Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

201쪽

probitatis etiam reus sit . Ac ne e rep. quidem id est , quippe quae metu suis consiliariis privetur , multumque adeo illi prospeitum sit, si hujusmodi civibus nulla ad dicendum facultas fuerit: minimum enim in se fiduciae ad peccandum habebunt. Quandoquidem boni civis est,

non metu exterritis iis, qui contradicturi sint, sed aequo certamine scontendentem superiorem in dicendo discessisse judicari: prudentis a tem civitatis, qui plurima sapienter suaserit, eum aud honore amplificare , sed ne de ea quidem , quam is Obtinet, dignitate quicquam, detrahere; contraque , qui minus prudenter senserint, illis eam rem non modo fraudi, sed ne dedecori quidem esse censere et sic enim neque is, cui ex sententia evenerit, quo etiam pluris habeatur, comtra atque ipse sentiat, dicendo, gratiam aucupabitur; nec cui minus successerit, ipse quoque, quo sibi aliquid conciliet gratiae, se se comcioni venditabit: quae contra a nobis fiunt. Atque huc accedit, ut G quis sui quidem quaestus caussa, sed quae nihilo tamen minus ad remp.

pertineant, dicere in suspicionem venerit, ob tenuis avaritiae opini nis invidiam , certo remp. utilitatis fructu privemus et atque eo res deinducta est, ut, quae recta sunt, si simpliciter, sincereque dicantur, nihilominus suspiciosa sint , quam quae improba sunt; ut aeque necesse habeat , qui maxime perniciosa suadere cupiat, populum inducere , atque is , qui salutare aliquid adferat , mendacio fidem facere; sol que haec est civitas, cui propter perversam calliditatem aperte , sin que circuitione prodesse nemo possit et nam squis aliquid attulerit, quod perspicue bonum sit, delitescere tamen in eo occulte fraudis ali quid , ac furti veremini . Quare in tam suspiciosa civitate , institutisque his vestris, maximis de rebus dicentibus nobis longius prospiciem dum est, quam vos, quibus breve ad cogitandum spatium fuit, providetis; praesertim cum suasio nostra legibus teneatur, vestra autem, auditio libera, solutaque sit: etenim si eadem, qui suasit, ac qui in eam sententiam est, pinna plecteretur , profecto aud paullo vos comsderatius judicaretis: nam nunc quidem , quacunque de re facti sitis iratiores, squando aliquid forte offendistis , ejus , qui auctor fuerit,

sententiam unam multatis; vestras autem, quae multae in e us erroris societate fuerunt, absolvitis. Ego sane equidem non eo in concionem ascendi , ut MitFlenensum caussam agerem , nec vero eos rursum

ut accusarem ἔν nec enim de illorum injuriis, si sapimus, suscepta n his est hoc tempore contentio, de nostra recte ineunda ratione: no, que enim, ne si aperuem quidem plurimum eos peccasse, propterea occidendos illos censebo, nisi id reip. conducat; neque contra, quamquam nonnitit illos loci veniae reliqui ge Ostendero , nisi ea res ad

202쪽

remp. pertineat , ignoscendum statuam et puto enim , de suturis magis vos rebias, quam de praesentibus consuli. Itaque in quo Cleo maxime nitebatur, cum contenderet, multum in posterum ad defectiones me Cendas profuturum , siquis ei rei menam capitis constituerit, in eo ego quoque ex altera parte futuris nisus , ab illo vehementer dissentici renimvero aud aequum esse existimo, prae illius speciosa ratione utilem meam a vobis sententiam respui: etenim illius oratio, propterea quod magis jus sequeretur , ob praesentem vestram in Mitylenaeos iracundiam fortasse vos traxerat et non enim judicio cum iis contendimus,

ut juris ratio habenda sit; sed de illis deliberamus , quanam potissimum conditione plurimum reip. nostrae sint profuturi . Multa igitur singulis in civitatibus , eaque audquaquam huic paria , sed multo leviora peccata capite sancita sunt attamen elati spe periculum noris resormidant: nemo aurem , desperans conata se perficere posse, majus aliquod facinus suscipit . Ac saepe , quae minus aut suis viribus, aut externis auxiliis instructa civitas desecisse visa est , hoc freta id inc pii r natura enim omnes publice, privatimque ad peccandum ferimur; qui quidem impetus nulla lege coerceri potest: nam per omnia suppliciorum sunt homines genera pervagati, siquid ab inferenda impro- hos injuria deterrere possent: ac verisimile est, gravissimis antiquitus criminibus mitiores fuisse poenas constitutas ; sed cum illae remporis diuturnitate negligerentur, capitalia pleraque evaserunt et perfringitur tamen id quoque . Aut igitur metus maIor aliquis inveniendus est, aut ne in hoc quidem satis est roboris ponendum . Nam egestas necessi tatem , audaciam porrigit, incitat I Copiae, contumeliae , & arroga tiae injustitiam ministrant: tum caeteri itidem casus dolore, ut quisque majore aliqua vi premitur , praecipites in Pericula trahunt λ spes illa, primis, atque amor: illum enim praeeuntem haec subsequitur ἔ atque hic ingressionem meditam , illa secundum sortunae eventum proponens , pleraque turbant , ac miscent; atque haec , quoniam ιatene , perspicuis malis pejora sunt. Ipsa praeterea fortuna multa ad instigandum congerit: nam nec opinantibus nonnunquam se se offert, atque imparatos in discrimen trahit, ipsasque praecipue, praeter caeter , civitates impellit, utpote quae res maximas, libertatem, aut etiam in alios imperium , propositas habeant, simul se quisque stulte , quam quanti sit, carius aestimat . Atque omnino nec feri potest , magnaeque inscitiae est , cum summo humanum ingenium studio ad aliquid agendum incubuit , legum severitate , ullove alio acerbitatis genere sde erritum iri, existimare. Quare nec poena capitis freti, tanquam eam vadem acceperimus , minus prudens consilium inire debemus. Z a nec

203쪽

nec quicquam statuere, quo spes iis , qui defecerint , ad sanitaten , revertendi , peccatumque suum celeriter corrigendi praecidatur e sic enim cogitate. Nam sic quidem , siqui, cum defecerint, sustinere se non posse sentiant , integri adhuc, ut , ct quod impensum sit, in spraesentia sarcire , ct vectigal deinceps pendere valeant , in dediti

nem veniant; illo autem modo ecquos putatis fore, qui non se mullo acrius, quam nunc, ad tolerandam obsidionem comparent, atque

eam , quam longissime possint, producant; quippe cum nihil referre intelligant, tarde ne se se, an celeriter dediderint a Quid igitur t Eaxes nonne vobis damno eriti cum in obsidionem sumtum facere co- gemini , propterea quod nullum compositioni locum reliquum fecerbus I S urbe potiti, perditam civitatem recipietis , vestigatque, quod CX ea pcrcipitis, in reliquum amittetis . Atqui hoc uno maxime hostibus resistimus. Quamobrem non est nobis committendum , ut , severi potius peccatorum judices cum simus, damno afficiamur , quam ut moderatione in puniendo adhibita in futurum prospiciamus, ut i tegris civitatibus firmiora vectigalia habeamus. Nec vero in legum se veritate , sed in rerum procuratione satis esse ad custodiam praesidii existimemus, contra quidem , ac nunc facimus : etenim siquis, cum

liber esset, atque imperio per vim opprimeretur , jure se se in libe

tatum vindicarit, acerbe nos in eum receptum animadvertimus. Atqui liberorum populorum defectiones non acriter puniendae , sed acriter Cavendae sunt, praeripiendumque, ut ne in eam quidem cogitationem deveniant; at, Cum in ditionem recepti sint, culpa quam minimum dilatanda ust . Ac videte, quam vehementer hoc etiam nomine, si Cleonis sententiam secuti fueritis , erraturi sitis r nam nunc singularum vobis civitatum populus favet , ac cupit , nec cum principibus sua voluntate conjurat, cumque armis opprimitur, continuo defectionis auctoribus hostis est . Itaque multitudine nos adversariae civitatis

nobis amica , ac socia bellum gerimus . Quod si populum Mityl naeum interfeceritis , qui a defectionis consilio abfuit , & cum primum arma capiendi potestas data est , ultro nobis urbem tradidit, Praeterquam quod iis, qui bene de vobis meriti sunt , necandis inj riam facietis, id etiam statuetis, quo nihil nobilitati possit esse optatius : civitatibus enim ad defectionem impulsis , populi auxilium paratum habebunt: siquidem exemplum vos statuetis, idem vos supplicium iis, qui scelus in se admiserint, atque iis, qui extra noxam sint, coninstituere ; quinimo , si maxime illi in culpa sint , dissimulandum id esset, ne, qui uni nobis amici reliqui sunt, hostes ferent . Atque equidem multo hoc magis ad imperium tuendum conducere arbitror,

204쪽

THUCYDIDI S. 13 i

s stientes iniuriam perpetiemur , quam si vel jure , quos minime, expediat , interfecerimus . Nam Ciconis qu.dem sententia pinnam, , quae utilitatem eadem cum iustitia copulet , invenire non potest. Aavos praestare haec statuite , nec misericordiae quicquam , aut clementiae tribuite ; quibus rebus ne ego quidem abduci vos velim , sed iis ipsis, quae a me expositae sunt, rationibus persuasi, Mitylenensiumi, quos Paches pro sontibus misit , otiose caussam cognoscite , T liquos oppido uti subetet haec enim cum in futurum recta sunt, tum in praesens hostibus soriamidabilia . Nam qui consilio i nititur , plus hostibusi nocet, quam qui : . sine animi ram itione viri- i . r

205쪽

PESTIS ATHENIENSIS

EX THUCYDIDE LIB. ILPAUCIS diebus post horum in Atticam adventum. , Atheniensibus

morbus exortus est is , qui antea quoque alios locos invasisse dicebatur, Lemnum, regionesque alias . Aud tamen tanta pestilentiae vis, tantaque hominum clades usquam memorabatur fuisse . Nam neque mediet, cum initio imprudentes curarent aegros, suppetebant, ipsique moriebantur plurimi , quo plurimi ad aegros adibant: neque alia ars humana ulla, neque in Deorum supplicationibus, aut in vaticiniis, caeterisve hoc genus, auxilium inveniebatur: Iandem , malo victi, deserunt ea adhibere . originem autem primum duxisse dicitur ex aethiopia , quae supra AEgyptum est; mox in AEgyptum , ac in Libyam descendit , atque Persarum Regis terrae plurima in loca . In Atheniensium autem civitatem irrupit extemplo, atque homines in Piraeo corripuit, ut dicerent illi quidem, Peloponnesios venenum in puteos de)ecisse; neque dum enim sontes ibi erant: deindo autem in superiorem civitatem pervenit , multoque jam plurimi minriebantur. Dicant igitur Medici, aliique , ut quisque sentit , qua pintissimum ex re Ortum eum esse verisimile videatur , caussasque, ex quibus tanta rerum commutatio facta sit, investigent. Equidem , qualisque is fuerit morbus, narrabo; cumque ipse eo affectus fuerim, laborantibusque aliis adfuerim, ea , quibus is, si sorte aliquando ruris inciderit, agnosci possit, Ostendam. Constat igitur, eum annum , quantum ad reliquas attinet aegritudines , fuisse Omnium saluberrimum :siquis tamen aliis morbis tentaretur, in hunc ipsum ii in delabebatur:

alios vero, nulla caussa antecedente, sed repente valentes, primum quidem capitis aestus vehementes, oculorumque rubores, atque inflammatio occupabat; quaeque intrinsecus sunt, lingua, faucesque , continuo cruentae erant; spiritusque fandus, malique Odoris reddebatur : tum, sternutatio , & raucitas consequebantur : mox in pectus malum manabat cum magna tussi, cumque ad cor constiterat , ipsum contorque bat , ct bilis purgationes, quotquot nominantur a medicis , oriebam tur, eaeque ingenti dolore et plerosque inanis singultus urgebat , qui vehementem etiam distentionem concitabat; in nonnullis relevabatur

o Secernebatur. PO

206쪽

postea marhus , in nonnullis etiam diutius permanebat . Ac corpus, extrinsecus quidem manum admoventibus, aud admodum calidum, neque pallidum, sed subrubicundum livens erat, pustulisque parvis, ulceribusque respersum: intrinsecus autem eo usque aestuabant , ut ne ssub tenuissimis quidem vestibus, linteisque contineri possunt, nudique jacerent , libentissimeque se se in aquam frigidam conjiciebant; id, quod iis, qui minus asservabantur, accidit, ut se se in puteos dejece Tint , cum inexplebili tenerentur sui; in idemque recidebat liberalior meus, parciorque ; perpetuaque jactatio, di vigilia urgebat . Corpus

vero, quamdiu vigebat morbus, aud tabescebat , maloque mirum in modum resistebat: quare vel moriebantur plerique infra nonum , septimumve diem , cum tamen etiam tunc aliquid superesset virium, , ob intestinum ardorem ; aut si evasissent , descendente in ventrem morbo, cum vehementer illum exulceraret , unaque alvus immodice

flueret, moriebantur ex imbecillitate plerique. Quod enim initio steterat in capite malum, id omne corpus obibat, ac siquis summa illa

vicisset , extremae corporum partes morbo occupatae indicio erant: i rumpebat enim in naturalia, summasque in manus , ac pedes, mutirique adeo iis mutilati convaluerunt. Sunt etiam qui oculis capti di Cessurint ; quique Omnium rerum obliti surrexerint, cum se se , &necessarios omnes ignorarent. Cum enim esset morbi genus majus omnino, quam ut dici possit, cum caeteris rebus difficilior singulis imcidebat , quam ut tolerare eum hominis natura valeret; tum hoc uno vel maxime ostendit , quam prorsus ab omni consuetudine res quaedam esset abhorrens, cum volucres, quadrupedesque, quicunque hominem attingere solent, tot insepultis cadaveribus jacentibus, aut ad ea non accederent, aut, simul atque degustassent , morerentur; clarumque ejus rei argumentum est , quod eae volucres, neque circum ipsa cadavera , neque usquam alio in loco apparebam ; multoque ea res in canibus, utpote una nobiscum viventibus, intellecta est. Ac morbi quidem, ut multa, eaque faeda Omittam, quomodo alios

aliter vexarit , species omnino hujusmodi erat; neque per illud tei mpus aliae ullae sorte erant aegritudines, & squi tamen aegrotabant, in hanc decidebant. Moriebantur autem multi neglecti; multi quoque egregie curati; neque etiam aliquod constabat medicamentum , quod prodesset adhibitum et quod enim alios juvabat , idem aliis adhibitur

nocebat: neque ullum aut tam valens repertum est corpus, aut tam

imbecillum , quod huic malo sussceret , sed corpora omnia , qum cunque tandem adhiberetur curatio, tollebantur. Erat autem illud in Primis grave, quod , ut quisque aegritudinem senserat, animo concidebant r

207쪽

bante cum enim continuo mentem desperatio occupasset , eo se seimagis abjiciebant , neque retinebantur ; cumque alii alios curarent, ij repleti morbo, pecudum more, interibant. Ex qua re maxim est orta perniciesr etenim sive experterriti non adibant inter se, si lique relicti peribant, multaeque exinanitae domus sunt inopia medicorum ; sive adibant, contagione contaminabantur ἔ praecipueque ii, qui virtutem aliqua ex parte profiterentur et verecundia enim adducti, ad amicos introibant, neque sibi parcebant; nam etiam decedentium

propinqui, malo vim , lugere jam illos desierant . Sed illos in primis S morientium miserebat , & aegrotantium, qui ipsi ex eo morbo convaluerant; tum quod in se antea ipsi essent experti, tum quod jam erant in tutor nemo enim eo iterum oppressus est, ut quidem interiret. Itaque fortunati aliis videbantur, ipsique laeti extemplo erant, ct in posterum quoque levi quadam spe tenebantur, kre , ut nullo jam morbo interirent. Ad haec mala illud etiam accessit: premebam tur multitudine ea, quam pavor in urbem compulerat; nec vero levius ii ipsi, qui intra moenia confugerant i nam cum eos tecta demcerent , in angustisque tuguriis per id anni tempus manerent, fedaeciadis omnia replebantur , jacebantque continenter cadaveribus mortui continuati, volutabanturque in viis, & propter aquae desiderium , circum fontes semimortui . Sacrae etiam aedes, in quibus divertebantur, refertae cadaveribus erant ibidem mortuorum : malo enim coacti homines , cum quia facerent incerti essent, eo se convertebant, ut sacra pariter , atque profana negligerent; perturbataeque leges sepulcrorum erant, quibus antea usi fuerant. Sepeliebant igitur, ut quisque pol rat ; multique ad impudentem sepulturam confugiebant, propriorum inopia sepulcrorum , propter multitudinem illorum , qui antea d eessissent r alii enim praevenientes , in alienum rogum cum suum mortuum intulissunt, incendebant: alii, ardentibus aliis , super icientes quem ipsi ferrent, discedebant: fuitque initium morbus hic civitati dissolvendarum legum; facilius enim audebant ea , quae interdictum erat, ne ad libidinem fierent. Cum enim volubilem commut tionem cernerent, quod beati, locupletesque repente morerentur , quique summa modo fuerant in egestate, illorum bona habebant; festinandum esse statuebant , ut fruerentur ad voluptatem , ct rem , &corpus in diem habere se rati. Neque vero in rebus honestis ut et horarent, studebant , quisque incertus scilicet, an prius, quam id consecutus esset , occumberet ἰ quicquid autem jucundum usquequaque scirent, aut Omnino lucrum haberet, id honestum esse , utituque sta

208쪽

PEsTIS ATHENIENSIS. 181

tuebant. Deorum autem neque metus, nec hominum lex ulla retinebat hos quidem nihil referre arbitrati colerentne , an non , cum omnes pariter pereuntes viderent οῦ peccatorum autem, quoniam nemo erat, quitandiu victurum se speraret, ut judicium feret, pinnam minime pertimescebant: multo autem majore se poena multatos esse existimabantiquae cum impenderet, ant quam ea accideret, aequum esse vitae commodis frui . Tali Athenienses casu premebantur , cum intra muros homines morerentur , & extra Vastaretur ager . Veniebat autem in ,

mentem inter haec mala , ut fieri solet, ejus versus , quem pridem cditum seniores dicebant. V i) --rient Dores , bellumque , famemque ferentes.

AGenient Dores , bellum , morbumque ferentes. Fuerat igitur controversia , quod nonnulli existimarent, a veteribus eo versu nominatam esse non pestilentiam , sed famem . Sed merito nunc quidem vicit , nominatam esse pestilentiam: ad praesentia enim mala veterem memoriam homines referebant. Quod si posthac aliud incidat Doricum bellum, fames forte fortuna cum sit, ut res feret, ita canent. Redierant etiam in memoriam illius oraculi , qui nonis

erant ignari, quod editum Lacedaemoniis est i sciscitantibus enim illis de bello, oraculum datum est : Si summa vi bellum inferrent, victu ros esse ue se ipsum quoque opem dixit laturum . Aud igitur dissimialia huic oraculo, quae acciderant, existimabant. Ubi autem in Atticam Peloponnenses invaserunt, continuo exorta pestilentia est: Pel ponnesum autem aud magnopere attigit et vexavit autem Athenas quiadem in primis; deinde frequentissima quaeque loca memoratu digna si e τ λει e , κοὐ λειμye avrI . . III. R

209쪽

PLATONIS MENEXENUS,

AUT ORATIO FUNEBRIS.

SOCRATES , ET MENEX ENUS.

Soer. A Foro , an unde Menexenus t Men. A Foro, Socrates , a que adeo a Curia. Socr. Quid tu autem in Curia a Num, a soluta scilicet eruditione , ac plutosbpbia , ut qui satis jam i

fructus tibi videris , ad majora convcrtere te cogitas Nobisique senioribus ista aetate praeesse aggrederis ; coque ad rempublicain accessisti , ne vestra unquam domus susticiendis nobis custodibus des tigetur a Men. Siquidem tu permittis, Socrates, atque suades praeesse me , praesto fuero et sin minus , aud faciam . Sed nunc quidem eo ad Curiam veneram , quod in Senatu delectum iri acceperam , qu nam de mortuorum laudibus diceret: justa enim facturos scis. Soer. Sciliceti sed cuinam decretum est M . Nulli: nam in crastinum res dilata est . Archinum tamen , aut Dionem , puto , dcligent. Socr. Prinfecto , Menexene, aud multum abest , quin in praelio occidere pubchrum si r nam , & quamvis pauper quis Occidit , magnificum tamen . ornatumque ille funus adipiscitur; laudatur etiam, tametsi nequam est , a sapientibus hominibus , idque non temere , sed multo ante oratione parata, qui eo usque pulchre laudant, ut suis, alienis que laudibus unoquoque Ornando, tum oratione pulcherrima quadam verborum varietate illustranda, animos nostros deliniant , dum & c vitatem omni genere laudum celebrant, & eos , qui in praelio interfecti sunt. Addunt etiam majores, qui Olim fuerunt, nostros univerissos, ipsosque adeo nos, qui superstites adhuc. Quamobrem, Mene-xene , equidem valde mihi magnificus videor , cum ab iis laudor ritaque kmper adsum, ausculto, permulceor r videor enim mihi repente generosior fieri, majorque , di pulchrior. Et quoniam sere solent peregrini aliquot homines , una nobiscum, ad audiendum convenire , iis igitur repente me jacto : etenim illi ipsi eodem modo animo mihi videntur assici, ut me , S civitatem admiratione magis dignam existiment, Oratione permoti, quam antea persuasum haberent: qua quidem in elatione triduum , aut eo etiam diutius persevero; adeo modulata oratio , sonusque in aures ab Oratore infunditur meas.

Itaque quarto, aut quinto vix demum die in memoriam mei redeo ,

210쪽

sentioque , ubi terrarum sum t tantum est oratoribus in nostris artificium , ut ad id usque tempus Beatorum mihi pene insulas sim viasus incolere . Men. Semper tu quidem , Socrates , Oratores irrides. Veruntamen equidem existimo , cui Senatus laudationem decreverit, ei audquaquam facile suppetere posse , quae dicat et sub ipsam enim dicendi diem senatusconsultum fiet , ut prope cogatur ex temporeis dicere. Socri Quomodo isthuc t Habet enim unusquisque eorum paratas orationes, & tamen ne subito quidem dicere hujusmodi de rebus dissicile est: etenim si aut apud Peloponnesios Ornandi Athenienses forem , aut apud Athenienses Peloponnesii, bono, claroque opus esset ad persuadendum oratore ; ubi vero inter eos ipsos periclitatur

quis , quorum de laudibus praedicat , aud magni negotii videtur eΩse , accommodate dicere . Men. Ita isthuc tibi videtur , Socrates Soeri Mihi quidem hercle . Meη. Quid te te opus si sit , tibique Senatus decernat, putasne, te idoneum esse, qui dicas a Socr. Atqui me qui dem idoneum ad dicendum eme nihil mirum est , propter vim eticendi , cui magistra aud sane ignobilis obtigerit , a qua cum mulisti alii, bonique oratores , tum is , qui omnibus antecellit , Periclea Xanthippi filius eruditus est . Men. Quaenam ea est ι Anne Aspasiam adicis Socr. Istam ipsam , Connumque Metrobii filium t hos enim duos magistros habeo , canendi hunc , illam dicendi r qui igitur ad hunc modum sit institutus , in eo dicendi facultatem inesse nihil mirum . Sed tamen etiam aliquis, qui deterius , quam ego, eruditus sit, ac muscam quidem , vel de Lampro didicerit, Rhetoricam vero a Rhamnutio Antiphonte , is, si de laudibus Atheniensium apud Athe nienses dicat, placere facile possit . Men. Sed orandum tibi si sit. quidnam haberes , quod diceres t Soer. Per me quidem ipse fortasse

nihil; Aspasiam autem audivi heri, cum Orationem componeret, quae ad horum ipsorum busta diceretur et acceperat enim ide , quod tu dicis, decretum iri a Senatu , qui diceret : itaque partim ex tempore persecuta est , quae dici opineret , partim cum meditata antea fuisset, eo opinor tempore, cum laudationem illam composuit, quam Pericles ad busta habuit et ex ea igitur nonnullas sententias conglutinavit . Mon. Visne igitur memorare , quae ab Aspasia dicta sunt Socr. Sit modo fas: edidici enim de illa, atque adeo prope factum. est, ut vapularem, cum Oblitus effem. Men. Quid caussae igitur est, cur eam non recitas i Socr. At metuo, magistra ne mihi succenseat, siquid ejus Orationem esseram .. Men. Aud faciet, Socrates; verum amabo te , recita : pergratissimum enim mihi feceris , sive tu Aspa sae , sive alterius cujusvis dicas . Dic modo. Socr. At tu fortasse me

SEARCH

MENU NAVIGATION