장음표시 사용
211쪽
irridebis, eum hoe aetatis ludere etiam nunc me videbis . Men. Minime vero. Verum age , dic. Socr. Gerendus quidem tibi mos r nam si nudum saltare 1 ubeas , propemodum obtemperem: soli enim R. mus . Ausculta igitur et ad hunc enim sere modum ab ipsis mortuis
Res quidem a vobis habent hi jam, quibus digni sunt, easque cum assecuti sunt , quod iter illis fato datum est , id cum publice a civitate , tum privatim ab amicis deducti inierunt. Reliquus est autem verhorum honos, quem & haberi hisce lex jubet, S debitus est i nam
recte facta , cum praeclare dicuntur, iis memoriam , honoremque , qui ea gesserunt, apud eos, qui ea audiunt, pariunt. Ea igitur Graiatione opus est , qua & mortui digne laudentur , S superstitcs henia sne moneantur; ει quae liberos quidem , & fratres ad eos imitandos hortetur ; parentes autem , majoresque , si supersunt, consioletur. Quaenam igitur nobis ejusmodi exsistet oratio E Aut unde recte exordium capiemus de virorum fortium dicendi laudibus, qui dum vixerunt , propinquis, pro sua summa virtute, gaudio fuerunt, & suam mortem cum viventium salute commutarunt i Mihi quidem sic videtur , quemadmodum rerum natura postulat, ita decere eos laudareis, tit natura viri honi, sortesque essecti sunt. Boni autem effecti sunt, propterea quod a bonis ortum habuerunt. Illorum igitur nobilitatem Iaudemus primum t deinde educationem , & disciplinam : postea e rum res gestas demonstrabimus, pulcherrimas illas quidem , maxime. que dignas, quae a tali genere , disciplinaque orirentur. Atque in horum nobilitate illud est primum , quod auctores generis habent non advenas quosdam , aut peregrinos, sed eos, qui ex hac ipsa te xa sati sint, ac geniti, ut veram , germanamque patriam incoluerint; ac non, ut alii, a noverca, sed a Parente eadem, quae cos genuexit terra .alii , eductique snt , ab eademque nunc excipiantur mortui , condanturque iisdem in locis, ubi nati sint, ubique habitaverint. Eam igitur ipsam horum procreatricem ornemus primum e sic enim horum quoque nobilitas ornabitur ἔ digna Vero regio, quae ab universo hominum genere, nedum a nobis laudetur , multis illa quidem de caussis, sed illud primum, ac maximum, quod ea Diis immort
Iibus cara est. Testatur hoc Deorum inter se de ea concertantium
Iis, ac judicium et quam igitur Dii laudarint, qui dubium esse potest,
quin ea universis ab hominibus vere laudetur a Proxima vero e)us laus illa est merito et eo enim tempore, quo tellus animantia, omnisque generis feras, ac pecudes edidit, & procreavit , nostra tum terra
a partu ferarum belluarum immunis , puraque fuit, ex omnibusque
212쪽
animantibus hominem sibi delegit , quem pareret , qui & intelligen ita reliquos antecellit, & solus justitiam , & Deum agnoscit. Maxumo autem argumento est , edidisse hanc terram ipsam ex se majores nostros et omnia enim quaecunque pariunt , eadem etiam cibum s aut ferunt alendo accommodatum , quo etiam mulier, quae vere pererit, quaeque partum mentita est, deprehenditur, cum alimenti scilicet sontes , quos partui praebeat, nullos habet . Id igitur signum, terra haec mater nostra praeseseri, ostenditque, homines ex sese genitos esset sola enim , primaque eo tempore propriam homini escam tritici, hordeique frugem extulit , quibus optime, facillimeque hominum genus alitur , utpote quae vere id animal ex se se peperisset. Equum est autem , plus haec argumenta fidei in terra habere, quam in muliere et neque enim terra graviditate , & partu mulierem est imitata , sed terram mulier . Neque vero obstitit invidia, quin eas fruges per alias terras distribueret . Praeterea oleum , quod lahorum liberis suis esset levamen , protulit: quibus quidem a se altis, augescentibusque, S pubescentibus gubernatores, magistrosque Deos pro-Posuit, quorum nomina nunc quidem omittere decet. Tenemus enim, a quibusnam cum quotidianae vitae artes primum edocti sumus, tum vero a quibus armorum ad tutandos fines usum accepimus . Sic it
que orti , atque educati horum majores rempublicam instituerunt, de qua breviter me dicere operae pretium est. Est enim Respublica hominum educatio; bona quidem bonorum, contraria improborum . Quapropter necesse est , ut ostendamus, bona
in rep. majores nostros e sse educatos , eoque cum ip s horum mortuorum parentes, tum hos, qui nunc sunt, probos esse. Nam & olim remp. optimates tenebant , & iidem nunc obtinent, usique
sumus magna parte eodem propemodum civitatis statu ; sed eum alii, quasi populus rerum potiretur , ita nominarunt; alii, ut cuique Iibitum est. Revera ea est reip. nostrae forma, ut optimates , bene apud multitudinem audientes, principes snt civitatis. Sunt enim apud nos semper Reges, iique partim certo quodam e genere , ac stirpe, partim vero suffragiis fiunt ; sed omnis resp. propemodum in multitudinis potestate est, ct magistratus, potestatemque omnem optimo deinceps cuique mandat: neque quisquam propter inopiam , paupertatemve , aut generis obscuritatem repellitur, neque propter ea , quae iis contraria sunt, ullo in honore habetur , quemadmodum evenire
aliis in civitatibus solet; sed una, eademque ratio est , qui prudens, qui bonus visus sit, ille plurimum potest , ille imperat . hc nobἰs
rei p. ad hunc modum constitutae caussa est par , atque eadem uia strum
213쪽
rum omnium origo. Aliae enim civitates ex vario , atque inaequali hominum genere constant, itaque ipsae quoque resp. minime aequales sunt ; atque aut tyrannis exsistit, aut paucorum dominatus sit, atque ita in civitate degunt, ut habere alii se se servos censeant , alii viscissim dominos . Nos vero ab una , eadenique matre procreati gerinmani fratres , neque servire sequum censemus , neque dominari, naturia sque Originis aequabilitas , juris quoque aequabilitatem quaerere nos cogit; atque nullam aliam ob rem alii aliis inter nos succumbiis mus , quam propter virtutis , aut prudentiae opinionem . Praeclaro ig tur ortu , sumitiaque in libertate educati horum majores , liques adco ipsi . multa , eaque illustria, cum publice , tum privatim fac nora cuiderunt , cum existin. arent , pro libertate oportere Graecos cum Graecis pugnare, & cum Barbaris pro universa Graecia. Eumolpo igitur, atque Amazonibus in nostros fines exercitum d centitus , aliisque etiam ante ex tempore quemadmodum restiterint, quoque modo Argaeis adversus Cadmaeos suppetias tulerint, & Heraclidis contra Argaeos , pro rerum magnitudine, cum tempus breve est ad narrandum , tum vero Poetarum voce , & cantu horum virtus memoriae prodita est , atque apud omnes gentes celebratur
CUM in communi hoc, publicoque civitatis moerore , ac luctu,
qui, fortissimorum hominum christianae classis militum caedo
nuntiata, omnium mentes , atque animos bonorum per hosce dies perculsos invaserat, eam ipse mecum calamitatem reputans , tacitus cogitarem; angebar equidem animo, acerbissimoque doloris semsu assiciebar, tam infeliciter ejus belli initia cecidisse , quod unum , his annis centum , summo reip. consensu, pium , necessariumque susceptum esset. Sed idem tamen intelligebam , neque ad summam quidem belli magnum id detrimentum rei p. esse illatum, cum constaret, id ipsum, quod esset in ea re damni factum, tanta militum voluntate , ac robore brevi lare, ut sarciretur: tum vero jam fortissimorum virorum pulcherrimum hoc, ac praeclarissimum factum, qui cum communiter Omnes in. nos tela intenderentur, atque adeo jam immissata, jugulo prope , ac praecordiis nostris imminerent , non modo ea ipsi separatim exceperunt, sed etiam ultro occurrerunt, & patriae vulne
214쪽
ra suo ipsi sanguine , ac spiritu depulerunt , saepe contemplans cum admirarer; aegre sane ferebam, turpeque Omnino esse arbitrabar, tam Praeclarum , tam illustre , tam reipublicae salutare civium facinus, Perinde quas ne animadversum quidem ab ullo esset, silentio praeteriri . Nec vero ignarus eram pulcherrimae illius Atheniensium conia suetudinis, quam prudentissima civitas , e qua Senatus , Populusque sipse Romanus leges olim mutuatus didicerit, servavit quamdiutissime: suos enim cives , quicunque in praeliis pro re pugnantes publica sortiter cecidissent, cum publico funere, ac sepultura honorabant; tum vero, qui eorum laudes ad sepulcra singulis annis memoraret , Pu-hlice constituebant eum quidem potissimum, qui ingenio , atque et quentia in civitate excelleret plurimum; ut eorum beneficium non modo singulorum civium memori animo includeretur, sed etiam pu-hlica auctoritate, tanquam loquentis civitatis voce, ac praeconio testatum esset; neque vero laudes unius aetatis spatio terminarentur: pius Vero mos, nec tantum gratus, sed etiam prudens, vereque dignus, qui coleretur Athenis. Primum enim ad propinquorum mitigandum dolorem , desideriumque leniendum honos hic illis mortuis habitus dulcis , jucundusque in primis ; cum exaudiret unusquisque suis aut Parentibus , aut liberis , aut propinquis , necessariisque ipsam sua Pene voce, atque ore rempublicam gratias agentem , Omniaque se illis summa debere non fatentem modo, sed libentissime etiam , atque honorificentissime praedicantem . Deinde quales, quantasque vires ad ejus, quae saperstes esset, juventutis studia , virtutemque excitandam, augendam , inflammandam , habuisse existimamus laudationem illam, tanta in celebritate , tantaque in frequenti , quantam ex universa Graecia Athenas per eos dies, audiendi studio, confluere solitam esse accepimus a Nam non modo quasi fructus virtutis est gloria,
sed etiam tanquam fibra, semenque, quo gigni , quoque niti ea, Saugescere consueverit : neque vero veluti splendorem solum, & lumen laus diffundit, & praedicatio, sed quasi scintillam etiam , ignem, que admovet , unde conflari, incendique virtus soleat . At nostrisi civibus , qui crudelissuno , atque immanissimo hosti Italiae sgna ii . ferenti, suis corporibus aditum Obstruere Voluerunt, cum privatim quidem nemo fere tam durus, ac serreus fuerit, qui non eos, si non lacrymis , & fiet u , at dolore saltem , & desiderio prosequetutur, publice honos nullus est habitus . Quid igitur ne, si horum quidem, henuficio suam hoc Imperium majestatem obtinet: ne , s Italia libe ι talem retinet: ne , si nos dignitatem et ne, si cives liberos suos , rem Patriam salvam, atque incolumem habeamus, vox mittetur ulla et Scd
215쪽
patietur ingrata, immemor , inhumana civitas , ita de se meritorum civium silentio nomen obscurari , & memoriam emori Atque e rum , qui pro unis Athenis occubuerunt, virtus, ct gloria, & fama, ne tot quidem seculis post, mortua cst: Thucydidis enim, Platonis, Demosthenis denique ingenio, & spiritu vivit, & clarissima summorum artificum voce, numerisque concinitur et nostrorum vero Civium,
qui pro universae Italiae salute ceciderunt, laus una cum corporibus occidet a Novi ego exercitus nostri animos, novi spiritus : nullae , mihi credite, gentes, nullae nationes, aeque unquam ac nostrae , laudis exarserunt amore , S gloriae studio connagraverunt. Sed id om exemplum cum renovare cuperem, illud mihi Occurrebat incomm dum , planeque iniquum et Vereor enim, ne quorum fortitudinis munera , atque Opera tam exstent firma , ac illustria , eorum imbecillis
unius in hominis , S obscuri voce , atque oratione laudem agi , &gloriam periclitari , injustum plerisque videatur. Veruntamen nostrum id vitium facile vestra emendabit prudentia : siqua enim inciderint, quae minus a nobis ornate , minusque splendide , ac magnifice dici vobis videbuntur, quae jam hinc quam multa futura sint animo Pr spicio, quantum propterea ea in re de mea laude , atque ingenii fama detraxeritis , tantundem illorum virtuti, atque existimationi tacitos vos cogitatione vestra addere , ac reponere aequum erit. Quanam
igitur ratione potissimum viris sortibus, qui maximo quasi cum lucN
suam ipsi vitam communi cum salute commutarent, sic alacres, Imrique occubuerunt , meritum hodierna die laudis praeconium tribue, mus a Nempe ab illorum genere, ac nobilitate, quemadmodum rerum ordo, naturaque postulat, principium si a nobis ducatur, commodissime , nisi fallor, agemus. Ab horum igitur nobilitate , ac genere principium mihi ducendum videtur , ut quod illis virtutis exordium fuerit, idem nos orationis capiamus initium. Primum igitur communis haec horum omnium mihi se se parens O fert , eademque altrix Italia, quae cum speciein mihi suam , Omnium quascunque Urbis terrarum regiones continet pulcherrimam , amoenius mamque aperit, tum frugibus, ct vario fruetitum genere feta summam quandam rerum omnium ubertatem ostentat , , copiam . Ea dem puro , temperat ue cinio circumfusa , optimo tanquam habitu valens, salubrisque nitet, ac floret, facile ipsa ut ex forma , ac mgura , id, quod est, omnino appareat , terram hanc non modo nutriendis , atque educandis , sed etiam pariendis hominibus praecipue a Deo constitutam esse, ac designatam . Itaque nulla unquam regio hominum est feracior, atque fertilior . Et quoniam non ubertas so
216쪽
ium, fecunditasque agrorum vim, ac naturam indicat , sed earum in primis rerum , quas ferunt, suus sapor , succusque , & natura , minime contaminata, incorruptaque , & integra ; neque illud laudatur solum , e quo vel summa in abundantia ortae fruges, a seminubus tamen tanquam degenerarunt, hac quoque in laude praestat, a que excellit Italia: sunt enim nostra ingenia pura, sincera, integra, planeque humana; nihil est immanitatis, nihil feritatis , nihil barbariae admistum. Itaque ea inest in moribus nostris dulcedo, & suavitas, & mansuetudo , eaque est nostri cultus , atque elegantiae , disciplinaeque apud exteras nationes opinio , & fama , ut illi apud suos probentur maxime , qui apud nos commorati sint diutissime : quemas modum enim res est , sic existimant , siquid eorum in moribus pi gue sorte sit, aut asperum , atque atrox , id consuetudinis nostrae suavitate , di temperatione expurgari , expolirique , S leniri. Itaqueis tanquam ex humanitatis gymnasio , sic ex Italia , quasi degenerantis
animi depravatione sublata , humanamque edocti naturam , nostra mansuetudine , ac venustate imbuti , mutati sane ad suos redeunt tetenim est omnino sermo , non ut aliarum gentium , noster asper,
atque inconditus, sed dulcis, aptusique, ut & ad familiares amicorum congressus, sermonesque, verba lueta suppeditent, & dulcia; neque jam ad scribendum, vel de gravissimis quibusque rebus , or menta
deficiant; tum vero animus tractabilis, & clementiae, mansuetudinis, humanitatis plenus . Itaque cum ad caeteras regiones , obeundi negotii caussa , necessitate coacti, homines accedant , in Italiam voluptatis , atque animi caussa peregrinantur . QuM est enim tellus peregrinorum amantior , quod omnium gentium tam fidele , tam liberale, tam jucundum est hospitium , quam Italia Tum vero ingenia nostrorum non modo magna sunt, atque acria, & peracuta; verum
etiam , quod reliquis in nationibus desiderari interdum solet , veluti decora, aptaque, S concinna . Quid est enim, quod ingenii fac uiatate aliqua aut excogitari , aut excoli, exornarique possit , in quo nostri homincs non principes, & tanquam exstiterint architecti Mi to enim artium minus liberalium magistros, quorum cst ingenio , a que artificio se Italia omnis exornata, ct collustrata, ut exterarum nationum oppida squis cum nostris conserat , non ea oppida , sed agrestium , Montanorumque pagos dicturus sit . Sed ut hos , quand quidem alio properat orationis meae cursus, missos faciam , quid 1, terarum , atque humanitatis studia , liberaliumque omnium artium ,
ac disciplinarum cultus t Nonne apud nos semper viguit plurimum Quid est autem homine dignius, quam literae t quarum quidem fru-Gm. III. Bb ctus,
217쪽
ctus, ac jucunditatis siqui sunt , quibus non contigerit, ut partem,
aliquam gustarent, atque perciperent, ii non carere se se Ornamento, aut delectatione tantum aliqua existimare debent, sed necessima etiam re quadam , atque instrumento virtutis uno omnium maxime sopportuno . Nulla est autem natio nostra eruditior , si ve graviora
illa philosophiae studia expetimus , sive hanc, quae cum maxime n cessaria sit, summam etiam habet oblectationem , eloquentiam requiarimus . Ac eos quidum , qui unis e nostris plures, quam e reliquis omnino cmnibus nationibus in philosophia cum floruerint, Italia: noamen sapientiae , ingenii , literarum gloria illustrarunt, sane comme moratem , nisi hoc ipso in conventu , atque adeo in ista vestra post hominum memoriam ornatissima , clarissimaque corona adessent ii, qui hoc in genere suo splendore reliquorum omnium laudibus offecerunt , & gloriae luminibus Obstruxerunt , qui ct veterem ejus artis rationem jam conturbatam , & Prope subversam emendaverunt , ac restituerunt , ct ad Graecorum antiquiiIimam disciplinam aberrantes alias nationes revocaverunt. Iam vero eloquentiae haec tellus semper habita est domicilium , vel germana potius patria . Sed Vetera m oratione mea persequi nihil attinet , cum S tam multa sint , quae commemorem recentia , ac prope quotidiana , & illa scilicet nota sint , atque illustria . Tanto igitur hanc quidem artem coluimus stodio , itaque nostris ingeniis , tanquam liquidissimis e fontibus irrigavimus , ut nihil omnino possit esse floridius , nihil fertilius, nihil uberius , aut fructuosius. Poetarum vero gloria, quos quidem, si nolo sanctos summo in honore habuisset antiquitas , nunquam Musas love natas , quem Deorum principem , atque adeo parentem arbitraretur,
credidissut, quanta apud nos semper eluxit l Quo quidem in genere
nostrorum ingenia admirari equidem fatis nequco : cum enim olim Barbarorum omnium tanquam alluvio , fato quodam , in Italiam Icdundasset, qua Oppressa pene mergeretur, cumque Omnium honurum artium disciplinae , magistris aut caesis, aut pulsis, jacerent in tenebris, teterrimaque in colluvione versarentur omnia , atque in primis latinae veteres illae penitus obmutuissent literae, ac nova rerum pr pe essent cudenda vocabula, eo usque multum natura valuit, eoque usque pervicit Omnia , ut tot, tantisque in angustiis, novum hoc tamen pepererit carminum genus hetruscorum , quo nihil , nisi mα, mea fortasse patriae caritas, amorque fallit, humanis auribus accid re possit suavius , aut modulatius . Ac italica quidem poesis , noto ut Graecorum demum ingravescens , bonos , nobilesque auctores h
huit , sed ipsis prope in cunabulis, ac pene exoriens, eum perfectin
218쪽
rum poetarum numerum protulit, atque aluit, ut ab Helicone , Parnassoque in Arni mei soridissimas ripas , collesque thustos migrare Musae cruderentur . Magna omnino laus est , atque aud scio, an maxima , ingenii, mentisque robore , ac viribus , idcst, si verum quae- Timus , propria hominis natura reliquas Omnes gentes , nationesqueis
superare, praesectim , id quod enixe ab illis fieri videmus, reluctan-tcS, ac repugnantes. Atqui haec quidem cogitationis sunt, atque otii, ει tanquam qu:etis, & umbrae. lam illa, quae negotii, atque acti vis sunt, in quibus prudentia elucet, & vires exercet suas, quaeque in labore , S periculis, ac sole versantur, percensere modo si velim, multorum mihi dierum, ac noctium spati um sumam, oporteat erum vulcra quidem non modo ex historiis tenemus omnes, sed etiam xx poetarum fabulis plerique admiramur: recentiora vero persequi si Uluissem , veritus sum . ne cui , quod propriae militum nostrorum virtutes ad legitimam mihi laudationem non satis suppeterent, eo tam multa de communi laude mutuatus esse viderer . Quamquam indu striae quidem , ac prudentiae ea sunt , non dico vestigia, aut signa ι aut indicta , sed munera , atque opera , & lumina ; ut non modo ad ea patefacienda , atque illustianda nihil cujusquam oratione Opus sit, sed ne occultari quidem , aut obumbrari ullo nec silentio , nec Oblivione possint. Tam multae enim urbes munitissimae , pulcherrimae, ornatiis mae; tot bene moratae , opulentissimae, beatissimae civitates, nobilissimorum civium, Opum, copiarumque omnium plenae,
ac resertae , neque initio constitui infinita quadam sine industria potuerunt , neque sine singulari , divinaque providentia institui , regi, que possunt; qui quidem , quamquam verae, ac justae , minimumque
immutatae humanitatis sunt fructus ; tamen equidem Italiae cum hasce, tum vero reliquas laudes, quasi infinitum quendam thesaurum,
cum dinumerari ad unam posse diffiderem, faciendum mihi esse e xi , eas ut vobis dimetirer , idque ipsum grandi quadam mensura , ne longius scilicet fiat , vel potius ut sit modus, linisque . Itaque non mea mihi praeclarissima patria nominatur; non ea, quae mihi con. junctissima est , quae me excepit, aluit, erudiit, Bononia excitatur; non haec urbs commemoratur, non Venetiae appellantur , quam quidem urbem si conspicata modo esset antiquitas , quibus, Dii boni, eam laudibus extulisset i quibus esset clamoribus , atque admiratione Prosequutat Neque enim opinor in ea praedicanda, monumentisque stiterarum prodenda , & mandanda , ad quotidianum hominum sensum , consuetudinemque dicendi respicere contenta esset ; sed Deum credo aliquem ex prolandi cavitate , ac latebris excitasset , eumque a
219쪽
divina illa tecta struentem , ac fabricantem fecisset; qui tametsi nullus scilicet unquam fuit, tamen si sit, aut esse si possit, nullum illi
omnino attribui munus illa urbe praeclusus Potuit. Verum nos suam veteribus vel vanitatem, vel Iactationem concedamus , christianam ipsi modestiam , ac veritatem retineamus : praesertim cum ea , quae
vere dici, & commemorari illa de urbe possiant, plus etiam in se admirationis habeant, quam illae ipsae commentitiae veterum fabulae. Quid enim possit esse admirabilius, quam mediis prope in fluctibus tanta urbs excitata , atque exstrueta cujus quidem opifex , atque aedificator urbis, aud equidem possum dicere, cum in eam cogitatio. nem animum penitus intendo , quonam potissimum artificio , novo Certe , ac divino , arenas , undasque maris, res duas maxime infirmas , atque instabiles , stabilire , O confirmare aggressus sit . Quid
Porro tam nOVum , atque inauditum, quam cum natura comparatum csset, omnes ut animantes, aut terreni s mus , aut aquatiles , atque
homini certe terra attributa si, repertos esse , qui quasi ancipites in utraque sede vivere instituerint, atque didicerint i Atque haec quidem tum vere a me dicuntur, tum etiam libentissime praedicantur : muura enim habet illa urbs , quae delectare me debeant . Primum bene morata ipsa civitas, prudentissimeque instituta resp. quae ex quo die Primum convenit, S constituta est, ad hoc usque tempus suam obtinuerit majestatem, neque alieno unquam paruerit imperio , id quod unis Lacedaemoniis contigisse memoriae proditum est, qui se se etiam eo nomine jactarent, atque Atyranneutos appellarent , praeterea nemini . Itaque vetustiores quidem fortasse urbes commemorare possumus, statum vero reip. diuturniorem non possumus . Quod squi ad extremam usque senectutem sine febri, atque morbo pervenerunt, rectissima quadam ratione , summaque continentia vitam , victumque institutum habuisse putantur; quanto civitas magis suspicienda, atque in coelum usi laudibus extollenda , quae sine ullo seditiosio civium motu , tranquillitate quadam perpetua , quasi bona Valetudine , cum frueretur , non illa quidcm consenuit , sed reliquas omnes civitates diuturnitate facile superavit Quanti autem illud faciendum est , quod honas nobis illa civitas artes alere , atque educare nunquam intermi tit a Quod tam est doctorum hominum , summorumque ingeniorum ferax, ct fertilist Quod Hermolaum illum Barbarum , quod Naugerium , quod Bembum , quod alios prope innumerabiles , quod tes, Contare ne , nobis edidit, atque procreavit Tua enim me virtus secus omnino, atque institueram, agere cogit, qui cum pudoris tui non
ignarus , faciendum mihi esse duxissem , uti nihil de te, cum ipse
220쪽
adesses , dicerem , contineri nequeo. Elicit enim invito vocem, atque exprimit summa quaedam admirationis vis laudum, virtutumque tuarum. Veruntamen jam me comprimo, jam pudori tuo morem gero, Praesertim cum , te modo appellando , Italiae laudibus vel uberrime satisfactum putem r neque enim vereor , ne hoc solum inlaudatum Praetermisisse arguar , e quo te modo ortum , & procreatum comis memorarim . Quid quod eam urbem Italiae propugnaculum , arcemque semper habuit munitissimam a Mitto enim exercitus saepe maximos , atque sortissimos, semper certe paratos, atque instructos , clansem quidem tantam , tamque ornatam , atque eum triremium numerum , quem ne universa quidem Christianorum, ut ita dicam, natio Omnis si conveniat, viresque suas, conatusque omnes in unum si conis ferat , aedificare, atque instruere possit, quantas una illa urbs paratas habet, semperque habuit . Quo quidem , praeclarissima civitas, Praesidio non ab hac tebra modo caedem, depopulationem, vastitarem, perniciem , excisionem , flammam depulisti ; verum etiam ex ore , ac faucibus , cruentisque adeo e visceribus impotentissimi, atque linmanissimi hostis Illyricum , Corcyram , Cyprum , Cretam eripuisti, & conservasti . Sed illa quidem vetera z hoc autem novum , ac recens, quale , quantumque tuum exstitit universam in rempublicam beneficium t Quod non communi hominum consuetudine praesentem amplexa quietem, pacem, tranquillitatem , otium adamasti, cumque posses, diutissime retinere statuisti; sed pristina tua virtute usa, commune ad incendium, cum privatim quidem nulla ad te ejus flammae scintilla deferretur , tanto tuo periculo accurristi, ut id , nisi brevi restingueretur , te ipsam omnium primam arsuram, & conflagraturam esse certo scires. Sed jam revocandus est orationis meae cursus, atque in eam viam , de qua paullum , Venetiarum causia , defleximus, con- . Vertendus; tametsi minime fuit iniquum aliquam hujus laboris nostri, quantuscunque tandem est , seorsum nominatim partem ei civitati attribui , quae gravissimi, ac periculosissimi belli maximam ipsa sibi privatim partem depoposcerit, susceperit, pertulerit. Sed ut in viam redeamus, atque illud , quod initio vere a me dictum est, confirme, mus, ac repetamus; maxime praeclaram , atque illustrem originis suae stirpem habet exercitus noster , qui in hoc solo ortus sit , ac pro creatus; cujus quidem proprium sit, ut veram, planeque germanam hominum frugem efferat, quodque humanitate, non adventitia , sed innata utatur. Quod quidem terrae, ac stirpis naturale bonum, roburque Italiae pubes lectissima cum retineret, atque adeo vOIuntate,
ac studio auxisset, atque exercitatione, di usu excoluisset, plerisque