장음표시 사용
231쪽
ARCHIEP. BENEVENTANO SUI alias quasdam ad te scribendi occasiones omisi ne te, inis
magnis reipublicae rebus vehementer occupatum, magis impedirem , diuque mihi ab hoc ossicii genere temperavi ; nungsuum casus tulerit , ut tecum communicare aliquid debeam de us , quae ad studia literarurn pertinent , quibus te scio valde , atque ζκ animo delectari, facere non potui, quin statim ad te epistolam hanc exararim . Hoc autem si aliquis fortasse hoc tempore factum reprehendet , atque ineptum putabit, te non omnino squae tua est huma nitas , contemturum confido . Quin contra solet potius varietas rerum
obleclare, & animum fessum gravioribus curis, assiduisque cogitationibus hujuscemodi aliquis sermo e sinu Musarum promtus resceret a atque recreare . Quum igitur hic adolescentibus nostris , qui graeca linguae perdiscendae studiosi sunt, Orestem fabulam Euripidis inter-Pretarer , veni ad eum locum , ubi Helena persuasa ab Electra , filiae Hermionae partes illas imponit portandi comam suam ea de cain
sa caesam, caeteraque, quibus moris erat ea aetate mortuos munerari,
ad sepulcrum Clytemnestrae; ut honorem eum sorori haberet, seque magno dolore affectam esse ex acerbo illius interitu significaret. Post quae verba, quum Electra , plena admirationis, exclamet; naturaeque vim incredibilem esse in utramque partem amrmet, sive boni aliquid, sive mali ab initio vitae illa hominibus dilargitur , ac statim , quod in universum protulerat, illi ipsi res, de qua agebatur, accommodetrdixi, me putare , loqui ipsam de pulchritudine Helenae , quam tan tam fuisse ostendere vult , quemadmodum sane omnium sermone illa serebatur, ut facto hoc, quod unum maxime corrympere ipsam, ac labefactare potuit, violata uulla eg parte sit; adjunxique, in eam mentem venisse Poetam, eruditum valde , atque ingeniosum virum, magnopere verisimile esse, ut, quum in manibus Helenae personam haberet, induceretque illam fecisse , quod rationibus ipsius magnop re contrarium erat, depravarequet poterat id bonum, quo illa cael ris mulieribus antecellebat , cogitarit , an ipsi contigisset, quod aliis minore pulchritudine praeditis necessario suenisset; idque nullo modo
232쪽
iactum esse ostendere voluerit, quod multum valet ad famam pervulgatam de illa confirmandam , constantique omnium opinioni de uximia specie corporis ipsius respondet; simulque commemoravi , non me fallere , graecas declaratiunculas aliter locum capere, & ab hac sententia discrepare, quarum tamen auctoritas apud me nulla foret,
quum multis signis intelligi possit , ipsas alicujus esse , vel plurium
Potius, qui superiore aetate vixerint, quum extinctae jam ita in Graecia bonae artes essent , ut vix scintilla: aliquae veteris eruditionis in ipsa restarunt. Nam quod ille putavit, hoe Electram protulisse , quia pristinam, S innatam malitiam in animo Helenae manere adhuc ex facto illo cognovit; leve admodum , ac nugatorium me illud existimare ostcndi, ad indicandam naturae ipsius pravitatem, quae multis, atque insgnibus facinoribus notata crat . Si namque , quod interpres arguit ipsam fecisse, eo animo, ac consilio Helena fecisset, in tenuire illa peccasset, nec satis justam caussam exclamandi Electra habuiLset. Neque enim decet, eam valde mirari , quum usitatum aliquid, quotidianumque sit; neς vocem eo tempore tollere oportet . Assinis enim tunc Helcira illi culpae fuisset , cui omnes mulieres vulgo o
noxiae sunt et cunctae namque formae suae conservandae vehementer
studiosae sunt; caventque quicquam facere, quod gloriam illam suam
imminuat . Ut autem hoc infirmum admodum argumentum ejus reidcmonstrandae fuisset; ita, quod ipse cogitavi, magni momenti esse ad 'd fgnificanduin amrmavi: quod etiam inde perspici possiet, quia
Terentius in Phormione , quum induceret servum , admirabilem quandam , ac novam pulchritudinem Virginis cujusdam commemorantem, facit illum his signis ipsam declarare: exponit enim eam inventam fuisse huiuscemodi quodam habitu corporis, vestituque , qui tamen ipsam maculare nullo pacto potuit : Comicus eni in hic quoque ea
dem ratione insitam a natura, ct ingentum fuisse pulchritudinem illam fgnificare voluit: inquit igitur apud eum Geta, Virgo pulchra;& quo magis diceres , nihil aderat adjumenti ad pulchritud: nem, reapillus passius , nudus pus , ipsa horrida, lacrumae , vestitus turpis; ut ni vis boni in ipsa inesset forma , haec sormam extinguerent. Sed quid d: co Terentium, studeoque hoc testimonio etiam illius compro-hare Qui sane non omnino eodem argumento mitur , quum vel ipsius interpres Donatus tradat , Apollodorum , unde fabulam hanc vertit Terentius, feci me tonsorem ipsum nuntium , non adolescentum, qui forte in tonstrinain venissat; qui tonsor apud eum diceret , se nuper puellae comam ob luctum abstulisse , totumque se effunderet,
verisimile cst, in eam pulchritudinem celebrandam, quam facto illo, maxime inimico pulchritudini , non vidit immutatam. Addit autem
233쪽
idem eruditus grammaticus , varietatis hujus rationem reddens , se, scire, hoc Terentium mutasse, ne externis moribus spectatorem Romanum offenderet. Nam quod videtur huic meae sententiae adversari in graecis verbis , docui aliter capiendum eme, atque interpres ille graecus accepisset et intelligo , inquam , quod apud poetam est .ai a se ων-τραμοῦ valet enim os se , prope partem illam capillorum , quae capiti haeret, tanquam Electra dixerit, ad c tem Helenam comam totondisse et quem magnum ornatum muliebris
corporis quum peni us, pietati serviens , sibi demitat , non tamen ipsam inde turpem redditam . Nec existimari debere, hoc insolens eL se, quod poeta vocarit summos capillos partem illam , quae quasi rodix ipsorum est et qui enim tondere caesariem incipiunt, ad eam par tem postremo perveniunt; praecipueque in muliebri coma , quae prolixa est valde, atque pendet e vertice, videtur ipsa recte summa appellari potuita . Addidi etiam , me arbitrari, si poeta diversa ratione ultimam partem capillorum intelligere voluissiet , ipsam praepositionem aeae, additurum non fuisset quae fortata cauta fuerit auctori ejus scholii, ut erraret, qui hoc non animadvertimet, & magis communem , usitatamque notionem ejus nominis secutus esset. Cumque smolestum praeterea sit, quod sequitur , aeaλπιγε mi r qui enim quempiam eundem esse ait, qui Olim fuerit, & naturam ipsius, m resque, & formam, emgiemque corporis in eo conservatam eme im elligere potest , gravissimusque scriptor , ac magnae inter Graecos auctoritatis , contrariam in partem usurpet hanc vocem et consessiuasum , hoc me magis perturbaret Plutarchus enim , solitus siepe locis
illustribus Poetarum sensus suos explicare , in Alcibiadis vita, institutisque connumerandis, ubi narrat, quomodo ille Lacedaemone vixerit , ac quemadmodum ingenium suum ad tempus versarit , quumsostendisset, quid pronuntiari de ipso potuerit , squis tantum , quae extra posita in eo forent, quaeque ille simularet, spectassiet; addidit,
squis contra mentem adhibuisset ad veros ipsius animi motus, factaque, exclamari recte potuisse , ara . . araλωγε νη . . Quamvis enim summa arte celasset sua vitia . eruperant tamen illa nonnullis in rebus;& idem , qui Athenis fuerat , improbissimus scilicet, ac flagitiosissimus juven s , illic quoque esse Alcibiades intelligebatur . Hujuscem
di tamen oces antiquorum poetarum, quae sermone omni ita postea celebrabantur , ac vim proverbiorum obtinebant , distorqueri tape,
ac longe alio sensu , quam quo primtim editae forent , pronuntiari solitas esse, assirmavi; quod multis hujus ipsius auctoris exemplis nubio negotio posset comprobari. Id autem huic ipsi loco me arbitrarieverusse I nec sine durum videri debere , a corporis aspectu ad ani-Diuitiaco by Corale
234쪽
IOANNIS CASAE. 2Irmi vim indicandam hoc Plutarchum transtulisse , ut quod ab auctore de muliere prolatum fuerat , ipse, iisdem verbis retentis, manifesto viro accommodavit: quare me putare possC , hanc quoque tanti viri auctoritatem sustineri. Quod vero statim Elecua Helenam exsecratur,& in odium Deorum immortalium venire optat, ut principi oen maximorum malorum S sibi ipsi, & fratri, & universiae Graeciae , via deri quoque sententiam meam adjuvare : specie enim corPoris, non pravitate animi Helena tanta exitia paraverat: similemque locum hunc esse Homerico illi , quum gravissimi senes , qui Priaimo assidebant, laudata pulchritudine e)usdem mulieris , atque in caelum testimonia suo sublata , intelligentes tamen , quanta incommoda ipsa Tro)anis hominibus intulisset, utile rebus suis esse dixerunt, ut illa eo, unde venerat, rediret, nec apud se diutius, sutura semper ipsis , filiisque
detrimento , manerct . Haec mihi tunc , ut alia nonnulla hujust modi occurrerunt , quibus sententiam meam comprobarem , ut fit, quum semel aliquis opiniodem aliquam suam de aliqua re amare coepit : tuetur enim eam studiose, atque omnia undique ad eam confirmandam rapit. Exposui tamen , me Rulla alia re tantopere fretum ita asseverare, quantum elegantis illius , ac necessarii sensus opportunitate r quam Φαντασι αν si Poeta reliquisset, putarem , non sne caussa
in hoc loco acumen ingenii ipsius desiderari potuisse . Ecce autem postridie quidam ex iis, qui me audiunt, ad me veniunt, & cunia tabellis quidem , ut Cicero ait, obsignatis, qui docent, tibi longe saliter de hac re videri ; asseruntque epistolam quandam luam vermbus scriptam, in qua manifesto contra me stas. Cohorrui igitur subito, atque animo concidi , postquam vidi, mihi recum rem futuram , quem nulla in re adversarium me habiturum unquam putavi , S a cujus iudicio , si id scissem , nunquam discrepassem . Magna est au. tem auctoritas tua merito apud hos I atque id di sua sponte ipsi faciunt , ut probent, atque admirentur dinrinam, & elegantiam ingenii tui, & meis etiam assiduis vocibus ad hoc incitantur . Quari quomodo me geram is hac re , non faciIe mecum statuere possum. atque id , quia veritatem hujus rei non perspicio: neque enim meis
tuerem opinionem meam condemnare , & palam me in errore versatum confieri. Decrevi igitur te hujus quaestionis judicem sumere . atque ita tibi omnem rem examinandam tradere , ut quum tu rurissus , ipsa diligenter ponderata, ostendas te in illa tua vetere sententia perdurare , pollicear, prorsus me ita quoque firmiter crediturum ,& Omnia, quae contra facere videntur , argumenta nullius ponderis
existimaturum . Vale , & me , quod jampridem fecisti, ama . Flore ι-tia Idib. Decemb. MDLVI.
235쪽
ARCHIEP. BENEUENTANUs' PETRO VICTORIO S.
OUUM sorte ad quotidianas occupationes meas podagra accessiLset sane molesta , redditae , mi Victori, mihi sunt literae tuae . Eo factum est, ut serius ad eas tibi responderem, quam n Bra summa conjtinctio postulabat. Sed eas tamen literas eruditionis, atque elegantiae plenas, amore autem singulari illo in me tuo etiam redundantes, gratissimas, jucundillimasque mihi accidisse scito. Quod enim vir omnium doetissimus, atque in judicando acerrimus, pedetentim , vurecundeque dissentire a nobis aggrediebare , in re praesertim aud magni apud me ponderis , veterem tuam erga me benevolentiam , amantissimique animi gratum Obsequium agnoscebam . . Quod autem Electrae orationem aliOisum , atque ego , aliique multi
acceperamus, interprelabare, idque stilo illo tuo subtili, atque preLΩ , qualis eruditorum hominum sermo inter se de studiis literarum disputantium esse debet , declarabas; in eo ingenii , doctrinaeque ,
di eloquentiae tuae vis , lumenque mihi jampridem cognitum , eluce-hat . Veruntamen, quod ad me attinet, omni ego te molestia libero : siquidem in eo expeditissima mea ratio est. Nos enim Poetarum more, uti se res dederit, ita vel populi, vel eruditorum hominum sententiam nostro quodam jure sequimur, atque alias si sit opus, aliarer de eadem re dicimus . Quare , mi V ictori, optimos adolescentes, mihique jure carissimos , qui apud te erudiuntur in literis posthac , mea quidem caussa , sententiam tuam ne celaveris et neque id amicitiae tribues , quod ab amicitia plurimum discrepat, ut expurgare judicium nostrum non audeas. Atque adeo sc habeto, nihil mihi in literis tam plane esse exploratum , atque Coa Crium , quam quod tu idem probes, atque confirmes : quamquam de his quidem Euripidis versibus nonnulla mihi in mentem veniebant , cur in pristina illa mea interpretatione propemodum perseverarem . Primo enim
vix mihi verisimile fiebat , calamitosissimae virgini , in tanto capitis sui, fratrisque sui discrimine, Otium ad contemplandam , ac praedicandam Helenae pulchritudinem fuisse, praesertim quam odisset, quam etiam diris statim prosequeretur , cuique Deos iratos, atque infensos optaret, propaereaquod se, fratremque suum , totamque Graeciam evertisset . Nam ita Helenae personam tractare Euripidem par fuit,
236쪽
ut Electrae personae , quam in manibus habebat, ne oblivisceretur. Deinde Helenae pulchritudinem , quae nulla ei mulieri sua culpa o tigerat , indigne ferentem Electram facere, fortasse nihil attinuit: at lasciviam , ct formae, cultusque importunum illud studum, in sororis caede, & luctu , in domus, familiaeque aerumna, atque excidio reprehendere, ac detestari; id vero cum Electrae persena congruere, si te aliter arbitrari viderem , plane putassem. Nam quod ait Electra, suae huiusce orationis initio , ad ingenium , naturamque referri mihi aptius videbatur, quam ad corpus, & pulchritudinem posse : sic enim interpretamur . Quam magnete ingenii sunt, ac naturae in utraminque partem vires : ferimur enim natura alii ad perniciem , alii ad salutcm, ut quique proclives ad virtutem, aut ad vitia sumus: pessundedit ergo Helenam non forma , sed ingemum . Nam pulchritu do quidem multis Depe malo , multis saepe saluti fuit . Quod video idem praxepisse eos , qui de finibus honorum disseruerunt, ut e , sentcntia, quam duobus his versibus complexus Euripides est , vix f rura vera sit , s hoc sensisse illum delendimus , qui pulchritudinis compores sint , salutare quiddam habere et at inverecundum, impudicumque animi ingenium qui possident , iis ea res semper calamitati est , nunquam saluti. Helenae quidem cerre non pulchritudo profuit, sed ingenium obfuit . Id igitur mihi accusare videbatur infelix Elein dira, pannisque Obsitae , torridaque ἰ Helenam inclinata jam aetate ' meretricium animum ilium pristinum retinere, quum fugae infamiam illam subiisset, propter quam in publicum etiam prodire non audere ipsa se fateretur . Castissima scilicet pue Ita vehementer indignatur, queriturque , eam jam prope anum saetam , ne malo quidem dinctam, deterreri a lascivia , ac petulantia PQsse . Ipsum quoque Vesebum Mulier, nescio quid vituperationis praeseferre visum olim mihi est, quum illud nescio quid versiculorum lusimus. Est eadem , quae klet : non Helena, inquit , sed mulier. illud etiam interdum suspicari mihi veniebat in mentem , si ad cutem totondisse Helenam capillum Euripides significaret, dicturum illum fuisse potius εν M', aut εν Eore, quam νεαae r quod video doetis nonnullis idem placere. Sed haec tu melius scilicet, vel longe potius omnium optume : nam nos quidem vehementer sane occupati , non tam ut alia
quid statueremus, quam ut aliquid ad epistolam tuam rescriberemus, cursim haec ad te exaravimux . Quare ad illud redimus, quod initio scriptum a me est : pro sexcentis mihi auctoritas, Judiciumque tuum rationibus semper erit; eaque mihi loci huJus, aliorumque omnium interpretatio erit certissima , quam tibi maxime probatam esse intellax cro . Valet x I. Calend. Febr. M. D. LVI
237쪽
ACcepi literas tuas humanissime scriptas, easdemque purissimas,
atque elegantissimas . Carmen autem & libentissime legi, &vehementer probavi r est enim cum dignitate sententiarum grave, rum splendore verborum , & numerorum jucunditate illustre. atque concinnum , Sane intelligo, nihil fuisse , cur Calliope illa nostra inops, quam tu tamen dilaudas, tantum susciperet itineris, cum tu isthic adesses , qui Cardinalis Turnonii, hominis omni laude cumulati , Virtutem non modo exponere , id quod nos facere nostris versibus conati sumus, sed ςtiam abundanter ornare , & copiose augere facile posses . Suppudet itaque me r in silvam enim ligna scilicet. Sed tamen nihilominus Blanhelo ineo , homini conglutinandarum amicitiarum studiosissimo , magnam habeo gratiam , cujus opera factum esse intelligo , ut ego te ista doctrina ornatum , ista scribendi facultate praeditum , non modo cognitum , sed etiam amicum habeam . Ac doleo mehercule plurimum , cum vos Venetiis essetis , non frςquentasse me vestram domum; quodxut facerem , coegerunt me reipublicae tempora, ct mea. Carui quidem certe uberibus se ctibus , & magna Iucitiditate consuetudinis tuae. Cum enim tua haec ipsa scripta admirans, ab iis, quibus te bene cognitum certo scirem, Percunctatus diligentius essem de te , reperiebam id , quod mea ipse sponte animo jam antea statueram, atque perspexeram. Docuit enim me Nasus noster, itemque alii multi, de perpolita, elegantique doctrina , deque singulari probitate, atque humanitate tua . Itaque sic tibi persuadeas velim , factum me tibi esse amicimimum, vel Musarum caussa , quas ego a puero amavi plurimum , atque colui , quibusque gratissimum te esse intelligo ; vel quod te Vir amplissimus,
quem ego unum maxime Omn um semper sum admiratus, amat, at
que in honore habet; vel quod amanti ssimis literis, gravissimoque, ac dulcissimo carmine amorem erga te excitasti , atque innammasti meum . Illud etiam mihi a te gratissimum accidit, quod Horatii Fa nem miserum casum , atque horribilem versibus praeclarissimis depi rana , egregium adolescentem , in quo Italiae jamdudum jacentis spes nitebantur , divinis laud:h.s celebrasti . Praeterquam enim quod
238쪽
emnis nostra natio hos lectissimos Farnesios fratres , maximo illoἀxum merito , carissimos habet i nihil enim his praeclarissimis adole scentibus amabilius fieri , aut excogitari potest in mihi privatim quoque vetus cum clarissima illorum familia amicitia interce2it , multis illorum in me benesciis . perpetuaque mea erga illos Observantia confirmata . Quapropter sic habeto, me virtutem , doctrinam, humanitatem tuam , uti debeo, plurimi facere , semperque facturum esse ; meamque Voluntatem , meaque Omnia tam tibi parata esse scito , quam quae sunt tua . Cardinali Turnonio , viro maxime illustri, quem ego S colo , S revereor plurimum , multam salutem meo naia 4 Nine dicas, velim. Use. Idib. Novemb. Venet. Annia
239쪽
PAULLI PAPAE IV. nomine ad Herculem Eflensem
A tergo. Dilecto filio , nobili viro, Herculi Estens Ferrariae Duci, Foederis a nobis cum Henrico Francorum Rege initi Capi
aratus, DAULLUS Pp. IV. Dilecte fili, nobilis vir , salutem , S apostolicam benedictionem . Maximis, justisque de
caussis, quae tibi quoque non ignotae sunt, inviti, ac dicerentes coacti sumus, ut tandem aliquando de nostra , atque hujus Sanctae Sedis salute, & dignitate armis tuenda , Deo, ac Domi no nostro volente , cogitaremus operamque daremus , ut quorun dam inveteratam audaciam , atque licentiam , jam in nos quoque ipsos ingruentem , t Ore saltem i ac metu compescere Valeremus ἔquando id consequi nostra auctoritate ita, uti aequum erat, nobis non licuit: sperantes, eadem divina benignitate freti, fore , id quod sinpe accidere solet, ut bello pacem pareremus , quae Obtineri propter eorundem immensam superbiam , & effrenatam cupiditatem nullis hactenus conditionibus potuit. Atque id , ut commodius emcere possemus cum carissimo nobis in Christo filio Henrico Francorum Rege superioribus diebus certis legibus , & conditionibus foedus inivimus equo in foedere tu quoque comprehensus es. Cum autem tu Ita n ster, ct Sanctae Sedis vasallus sis , ut idem maxime insignis , maximeque nobilis Italiae pars habitus semper fueris, cum propter eas, quas possides, urbes tuo labore, ac diligentia maximas, atque munitissimas, tum propter Opes, copiasque tuas a te tuo studio, atque industria comparatas , atque audias; tum in primis propter eam , qu in ta est , prudentiam , summamque rerum bellicarum scientiam spropterque animi robur, ac virtutem tuam , perpetuamque erga nossatqυc hanc Sanctam Sedem Observantiam , ac lidem : Nos ob has ipsas in caus-
240쪽
eausias in te plurimum in Domino confidentes, Omniaque siumna a n his de te pollicentes, te , quem ad hoc ipsum tam praeclarum m uanus a divina Mnignitate confictum , ct conformatum, atque nobis& his Sanine Sedis Apostolicae temporibus reservatum existimamus supradicti foederis Ducena , ct Capitaneum Generalem, re cum dii Oo nobis filio, nobili viro , Ioanne Daventone praedicti Regis apud nos Oratore communicata , facimus , constituimus , ct declaramus cum omnibus honori sus, dignitatibus, privilegiis, titulis, insignibus quibus antehac caeterorum similium Rederum Capitanei Generales uti, frui , & potiri de jure , vel de consuetudine soliti sunt , atque eo etiam amplioribus , quo tua quoque facile insignior dignitas est ; &cum eis stipendiis, S emolumentis, eisque oontra oneribus, & co ditionibus , quae in instrumento seorsum ad id faciendo plenius continebitur . Sperantes in Domino, te tali viro Duce omnia prospera, ac felicia nobis, sociis, foederatisque nostris cum Deo esse eventura. Hortamurque te , ut Majorum tuorum , clarissimorum , fortissim rumque hominum, virtutem reminiscens, ita hoc munus suscipias, ut cum illorum virtute tibi contendendum esse statuas; atque illud etiam memineris, quod te oblivisti nullo modo posse arbitramur, tanta te habere ab hac Sancta Sede benescia , ut Omnia summa illi a teis, atque a tua clarissima familia debeantur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum , sub Anulo piscatoris die xxv r. Februarii II 36. Pontiscatus nostri anno primo.