Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

171쪽

bus, quae novi mune gignuntur, ea excellunt . Ae quietae quidem tivitati optimum est institutis stabilibus uti; qui vero multis occurrere coguntur, ii multa nova excogitent necesse est: coque Atheniensium res propter varios illorum conatus magis, quam vestrae renovatae sunt. Verum sit in hunc usque diem vestra cunctatio definita , ferteque cum aliis, tum vero Fotidaeatis auxilium ita, uti polliciti estis; atque in Atticam confestim impetum facite, ne homines amicos, cognat que vestros inimicissimis prodatis, reliquosque nos ad aliam aliquam amicitiam per desperationem detrudatis: nec enim ea in re quicquam aut in Deos foederis testes, aut in homines, qui audituri haec sunt, Peccabimus: rumpunt enim foedus, non qui deiiituti ad alios se se sconserunt , sed qui , quibus auxilio se se futuros jurejurando sanx runt, eos destituunt. Quod si promtos praebere vos voletis, permane bimus: nec enim sine scelere vestram commutare amicitiam possumus. aut quemquam invenire , quocum aeque, ac vobiscum , consueverimus. Haec prudenter statuite ; dateque operam, ne Peloponnesum, cujus Principatum Obtinetis, minus amplam , quam a majoribus accepistis, habeatis.

ATHENIENSIUM

CONCIO AD LACEDAEMONIOS.

NON ob eam caussam, Lacedaemonii , legati nos quidem sumus,

ut socios vestros contra diceremus; sed ut, de quibus nos civitas misit, ea ageremus. Veruntamen, cum aud parvam nos increpantium vociferationem audierimus, adsumus et minime nos quidem , ut civitatum criminationibus respondeamus , quando neque nostra , nec vero illorum ad Iudices tamen oratio haberetur; sed ne vos tantis de rebus facile sociis adsensi, minus prudens consilium caperetis: & simul ad omnem istam orationem, quae habita est in nos , dicere volumus , docereque nos non immerito , quae pomidemus , tenere, &nostram non indignam esse civitatem , quae aliquo in numero habeatur . Ac valde quidem prisca commemorare nihil attinet , quorum auditionem magis, quam aspectum eorum, qui audituri sunt, testem habeamus. Medicas autem res , atque ea, quorum conscii vos estis, usurpare, quamquam molesta est carum rerum assidua praedicatio, tammen necesse est et etenim si ea , quae tunc cum periculo gessimus ,

172쪽

utilitatem habuerunt, atque ejus vos re participes fuistis , iniquum est , nos verborum fructu, siquis est, usquequaque privari: nec vero deprecandi potius quicquam, quam testifcandi, ostendendique caussa, qua cum civitate certamen vobis constitutum sit , nisi provideritis, verba faciemus. Itaque & ad Marathonem cum Barbaro nos manum Per nos conseruisse dicimus , & ille cum post rediisset , neque e usimpetum ullo modo terra possemus sustinere, universa civitate in naves imposita, classe ad Salaminam una cum caeteris decerta me : quae quidem res cum cohibuit, quominus , ad unamquamque singulatim civitatem classe adpulsa, Peloponnesum vastaret, cum illae contra lanaum navium numerum opem inter se mutuo ferre non possent; cujus quidem rei ejus ipsus factum maximo est argumento: navali enim pugna victus, ut qui non jam easdem haberet copias, confestim cum maxima exercitus parte domum reversus est. Quae cum ita ceciderint, aperteque intellectum sit , in navibus fortunas Graeciae constitisseis , tria nos ad eam rem maxime utilia subministravimus , navium maximum numerum , ducemque hominem prudentissimum , atque animi eximiam quandam alacritatem . Ac navium quidem quadringentarum numero duas tertias partes , aut paullo eo pauciores ; ducem vero Themistoclem, cujus in primis opera persectum est, uti navibus in freto confligeretur et quae res sine ulla dubitatione rem Graeciae publicam conservavit. Itaque eam ob caussam maxime ille homo peregrinus omnium , qui ad vos unquam accetarint , in honore apud vos fuit r animum vero summe pronitum , summeque fortem prae nobis tulimus , qui cum pedestribus copiis subsidio nobis venisset nemo , cumque reliqui ad nos usque jam in hostium esscnt potestatem redocti, statuimus, urbe relicta , corruptisque rebus nostris, commune tamen sociorum , qui reliqui erant , salutcm non deserere , Neque committere , ut dissipati inutiles ill s essemus, scd navibus consccnsis fortunam experiri: nec vero succensere, quod nos antea non du&nderatis. Itaque illud adfirmare possvnaus, non majus nos a vobis beneficium accepisse, quam deucrimus: vos enim, incolumibus etiam tunc Oppidis vestris, atque ut ca incolere in posterum vobis liceret, cum de vobis jam solliciti maximam partem, non de nobis essetis, nobis succurristis. Itaque quamdiu nos incolumes fuimus, subsidio non venistis: nos autem ea urbe, quae jam nulla erat , nos commovimuGProque eo, quod tenui jam spe tenebatur, decertantes, VOS pria MO-stra quidem parre, nosque ipsos salvos conservavimus . Quod si aut initio, ne agri vastarentur metuentes, Medo, id quod alii fecerunt, nos dedissumus, aut postea naves conscendere a utpote amissis j m

173쪽

omnibus bonis, ausi non essemus, nihil profecto erat, eur vos, cum audquaquam satis magnam pro hostium classe navium facultatem ha beretis , praelio velletis contendere, Omniaque illi sine ullo labore ex sententia successissent. Num igitur, Lacedaemonii, cum propter summam , quae in nobis eo tempore fuit , animi alacritatem , tum propter existimandi prudentiam , propterque imperium hoc , quod obtinemus , digni videmur , qui non tanta in idia apud Graecos simus r ec enim id ipsium imperium per vim occupavimus ; scd cum vos, quod reliquum esset cum Barbaris belli persequi recusaretis, socii se ad nos contulerunt, & , ut ipsorum duces in bello essemus, rogaverunt ; quod nos ad hanc usque diem reipsa primum coacti produximus, maxime quidem timore commoti , deinde dignitate , postremo

ctiam utilitate e nec enim tutum jam visiun cst , multorum odiis in nos excitatis; nonnullis etiam, qui defecissent a nobis, eversis ; cuin os non aeque atque antea amicos, sed suspectos, atque infensos haberemus, deposito imperio , in periculum nos committere ; praesertim cum ii, qui a nobis desciscerent, vobis se se adjungerent. Ncc vero accusandi sunt, qui in maxi in .s pericul:s utilitati consulunt . Vos itaque, Lacedaemonii, sic Peloponnesi civitatibus praeestis, ut Vestrum in ea re commodum propositum habeatis. Quod si imperio eo tempore in perpetuum , id quod nos Rcimus , retinendo , odia in vos concitassetis, exploratum habemus, cum sociis non sucus, ac nos sumus, molesti essetis, coactum vos iri, aut sortiter iliis imperare, aut ipsi periculum subire. Quare nihil nos mirandum , nihil a communi hominum consuetudine abhorrens fecimus , quod ει delatum nobis imperium recepimus , neque nunc gloria , metu, utilitate, maximis quidum rebus, inducti illud deponimus. Nec vero id adeo nunc primum ortum est a nobis, sed ita semper conaparatum fuit, ut pote tior imbecilliorem coerceat. Tum vero digni eo nobis videmur esse, ne vobis quidem secus judicantibus , quoad utilitatis quidem rationem haberi placuit; nunc autem ad honestatuin abitis, qua proposita, ne

reo tamen unquam, cui viribus aliquid consequi liceret, ab eo commodo obtinendo remotus est . Satis vero magnam laudem ii inere tur , qui cum , hominum secuti naturam, aliis dominantur, pro Pintentia non iniqui sunt. Itaque siqui ea , quae nos obtin mus , acue- perint , illos perfecturos putamus , ut qua nos sumus aequitate appa Teat nam nobIs quidem vituperatio potius , quam laus nostram ob aequitatem comparata cst . Quod cn m in rciuin contruetuIum controversiis cum sociis nostri juris iacturam facimus , quouque illi apud nos eisdem legibus judicio nobi Luna contundunt , litigiosi habu muri

174쪽

nec cuiquam in mentem venit cogitare , quid sit , cur caeteris , qui alibi gentium rerum potiuntur, minusque aequi, quam nos, sunt iis, quos in ditione tenent , vitio id non detur et nam ubi vim adhibere licui, litigare nihil attinet. At hi adsueti jam i equo parique jure nobiscum vivere, si paullum modo de eo, quod ipsi aequum esse opia nantur , aut propter nostrum judicium , aut propter eam , quae imperio comitatur , potent:am , aut quoquomodo imminutum fuerit,

non propterea, quod maxima illis pars remissa est, gratiam habent; sed aliquid ademtum esse aegrius scrunt, quam si a principio, repudiatis legibus, aperte injuriam facere instituissemus . Namque illud ne ipsi quidem sic disputarunt, inopem potenti non decere succumbere; sed nescio quo pacto circumveniri judicio se, quam vi cogi, iracum dius homin s ferunt: in altero enim par pari insuriam infert; in altero qui plus potest, imbecilliori vim adfert. Itaque cum a Medis multo tractarentur asperius, sustinuerunt; nostrum autem imperium acerbum videri nihil mirum : semper enim id , quod instat, praesensque est, iis, qui sub alterius ditione sunt, grave est . Quod si, sublatis

nobis, aci vos summa imperii redeat, nae vos benevolantiam , quam propter nostri metum collectam habetis, siquidem eam mentem, qua fuistis, cum contra Medos imperium brevi tempore obtinuistis, conser vatis , cclcriter uisundetis. Vos enim nec admisceri se alios vestris inter vos legibus permittitis, & qui aliquo exitis, neque iis ipfs utimini , neque iis , quibus reliqua Graecla vivere consue tit . Quamo rum etiam atque etiam deliberate, nec eni in parva res agitur, neque aliorum adducti voluntate , ac quercla proprium vobisnetipsis laborem imponite; atque in bello quam multa improvisa accidant, priusquam id susceperitis, prospicite : ubi enim longius ductum est zin graves,& acerbos casus desinere consuevit, a quibus reque utrique absumus, atque utram in partem evasurum sit , incertum , periculosumque est. Hi homines movendis bellis praepostere faciunt: rem enim praecipiunt, quod erat posterum: ubi vero Iam plectiantur, tum demum ad orationem redeunt. Nos igitur, qui nullo dum tali in errore neque ipsi sumus , neque versari vos videmus, edicimus vobis , ut dum integrum cst, dum rem capere utrisque consilia licet, ne foedus rumpatis, neve jusjurandum violetis et de controversiis autem jure ex foedere sdisceptetis. Si minus, Deos perIuru vindicus testati, qua vos PrMeuntes nos deducetis, ea vos belli auctorcs propulsabimus.

175쪽

PERICLIS.

IN pristina ego mea sententia maneo, Athenienses , Peloponnesis

cedendum non esse z quamquam intelligo, non eadem alacritate homines bellum, cum suadetur, suscipere, &, cum usus. venit , gerere

solere, sed adversis in rebus animo immutari consuevisse. Hoc igitur quoque tempore faciendum mihi esse video, ut non dissimilis fere sm auctor consilii . Quamobrem , qui mihi assensi fueritis, communi sententiae , siquid forte secus ceciderit , ut opem ferre memineritis, aequum erit; aut ne si ex sententia quidem successerit , ullam vobis prudentiae partem vindicetis. Fieri enim potest, ut adversi rerum casus temeritatem ipsi in se habeant, non minus , quam hominum cogitationes , eamque adeo ob caussam, ubi quicquam contra , ac ratio postulet, evenit , sortunam accusare solemus . Lacedaemonii igitur cum jam antea inimico se se in nos animo esse praeseserebant, tum vel maxime id hoc tempore aperte ferunt: cum enim in foedere sir siquid controversiae oriatur, uti de ea re fure inter nos disceptemus; ab utroque autem , quod uterque habeat , teneatur , nunquam nec ex Iure agere nobiscum; cum 1udicium nos non recusaturos profiteremur, nec Iudicium ipsi accipere voluerunt. Bello scilicet malunt , quam oratione de controversis disceptare: nec jam huc exmstulatum , sed imperatum veniunt: jubent enim , discedere nos a P.

tidaea, & AEginae leges suas, juraque reddere ; tum plebiscitum, quod de Megarensibus factum est, rescindere; Graeciam etiam suis ut legibus uti permittamus , qui ad nos novillimi venerunt , edicunt nobis. Nec vero, quod ad Μegarensium plebiscitum adtinet, id enim illi objiciunt in primis , quo etiam sublato bellum suturum negantὶ existimare vos velim, parvam ob caussam bellum vos habituros, si de eo delendo recusaveritis; neque arbitrari, culpam in vobis resdereis, quod levi de caussa ad arma ieritis: nam parva hac in re vestrum omne firmamentum agitur: quo enim animo stis, tentamini; atoue in hoc si parueritis, perinde , quasi metu adducti , in eo quoque dicto audientes futuri sitis, continuo majus aliud aliquid imperabitur et quod si contra enitemini, emctutis profecto . ut illi faciendum sibi csse imrelligant , ut se se nobis aequiores posthac praebeant . Protinus igitur conciderate , utrum obedire nullo dum damno facto malitis, an, id

quod mihi utillus videtur , parva aeque , di magna de caussa bellum sust, Disitigod by GOo

176쪽

suta pere, neque ulla in re succumbere, atque earum , quas habetis, rerum possesIionem sine ullo metu in postcrum retinere. Etenim cum pares, ante factum ea de re judicium , paribus satisfactionem imperant , sive ca de magnis, sive de parvis sit controversiis, eadem cst libertatis imminutio . Quod autem ad bellum, atque ad utriusque nostrum facultates adtinet, nihilo nos inferiores futuros esse, de meis, dum singula persequor, cognoscite. Sua Peloponncsi manu agros colunt, ct officinas exercent; pecuniam nec privatam, nec in aerario habent . Diuturni praeterea belli, atque etiam transmarini rudes , insolentesque sunt, utpote bellis inter se ob paupertatem levibus conte dere adsueti: qui vero hu)usmodi sunt, neque naves complere , neque terrestres exercitus saepius summittere possunt , praesertim cum a privatis suis rebus absint, & de suo impendant, & mare praeterea clausum habeant . Huc accedit , quod bella promta magis , parat que pecunia, quam Ucctigal rs, extortaque vi sustinet: at homines agricolae, atque opificus promtiores ad bellandum corporibus sunt, qutim pecunia: illa enim ex periculis salva exitura sperant, hanc antea consumtum iri metuunt ; praesertim cum id , quod usu eventurum verisinite est, bellum sua opinione longius ducetur: nam uno quidem praeso vel totius Graeciae impetum Peloponnesii , quique cum illis consentiunt, sustinere pos Iunt; bellum autem , contra audquaque suo similem hostium apparatum, gerere nullo modo poterunt; quippe qui commune concilium , ut, siquid subito opus sit, celeriter administretur, nullum habent; & pares in dicenda sententia alienigcnae : quae inter se cum sint , de suis quisque rebus sollicitus cst. Haec autem

exitus habere nullos consueverunt , cum alii aliquos ulcisci maximo cupiant, alii rcs suas quam minimum detrimenti capere; cumque longo intervallo conveniant, brevi de rep. consultant, maximam temporis partem in re quisque sua agenda distinetur: tum singuli suam sibi ncgligentiam minime obsuturam putant; aliis enim curae fore, atque ita sibi quoque prospectum iri sperant . Itaque, dum hoc singuli

separatim opinantur, interue universam remp. non intelligunt . Uaude etiam rei illos pecuniariae angustia morabitur: tarde enim illam, conscient, eoque cunctari cogentur . At rei gerendae occasio instabilem, celeremque motum habet. Nihil est autum, quod circumvali

ri nos ab iis metuamus, aut cur Grum timeamus classem e nam urbem huic parem opponere, etiamsi per hostem liceat , dissicile est, nedum intra hostium fines , idque ipsum nostras nobis pariter contra munitiones objicientibus . Quod si castellum communierint , alicujus illi quidem agri nostri inc visionibus , transfugisve ad se recipiendis ,

177쪽

nocebunt parti; sed vallo simul circummunire nos,& quominus et an

se, qua valemus plurimum, ad eorum fines penetremus, eosque ulciscamur , probibere non poterunt: plus enim nobis maritimarum rerum exercitatio ad pedestre bellum, quam illis terrestrium usus ad navale attulit . Nec vero nauticarum rerum scientiam facile illi adipisci poterunt; quandoquidem ne vos quidem plene dum eam percepissis, quamvis a Medicis confestim rebus in id magno studio incubueritis . Qui is tur homines agricolae , iidemque maris insueti , quibus ne exerccri quidem per nos licebit, quia semper cum magno navium numero in statione contra illos erimus, quicquam, quod Operae pretium sit , emcere poterunt i Contra paucas enim naves in statione

manentes Itunam pugnae tentarent , cum multitudine freta erit imscitia; tanto aurem navium numero circumsepti quiescent, inexercitatique imperitiores ei unt, eoque etiam ignaviores. Artis enim, si qui quam aliud , res nautica est; nec subcisi vis operis, cumque vacamus,

ediscitur , sed ipsa potius nullum ab operis vacuum tempus relinquita at enim pecuniam , quae Olympiis , quaeque Delphis est , tollunt; nautasque , quos peregrinos habemus, majori stipendio allectos a nabis conabuntur abducere; ipsique , atque inquilini naves opplebunt. Magni omnino id referret, nisi illis nos adversarii simus: nunc autem, praeterquamquod nos hostes habent, illud quoque, quod maximum est, accedit , quod gubernatoribus , reliquisque nautis , civibus utimur Atheniensibus; iisque cum numero, tum scientia, inter reliquos

totius Graeciae omnes, praestantibus. Tum nemo e mercede conductis domo cum periculo exulare , ac minori proposita spe , majoris paucorum dierum stipendii caussa, cum iis se se conjungere, atque seandem belli sortunam subire volet. Ac Peloponnesorum quidem res hoc fere loco sunt; nostrae vero cum iis incommodis, quibus eos laborare a me demonstratum est, vacant, tum aud paullo meliores sunt: etenim si intra fines illi nostros pedestres copias introducent, nos in ipsorum navibus proficiscemur; nec vero cum Peloponnesi pars modo aliqua, Ritica autem vel omnis vastabitur, conferenda tamen haec erunt: alios enim illi agros parare sne praelio, ac dimicatione non poterunt; nos magnam agrorum vim cum in insulis , tum in continenti habebi reus r maximum est enim maris imperium obtinere ; id quod ex eo intelligere licet: etenim insulam si incoleremus, qui magis vacui a periculo forent, ne capi unquam , expugnarique possent rid ipsum igitur, quam proxime potestis, animo in praesentia versam res , spretis agris , aediticiisque , maris modo, atque urbis custodiam rcuncte i neque earum xvrum jactura , di dolore incensi cum Pel

178쪽

ponnesis manum conserite τ longe enim nobis multitudine antecedunt , ut , si eos devicerimus , paullo post tamen contra audquaquam minores eorum copias de integro pugnandum nobis sit; sin autem aliquid offendemus, etiam a s .is, qui ous nostra nixa est civitas, relinquemur r nec enim , ubi non suis virium ad se se bello persequendos nobis superesse an.madverterint , in ossiclo continebuntur. Quamobrem non de agris nobis , aedificiisque nimio opere deploran. dum est, sed de corporibus; neque enim per ea homines parantur,

sed illa homines parant. Quin equidem , persuaderi s id vobis posise confderem , hortarer vos, uti ultro ipsi ex urbe egressi ea sponte vestra corrumperetis, quo perspectum Lacedaemoniis esset, nihil haec

vos movere , nec corum quidem caussa obtemperaturos eme. Μulta praeterea ad spem victoriae habeo, modo non uno, eodemque tempore bellum gerere , atque imperium Propagare Velitis ἶ neque praeter, quam quae bellum hoc habet , pericula ultro aliqua addatis e nam me quidem nostra, propriaque peccata magis, quam hostium consiliarerrent. Verum alio loco haec quidem una cum factis ipsis exponentur ; nunc cum iis responsis hos dimittendos censeo r Megarensibus nos sori, & portuum potestatem facturos, cum Lacedaemonii neque nos, neque socios nostros oppido prohibebunt; quando, neutrum ne fieret, foedere exceptum est. Civitates autem suis legibus uti jubebiamus , s , cum' laedus quoque icimus, suis eas legibus utentes habebamus; & cum suis ipsi quoque civitatibus permiserint , ut non quomodo Lacedaemoniis commodum est, sed ut suo quaeque arbitratu leges habeant institutas: tum judicium nos ex foedere accipere paratos eme, neque bellum priores illaturos, sed inferentibus restituros: haec enim cum justa sunt, tum vero digna, quae ab hac civitate respondeantur. Illud autem tenendum est , necessarium csse bellum; idque quo alacrius suscipietur a nobis, eo minus acriter instabunt hostes. Maxima vero, quae sunt pericula, ea qum privatis , tuin populis maximam etiam gloriam pariunt. Itaque parentes nostri, cum Medos contra s, initiis audquaquam tantis orsi , consisterent , fortunis relictis omni-hus; cumque plus consilii, quam secundarum rerum, plus animi, quam virium haberent, Barbaros propulsarunt, atque haec, qualia nunc sitiit, effecerunt ; quibus ignaviores nOS csse audquaquam decet . Hostem igitur omni ratione reppellamus, atque enitamur, uti haec ne minura, quam acceperimus, posteris nostris prodamus.

179쪽

QUA PERICLES LAUDAVIT CIVES SUOS, IN HOC BELLO

INTERFECTOS.

ΡLerique eorum , qui antea ex hoc loco dixerunt, eum, qui ora tionem hanc ad vetus institutum addiderit , collaudarunt 8, pr pterea quod eam de iis, qui in proeliis interfecti sepelirentur, haberi praxiarum csset : mihi vero satis futurum fuisse videtur , si iis , qui

Te virtutem praestiterunt , rerum etiam honos haberetur , cujusnodi haec sunt , quae hoc tempore circum sepulcruin illud publice comparata videtis: neque uno in homine recte, secusve ad fidem faciendam dicente multorum laus in discrimen adduceretur: dissicilis enim est in dicendo mediocritas ea de te, in qua vix opinio veritatis com probetur et nam conscius quidem auditor , ac benevolus , minus for rasse pronuntiatum arbitrabitur , quam quod ipse tenet, cupitque I imperitus autem vel redundare aliquid , siquid majus , quam suum emcere pol sit ingenium , audierit, propter invidiam existimabit: eo enimusque aliena laus audiendo toleratur, quoad quisque se quoque, quoade alio audit, de se praestare posse considit ; in quo autem superari

se sentiunt, invident, eoque sdem non habent . Vcruntamen , quoniam a veteribus comprobatum cst praeclare hoc habere, me quoque necesse est legi obsequi, dareque operam , ut ad cujusque vestrum Opinionem , voluntatemque , quam possitin proxime, oratione accedam. Ordiar igitur a majoribus primum : aequum est enim , simulque ad hoc tempus accommodatum , hune illis memoriae honorem tribui. Etenim

cum terram hanc iidem continenter tenuerint , liberam eam per virtutem posteris deinceps ad hoc usque rempus tradiderunt. Atque cum hi laudem merentur, tum Vero etiam magiS patres nostri: cum enim

ad ea, quae acceperant, tantum addidissent , quantum hoc est imperium, quod obtinemus , magno id labore partum nobis reliquerunt; id quod multum quoque ab ipsis nobis praesertim, qui grandiores natu sumus, propagatum est, civitasque Omni pacis, bellique apparatu quam copiosissime instructa. Atque ego bellicas res, quoque modo singula bello parta habeamus, ac siquando vel ipsi , vel patres nostri, aut a Barbaris illatum nobis, aut a Graecis, magno animo bellum propulsavimus , ne longior notis de rebus fuisse videar , praeteribo ;meque ad horum laudationem convertam, si quibus studiis adepti haec sumus, qualique republica , quibusve moribus haec magna evaserunt,

ante

180쪽

ante dῖxeror haec enim cum huic tempori congruere, tum universae Civium, atque exterorum frequentiae auditu non inutilia esse existimo. Iam ea nostra resp. cst, quae non aliorum instituta aemuletur , multique nos sibi proponunt exemplar potius, quam ipsi alios imitemur rac nomen quidem, propterea quod non a paucis teneretur, sed gereretur a multis, a populi sibi potestate invenit: legibus vero privata quidem in re eadem est Iuris omnibus aequabilitas constituta et diu gnitate autem , ut quisque in aliquo excellit , ita aliis in republica

Praefertur; neque in honoribus mandandis, certo potius generi, quam virtuti favemus et nec vero ob paupertatem , qui aliqua modo reo prodesse civitati pomu , quamquam dignitatis splendor absit, repellitur. Libere vero ncn cum in republ:ca administranda gerimus, tum vero in quotidiana inter nos vitae consuetudine minime sumus suspiciosi; neque aliis , siquando voluptatu potiatitur , irascimur ; nec vero tristiatiam , minime noxiam illam quidem, sed tamen odiosam visu praeteximus . Ac qui in privata vitae consuetudine minime dissiciles sumus, a republica violanda metu omnium maxime deterremur & cum magistratihus continenter dicto sumus audientes , tum vero legibus paremus; iisque in primis , quae de iis , qui per injustitiam opprimantur , in uria prohibendis statae sunt , quaeque cum scriptae non sint,

communi omnium consensu ignominiam irrogant . Multa vero apud nos animo ad requiem conceduntur : sunt enim nobis ccxta annive

saria sacra instituta , ludique ; tum lauta privatis res domestica, atque

elegans est, cu)us quotidiana oblectatione tristitiam excutiant; adportantur autem propter urbis magnitudinem ex omnibus terris ad nos omnia; contingitque nobis , ut eos fi uctus , quos haec terra gignit, atque eos, qui apud alias gentes nascuntur , aeque proprios habeamus. In rei vero militatis studio , iis rebus hostibus antecellimus: urbs enim nostra omnibus semper patet, neque ulla lege peregrinos pellimus , ab ulla ve disciplina , aut spectaculo excludimus, quod minime abs- 'conditum squi ex hostibus aspexerint , adjuventur et nec enim commentatione, aut dolo, tam in re gerenda, quam virtute propria nitimur . Atque illi quidem se educantur, ut statim a pueris magno labore se se ad fortitudinem exerceant; nos vero lenius instituti , nihilo secius aeque, atque illi, aequalibus nos periculis ob)icimus: cui rei illud argumento est, quod neque singulatim Lacedaemonii intra fines nostros, sed universi exercitum ducunt ; & nos , ubi in aliorum fines invasimus,aud magno negotio, pro suis dimicantes fortunis bello plerumque superamus et cum universis autem copiis nostris nulli ui quam hostcs conflixerunt; propterea quod uno, eodemque tzmpore

SEARCH

MENU NAVIGATION