Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

181쪽

maritimis rebus studemus , ct diversis in locis terra bellum gerimus.

Quod si aliquando cum aliqua exercitus nostri parte manum conseruerint , ac nonnullos praelio vicerint , omnes se se nos fudisse gloriantur; victique ipsi ruisum si sint, ab univcrss nobis superatos se praedicant. QIocirca si ab otio magis , quam a Iahorum exercitati ne , atque a virtute, natura nobis potius , quam legibus tradita, profecti venire in discrimen velimus, supersit nobis, ut laborem in re-hus asperis, antequam Venerint, ne pi aeceperimus, & ubi adeas jam ventum sit, non minorem , quam ii, qui continenter laborando male habiti sint , virtutem praestemus . Atque cum iis in rebus civitas nostra admiratione digna est, tum vero etiam in aliis et elegantiam enim cum parsmonia adamamus , ct sapientiae studio sine desidia delectamur; divitiarum vero fiuctum in illarum usu , ubi tempus postulet, potius , quam in verborum magnificentia, ponimus : nec vero cuiquam turpe apud nos est de sua paupertate confiteri, sed eam non re evitare id vero multo est turpius et praeterea iisdem rem suam famili

rem , iisdem publicam gerere licet; quin imo ne ii quidem , qui tria,

opere faciundo occupantur , penitus sunt in republica rudes r soli enim nos, squi haec non attingunt omnino , non inertes eos , sed ruindes reipuhlicae cives judicamus. In deliberando autem iidem aut recte de rebus dijudicamus, aut recte nobis in mentcm venit; neque sit sumus, qui ita existimemus , dicta factis obesse, sed illud potius, si

antea, quam oratione edoctus fueris, rem susceperis. Itaque in eo quoque maxime praecellimus, quod iidem excellenti animi magmtudine sim us, ct quicquid agimus,consderate , cogitateque agimus. At caeleotis inscitia conlidentiam adfert, cognitio ignaviam . Optimi vero jure illi habentur , qui cum asperas , ac jucundas rcs facile internoscant, ne sc quidem ullum adire periculum recusent. Quod autem ad benignitatem adtinet, contra nos, ac vulgo adsolet, facimus: non enim accipiendis, sed dandis beneliciis amicitias nobis comparamus: firmius enim in eo, de quo bene promeritus sis, utpote quae propter benevolentiam debeatur, manet gratia; quam vero retuleris, ea imbecillior est: non enim benevolentia adductum benescium contulisse, sed, quod re debere intelligeres, dissolvisse arbitrantur ; tum soli omnium, non utilitatis cogitatione , sed ipsus liberalitatis fidentia , audacter be-ncsici sumus. Atque, ut in pauca conferam, cum universa nostra civitas totius Graeciae quasi ludus est , atque institutio , tum snguli quique , ut mihi quidem videntur, corporibus ad varia , multipliciaque rerum genera cum dignitate , ac lepore habiles sumus . Atque haec non in verborum magniticentia temporis caussa posta esse, sed facto-

182쪽

rum veritate niti, hoc ipsum civitatis nostrae imperium , quod iis moribus partum habemus, ostendit: sola enim ex omnibus hujus memoriae , siquis periculum de se fecerit, ditionem vincit, ac famam; s laque ea est , a qua neque bellum inserentes hostes calamitatum a cepisse pudeat; neque, in quos dominetur, parere se se indigno querantur domino . Magna vero opum nostrarum monumenta neque senim eae intestatae sunt j cum habeamus , cum iis , qui nunc sunt, hominibus, tum vero etiam posteris magnam nostri admirationem relinquemus . Nec adeo Homerus laudator nobis adhibendus est , aut

alius quispiam , qui versibus in praesentia modo delectet, sed ab existunatione rerum gestarum veritas discrepet: ad omnia enim maria , terrasque Omnes virtute nobis ad tum patefecimus; atque omnibus in locis sempiterna secundarum , adversarumque rerum monumenta ex

struximus. Pro tali igitur civitate cum hi , quod eam sibi eripi pati non possent, sortissimo , praestantissimoque animo dimicantes Occiderunt , tum caeteros pro eadem omnem excipere laborem decet: cujus

etiam rei caussa in iis, quae ad ea pertinent , sui ipse longior ; quo

scilicet ostenderem, non pari vobis conatu enitendum esse , atque iis, quorum in republica haec paria non sunt; simulque ut horum laudationem iis, quae a me exposita sunt, argumentis confirmarem : pleraque enim ad eos ipsos pertinent ; nam in quibus ego civitatem laudavi, iis horum, taliumque virtus illam ornavit. Nec adeo multo. rum Graecorum res gestae aeque, atque horum, par orationi pondus habere reperientur. Atque equidem reor , horum hunc exitum , qui S primus indicavit, & postremus confirmavit, hominis declarare vi tutum et nam , qui caeteris rebus minus aliquando probi fuerint , eos bellicam suam in paetria tuenda virtutem extollere aequum est et male

enim facta benefactis delent; magisque profuerunt publice, quam Priavatim nocuerunt. At horum nemo ves propter divitias, quod iis di lius frui magni faceret, languidior fuit ; vel propter paupertatis effugiendae , atque aliquando abundandi spem, periculum diitulit thosti uinautem poenas sumere sua ipsorum salute optabilius cum ducerent, simulque statuerent omnium periculorum hoc esse pulcherrimum, illos ulcisci , atque has appetere laudes voluerunt; & incertum quidem rei bene gerendae eventum spei mandarunt: id autem, quod semel a se approbatum haberent, factis committendum statuerunt et cumque plus in eo ponerent, ut pugnando, siquid adversi accidisset, ferrent, quam

ut cedendo salutem consequerentur , verborum quidem ignominiam fugerunt; rem autem corporibus subierunt, minimoque fortunae , actumPUIis momentia cum summa potius spe , quam pavore ullo tene

rentur s

183쪽

rso ORATION Es

rentur, e vita discesserunt. Atque hi quidem merito tales In patriam exstiterunt. Qui autem reliqui sunt, ii eam debent in hostem mentem dari sibi optare, quae offensionis, non virtutis habeat minus; nec ex oratione solum utilitatem attendere, quam pluribus apud vos, quibus ea nihilo secius nota est, persequi facile licet, quantum in conserva da patria, hostibusque propulsandis honi insit, commemorantem; sed potius ejus vires quotidie re intuentes , illius amore incendi : quae cum magnae nobis visae fuerint, illud cogitare debemus , ab iis parta haec esse, qui recta cum cognoscerent, turn etiam auderent , qui que cum turpitudinis verecundia rem gererent, nec vero siquid conati aliquid offenderant , faciendum sibi csse existimabant , ut sua propterea civitatem virtute privarent, sed praemium omnium praeclari sibinum ipsi permittebant: cum enim corpora publice traderent, privarim, quae nunquam consenesceret, laudem acquirebant; clarissimumque monumentum consequebantur, non tam quidem illud, in quo siti ipsi sunt, quam in quo apud omnes , quaecunque aut verborum, aut rerum occasio se se dederit, illorum gloria perpetuis laudibus celebrata conditur . Clari enim viri universum orbem terrarum sepulcrum habent , atque eos non tantum domesticis in bustis inscripta elogia apud suos culcbrant, quantum apud exteras nationes non scripta, nec operum magis, quam cogitationis uniuscujusque animo , ac menti illorum memoria obversatur. Hos igitur vos nunc imitati beatam vitam in libertate, libertatem vero in fortitudine ponite , atque in re bellica periculum subire nolite spernerer nec enim nuserorum

est magis , quibus nulla meliorum sit rerum exspectatio, mortem contemnere , quam corum, quorum vitae in contrariam partem convcrso etiam nunc agitur; praesertim quibus, siquid adversi evenerit, magna mutatio futura si et vehementius enim viros quidem generosbs cum turpitudine conjunctum incommodum angit, quam cum animi robore communi in spe simul nata , sensuque carens mors . Quocirca v vos quidem , quicunque horum patentes adestis , n.iscrubor potius, quam consblabor : nec enim ignoratis , variis vos , inultiplicibusque m

seriis natos: praeclare vero cum illis agitur , siquibus decora haec O, tigerint, qualis horum interitus cst, vesterque luctus , quibusque vitae fuerit felicitas aequalis . Nec vero me fugit, quam difficile factust, haec cuiquam persuaderi; praesertim cum persaepe futurum sit, ut

aliorum res secundae, quibus vos quoque aliquando florueritis, vobis memoriam refricunt: nec enim cum iis, quae nunquam experti sumus, bonis caremus, dolori ca res est , sed cum ca , quibus adsuevimus, eripiuntur. Vciuntamen qui quidem liberos etiam nunc procreare Pcr

184쪽

tetatem possunt, consolari se se novae spe sobolis debent e filiis enim

aliis suscipiendis . cum privatim eorum , qui extincti sunt, oblivisce tur , tum vero civitati dupliciter proderunt ὁ quod ea neque ab hominibus deseretur, S protectior erit. Nec enim evenire potest , ut aequi bonique aliquid ab his cogitetur, qui, collatis in commune pro virili cu usque parte liberis , periculum non aequaverunt . Qui vero majores natu ustis , quibus maxima vitae pars , quod lucro est apponendum, beate acta est, quae Icliqua sit, brevem fore cogitare, at que eam ipsam ista horum gloria elevate : sola enim laudis cupiditas senescit nunquam r nec vero languida , atque iners aetas pecuniam modo , quod nonnulli dicere solent, conscitatur, sed dignitatem . Magnum vero certamen horum filiis , fratribusque paratum video: eum enim, qui non sit , extollere omnes laudibus consueverunt . Itaque cum excellenti virtute fueritis, vix tum demum non pares , sed ali quanto tamen deteriorcs , quam hi , dicemini: vivis enim invidetur ab ejusdem laudis aemulis; qui vero e medio excesserunt, eos hominum benevolentia sine ulla obtrectatione honorat . Quod si mihi de mulierum quoque Officio non nihil dicendum est , quae quidem viris estis orbatae , breve est , quod de re tota praecipiam: etenim si vestra congruere cum natura voletis, magno id vobis honori erit, cum quam minimum de vestris cum vitiis , tum etiam honis ad homines fama emanabit. Plaec nos quoque non inutilia habuimus, quae, huic legi obsecuti, oratione persequeremur . Ac vobis quidem partim jam , qui humantur, decorati sunt; partim vero eorum liberis, quoad e pueris excesserint, ex hac die puniice alimenta civitas praebebit, quae utilem in primis talium certaminum coronam iis , reliquisque Omnibus

decrevit . Etenim qui maxima virtuti praemia proponunt , eorum ,

fortissimi cives, ruinpublicam gerunt. Sed jam , ubi suum quique t xerint, disccoite.

PERICLIS AD ATHENIENSES.

MInime mihi inopinata vestra in me accidit iracundiar etenim inissimulari me sentio , eamque ob caussam corruionem advocavi, uti, siquid aut mihi in)utia infensi estis, aut adversis in rebus animo succumbitis, adn.onerum vos, atque expostularem. Nam equidem sic

existimo, magis uin versa rep. stante , fortunataque , privatos juvari ,

185쪽

quam singulorum civium secundis rebus, illa amicta r ut enim privaἀ

tim aliquis fortuna sit optima, eversa tamen re p. ipsam quoque comcidere liccesse est : at contra, qui in beata civitate miser ipse sit, multo magis Drvatur incolumis. Quod si ad singulorum civium tolera das calamitates satis resp. virium habet; illius autem aerumnas ferre singuli nequeunt, quid cst, cur non omnes illi opem feramus t cur ve domesticis incommodis exanimati, reip. conservandae curam dimit

tam Id quod vos facitis , meque hujus belli auctorem , vosque adeo ipsos, qui mihi ea de re adsens estis , accusatis; habeoque ego vos infestos, qui sum is maxime, qui ct recte sentire , & id, quod

sentiam , commode nihilQ., quam alii, minus eloqui possim; idemque patriae amans, idem incorruptus, integerque sim. Namque cogitaresquis potest, sed oratione, quod vult, plane explicare ncquit , pe inde est, quasi nihil illi in mentem vencrit; qui vero uti umque prae stiterit, is, si insensus civitati sit, audquaquain eodem modo amice quisquam dixerit: quod si adsit id quoque, pecuniae autem non resi statur, profecto universa illa hanc unam ob rem venalia sint. Quocirca si haec in me praeter caeteros modica esse rati ,. de suscipiendo bello mihi adsensi estis, injuste nimirum nunc , quasi injuriam fecerim , culpam sustineo: etenim si utrumvis l:cet, bene alioqui constitutis rebus, summae stultitiae sit bellum suscipere ; cum autem ita res rediisset, ut vel cedentibus continuo in alterius ditionem cadendum esset, vel resistentibus cum periculo dimicandum; qui illud restigerit Periculum , magis, quam qui exceperit, reprehendendus est . Atqui equidem idem sum, nec a pristina sententia discedo, sed vos immutati estis: etenim cum haec vobis persuadcbantur, integri scilicet eratis; cum poenitet, detrimentum accepistis . Ergo propter consilii vestri imbecillitatem factum cst, ego ut non recte sensisse videar t quoniam id, quod molestum est , doloris quidem sensum in unoquoque jam effcit ; utilitatis vero fructus remotus adhuc , obscurusque est Itantaque rerum commutatione facta, idque in brevi, imbecilius animus vester est ad constanter in sententia permanendum: frangunt enim animos , atque abjiciunt, quae subita, atque improvisa , praeterque omnem rationem eveniunt; qualia sunt, quae vobis acciderunt, in primisque pestilentia. Veruntamen qui tantam civitatem incolatis , quisque in ea dignis institutis educati sitis , omnem fortunam subire paratos esse decet, neque gloriam vestram obscurari patit aeque enim homines solent eos, qui, quam habent dignitatem, eam per ignavia amittunt, accusare I atque cos, qui, qua indigni sint, cam sibi per re-

meritatem arrogeuti odissc . Quapropter rem familiarem deplorare

186쪽

desinite; ad salutem reip. incumbite: nam quod ad laborem adtinet, qui necessario in bello sustinendus est , ne nimis magnus ille sit, ac

nihilominus tamen holus supelaturi simus, ea quidem de re satis profecto vobis esse debent, quae alias saepe in eam sententiam a me dicta sunt ; nihil esse , cur merito reformidare bellum hoc deberetis rsed illud tamen ostendam, quod neque venire Vobis in mentem de vestris ad imperium obtinendum Opinus mihi vidctur , nec ego antea commemoravi , nec vero ne hoc quidem tempore dicerem , veritus scilicet, ne inflatius gloriari viderer , nisi timore vos praeter modum exterritos intelligerem. Etenim vestris vos modo si ciis imperare arbitramini: ego vero illud defendo , cum duo sint Omnino, quae perspicuum habeant usum , mare scilicet , S terra; alteri vos universo dominari, non modo quoad tenetis nunc , verum etiam quoad progredi voletis r tanta enim navium facultate navigantes vos , non Rex , non ulla alia natio est , quae impedire hoc tempore possit . Qua Obrem majores omnino hae mihi opes videntur, quam ut cum agr rum , aedificiorumque , quibus privari vos magnum ducitis , usu comparanda vobis sit. Minime igitur graviter haec ferte, sed potius leniter ; divitiarumque istas delicias , hujus magnitudinem imperii spectantes, parvipendite, atque ita cogitate , si in libertatem incubuertimus, illamque conservabimus, eam ipsam facile per se haec esse recuperaturam et qui vero alterius parent imperio, ii ea quoque , qum

antea parta habuerint, amittere consuerunt. Nec vero committamus, ut utraque re inferiorcs, quam patres nostri fuerunt, deprchendamur;

qui non ab alio tradita haec, sed suo parta labore, & tenuerunt ,&conservata a se nobis prodiderunt et turpius est enim , quae habeas, ea tibi cripi, quam, quae acquirere coneris, ea adsequi non posse. In hostcs auton animo non fidenti modo , sed etiam despicienti ire debetis. Niam fiduciam quidem fortunata stultitia vel ignavo pepererit; despicientiam vero conscientia modo , quantum quisque hostibus consilio anteeat , id quod in vobis est , cffcit et squidem pari fortunae

conditione animum prudentia communit adversarioIum contemtione a

S spei, cujus in rebus dubus omnis vis, ac robur est, nihil magnopere confidit; sed L s viribus, consilioque , cu)us providentia multo est certior , nix cst . Civitatis igitur maJellati, quam propter imperium obtinet, quandoquidem ea univcrsi gloriari soletis, succurrite : nec enim laborein fugere, aut ne honores quidem consectari debetis: nec vero existimate, una modo de re esse certamen , an pro libertate servitutem habe tis; sed etiam de imperio amittendo agi , deque peric IO , quod vobis ab M unminet, quos Propter imperium industos, inseta ab mia

187쪽

micosque habetis; quod quidem vobis imperium , ne , siqui sat quudem , qui metu , atque inertia adducti hoc tempore ad justitiam re migrare velint, deponere jam liceat: jam enim illud quasi tyranniadem obtinetis, quam occupare, injustum habetur; deponere, periculosum est. Nam hi quidem perbrevi rempublicam , si haec aliis persuadeant, aut sicubi ipsi per se suo arbitratu vivant, everterint: ne enim stabilis est inertia, quae non industriae comitatu instructa sit; nec in ea civitate, quae imperium obtineat, sed in ea, quae alteri pareat, ad tranquillam est servitutem utilis . Vos vero neque a talibus civibus induci vos patiamini ; neque mihi , cui de suscipiendo bello adsensi estis, ne si irruentes quidem hostes ea in nos fecerunt , quibus par fuit imperium recusantes assici, infensi sitis . Nam pestilentia quia

dcm haec omnibus improvisa , unaque omnium rerum maxime inopia

nata accidit; propter quam certo scio aliquanto me etiam magis odio vobis esse , aud meo quidem merito , nisi siquid etiam vobis boni, non ratione , sed casu evenerit , id quoque mihi assignaturi estis et sed quae divinitus accidunt, ut necessitas cogit; quae ab hostibus ins

runtur , ut virtus postular, ita ferenda sunt et isque mos civitati antea fuit, eum vos manere sinite ; cogitateque , hujus urbis nomen summa esse apud Omnes mortales gloria , propterea quod in rebus ad versis animo non deficiat, quodque maximum civium numerum , laboresqueis

quam plurimos bellis gerendis consumserit, maximasque ad hoc usque tumpus opes habeat: quarum quidem in perpetuum, siquid etiam aliquando nobis accidat naturalis est enim rerum omnium imminutio posteris memoria relinquitur , quod & Graeci Graecis quamplurimis

impcravimus, & maximis bellis partim cum universiis , Partim cum singulis contendimus, urbemque omnibus bonis undique resertam, ac

maximam incoluimus . Atque haec , inertes qui sunt , fortasse reprehendent ; qui vero moliri aliquid, atque agere cupiunt, etiam dem labuntur; quibus autem opes nullae sunt, invidebunt. Sed omnes, qui hoc sibi sumunt, ut aliis imperent, od:Osi, invisique in praesentia sunt. Veruntamen qui maximis in rebus invidiam subeunt , prudens consilium ineunte odium enim minime diuturnum est ; at splendor in praesens , atque in posterum gloria perpetuis laudibus celebrata , sempiterna est . Vos igitur id , quod in reliquum tempus hῖnestum fui rum est, nec est in praesenti turpe , cogitatione praecipicn CS, Omni bus jam paratis rebus , utrumque vobis conservate ; neque ad Lac daemonios de pace mittite , neque praesentibus malis premi vos prae vobis ferte . Nam qui rebus ad versis animo minime franguntur , de

188쪽

ORATIO

PLATAEEORUM LEGATORUM AD LACEDILUONIos IN EXERCITU. REM injustam facitis , Archidame , atque Lacedaemonii , minime

que vobis, ac patribus vestris dignam , qui exercitum in Pl raecorum fines introducatis et Pausanias enim ille Cleombroti filius Lacedaemonius, cum Graeciam Medorum dominatu, una cum iis Graecis, qui pugnae illius, quae apud nos facta est, periculum subire non recusarunt , liberasset , immolatis in Plataeeorum soro Iovi liberatori hostiis , omnibusque adhibitis sociis , urbem , atque agrum Plataeeis reddidit, suisque legibus uti voluit , nec bellum illis ullo tempore quemquam in uste , aut servitutis injungendae caussa facere; si minus, auxilium omnes socios, Pro suis quemque viribus, furre. Haec igitur patres vestri virtutis nobis, atque alacritatis, qua in adeundis pericum lis illis fuimus , praemia tribuerunt. At vos contra, quam illi censue runt, facitis: una enim cum Thebanis, nobis inimicissimis , servitute opprcssiam nos venitis. Quam obrem Dcos in illo faedere testes interpostos, tum pati tos vestros , nostrosque hosce Penates testati, edictismus vobis, ne quam Platae eorum finibus inauriam inseratis , neque sjusiurandum violetis ; sed , quemadmodum Pausanias saluit , nostris nos legibus uti permittatis.

LACEDAEMONIORUM REGIS DEFENSIO .m Quum vos quidem, Plataeei, dicitis, si modo cum dictis factatacta consentient. In libertate igitur, quam Pausaniae permissu habetis, cum ipsi remanete , tum vero alios , qui illorum socii pericul

rum vobiscum eo tempore conjurarunt , nuna autem Atheniensium imperio subsecti sunt, vindicate r horum enim , caeterorumque libertatis recuperandae caussa tantus hic conatus , bellumque hoc excitatum est, cu)us vos aequum est maxime quidem participes esse, ac vos quoque jus)urandum conservarei si minus, at saltem quiescere , remque VcstLam agere , neutriusque esse partis , atque in amicitiam quidem Disitiroci by Cooste

189쪽

dem utrosque recipere, in belli autem societatem neutros i& his quidem contenti erimu .

DEFENSIO

ALTERA ARCHIDAMI CONTRA RESPONSUM, QUOD DEDERANT LEGATI ILLI.

AT vos urbem Lacedaemoniis nobis, atque aedificia tradite, fine que monstrate; tum arbores, S siqua praeterea habetis, quorum iniri numerus possit, nobis adnumerate: ipsi. autem in quasdumque commodum est partes, tant,sper dum bellum est , cedite , atque eo confecto , nos, quae acceperimus , reddemus vobis. Interim apud nos deposita habebimus i colamusque , & quod vobis futurum si satis, pensitabimu1.

PLATRENSIUM LEGATORUM AD SUOS CIVES , RENUNTIANT IUU LEGATIONEM , QUA FUNCTI FUERANT AD ATHENIENSES .

CUM antehac, Plataeenses, ex qua die vos sibi socios asciverunt, omisisse se se vos tueri Athenienses negant , tum hoc quoque tempore vestras injurias pro suis se viribus non neglecturos esse con-frmant . Itaque a vobis per jusjurandum illud , quod mo ores vestri jurarunt, ne quid novi consilii capiatis, postulant .

CNEMI PRAEFECTI CLAssIS LACEDAEMONIORUM, CUM 1NSTARET NAVALIS PUGNA.S erius, Peloponnesii, navale praelium, squi sorte sunt, qui eo commoti, futurum quoque cxumescant , nua justam cautam ad

190쪽

formidinem habent: minus enim paratis nobis, quod vos non ignor,tis, commissum est, cum ad pedestrem potius Expeditionem , quam

ad navalem pugnam navigaremus: adversa praeterea multis in rebus fortuna usi sumus: tum nonnulla etiam nos, utpote tunc primum nainvali praelio decertantes, propter insolentiam fefellerunt . Quapropter neque ob ignaviam victi sumus, nec animum, qui non plane super tus sit, sed aliquam etiam nunc in se habeat excusationem , adverso rerum eventu rciundi decet, sed ita existimare casu labi homines posse , sed animo semper eosdem erecto stare. Nec vero ubi virtus adissit, inscitiae quemquam excusatione usum timere licet; nec vos tantum usu posteriores cst:s, quantum virtute anteitis: horum autem scientia, qua maxime exterremini, siquidem sortitudinem habeat, quae didice-Tit , ea , cum ventum in discrimen sit, & memini sse, & explicare poterit ; sine animi vero magnitudine nulla in arte satis est in periculis Praesidii: excutit enim memoriam pavor: ars autem sine animi rob re nullo est usui. Illorum igitur artificio vestram virtutem objicito; timori autem , qui propter adversum praelium in animos vestros in Vasit, quod imparatos tunc vos Offenderint, opponite . Itaque eo itinios vincitis, quod & navium numero praestatis, S prope vobis amicam terram, ubi parati in armis praesto vobis milites sunt, praelium committitis. Fit autem fere, ut qui plures, paratioresque sint , ii viactoriam consequantur. Itaque omnia vobis ad unum firma esse reperimus, nec accidere Posse, ut ulla in re merito labamur: quin ea

ipsa , in quibus antea offendimus, comparata nunc pro disciplina n bis erunt. Magna igitur Educia gubernatores , nautaeque suum quisque munus obite ; nec vero locum, qui cuique attributus sit, deseriter nam nihilo secius a nobis, quam a superioribus ducibus instructi in praelium proficiscemini, neque nos cuiquam, cur turpis esse debeat, caussam relinquemus. Quod siquis omnino decreverit ignavus esse, is pro delicto poenam sustinebit; sortes autem pro Virtute praemium serent.

PHORMIONIS DUCIs ATHENIENSIUM AD EXERCITUM

NAVALEM.

CUM perterritos vos navium multitudine, milites, animadvertam; cumque turpe factu existimem , quae minime formidolosa sunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION