Panegyrici veteres. Interpretatione et notis illustravit Jacobus de La Baune Soc. Jesu. Jussu christianissimi regis. Ad usum serenissimi delphini

발행: 1676년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

quidquid olim suerat tolerabilis soli, aut corruptum est paludibus, aut scitatibus impeditum. Quin etiam ipse ille ' pagus Arebri gnus' manu seritur im

vida, cujus uno loco vitium cultura ε perexigua est: nam retro cetera, silvis& rupibus invia, securarum sunt cubilia bestiarum. Illa autem quae subjestas & usque' Ararim porrecta planities, fuit quidem, ut audio , aliquando iucunda, ' cum per singulorum fines continua cultura procursus sontium vallibus patentibus evehebat; nunc autem interclusis vastitate meatibus, quidquid humilitate sua suerat uberius, in voraginem &stagna' converritum. Ipsae denique vineae, ' quas mirantur ignari, ita vetustate senuerunt, et O ut culturam jam poeiae non sentiant : radices enim vitium, quarum jam nescimus aetatem, millies replicando congestae, altitudinem desitam sero

bibus excludunt, & ipsam propaginem non debitam , sed obtectam , produnt imbribus eluendam , & solibus perurendam. Nec possumus, ut ' Aquitanis, aliisque provinciis familiare est , novis vitibus locum ubique metari ; cum supra saxa perpetua sint, infra humilitas pruinosa. NOTAE.supra pan. s. n. 14. not. 6. 4. Paetur inebrenis. J Pagus non tantum sumitur pro villula , ubi aliquot rusti eorum cata coniunctae sunt , accipitur etiam pro toto iurisdictionis tractu Quo sensu Caesar I. a. de b d Ga I scribit Hel. vetiam totam in o. divisam pagos , hodie II. numerantur , quos cautones ap pellamus. Sic Dionysius agrum Romanum ait suisse in tractus quosdam distributum. Arebrentu autem est pagus Aiduorum cir.ea Ararim fluvium. F. Manu seruin inυuia. J Ita extat in aliquot veteribus exemplaribus , id est, aegre admodum seritur. In Puteana edi

tione est manifertur invidia.

o. Perexigua J ita legit Acidalius pro prupicua est. T. Ararim. J Araris. La Sama de quo flu

g. Perrecta planιties. J Augustodunumas mente O me te mentibus elevatur M. - a s a septentrisne vero . er eccuente vi 2btio deprimitu ι saltem in ea uis me ise atem a qua planitus amisissima in septen-νrionem ad Φπuudinem ra misie passuum , ubi undequaque tontes, rivuli ue circum unt. me Bartholomaeus a Cha sse neci inso gla. me mundi eoalega M. I x eap. 6o. Plura de

AEduensis urbis origine, dignitate . de situ videri possitiit apud Petrum a sancto Juliano , dc Joannem Munerium, qui ambo commentarios eam in urbem ediderunt.

s. Cimi per svulorum fis i. J Sensus est:

cum assiduo cultu humum aut lapides hine de inde aegerendo , veluti canales quidam ad artitudinem aliquam attollebantur , quibus per patentes valles in singulorum terras sontes induceren

tur.

Io. Conversum. J Adde s. sensus erit: Nunc autem quidquid propter humilitatem loci melius irrigatum ab his aquis fuerat I adeoque & pinguius de uberius,

id omne mutatum est in atram quandamae lutulentam voraginem. II. xυι- mirantur ignari. J Id est, vineae litas mirantur, qui ad luxuriam quandam oliorum , Ac ad sarmentorum inutilem silvam attendunt, ignari quid in iis vitii lateat.12. Radices enim. J Radices millies reastinatae tantam fibrarum & surculorum tuam egerant, ut scrobes ad debitam altitudinem fodi non possent . proindeque ipsa vitium propago non satis obtecta, vel corrumperetur imbribus, vel solis ardoribus ureretur. Pro ipsam propaginem uendebitam , sed obtectam , lege ipsam rvagi

nem non eblectam. Vox enim ribuam e su

periore versu in hunc haud dubie irrepsisse notat Cl. Putemus , nisi sorte eum Li vineio legeris non Hiram , sed εbtecta is nempe leviter oce.i3. - - ris. J Populi eam Galliae partem incolent , quae Garumna, mona

252쪽

VII. Nam quid ego de ceteris civitatibus illius regionis loquar, qui

bus illacrymalle te, iple consessus es p vidisti enim non ut per agros aliarum urbium, omnia fere culta, aperta, florentia, vias faciles, 'navigera sumina ipsas oppidorum portas alluentia ; sed statim ab eo flexu, e quo retrorsum via ducit in Belgicam, vasta omnia, inculta, squalentia, V muta, stenebrosa ; etiam militaris ' via sit confragosa, & 'alternis montibus a dua atque praeceps, ut vix semiplena carpenta, interdum vacua transmittat. Ex quo sepe accidit ut obsequia nostra tarda sint, ' cum paucarum frugum nobis dissicilior sit evectio, quam ' ceteris plurimarum. Quo magis, Imperator, pietati tuae gratias agimus , qui cum scires itinerum regio- ionum nolitarum aditum atque aspectum tam foedum tamque asperum, tamen illo deflectere, & urbem illam sola opis tuae expectatione viventem

illustrare dignatus es. Boni principis est libenter silos videre selices ; sed melioris invisere etiam laborantes. Dii boni l quisnam ille tum nobis illuxit dies.' iam enim ad praedicanda remedia numinis tui ordine suo per- Is venit oratio, cum tu, quod primum nobis signum salutis suit, portas ipsius urbis intrasti ps quae te habitu illo in sinum reducto, & procurrentibus utrinque turribus.amplexu quodam videbantur accipere.

multitudo, cum solitudinem ex vicino monte vidisses. Omnes enim ex agris 2; omnium artatum homines convolaverunt, ut viderent quem sapeistitem si

bi libenter optarent. Quod enim' ad propagandos aliorum principum t δε-

d Cum pavea eibaria transportare nobis sitae Iciliis, quam aliis longe plura. e Nunc eursus realionis ea derimu es ,

ut commemorem qua remeras attulerit his malis tua male δ.

i. Ceterir eivitatibu3. J Augustodunum erat Iduensis ditionis eaput, cui suberant aliae civitates, ut ex Tacito supra proba

vimus.

Livis. Cum enim viae militares planxiae ubique soleant, de ad eomportandos commeatus faciles, vel via militaris apud.Eduos erat confragosa , quod maxime facit ad regionis illius exaggerandam miseriam.

3. Tarda sint. J Ut si quando obsequii

nostri ratio exigit ut cibaria tibi di commeatus afferamus, non nisi aegre & tarde id fiat, atque serius quam Vellemus. 4. ceteris plurimarum. J Non videtur abs re huie loco attexere quod Cha δε- naeus hoe loco addit ex MS. Houm loco rum , Imperater , ingemam es hvufiniat , ut te rerum astinum nan harrans loca fit summi

beneficii , recreas vero plane non hominis, sed divinum ερ- omnes fatebuntur, nor propriobmevolentia colemus sempiterna. s. Dιnerum J Fortasse abundat vox ista. . obviam effunderat. J Constantini in Augustodunum urbem ingressus. α δ prvaganaeos. J Anton. Sehonovius addit annον. 3. Soloni verborum more. J Variae erant eiusmodi acclamationes. Nam apud Te tuli. Apologet. acclamat populus: De πο- E e ii

253쪽

G26 EU MENII GRATIAR. ACTIO.

Lnni verborum more juratur tibi, Constantine, soli, ultra omnium n strum fata victuro: ' secure vovemus, cui tam longa aetas propria debeatur. Magna est profecto vis post diuturnam aegritudinem atque incestitiam surgentium gaudiorum. Caluit in nobis ultra vires nostras animus ad laetitiam, 5 & quodam praesagio futurae felicitatis elati, tanta te exultatione suscepimus. A quasi jam indulgentiam quam daturus eras haberemus. Exornavimus vias quibus in palatium pervenitur paupere quidem supellectile: sed= omnium signa collegiorum, omnium deorum nostrorum simulacra protulimus pauci csima clatorum instrumenta modulorum, per compendia saepius tibi occumro sura protulimus. Divites nos crederet , qui veritatem studio aestimaret. Sedenim providentiam tuam latere non potuit, quamvis bene dissimulata paupertas, intellexisti ossiciosam&honestam inopum vanitatem. IX. Sponte nos ad numinis tui aditum vocas; sponte affari, sponte quid opis desideraremus, interrogare dignatus es. Haec sunt, Imperator, vera aue beneficia , quae non precibus efflagitata , sed ex voluntaria tua bonitate proveniunt, & citra ullam ' petendi molestiam, adipiscendi voluptatem dederunt. Neque enim parvi negotii est imperatorem totius orbis pro se peculiariter rogare, sub tantae 'majestatis aspectu perfricare frontem, vultum componere, confirmare animum, verba concipere , trepidanter diato cere , apte desinere, expectare responsum. Has omnes dissicultates, Imperator , verecundiae nostrae remisisti, non solum ultro percunctando, quid remedii posceremus, sed etiam ' tibi ipsi suggerendo quae nos iaccbamus, dum nos jacentes ad pedes tuos clementissimo attollis affatu.Vidimus miserico diam tuam humentibus oculis eminentem.Ibant per haec ora lacrymae, nobis

23 salutares, tibi gloriosae; & nos invicem jam dolore discusso flebamus gaudio.

Nain sicut agros diuturno ardore sitientes expetitus votis imber' ubertat;

INTERPRETATIO. a Ammus laetitia gessite. t accepturi eramur. b seuas Iam frueremur bens. is . quod a Tecum ipse di Mondo.

sris annis tibi Iupiter augeat annar. Apud Senecam ep. 3 i. ct 7 i. Tanto melior , fue pira, & l. 6. natur. Quaestion. Vade fortiter . vari feci. iter. 4. Secure vovem in. J Tutum est tibi longos annos precari: haud dubie enim vota nostra implebuntur . si quidem tibi etiam absque votis nostiis longa aetas debetur ut optimo principi. I. Ommumsgna coPegiorum. J Adducor n. cile ut putem in collegiis eruditorum hominum signa & imagines asservari solitas. Nae vero prolatae sunt ad solennem Constantini ingressum exornandum.1 P.tendi in Iliam. J Vetus est effatum

nihil canis enia, quam quos preci emendam s. Et vero beneficii sui gratiam extinguit. qui non votum rogantis occupat. Vide Senecam de Mneficiis. a. me satis ast ectu. J Gruteri emenda. tionem in contextum inserui, pro eo quod erat antea mayestatu Urαι.

3 Remisissi. J Fiequens apud eius aevi

scriptores loquendi modus. Ita pan- II. n. I 8. Parvi autem, Imp rator . pat- esse bene

ficu , quo rogandi miis periculum remsisti . Ubertat. J Lege erat, ut supra pari. Pω u n. 3 . quem tu consule.

254쪽

Ita lacrymae tuae pectora nostra gaudiis irrigabant: ut quamvis nefas esset te sente laetari, vinceret tamen gratulatio religionem, cum lacrymae illae pietatis essent indices, non doloris. X. Et haec quidem nobis ad summam gratulationem susscere potuissent, etiamsi remediorum nostrorum spem distulissξs, & quibus nos opi- p. bus levaturus esses, dubium reliquisses e sed tam promptam te est natura bonitatis, ut quod pia mente conceperis, statim voce declares. Sic ingenui largique sentes ut ubique prosinu, ire festinant ; sic celeriter in terras' coelo missa perveniunt; sic denique divina illa mens, quae totum mundum hune gubernat, quidquid cogitavit illico fecit. In quo tamen , Impera- io,

tor, si consilium V amici callidio is admitteres , esset quod fortasse reprehenderetur; nimium te scilicet facile ea quae sis tributurus aperire, & sine ullo artificio cito promere, quae sperari aiu debeant. Nescis, Imperator, tua commendare beneficia ; praestandi celeritate occupas tempus optandi. Sed enim indulgentiae celeritate vicisti, Imperator , ipsa elementa quibus is, animamur & vivimus. Diu venturi hominis partus optatur, diu vagitus inconditi locuturam disserunt vocem ; diu fruges hyems cohibet, ver elicit, .

sti ; tu fructus meritorum tuorum statim nos metere, & in conditis r ferre iussisti. Relevaturus censum, definisti numerum. Reliqua debita re- rci, missurus, quantum deberemus interrosasti. Quae interrogatio manifesta

promissio fuit. Nam eum is qui omnia potest quid sibi debeatur interro. gat, non curiose percunctatur ut stiat, sed liberaliter cupit audire quan.

tum remittat.

XI. Separate igitur utraque dicam : neque enim quasi 'per saturam ΣΠ confundenda sunt tanta beneficia. Septem millia capitum remisisti, quar-

INTERPRET ATIO.

a Ab asutura asiquo peteres.

i. Coela mitis. J Tale illud pan. 7. n. s. ua inquam , ilia mallestas. quae Iovis subiecta nutu , nec Iridi deum nunciae , sed pennii

commissa victoria. tam facile te comitata est, quam cito ad terras caesa missa per emunt.

L. Amici eaadiaris. J Re neci vocem amici quae abest in editione Puteana. 3. Socidat. J Uirg. Georg. l. I. I79. Are

tum primum cretassidanda tenaci. . Ematurat. J An maturat.

. Et in canaetis referre. J Metaphora ducta a mei Ioribus, qui non simul, metunt , de messes condunt in horrea. Mos autem bonorum principum semper fuit , attritis bello, vel alia calamitate civitatibus ae provinciis, onerum fistalium vetacatione aut indulgentia subvenire. I Per saturam. J Satura. ut Festus I. i 7. scribit, erat cibi genus ex variis rebus condi istum, vel secundum aliorum interpretatio nem genus carminis, in quo multis de rebus coniunctim de eonfuse disputabatur: ex quo satura lex quae multis aliis conserta legibus olim dicebatur ; vel νέως πτ α περιερον, M est , lex quae de pluribus rebus loquitur. Dicta a copia rerum . quasi a sa

turitate. Hinc satyrae nomen , quod viti rum genus omne insectetur. Inde etiam saturum carmen.

a. Septem mira capitam. J Capita sunt i

255쪽

M8 EUMENII GRATIAR. ACTIO

tam amplius partem nostrorum censuum ι & tamen utrum susseeret hoc nobis saepius requisisti. O nos utrumne verecundos dicam nimium , an satis gratos λ qui reticuimus, has mus , ' indulgentiae tuae ample fluenti m dum fecimus. Plus adhuc praestare cupiebas, si ausi fuissemus exposcere. 3 Quantum sit hoc, Imperator, beneficium, quam necessarium nobis,' quam utile etiam devotionis ossiciis , non queo satis dicere. t Remissione ista septem millium capitum, viginti quinque millibus dedisti vires,dedisti opem, dedisti salutem ; plusque in eo consecutus es quod roborasti,quam recidisti in eo quod remism. Quater tantum tibi firmum certumque redditum est,

io id quod irrito petebatur. Siquidem desperatio perserengi debiti etiam id

quod dari poterat inhibebat, nec erat ratio conandi, cum non esset spes ulla complendi. O divinam, Imperator, tuam in sananda civitate medicinam i Sicut aegra corpora & onerata stupentium torpore membrorum, resecata aliqua sui parte sanantur, ut imminuta vigeant quae exaggerata torias pebant; ita nos nimia mole depressi, levato onere consurgimus.

XII. Nescit taxare indulgentiam tuam, qui te putat septem millia capitum sola donasse. Donasti omnia quae stare secisti. Quanquam enim

adhuc sub pristina sarcina vacillemus, tamen levior videtur, quia non omnis persertur ': 'exonerandi praesumptio dat patientiam sustinendi. Certe Sc,o nunc liberi parentes suos chariores habent, & mariti conjuges non gravate tuentur, de parentes adultorum non poenitet filiorum, quorum onera sis bi remissa laetantur. Ita omnium pietas ' olim fella respirat, & suos quem que juvat numerare securum,' cum plures adjuvant obsequia paucorum.

INTERPRETATIO.

a Temperationem adbibu-- bberalitati tuae largitιν sese e Menti. b Quam utile etiam ad praestanda obsequia, quibus tibi devovemur inregra. a AE mare. b Septem ismarum mssia beneficio eamplexnm esse. Complexin ea omnea quar pendendo tributo pares scisti. . e Riducia certa levatimis oneris. d Antia oppressin. e Cum mνθιιudo capitum singularum re

minuit.

tur. Glossae veteres ι Tributum capitulare νωνκεφαλωος φ Is. 3. Remissime ista. I xxv. mille homines centum pendebant. Itaque huic eidem numero cum quartam amplius centus partem remisisset . dedit vires as. millibus: effecitque ut minore suo incommodo deinceps tributum lverent. 4 Plu rua is eo consecutis ex ' Plusque tibi consecutus es sublevando alios . atque ut faciluis censum pendere possent esficiendo . quam tibi ademisti suum septem millibus tributum remittendo. s. R ater tantum m. J Rotundat numerum e nam quater septem xxv m. eonficiunt i Augustoduni vero censa dumtaxat erant xxv. millia capitum. Hunc autem locum alii alio modo legunt, sed male mea quidem jud O.

6. Exari rata. J Alii Iegunt exacervata alii exacerbata. I. stula non omnis perfertur. J In editione Puteana est quia nemo vicino praesertin. Alii sublata voce nemo legunt quia nemo praeser tur. Acidalius quia non omnis perra seretur. Alii quia non perferetur. Ex his, omnibus

contemtris ita mihi restituendus integritati visus est locus. a. Exantrandi. J m Utias.

256쪽

Quo magis spe futuri temporis elevamur. Recreatur animus securitate praeteriti remissisque reliquis nihil est quod respectandum timendumque sit, 3 quod aliquid virium vcnturis pensitationibus necet. Ita duorum tem

minimum, brevi labore transigimus. Nam cum praeteritum tempus pro smodo suo longum, futurum autem infinitum 'sit; praesens tempus breve,& semper in partem utramque, mutabile, cum & a praeterito relinquatur.& transeat in futurum ; unus hic annus prope sensum non habet dissiculatatis , duorum temporum indulgentiis coarctatus, & quasi terminus quidam postus felicitatis & utriusque ' confinis, quae nos & praeterito libe- Ioros facit, & in futuro securos. XIII. Quin 'e annorum nobis reliqua remisisti. O lustrum omniabus lustris felicius L O lustrum quod merito hane imperii tui' aequavit aetatem l 'Nobis ergo praecipue te principem dii creaverunt, quibus singuiatis haec est nata felicitas, ex quo tu imperare coepisti. Quinquennalia tua no - Isbis etiam perfecta celebranda sunt.' Illa enim quinto incipiente suscepta, omnibus populis jure communia, nobis haec propria quae Plcna sunt. Praeclara fertur Catonis oratio Τ de lustri sui felicitate. Jam tunc enim in illa vetere republica, ad censorum laudem pertinebat si lustrum fellis condi- 'dissent, si horrea messis implesset, si vindemia redundasset, si oliveta lar. 2o a fluxissent. Quid ergo nos convenit gratulari de hoc indulgcntiae tuae ustro 3 lustro λ quo licet nulla frugum cessarit ubertas, fecisti tamen ut omnia videantur fuisse largiora quam fuerint. Valet enim nos tantum habuisse; quantum debere desinimus, valet plena fuisse horrea, plenas cellas, cum in nullis reliquis haei eamus. si Hoc nobis est ista largitio quod terra mater frugum, quod Iupiter moderator aurarum. Quidquid illi parcius

dederant, nobis tamen ex beneficio tuo natum est. XIV. Quaenam toto orbe terrarum auri argentique metalla tam Iarga sunt, quis Tagus , qui sive Pactolus tanto fluxerunt auro, quantum I N T E R P

s Et rami r iis qua solvenda restabant , nihil os quod cavendum sit. g αρσου aliquatenus minuat saeuitarem solvendi in pesterum tributi.

3. Unum. J Praesens videlicet tempus, atque id minimum. 4. finis. J Legendum alii putant eam fui vel cen ium. I. AEquarint atatem. J Lustrum imperii tui. a. Ilia enim. J Consere Quinquennalia Constantini , cum remissione tributi in. E T Α T I o. h Et a praeterito LM atur. i Et inter ut frue temporis er mediar. a Nesra praecipue causa.

quinque annos, quam singulis eoncessit.

quod sciam . extat illa oratio laudatur tamen a veteribus grammaticis.

4. Larga fluxissent. J An large Ps. Cum in uins recrura. J Cum expediti simus eura solvendi, quod reliquum erat. 6. me nobis est. J Tua illa liberalitas --

257쪽

i;o EUMENII GRATIAR.' ACTIO

Iiberalitate tua consecuti sumus non enim majoris est muneris abs te accepisse. Quin imo, quanto est durius extorqueri, quod proprium fuerit, quam non acquirere quod fuerit alienum ; tanto dulcior est remissa ibi vendi necessitas, quam lucrandi optata commoditas. Quam multi, Impe-3 rator Auguste, quos inopia latitare per saltus, aut etiam in exilium ire

compulerat, ista remissione reliquorum in lucem exeunt, in patriam rς- vertuntur, desinunt pristinam accusare pauperiem, desinunt odisse agrorum suorum sterilitatem, resumunt animos operi , praeparant culturam, melioribus annituntur auspiciis, revisunt domos, referunt vota templis Io Praesertim cum tu omnium nostiorum conservator adveneris , & quasi' ille majestatis tuae comes & socius, sagrabit tota civitas, gaudiis perstr pet, & cum proficisceris fortasse retinebit. Dabis enim veniam amoris nostri contumeliam feres. Omnium sis licet domini urbium , omnium

nationum, nos tamen etiam nomen accepimus tuum jam , non antiquum.

Bibracte quidem hucusque dicta est Julia, Pola, Florentia : sed Flavia est

civitas atavorum.

INTERPRETATIO.

a Pravari per vim est.

bis instar est abundantis terrae, oce. . Eti maiestatis tu o. J gruem velit, inquit Livineius , non expedia : Forsitan Faustum e Minervina filium. Acidalius legit : er pietas uia majestatis tuae comes . erc. ut pietas vocetur benignitas illa qua Constantinus in Flavienses erat usus. 3. Amoris nostri contumeliam. J Quod eum injuriosum tibi esse videatur, tamen ex amore tui iaciemus. , T AF. 4. Bibr. Id qui lem. J Hoe est . inquit V lsas in sua naritia GaIi trum, Bibracte quidem in AEduis , ut & l oti l striae . & Florentia Tuscorum a Julio Caesare nomen acceperunt.. dc Dois sunt cognominatae : at ei vitas AEduorum primaria , nimirum A iusto unum, a Flavio Coni tantino , 5c Flavio Constantio . restitutoribus suis Flavia , incolae Flacienser appellantur.

AD PANEGYRICUM IN

DE AUCTORE

E T QSO LOCO AC TEMPORE

PRO NUNCIATUS SIT.

HAbita est haec oratio anno Christi

3 3. post Maxentii cladem , mense opinor Ianuario, Treveris, antequam Constantinus . inde ad pacandos Germaniae tumultus discederet. Auctor incertus. Tamen Cl. Puteanus hunc Naaario tribuit:

N. , inquit . inficia ex Ibla . loco panegyrici meaerii constantina dicti qui se imcipis : Non commemorabo, isqvit, hie tectas continuis stragibus ripas, non Oipletum acervis corporum Tiberim: perstringi haec satis est, quod Ze pridie prolixius milia dicta sunt. Nempe in bac ipsa oratisne , qua D sui Hsriatur prassi , quo Maxent rus dι-

258쪽

co Ns TANTINO AUGUSTO. 23

sYNOPSIS PANEGYRICI.

IN EXORDIO. Accessurum se ad imperatorem laudandum negas, nise

nefas esset ei, quem propter res leviores Iaepe laudasset, propter recuperatum imperium non gratulari. DIs TR Isu TIo I. Oram fortiter Constantisin adversus . taxemtium bellum susceperit. I I. Quam feliciter confecerit. Ι. PAR s. Dissuadentibus amicis, auspiciis adversantibus, imperilsociis paene desperantibus , cum quarta tantum exercitus parte Alpes transgressus, iturus abesus hanZes duplo plures, cataphractos, , pro facinorum conscientia nun quam cessuros, n. a. in axentium Severus, Galerius, ct Maximi us adorti erant cum ingenti exercitu , omnes infeliciter , n. s. Sed pro Constantino justitia pugnabat. Hujus virtutes cum Maxentii vitiis conferuntur , n. q. II. PAR s. Se usium, D. F. Taurinos, α 6. Mediolanum, n. T. Veronam, n. 8. Aquileiam capit , ubi ex pertinacioribus alios morte asscit, alios statis in vincula mutatis constringi jubet, n. ii. Hicto ad septimum ab urbamilliare Maxentio, eoque inter fugiendum e Milvio ponte in Tiberim eastam, D. I . victor ct triumphans in urbem ingreditur , n. I9. Quam di ilis simia, Maria, ct Syllae . n. 2 o. Quam clemens erga cives, erga mittes bonus, quos vid toriarum socios habiturus in inferiorem Germaniam secum de ducit. n. 2I. Constantia gloriam superat , n. 2 . Ob qua omnia singulantas a senatu honoribus donatur, n. 2y. IN FINE. Iovem precatur pro aeternitate Principis, n. 26.

INCERTI

PANEGYRICUS,CO NSTANTINO

AUGUSTO.

I. T r Nde inibi tantum confidentiae, sacratissime Imperator, ut post tot disertissimos homines, quos & in urbe sacra, & hic rursus audisti, dicere auderem: nisi nefas esse ducerem, & com

259쪽

i; 1 INCERTI PANEGYRI Cus

missi cuiusdam sacrilegii religionem vererer, si is, qui semper res a nimia ne tuo gestas praedicate solitus essem , haec tanto majora pristinis silenticillaeterirem; per quae non pars aliqua servata, sed univerta sibi est respu-lica restituta Neque enim ignoro, quanto inferiora sint ingenia noli ras Romanis. Siquidem utine & diserte loqui illis ingeneratum est , nobis elaboratum ; & si quid sorte commode dicimus, ex illo fonte & capite facundiae 'imitatio nostra derivat. Sed quamvis conscius mihi infirmitatis ingenitae, & inchoati potius studii quam eruditi; cohibere me silentione rueo, quo minus de recuperata Urbe, imperioque Romano, q& tamem ex diuturna convulsione solidato , & ipse aliquid coner effari r ut

inter tantos sonitus disertorum mea quoque vox tenuis exaudita videatur.

Etenim si in rebus bellicis ipsisque praeliis non solum 'tubar ac litui, sed

etiam Spartanae tibiae incentivum aliquod seruntur habuisse; credo , quia magnos animos parvo licet modulo sussicit incitarit cur ego in me de tuo is favore dissidam , q ut sermonem meum studio potius tui cultus quam suis viribus metiaris p Experiar igitur , ut postum , quanquam ρ oppletis auribus tuis, ut sic dixerim, iniusurrare, sine aemulandi fiducia cupidus imitandi. II. Ac primum illud arripiam , quod credo neminem adhue autumio fuisse ; ut ante de constantia expeditionis tuae dicam . quam de laude victoriae. Transacto enim nutu adversi ominis, & ossento revocati, utar libertate erga te nostri amoris, quem tunc inter metus 3c rei publicae vota suspendimus. Tcne , Imperator, tantum animo potuisse praesumere, ut bellum tantis opibus, tanto consensu avaritiae, tanta scelerum contagi a I ne, tanta veniae desperatione constatum, quiescentibus cunctantibusque

a Imitando dolor nemus in nostros usus. b Et frmato post muliorum annorum via

lausus.

. Ita ingeneratum est. J Nobis ingenera. ta dicuntur. ad quae facti videmur a natura,fie ut nullo nobis labore constent: elaborata vero ea quae non sine magna con

tentione eruimus.

3. Retuperata urbe. J Post Maxentii clade. Tubae ac licui. J Hoc differunt quodisia recta esset, lituus incurvus, illa peditum foret , hic vero equitum: saepe tamen proin scue accipiuntur ab auctoribus s. Spartanae idiae J ΛMonsensuM ως cc. I .acedaemon i non ad tubarum fiagorem . sed ad tibiarum de lyrae modulas cytharaeque, praelium inibant. Pausad Ut erationem meam a limer potiar ex Ita dia tibi placendi , quam ex sua tenuitate. a Nam praeternus oc metu quem incutiebat in eluae auspiciam , er e res ι quae fuit

in eodem iteranis. T AE. ni, in Laconicis. Plutarchus mρὶ μουσαοῦς. 36. Ontitu J Aliorum oratorum sermo

nibus.

I. Tramfacta enim nutu. J Id est, significatione adversi ominis. Alii legunt metu pro nutu. Mox pro σὸnse legam efensa , vel offensione. Insta dicit eontra Haruspicum monita id bellum esse susceptum: quare crediderim primum ductum esse auspicium. quod adversum fuit, tum illud idem revocatum ac repetitum, iterum adversum suisse. Hoe.dc ea quae consequuntur .huic loco. qui multum vexavit interpretes , lucem affercnt.

260쪽

tune ' imperii tui sociis, primus invaderes Z Quisnam te deus, quae tam praesens hortata est majestas, ut, omnibus fere tuis comitibus de ducibus non solum ' tacite mussatilibus, sed etiam aperte timentibus, contra consilia hominum, contra haruspicum monita ipse per temet liberandat Urbis tempus venisse sentires Habes profecto aliquod cum illa mente dia svina, Constantine , secretum, quae, delegata nostri diis minoribus cu ra , uni se tibi dignatur ostendere. Alioquin, sortissime Imperator, sicraue, cum viceris, redde rationem. Rhenum tu quidem toto limite litis exercitibus tutum si reliqueras ; sed hoc majores pro te suscepimus metus, quod nobis potius quam tibi consulebas, nostramque pacem Iomagis quam bellum, quod aggrediebare, firmaveras. 1 II. Nae tu, Imperator, nimio nostri amore nescisti ad securitatem nobis vere providere ; 'qui non omnia tecum' arma movisti , cum tua conservatio, salus nostra sit. Et quid opus erat ipsi Rheno instructis &militibus de classibus, quem jam pridem barbaris nationibus virtutis tuae is terror obstruxerat λ An ostentare voluisti diligentiam tuam, 'divisis costis inter custodiam pacis & belli a aut etiam iactanter & gloriose probare berandae Urbi te sufficere cum paucis vix enim quarta parte exercitus contra centum millia armatorum hostium Alpes transgressus es: ut appareret penitius considerantibus , id V quod nos flagit in amore trepidantes , non io dubiam te, sed promissam divinitus petere victoriam. Duxerat magnum Severus exercitum, &Τhostem suum perfidia dcfertus armaverat. Majo-

nius; Duces, multarum civitatum rectores

erant, quae singulae suos Comites habe

rent.

. Tacite mus tibis. J AEneid. t. 46. sed dicere mussant. AEneid. II. 637. Mussat rex ira Latraria . . Centra haruspicum monita. J Haruspices vates suere vel Hetrusci .vel ab Hetruscis haruspicinam edoctia quorum ars in eo praecipue versabatur, ut inspectis victimis sutura praenunciarem. Qui autem vocem illam ab hara seu ab hostia sumpta in hara cum Do nato repetunt, haruspices scribunt: qui vero ab ariti eum Isidoro deductum volunt. ser

bunt aruspices. Quae hic sunt de infelici omine, de haruspicibus . de adverso auspieio , sortasse aecipienda sunt de Labaro, uod sub huius expeditionis initium Conantino visum est. Crucem enim mali apud Romanos ominis fuisse, nemo opinor nescit. De prodigio illo vide Constantim vi. tam ad annum 3O7. 5. Reherae M. J Maiorem exercitus pamtem ad Rhenum adversus Francos tutandum reliquerat. i. Arma J Copias, exercitus.

a. Davi' casu. J Aliis ad Rhenum relictis. aliis in Italiam ductis. 3. Hostim suum. J Maxentium, adversus quem Severus Ca lar a Galerio Augusto missus. Maxentii artibus proditus a suis. raptim sugere necesse habuit pene solus . niox vel Ravennae, vel Romae in via Ap

SEARCH

MENU NAVIGATION