Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

191쪽

ea extimescere, convocavi vos. Nam illi quidem, primum quod H-m antea, superatique a vobis sunt, ac ne ipsi quidem pares vobis sese esse confidunt ; propterea non aequum in certamen descenderunt, sed navium multitudinem coegerunti deinde id unum, quo maximes freti ad vos eunt i magnos enim in re militari quasi suo sibi jure spiritus sumunt; nulla alia re confisi sperant , quam quod cum propter usum, quem in terrestribus habent, pleraque ex sententia gesserint, idem quoque in re nautica usu Venturum arbitrantur. At hoc, si ea id in te illis adjumento est, nos certe hoc tempore plurimum piaestabimus: nec enim ill.s virtute cedimus , sed, quod alteri in al-rcro majorem habemus usum , propterea maJOre sumus fiducia r huc accedit, quod Lacedaemonii , qui propter auctoritatem imperium in , socios obtinent, invitos plerosque in Periculum trahunt: nunquam enim longe superati illi iterum rem praelio committerent . Ne igitur ill rum formidaveritis audaciam: multo vero vos illis majori, justiorique ellis formidini; tum quod antea superastis, tum quod ita animum iuli induxerunt, nisi praeclarum quoddam virtutis specimen daturi essetis, nunquam vos commissuros fuisse, ut contra consisteretis . Nam qui numero praestant adversariis, scut hi, copiis magis , quam animonxi, praelium ineunt; qui vero multis partibus sunt inferiores, neque ulla necessitate coguntur, propter excellens animi robur resistere audente quae reputantes hi, rei admiratione commoti potius, quam C nsentaneo apparatu, nos metuunt. Multi vero exercitus , quod usum in re militari non haberciat, sunt etiam qui propter timiditatem a pa cioribus sunt superati: quarum rerum utraque a nobis hoc tempore longe abcst: praelium vero ego minime intra snum mea quidem spo te committam, nec adeo eo proficiscar: etenim scio paucioribus navibus , celeritate, & scientia prael tantibus, contra majorem navium, minus peritarum numerum adversariam esse locorum angustiam. Nec

enim modo , S ratione quisquam , nisi ex longo intervallo prospectus

fuerit, incitare se in hostes, neque, cum sorte laborarit, tempore regredi poterit, nec vero hostium naves diducere, nec celeritate eludere, quae sunt propria munera navium, remorum pulsu, ct celer, rate praestantium et sed navalem pugnam pedestrem facere neccsse haheat , in quo major navium numerus plus potust . Haec igitur ego, quoad feri poterit , providebo . Vos pro navibus estote parati in a mis , praesertim cum , parvo interposito spatio , incursus suturus sit; quaeque iussi eritis, celer. ter administrate, atque ordinem in re gerenda, ac silentium plurimi facite, quo modo D. ulta bellicis in rebus, praecipueque navalibus pugnis prodcst administraret ac pro pristina viri

192쪽

te vestra illis resistite. Magnum-Vero certamen, utrum Peloponnesis rerum nauticarum spem praecidatis, an de Atheniensibus mari metum augeatis. Iterum igitur, atquz iterum Vos moneo, ut plerosque horum victos a vobis esse memineritis : semel autem superatus animus simbliter eadem experiri pericula nescit.

MITYLENJEORUM AD LACEDAEMONIOS.

imus, Lacedaemonii, sociique, in more positum hoc esse Gra

corum, ut qui in bellis defecerint, pristinamque amicitiam deseruerint, iis , a quibus recipiuntur , quatenus ea re juvantur, laetitiae

sint; sed iidem , habiti veterum amicorum proditores, improbi judia centur : idque judicium aud sane iniquum est, s modo qui desecerint, atque ii, a quibus se se disjunxerint, parem inter se nacti sint animi

Voluntatem, paresque cum viribus, tum praeparatione fuerint, neque

ulla justa desectionis caussa intercesserit et quae quidem nobis , atque Atheniensibus secus Obtigerunt. Nec ea re improbi cuiquam videri d hemus , quod in honore apud hos in pace habiti, in periculis illos d serimus δε disserendum est enim nobis de Iustitia in primis, ac fideis, praesertim qui in societatem recipi postulemus: nam nulla est neque privatis stabit s amicitia, neque populis firma societas , quae non mutua virtutis opinione, S morum reliquis in rebus similitudine nitature studiorum enim dissimilitudines rerum quoque discordias gignunt. Est igitur nobis societas cum Atheniensibus inita bello Medico, illo stilicet tempore , cum vos negotio destitis iis ; illi autem extrema belli Persecuti sunt di nec tamen Graeciae servituti Atheniensum addicendae, sed ejus Medorum dominatu liberandae, societatem coivimus: itaque quamdiu aequo illi imperarunt jure , duces eos alacri animo secuti sumus . At postquam ex Medorum quidem inimicitiis permultum remitisti , sociorum autem servitutem in augustum ab illis adduci animadvertimus , metuere sane jam tunc incepimus: sed cum snguli seorsum ab aliis, id quod in tam magno , varioque sentcntiarum numero a cidere neceta fuit, se defendere socii non possent, omnes servitute opinpressi sunt, praeter nos, atque Chios . Ergo nos, quibus leges, ac libertas nomine duntaxat relieta est , socii , consortesque belli fuimus, cum jam Atheniensibus ducibus parum fidei haberemus et erant enim T . III. ' Y n.

193쪽

nobis pro disciplina, quae illi antea gesserant et neque enim consenta. neum est, ut eos sustulerint , quibuscum una nobiscum ictum habuerint foedus , & reliquis, ubi se parrandi facultas ostenderit, non idem

parent . Etenim, si omnes etiam nunc libertatem retineremus , munus esset metuendum , ne quam illi novam rem molirentur; nunc auia

tem qui plerosque servitute oppresserint, nobiscum autem aequo adhuc jure vivant, verisimile est, gravius id, quam ante , esse laturos; qui hus scilicet maxima succubuerit pars, cum iis solos nos exaequari: idisque eo magis, quod illis Opes, nobis solitudo, atque inopia adaucta est: solus enim utrinque par, mutuusque metus fidelis est foederum

custos . Nam siqui sunt , qui moliri quippiam cupiant, quoniam id

nulla re superiores conantur, deterrentur: nobis autem Ob eam causis ssam libertas relicta est, quod orationis honestate, consiliique itinere, ae fallaciae , aditum sibi ad dominationem occupandam facilius munire posse, quam virium Via , armorumque sperant ; testimonioque simul id esse voluerunt: aequo namque foedere socios nullo modo belli ejus participes futuros fuisse , nisi ii, in quos illi impetum facerent, in aliquo deliquissent et tum potentissimos quosque in maxime infirmoaprimum concitarunt, ut eos ipsos cum ad extrumum reservassent, amisputatis, circumcisisque reliquis, imbecilliores ad expugnandum habe.rent. Nam a nobis si duxissent initium, omnibus cum sua vi etiam tunc integris, tum locum, ubi consisterent, habentibus, non tam ibcile eos subegissent: non nihil etiam nostra illis classis terroris iniecit, ne quando aut ipsa per se, aut vobis, aliquibusve aliis adiuncta, eos

in periculum arcesseret, tum multum quoque nostro in civitatem eo.

rum, ac Principes deinceps obsequio ad incolumitatem prosectum est. Nec tamen ne sic quidem , nisi hoc intervenisset bellum , diu hoc praestare nobis videmur potuisset conjecturam enim de aliis facimus. Quaenam igitur ista firma fuit amicitia r quae ista secura sane liberistas E in qua inviti nos mutuo amplexaremur, atque illi in bello nos

metu ad disti colerent , nos illis contra in otio idem prae staremus ac fidem, quam benevolentia confirmare plurimum apud alios consuevit, nos timoris praesidio munitam haberemus; metuque potius, quam amore copulati in societate contineremur ; atque utricunque patrandi impunitas prius addidisset animum , princeps is peccandi initium facturus esset. Quocirca siquis est, qui nos sceleris condemnet, Propter ea quod, cum illi ea, quae in nos edituri erant, flagitia traherent, ipsi antevertimus ; nec itidem dum certum sciremus , siquid de eo acturi essent, exspectavimus, non rectam ille rationem init e etenim

si illorum insidiis nostras opponere nobis licuisset , illisque rem tra. Mati Di iliaco by Cooste

194쪽

hentibus eodem nobis modo cuneundi data esset facultas , quid erat

caussae , cur aequi, paresque cum illis essemus , Corum obtemperaremus imperio Cum igitur, ubicunque vellent , uti in nos impetum

facerent, illorum esset arbitrii 3 nostri quoque arbitrii est , ut , ubi

visum sit, anticipemus obsistere . Has nos desectionis, Lacedaemonii , Rciique , defensiones, caussasque habuimus, cum audientibus ad intelligendum , jure nos secisse , perspicuas; tum vero ad perterrendos nos, atque, ut salutem aliqua nobis ratione quaereremus, hortandos firmas: antea quoque nos quidem id conatos, quo tempore, cum etiam nunCPax esset , de desuetione ad vos misimus , atque a vobis rejecti eo conatu destitimus . Nunc autem a Boeotiis invitati e vestigio paruimus , duplicemque rati sumus desectionem nostram futuram; alteram a Graecis, ne una cum Atheniensibus vexandi nobis essent universi. sed una cum libertatis auctoribus servitute liberandi; alteram, ut ab Atheniensibus deficeremus , quo minus posthac ab illis tolleremur , sud ipsi anteverteremus. Verum praepropera, imparataque paulloma gis nostra defectio fuit: quo etiam magis rcceptis nobis subsidium c Icriter mittere debetis, ut, & quibus decet, auxilio esse vos, cren sci possit , simulque hostibus ut detrimento sitis . Nam tempus qui dem magis nunc idoneum est , quam unquam antea r Athenienses enim S pestilentia exhausti sunt , & sumtibus e naves autem illorum partim circum vestra sunt litora , partim contra nos dispositae sunt;

ut 'verisimile sit , si pedestribus copiis smul , & navibus in eos hac

quoque aestate impetum feceritis , nullam eos navium facultatem habituros. Quare aut vobis ad se proficiscentibus non resistent, aut ab utrisque discedent. Nec vero existimare quisquam debet , pro alienis fortunis proprium vos subire periculum : siquis est enim, cui Lesbus longinqua videatur, illi propinqua ex ea utilitas exstabit. At non in Atheniensium finibus bellum geretur, verum in illorum , quibus Athenienses juvantur et ex sociorum enim vectigalibus pecunia illis reficiatur , quae quidem, edomitis nobis, etiam adaucta erunt: propterea quod nulli posthac descient, unaque ad Atheniensium facultates nostrae addentur ; simul S duriore nos erimus conditione , quam ii,

qui servituti antea addicti sunt. Quod si vos auxilium promto nobis animo feretis , cum civitatem navibus abundantem , id quod vobis maxime deest, adjungetis vobis ; S Athenienses, abductis illorum sociis, facilius delebitis : fidentius namque cuncti se ad vos adplic hunt ἔ tum , in quo accusemini , quod iis, qui ad vos desecerint, non subvenitis, ejus rci culpam effugietis . si libertatis vindiaces profiteri vos cognitum fuerit, bellicas opes vestras multum ea re Y 1 com

195쪽

eonfrmabitis . Vos igitur spem illam , quam in vobis Graeci repos

tam habent, Iovemque hunc Olympium, cujus in templo non secusae supplices sumus, veriti , Mitylenaeis in fidem , atque amicitiam receptis succurrite; noliteque nos respuere , qui proprio capitis no-sri periculo commune omnibus emolumentum , siquidem ex senteniatia successerit ; contraque , si nihil a vobis impetraverimus , magis etiam commune detrimentum adferamus. Tales igitur vos praebete, quales vos viros esse Graeci confidunt, qualesque noster hic postulat

CONCIO

TEUPTIA PLI. EGO Mitylenas protinus contendendum , Alcida, ducesque Pelo

ponnesii, Prius quam de nostro adventu auditum sit, quo tria statu sumus, censeo et existimandum est enim, multa nos apud hostes, quippe qui modo urbe potiti sint, fine praesidio offensuros; maxime quidem mari, qua nec illi hostium incursum verentur, & nobis usu evenit, ut pluri um valeamus; sed pedestrem quoque manum, credibile est, utpote ratam se vicisse, dispersam incautius in tuctis esse. Itaque si improvi' smul, & ncciu , in homines impetum fecerimus, spero equidem , ab iis nos adjutos, siqui reliqui in urbe sunt, qui no his cupiant, esse victuros. Nec vero periculum reformidate, sed ita cum animis vestris cogitate , nullis aliis in rebus inane illud belli, quod fertur, quam in talibus esse positum t quas quidem qui ipsi in se caverint duces, atque eas ubi in hoste animadverterint, rei bene gerendae Occasionem non dumiserint, iis quam Plurima ex sententia

eveniunt.

ARGUMENTUM DUARUM, QUE SEQUUNTUR, ORATIONUM EX AUCTORIS VERBIS EXPRESSUM.UM populus Atheniensis multis de caussis Mitylenensium desectio. nem acerbissimc tulisset, smul atque cos per Pachetem receptos esse Diuitiam by CO dile

196쪽

ege certior factus est , plebiscitum confestim per iram secit, ut omnes puberes interficeruntur ; ac sine ulla mora cum eo plebiscito celeriter nnsit , qui in omnem Mitylenensium civitatem saevire cum extemplo juberet. Postridie ejus diei , defervescente jam iracundia , multi rei acerbitalcm accusare , plerosque tam immanis sententiae poenitereis ;Mitylenensum vero legati , qui forte Athenis aderant , una cum iis Atheniensibus, qui ipsorum rebus favebant, ubi molliri civitas visa est, in spcm miseri veniunt, mitigari populum posse , atque ad hum morem aliquam sententiam traduci. Qui cum per amicos anxii, solliacitique id agerent, cumque omnibus ad pedes prostrati supplices, flemtesque jacerent, atque eos , qui pridie quoque ab aliis cissenserant, plebis itumque illud improbaverant , adjutores haberent ; ecce tibi Cleo Cleaeneti situs , hesternae illius sententiae auctor , vir natura unus ex omnibus civibus violcntissimus, & auctoritate idem apud p pulum longe maxima, is plubis inconstantiam increpitans, ut civitam ris labantum jam voluntatem confirmaret , de plebiscitum , quod se maxime contendente auctore factum e tat, tueretur, advocata conciOpe, ad hunc fere modum loquutus est.

CLEONIS.INtellexi equidem & saepe alias , & maxime hoc tempore, cu

vestrae vos de Mitylenaeis sententiae menitet, Iiberos populos aliis imperare nequire: adsueti enim securae inter vos, minimeque insidiosae vitae rationi, eundum morem erga socios quoque vestros retinetis; nec quicquid aut illorum oratione adducti peccaveritis , aut misericordia commoti dissolutiores fueritis, non sociis gratum , sed periculosum vobis langorem vestrum csse intelligitis; aud animo reputantes, imperium hoc , quod obtinetis , tyrannidem csse , illos contra vos Consilia mire , vobisque invitos parere. Rud vos beneficiis magno qu:-dem vestro detrimento dandis, sed cum viribus magis, quam illorum in vos benevolentia ut valeatis , persceretis, dicto ut vobis audientes snt, eos adducetis; illud certe minime omnium serendum, si, quae semel statuerimus, eorum firmum erit nihil neque intelligemus, com modius administrari rempublicam, quae minus praeclaris legibus , V

xum stabilibus utatur, quam cam, quae optimas leges habeat, scd PM

197쪽

rum ratas; plusique habere utilitatem institiam modestiae compotem , quam intemperantia praeditam perspicaciam ; meliusque sere ab iis, qui paullo sunt tardiores quam ab iis, qui ingenii praestent acumine , respublicas geri. Nam hi quidem, anteire legibus prudentia, &in omni de republica disputatione superiores discedere , videri volunt;

quasi vero non majoribus in rebus antea prudentiam ostentarint r a

que iis quidem rebus civitates hi labefactant. Qui vero intelligentiae

suae minus confidunt, ii nec suo plus, quam legum consilio tribuunt, nec se idoneos esse arbitrantur , qui recte dicentis sententiam resutent ; & cum existimatorcs in neutram partem propensi sint potius, quam adversarii, plerisque in rebus recte statuunt et id quod vos quoque praestare debetis, neque eloquentiae vi, de prudentiae contentione elati, contra, atque ipsi sentiatis, civibus vestris suadete . Nam quod ad me adtinet , in eadem equidem sententia persevero, atque eos muror , qui de Mitylenaeis iterum retulerunt , moramque quaesiverunt,

id quod iis utile est, qui injuriam intulerint; siquidem iracundia demum obtusa, qui laesus est, in eum, qui lacessierit, invadit: at co era , cum vindicatio quam maxime propinqua injuriae acceptae est , tum, paribus nixa viribus, justissimas poenas repetit: tum eum quoque asmiror , quicunque ille futurus est, qui contradicturus sit, & faciendum sibi esse existimet , ut Mitylenensium scelera utilitati nobis, nostras autem calamitates detrimento sociis esse ostendat ; atque aut eloquentia fretus id, quod vobis summe placitum est, non ita decre- um esse pugnabit, aut, suo compendio ductus, eleganti , elaborata.

que oratione ad aliam vos sententiam traducere conabitur. Res certe

Publica talium concertationum praemia aliis tribuit, periculum ipso subit , cujus sane quidem rei culpa in vobis resdet , qui certamuis haec perperam administratis : etenim dictorum spectatores, rerum aurem auditores esse consuevistis. Nam & de futurarum rerum eventu

ex disertorum hominum oratione statuitis , & quae facta jam sunt, nihilo plus fder iis, quae oculis cernitis, quam iis, quae fando audi

ris, habentes, quanta ea ornatae Orationis ubertas fecerit, tanti istin malis: qui, cum ea dicuntur, quae a consuetudine abhorrent , perfacile capi soletis; quae vero approbantur in vulgus, ea respuitis, in unaquaque re novitati servientes , ustata autem , ct quotidiana comtemnentes et datisque operam maxime quidem pro se quisque , talia quaedam ut dicere ipsi possitis; si minus, in eo inter vos pugnatis, ut ne tardius, quae dicta sunt, percepisse videamini: quod siqua acutius aliquis dixerit , in iis vos S approbatione , & intclliguntia vestri , PI cunu;s promti; in prospiciendo autem, quos ea eventus habitura sunt ν

198쪽

sunt , tardi estis e cumque alia prope dixerim Omnia , quam quae invita hac communi versantur, vestigetis, ne in iis quidem ipsis, quae ante oculos posita sunt, s pilis satis ; ac prorsus audiendi voluptate deliniti, sophistarum potius spectatoribus , quam de republica consul tantibus similes considetis . Quibus ego a rebus abducere vos conor , doceoque, Mitylenaeos, unam quidem civitatem , maximam vobis secissa injuriam. Nam squi sunt, qui cum imperium nostrum perserre noris possent, aut siqui hostium coactu a nobis defecerint, veniam equidem illis tribuor qui vero & insulam incolant , di moenia habeant , quique cum hostes nostros mari modo vereantur , quo tempore trir

mium praesidio adversus eos muniti essent, cum suis legibus viverent; cumque honos illis a nobis , ut quibus maxime haberetur , haec parraverint , quid aliud egisse eos dicamus, quam ut insidiarentur nobis, magisque in nos eos invadere , quam a nobis evadere voluisse des cito certe eorum est, quibus per vim inseratur injuria ) dedisseque Operam, ut ubi cum inimicissimis nobis se se conjunxissent, tollerent nos i id quod acerbius est , quam si ipsi per se, nacti vires, bellum intu-

Iistent. Nec vero aliorum calamitates, qui, cum a vobis defecissent, in Potestatem nostram redacti sunt , shi exemplo habuerunt et nec adeo heatae illorum res, ne in discrimen irruerent, illos retardarunt , sed Praecipitcs audacia, plusque, quam quantum suae vires, minus autem, quam quantum voluntas ferebat , spei habentes , bellum susceperunt, atque aequitati vim anteposuerunt . Nam, quo maxime tempore vincere se posse arbitrati sunt , nulla lacessiti injuria , impetum in vos fecerunt et sc enim fere fit, ut eae civitates , quibus maxime nec Opi nantibus , ut, vel breve modo ad tempus, fortunatae sint, acciderita insolentia efferantur r plerunque autem quae consilio , ac ratione IsJuam quae fortuito prospere hominibus evenerunt , stabiliora sunt; aciliusque fere adversam fortunam refellimus , quam secundam conservamus . Quod utinam nullo unquam praecipuo , pIaeter caeteros, a nobis habiti honore Mitylenaei fuissent , neque enim hunc in i Cum eorum progressa esset audacia . Nam omnino sic est hominum ingenium , ut obsequentia contemnant , repugnantia admirentur . Luant igitur nunc saltem scelere suo dignas poenas , neque culpa in Principes translata populus supplicio liberetur et aeque enim omnes ad vestram perniciem incubuerunt , qui si ad vos se se contulissent i erat enim in illorum potestate j rursus nunc civitate fruerentur et verum a fortunam cum paucis experiri tutius arbitrati , una cum iis ecficcre maluerunt . Ac cum animis vestris cogitate , ecquem ex omnibus Ω-cus nOct levi quaque de caussa desecturum a vobis esse existimeti , si e G

199쪽

s easdem iis poenas constituetis , qui hostium coaetii, atque iis , qui

sua voluntate a vobis defecerint, cum Iibertatem , si conata perfecerint, propostam habeant ; sin autem minus, nullam tamen insanabilem plagam accepturi sint i at vos de unaquaque civitate capitum , ac fortunarum vestrarum in discrimen venietis , & bene re gesti , tamen urbem recipietis perditam , & vectigalia , quibus opes vestrae nituntur , in reliquum tempus amittetis r squid autem secus acciderit , ad eos , quos habemus hostes , alios addetis; atque id tempus, quod maxime in iis propulsandis , qui inimici jam vobis sunt, poncndum erat, inserendo sociis vestris bello consumetis . Non igitur spes ostendatur, sive quae oratione persuadet , sue quae pecunia par tur , fore ut illorum scelera humana patiamur: nec enim imprudentes nocuerunt, sed scientes insidiati sunt e misericordiam autem error habet . Itaque cum a principio equidem pugnavi , tum vero nunc contendo, ne id , quod antea scivistis, irritum faciatis ; neque tribus ad imperium obtinendum maxime inutilibus rebus , misericordia, Orationis dulcedine , ct clementia in fraudem induci vos patiamini. Nam S misericordia paribus tribuenda est , non iis , quos neque contra in futurum quicquam misereat , & in perpetuum ' hostes vobis essi ipsa res cogat; S qui dicendo aures vestras suavitate permulcent oratores , iis aliis minoribus in rebus campus non deerit. Nam nunc qui dem brevis voluptatis fructu nimio civitas multaretur, ipsis autem pro bene' dictis bene facta, commodaque tribuentur; clementia vero ad. Versus eos exercenda est, quos deinceps vobiscum conjunctos, non in eos, quos similiter, atque antea hostes habituri sumus. Atque ut in

unum conseram , si mihi assensi eritis, ea facietis, quae justa in Miatylenaeos sunt, ct in remp. vestram salutaria; sin aliter statuetis, nec illi gratiam habebunt , & ipsi vestro vosmet judicio condemnabitis: injuste enim vos imperium , siquidein jure hi defecerunt , obtinetis: quod si contra, quam deceat, tamen faciendum id vobis esse statuistis, contra quoque, quam honestum sit, utilitatis caussa in eos animadvertite; nisi forte principatum dimittere mavultis, & sine omni periculo ad osticium vos convertere: ac pares ab illis poenas repetire , ne major nostra, qui insidiis obstiterimus, quam eorum , qui insidias fecerint , videatur esse lentitudo; illud animo versantes, quales illos ex stimandum sit in vos futuros sui me , si vicissent , praesertim cum ab iis initium injuriae inferendae ortum sit. Nam , qui sine caussa quem piam Euserunt, ii acerrime urgere , sanguinemque solent appulere , su perstitis scilicet inimici periculo commoti : etenim qui ab eo, a quo minime fuit necesse , perculsus sit, is capitalior, si forte evaserit, hinstill

200쪽

stis est , quam qui pari etiam nunc conditione inimicitias gerit . Ne igitur vos ipsi perdideritis, sed mala , quae ab ipsis accepissetis, vobis

ante oculos, atque in conspectu statuite , faciteque, ut etiam atque , etiam recordemini, ut omnia minoris aestimaveritis, quam ut illi ve nras in manus devenirent; ac par pari nunc referte , neque in ipso negotio subito relanguescite; quantaque vobis acerbitas modo imminuerit , memoria retinete; S cum ab iis dignas poenas repetite , tum in posterum documentum sociis vestris statuite, fore, ut , quicunque d fecerint , morte multentur et hac enim re intellecta , minus posthac e

gemini, posthabitis hostibus, cum sociis vestris bellum gerere.

Haec quoque favi e rufa e Thucydide.

AD HAEC DIODOTUS , EUCRATIS FILIUS, QUI IN PRIORE QUOQUE CONCIONE UEHEMENTER CLEONIS SENi ENTIAE DE MITYLENAEIS NECANDIS RESTITISSET , CUM IN SUGGESTUM VENISSET , ITA RESPONDIT .

NEC eos , qui iterum de Mitylenaeis reserunt , reprehendo; nec

eos , qui magnis de rebus saepius deliberari queruntur , laudor duas autem res maxime consilio inimicas, ac rationi esse existimo, festinationem , atque iracundiam; quorum alterum amentiam, alterum inscitiam, & levitatem habet. Quod siquis Orationem rerum agendarum magistram negat , atque in eo pugnat , nae ille aut stultus est, aut sua id privatim al: quid refert: stultitiae est enim aliquid praeterea esse statuere, quo futuris , minimeque peripicuis de rebus disseri pos.set; privatim vero interest , cum turpe aliquid persuadere in animo habeas , bene autem te de re minime honesta uicere posse diffidas, bene calumniari , atque cum adversarios , tum vero etiam auditores exterrere . Illi enimvero Omnium maxime molesti sunt , qui alterius sententiam pretio addictam criminantur: etenim cum stultitiae is, qui nihil forte persuaserit, arguitur , imprudens habitus magis , quam improbus discedit; cui vero ob;ecta ust avaritia, is, & cum persuaserit,

SEARCH

MENU NAVIGATION