis lauroque virentia, ubi arcadia, ubi Permessus, ubi Maenalus, ubi aonia Aganippe i Θ Verum haec poeticis decora

sabulis missa laciamus et ad rem, quam quBerimus Rece damus. Nullum carminum genus est, quod non attigerint graeci: omnis exquisitior et electior forma poeseos ab iis exculta et absoluta. Si te choreae cantusque iuvant, theium Anacreontem lege, quem in charitum gremio diceres enutritum: si animo tolli sublimis, et in altos nubium tractus evehi expetas, dircaeum cycnum audi, quem divino numine correptum nemo non existimat. Si cothurno tragico caperis, quid Aeschine, quid Sophocle, quid Euripide

ad iram ad furorem ad lacrimas vividius, quid concitatius pSi cachinnis salibusque atticis animum relaxare curisque edacibus solvere aveas, Aristophanem et Menandrum evol-Ve, quibus salsius nihil, urbanius nihil. Si pastorum iurgia

t u soli cantare peritis Arcades. n Virg. ecl. X. V. 32.

102쪽

- 100 querimonias certamina cantus vitamque nullis exercitam aerumnis, nullis civilibus commotam turbinibus studeas intueri, Theocriti, Moschi, Bionis idyllia campestri animum voluptate mulcebunt. Quid muliebre ingenium, quid semineum melos valeat, Sappho, Myrtis, Corinna ostendent; quae postremae cum Pindaro de lyrici carminis laurea decertarunt. Vel paucis vocibus hiscere reformido, cum mihi vatis illius sese offert imago, de cuius natali solo urbes graecae decertarunt: a quo ceu perenni sonte suos corrivant latices reliqui poetae i. Duis enim in iliade, quis in Odyssea locus venustissima non assurgit imagine, quis legentium animos non agit, impellitque 3 quid non assabre elaboratum, aut quid heroici carminis dignitati impar Θ Iupiter nutu tremefacit olympum, Neptunus tridente aequor concutit, Mavors medias inter acies furore aestuat, Apollo nocti similis ad argiva castra descendit, eiusque ex humeris pharetra, letiferaeque sagittae tinnitum cient. Qua vero virtute, quam praestanti indole heroesi Nestor annis et prudentia canus regit dictis animos, temperat iras, lites et iurgia

u Humani ingenii modum excedit; n haec de Homero Quintilianus instit. orator. lib. X, cap. I. Homerus a Longino themate IX de sublimi praedicatur γοδογυος di inae mentis. Theocritus id3llio XVI Charites vers. 20.

uoschus vero in epitaphio Bionis idyl. III vers. 72.

u Heu tibi pridem decessit Homerus, Mellita lingua Calliopes. n

103쪽

- 101 componit, eoque dicente lacta silentia, Olunesque auribus arrectis adstant: Menelaus ceteros eloquio et proceritate Supereminet, Oris et corporis habitu regiam Agamemnon dignitatem prae se fert, vehemens Diomedes, impavidus Aiax, magnanimus Achilles sanctumque amicitiae foedus

ulciscens: mari terraque actus UlYSSeS, caSibus exhaustus,

sibi constans, callidus cui verba dare dissicile est, sida propositique tenax Penelope, parentis desiderio oblanguens Τelemachus. Jam vero Aeneidos opus, quod laudibus in

caelum evexit sublime posteritas, nonne a capite ad calcem homerica imitatione florescit Θ Paucis absolvam: aeolicum antrum, poenorum portus, laeda in troianos immissa tempestas, nonne ab Homero expressa λ Aeneas ab inito cursu ventorum vi in africam proturbatur, UlJsses ad corcyraeum

sinum: Ulyssi Minerva, Aeneae Venus occurrit ignota: hic nube septus ad Didonem, ad Alcinoum ille accedit: Demodochus inter epulas canit, Jopas carmen aureis fidi hus modulatur. Ad Anchisae tumulum ludi instaurati, Miseni manibus iusta persoluta, pyrae strues, proh quam similia inseriis Patroclii Palinuri obtestatio, sacra diis stygiis, averni descensus, Deiphobi foedus aspectus, Tityi supplicia, eL serum Didonis silentium, Anchisae monita, quam expreSSereserunt Helpenoris preces, Ulyssis sacra, Agamemnonis querelas, Tantali poenas, Aiacis silentis iram, hortatus Τiresiael Aeneas cum Τurno, Hector cum Aiace congreditur; Τurnus et Drances mutuis se petunt conviciis, Achilles et Agamemnon nec irae nec iurgiis parcunt. Quid multis p minutiora quaedam sciens praetereo quibus confici posset Virgilium sua in carmina vel Homeri sententias transtulisse. Jure ergo Macrobius censuit, Virgilii carmina ab homerico

104쪽

- l02 speculo lucem, radiosque mutuari t. Quod si reliqua carminum genera circumspicias; quid Hesiodo georgica, Τheocrito bucolica debeant, proclive tibi erit decernere 2. Horatium vero a Pindaro, Propertium a Callimacho,

i Macrobius, Saturnalium lib. V, cap. II: K omne opus Vir-s gilianum velut de quodam homerici operis speculo formatumo est B: et cap. III addit quosdam Homeri a Virgilio a versus ad

n verbum pene translatos. By Ut sententias singulas subiectis confirmare exemplis Supervacanei operis foret, sic nullis suffulcire, incurium suboleret scriptorem, indiligentem, fugitantemque laboris. Itaque ut tum brevitati, tum causae quam tuendam suscepi, consultum sit, paucis dabo, quam saepe Virgilius et sententias sententiis graeci vatis, et verba verbis ceu sidus interpres reddat. Componamus, si vacat, Virgilium cum Τheocrito, eclogas cum id3lliis, inque unam eclogam IX oculos coniiciamuS. Virg. ecl. IX, V. 1. si Quo te, Moeri, pedes 3 sTheoc. idri. XIV, vers. 42. u 'Α πίδες αγυ; nVirg. ecl. IX, Vers. 23. a Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce eapellas, s Et potum pastas age, Tibre, et inter agendum D Occursare capro, cornu serit ille, caVeto. o Theocr. idri. HI, Vers. 3.u Τιτυρ εμὶν το κῶον πεφιλαμἐνε, βοσκε τας αiγας,

a Incipe si quid habes: et mo secere poetamu Pierides: sunt et mihi carmina: me quoque dicunt B Vatem pastores, sed non ego credulus illis. nTheoc. id1ll. VII, vers. 35. α 'Au αγε δη ... βωκο,ασ0ωμε Θα'n Και γαρ ἐγὼ Μοισαν καπυρον στομα κηαε λέγοντtn IIαντες αριδρυ πιστου εγὼ δἐ τις ὀυ

105쪽

- 103 -Τerentium a Menandro, poetasque reliquos latinos a graecis electiores flores ceu sedulas apes delibasse nemo, qui litteras attigit, non existimat. Itaque cum per extentos late sines graeca poesis se sundat, suaque luce Omnia carminum genera coloret; sacile intellectu est, quantum iis detractum sit praesidii, qui graecarum litterarum expertes animum ad mesim adiungunt: ut enim mella, quae th3mo redolent, Suaviora, sic carmina, quae atticum quid sapiunt, electiora

ducuntur.

Iam vero animos ab hac dicendi contentione laxemus, bonamque spem et certam ineamus fore ut in italia graecae artes litteraeque reviviscant, sine quibus Squallent gymnasia, humi iacent studia, torpent ingenia, nec ad singulare et

Virg. ecl. IX, vers. 43. α Huc ades: insani seriani sine littora fluctus. sΤheoc. id1l. XI, vers. 43.

Virg. ecl. IX, Vers. 54. u Lupi Moerin videro priores. nTheoc. idyl. XIV vers. 21.u Λυκου ειδες. nVirg. ecl. IX, 57. a Et nunc omne tibi stratum silet aequor. n Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. nΤheocr. id l. II, Vers. 38. v IIviti clua μἐυ πομος, σιγ-rt δ' Mirat. DVirg. ecl. IX, vers. 59.s Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum s Incipit apparere Bianoris. BΤheocr. ido l. VII, vers. 10. α Κρυπω ταν ἴασπιαν ρῖον ανυμεe, isdi rs σαμια ἡ 'Alatv etco Βρασι λα καrεροι PETO. B

106쪽

- 104 praestans queunt assurgere 1. Quanaobrem gaudiis cumulor vobisque, eximiae spei adolescentes, gratulor, quod Superiore anno ad exitum vergente publicum in graecis litteris tentamen inivistis, Demosthenem et Homerum ad grammaticas et rhetoricas leges exegistis, si quid dissicilius intercidisset e vestigio enodastis, eorumque sententias italis sententiis subiectis commode evolvistis. Fixum vobis immotumque sedeat, ut ex me Saepenumero accipitis, eo uberiores e vestris studiis fructus percipi, quo arctiori vinculo graeca latinis de-

terae fugiant incurios; vos in hoc studium in quo estis, incumbite, ut vobis honori, patriae praesidio, rei publicae dignitati esse queatis: vestrisque saepe animis Horatii praeceptum recursetu Vos exemplaria graeca si Nocturna versate manu, Versate diurna a. n

M. Antonius Muretus cum graecum carmen M. Antonio fratris silio mitteret, his eum verbis compellat: a idem in graecas lingua experiri volo; sine qua saepe audis ex me, latinam man-B cam et mutilam esse, nec satis uberes ex ea fructus percipi' poSSe. BErasmus in eamdem ac Muretus concedit sententiam: a latin nam eruditionem citra graecismum mancam esse et dimidiatam. BEpist. LXXV, oper. tom. III. edit. Lugd. MDCCHI.' Temporum testis et veritatis nuntia historia nos monet, latinas nostratesque litteras in europa rossoruisse, cum seculo XV graecae in eam litterae ceu postliminio remigrarunt. δ Horat. in arte poetica.

107쪽

Credo ego vos, placentini cives, mirari quid sit, quod in conspectum vestrum prodire, in hac virorum eruditorum corona, in tanta civitatis luce homo novus, nulloque vobis ingenii nomine commendatus ausim hodierna die e superiore loco vos alloqui 3. Nec vero mediocriter assicior, et modo non animum despondeo, cum nihil studiis vestris nihil vestra dignum expectatione haec mea Vox vobis ignota, atque ab hoc aditu laudis remota queat asserre. Quae enim duae res plurimum apud auditores pOSSunt, eorumque animos oratori adiungunt, eae contra me ambae faciunt hoc tempore, consuetudo et eloquentia, a quarum neutra praesidium mihi et perfugium patet. Quid ergo P audaciorne ego p minime. Aut enim detrectandum munus et

3 Cum Veronam ineunte mense novembri contenderem, Pla- 'centiae paucos dies substiti, ibique antistitis nostri hortatu hanc habui concionem; collegio praeerat vir phrsicis et mathematicis doctrinis, quas diu docuit, apprime imbutus, moribus facillimis, ingenio mitissimo, vitaeque innocentia amorem omnium meritus Barptolemaeus Bonelli: qui Florentiae honesto loco editus, sui desiderium Brixiae reliquit VII idus septembres an. MDCCCXLVII, Cum annum agerct LIX. 8

108쪽

roganti obsistendum, quod ab honeSlate abesse duxi, cum id a me illi contenderent, qui et auctoritate et benevolentia plurimum possunt: aut imprudentiae nota subeunda. Itaque malui in me prudentiam, quam Obsequendi voluntatem desiderari. At vero curarum, quae me in diversa agunt, molem relevat humanitas vestra et facilitas, viri praestantissimi, qui me apud vos brevi divertentem omnibus amoris significationibus complexi, non advenam sed accolam habuistis. Huc accedit, quod societatem nostram accitu vestro apud vos constitutam vestro praesidio munistis, vestra ope sirmastis, voluntate vallastis, novisque in dies singulos benefactis ornastis. Me enim silente, satis loquuntur amplissimi huius collegii parietes, satis sacra haec aedes per Vos Opesque vestras a squaliore ad nitorem novumque decus revocata. Cui benevolentiae ut eam, quae per me licet, gratiam rependam, hoc salebrosum dicendi munus haud plano invitus obivi. Nec vero qua de re apud vos foret disserendum, ancipiti mente diu mihi versandum fuit. Cum enim rhetoricae artis alumni sub anni exitum ingenii doctrinaeque specimen singulare ediderint, suique periculum non sine insigni commendatione secerint in re poetica, eiusque naturam callide vestigarint, partesque singulas acriter enuclearint: cumque ad hanc praeter ceteras artes excolendam vestros iuvenes naturae habitu agi et vehementius rapi didicerim: hac famae celebritate, hisce plausibus admonitus optimum factu duxi, morem bonae spei adolescentibus gerere, eorum Obsequi studiis, verbaque de re poetica su-

rure. Itaque mihi paucula de poesi delibanti gratulari posse iure videor, quod currentibus calcar subdo eaque in urbe Sermonem instituo, in qua de manu haec laus in

109쪽

manum transmissa novis in dies accessionibus amplificatur. In ipso enim orationis vestibulo atque aditu vestra mihi occurrit academia; e qua cives vestri Salicetus, Thebaidus, Fulgosius, Ρa verus prodiere: Occurrit Aloisius Cas- sola Leonis X aures suavi carmine demulcens, et torque aureo ab eo donatus; occurrit Constantius Landi ab Amasaeo ad omnem humanitatem institutus; Antonius CornaZZani res gestas S sortiadum carminibus persecutus, Georgius Valla rhetor, quem poeticas leges suse Ornateque evolVentem Veneti, patavini, papienses, bononienses praemiis laudibusque certatim honestarunt L Horum mihi obversantur

imagines: horum voces exaudire, horum interesse sermonibus, horum mihi videor hortatibus ad poesim oratione mea attingendam impelli. Itaque mihi in animo est evincere, nihil poesi, si originem spectes, divinius, si naturam pulcrius, si sinem utilius inveniri. Ad propositum veniamus. Antequam puriores Veri sontes adeamus, ex quibus recta de poeticae facultatis primordiis sententia ducitur, non abs re erit, graecorum mentem rimari, quae licet sa-hularum involuta commentis, liquido tamen aperit, quid senserint. Nulla ars eorum iudicio sanctior, nulla maioribus devota mysteriis, nulla quae ad Deum propior accedat, quam poesis; haec Deum seri auctorem, primosque Vates numero mortalium eximit, caelitumque ordinibus inscribit. Et sane Plato poetas sanctos habet, Dei nuntios, Dei interpretes: eos Dei amatu autumat excitari, Dei appulsu ad canendum agi, eorumque in animis a Deo iniectam

Τiraboschi, Storia delia letteratura italiana, tom. VII part. I. POggiali, Memorie storiche di Piaconga vol. VI.

110쪽

- 108 et inclusam praesagitionem suturi L Apollinem poetarum

ducem et auctorem, et musas, quae carminibuS praesunt,

Jove satos sabulantur 2. Plectrum, fides, sistulam, modosque musicos quibus sociantur carmina, a diis inventa primosque in usus deducta serunt. Me non fugit, vosque non latet, haec ludicra graecorum ESSe commentR. At enim viri eruditissimi, quos inter memoro Angelum Politianum et Ioannem Vincentium Gravinam, contendunt siclilio sabellarum obtegmine non vulgarem veritatem obvolvi. Veteres enim philosophi, ut morem ingeniis hominum gererent, quorum oculos vividior veritatis fulgor perstringehat, sese in sabulas coniecere, harumque obtentu veritatem hominum animis inseruere. Itaque si cortice siclitiisque involucris sententias eorum exuamus, Si quid rectum,

' Plato in Ione pag. 350, vol. I, edit. Henrici Stephani. In eadem est mente Tullius pro Archia, ubi poetas sanctos appellat, eosque divino spiritu assiari contendit Ovidius lib. VI Fast. carm. VI.a Est Deus in nobis: agitante calescimus illo: s Impetus hic sacrae semina mentis habet. BHoratius lib. I sat. IV. a Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque Osn Magna sonaturum, des nominis huius honorem. nTullius disput. tuscul. Iib. III, cap. 21 et 23. Homerus Odyss. lib. VIII. vers. 334.

In Mercurii hymno, quem multi tribuunt Homero, vers. 534. Λpollo unus in Iovis consilium adsciscitur. Aeschylus Eumenid. Vers. 19.u Διος προ τος δ' ἐς t Λοξιας πατροet. BNuncius, et summi mens est genitoris Apollo.

SEARCH

MENU NAVIGATION