장음표시 사용
101쪽
rto O R A r r o 37 E stuna quae necessitatem pugnandi imposuit,
praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne a Diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus , latis tamen ampla protia essent. Quicquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vostrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc tam opimam mercedem agite : cum Diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando, nullum emolumentum tot laborum periculorumque
vestrorum vidistis. Tempus est jam opulenta vos ac ditia stipondia facere , & magna Operae pretia mereri ; tantum itineris per tot montes fluminaque , 8c tot armataS gentes Emensos. Hic vobis terminum laborum soriatuna dedit: hic dignam mercedem emeritis
stipendiis dabit. Nec quam magni nominis
bellum est, tam difficilem cκistimaritis victoriam fore. Sarpe 8c contemtuS hostis cruentum certamen edidit , M inclyti populi Regesque perlevi momento victi sunt. Nam derato hoc uno fulgore nominis Romani , quid est , cur illi vobis comparandi sint ' Ut
Niginti annorum militiam vestram cum illa γirtute , cum illa fortuna taceam ; ab Hemculis columnis , ab Oceano, terminisque ultimis terrarum , per tot ferocissimos Hispaniae M Galliae populos , vincentes huc pervinistis. Pugnabitis cum exercisu tyrone, hae ipsa aestate caeso , victo , circumsesso a
Gallis , ignoto adhuc duci suo , ignoranti-
102쪽
que ducem. An me , in praetorio patriS , clatissimi Imperatoris , prope natum , certε eductum , domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gen tium , sed ipsarum , quod multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, desertore exercitus sui ' Cui si quis demtis signis Poenos Romanosque hodie ostendat,
ignoraturum certum habeo , utrius eXercitus sit Consul. i 3. Non ego illud parvi aestimo , milites,
quod nemo vestrum est , cujus non aΠte Oct los ipIc saepe militare aliquod ediderim facinus ; cui non idem ego virtutis spectator ac testis , notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miluites donatisque , alumnuS prius omnium Vestrum , quam Imperator , procedam acie ad-Verius ignotos inter se, ignorantesque. Quo Cumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac robori S : Veteranum peditem ; generosissimarum gentium equites sesenatos & infraenalog ; vos socios fidelissimos sortissimosque ; vos , Carthaginienses , tum ob patriam, tum ob iram justissimam pugnaturos. Inferimus bellum , infestisque signis descendimus in Italiam ; tanto audacius fortiosque pugnaturi , quant6 major spes majorque est animus inferentis vim, quam arcentis. Accendit praeterea animos Se stimulat dolor , injuria , indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum , deinde Vos omnes , qui Saguntum oppugnassetis deditos , ultimis cruciatibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens, sua
103쪽
Toa ORATIONE FOmnia suique arbitrii facit: cum quibus bel-
Ium, cum quibus pacem habeamus , se modum imponere aequum censet : circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque , quos ne excedamuS : neque eos, quos statuit, terminos observat. Ne transieris Iberum: ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. Ad Iberum est Saguntum : nusquam te vestigio moveris. Parum est, quod vete rimas provincias meas Siciliam &. Sardiniam adimis : etiam Hispanias & inde cessero , in Africam transcendes. Transcendes autem dico ' duos Consules hujus anni , unum in Africam , alterum in Hispaniam miserunt.
Nihil usquam nobis reli mim est , nisi quod armis vindicaverimus Illis timidis & ignavis licet esse , qui resperuim habent, quos suus
ager , sua terra , per Iuta ac pacata itinera fugientes accipient: nobis necesse est fortibus viris esse , & omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis, aut
Vincere, aut , si sortuna dubitabit, in praelio Potius , quam in fuga mortem oppetere. Si hoc bene fixum omnibus destinatumque in animo est; iterum dicam , vicistis : nullum incitamentum ad vincendum homini a Diis immortalibus acrius datum est.
104쪽
MAGISTRI EQUITUM, IN FABIUM DICΤAΤΟREΜ.
Post priores Annibalis victorias, P. Fabius
Maximus Dictator creatus alio modo bellum gerere statuit. Itaqtie per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste intervallo , ut
neque omitteret eum , neque congrederetur.
Colonorum Sinuess, tocta Annibal urebat, nee vllet erat a Fabio mentio pugnae. Tum M. Minucius Rufus MagUter equitum erat , ferox rapidusque in consiliis , ac linguis immodicus. Is Dictatoris cunctationem omnibus in locis laeusabat. 336. CPectatumne hue, ut rem fruendam. I oculis . sociorum caedes 8e incendia venimus nec si nullius alterius nos , ne civium quidem horum pudet , quos Sinuetasam colonos patres nostri miserunt , ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset: quam nune non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena , ab extremis orbis terrarum termini S . nostra cunctatione Se socordia jam huc progressus Tantum pr6 l) degeneramus liparentibus nostris , ut praeter quam oram illi
105쪽
Punicas vagari classes , dedecus esse Imperii fui duxerint, eam nos nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum jam factam videamus t Qui modo Saguntum oppugnari
indignando , non homines tantum , led foedera & Deos ciebamus , tendentem ad moenia Romanae coloniae Annibalem lenti spectamus Fumus .ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit: strepunt aures clamoribus plorantium sociorum , saepius nos, quam Deorum invocantium opem. Nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviosque calles exercitum ducimus , conditi
nubibus sylvisque. Si hoc modo peragrando
cacumina saltuique Furius recipere a Gallis urbem volui siet , quo hic novus Camillus , nobis D clator unicus in rebus affectis quae-1itus , Italiam ab Annibale recuperare parat , Gallorum Roma esset : quam Vereorne , sic cunctantibus nobis , Annibali ac Poenis toties servaverint majores nostri. Sed Vir, ac vere Romanus , quo die Dictatorem
Cum ex auistoritate Patrum jussuque Populi dictum , Veios allatum est , quum esset satis altum Janiculum , ubi sedens prospectaret hostem , descendit in aequum ; atque illo ipso die media in urbe , qua nunc busta Gallica sunt , id postero die, citra GabioS , cecidit Gallorum legiones. Quid i post multos annos, quum ad Furculas Caudinas ab
Samnite hoste sub jugum missi fumus; utrum tandem L. Papirius Cursor , juga Samnii
Perlustrando , an Luceriam premendo obsidendoque , & lacessendo victorcm hostem ,
depulsum ab Romanis cervicibus jugum lu-
106쪽
Ex Limo coLLEc. Lib. XXII. Iosperbo Samniti imposuit ' Modb Consuli L
Latio quae alia reS , quam celerisas , victoriam aedit i quod postero die quam hostem vidit , classem gravem commeatibuS , impeditam suomet ipsam instrumento atque apis Paratu , oppressit. Stultitia est, sedendo aue votis debellara credere posse : armari copias oportet , deducendas in aequum, ut vir cum viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romana crevit , non his segnibus co siliis, quae timidi cauta vocant.
MINUCI IMAGISTRI EQUITUM, Qua suos ad conjungenda cum Fabio
castra adhortatur. Minucii cunctationem Fabii incusantis . ius ipsius ac Dicta oris aequatum fuit. Accepta
parte copiarum ,-conserto certamine, prae
cipitavit in insidias. Minucius e periculo , beneficio , ereptus, convocatis militibus, errorem agnoscit. ct eos foaIIoquitur. 16Q. CEpe ego audivi , milites , eum primum esse virum , qui ipse consulat quid in rem sit ; secundum , eum qui bene
107쪽
monenti obediat: qui nec ipse consulere , nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus : M , dum imperare discimus , parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio jungamus : ad praetorium ejus signa quum tulerimus , ubi ego eum parentem appellavero , quod beneficio ejus erga nos ac majestate ejus dignum est , vos miliates , eos, quorum VOS modo arma dextrae- 'que texerunt , patronos salutabitis r 8c , si nihil aliud , gratorum certe nobiS animorum gloriam dies haec dederit.
108쪽
AD AEMILIUΜ, De ratione pugnandi cum Annibale.
C. Terentius Varro Consul iactabat , se, quo primum die υidisset hostem , cum eo congressum m. Longe alia mens erat L. IEmilio Paulo ipsius collegae ; apparebatque eum sua sponte tuta celeribus consiliis praepositurum : quo id constantius perseveraret , Q. Fabius Maximus sic eum profescentem allocutus fertur.
162. QI aut collegam id quod mallem
tui similem , Luci Emili, haberes ,
aut collegae tui similis esses , supervacanea esset oratio mea. Nam & duo boni Consules , etiam me indicente , omnia e Republ. fide vestra faceretis; & mali , nec mea Verba auribus vestris , noc consilia animis acciperetis. Nunc & collegam tuum , & te talem virum intuenti mihi , tecum omnis oratio est ; quem video nequicquam & virum bonum . civom fore , si altera parte claudicet Respub. Malis consiliis idem ae bonis juris Se potestatis erit. Erras enim , L. Paule , si tibi minus certaminis cum C. T aenaio . quam cum Annibale futurum ce
109쪽
ses. Nescio an infestior hic adversarius , quam ille hostis maneat: cum illo in acie
tantum , cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es : Se adversum Anniba-
Iem legionesque ejus , tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est ; Varro dux , tuis militibus te est oppugnaturus. Omini Setiam tibi causa absit C. Flaminii memoria. Tamen ille Consul demum , & in provincia, & ad exercitum coepit furere : hic prius
Muam peteret consulatum , deinde in petendo consulatu , nunc quoque Consul , priusquam castra videat, aut ho tam , insanit. Et qui tantas jam nunc procellas praelia atquc acies jactando inter togatos ciet , quid inter armatam juventutem censes facturum , 8c ubi extemplo verba res tequitur Atqui si hic, quod facturum se de nunciat , extem-Plo pugnaverit ; aut ego rem militarem, belli hoc genus , hostem hunc ignoro , aut nobilior alius Thrasymeno locus nostris cladibus erit. 36 . Nec gloriandi tempus adversus unum est ; ut ego contemnendo potiuS quam ap- pQ endo gloriam , modum excesserim. Sed Ita res habet : una ratio belli gerondi ata versus Annibalem est , qua ego gessi. Ne eventus modb hoc docet; stultorum iste magister est ; sed ea lem ratio quae fuit, futuraque , donec eaedem res manebunt , immutabilis est. In Italia bollum gerimus , in sede
ac solo nostro ; omnia circa plena civium ac socior iam sunt ; armis, viris , equi S , commeatibus juvant, juvabuntque : id jam fidei documentum in adversis rebus nostris dede-
110쪽
runt: meliores, prudentiores, constantiores
nos tempus diesque facit. Annibal con ra, in aliena , in hostili est terra , inter omnia inimica infestaque ; procul ab domo , procul a patria ; neque illi terra , neque mari est
pax ; nullae eum urbes accipiunt , nulla moenia ; nihil usquam sul videt; in diem r*pto
Vivit; partem vix tertiam exercitus ejus habet , quem Iberum amnem trajecit; plures
fames , quam ferrum absumsit ; nec his paucis jam viruim suppeditat. Dubitas ergo , quin eum sedendo superaturi simus , qui lenescat in dies , non commeatus , non supplementum , non pecuniam habeat Quamdiu pro Geronii , castelli Apuliae inopis, tanquam pro Carthaginis moenibus Z Sed ne adversus te quidem ego gloriabor. C. Servilius atque Atilius, proximi Consules, Vide quemadmodum eum ludificati sint. Haec una salutis est via, L. Paule, quam dissicilem infestamque cives sibi magis quam hostes facient. Idem enim tui, quod hostium milites, volent : idem Varro Consul Romanus , quod Annibal Ρoenus I π perator Cupiet. Duobus ducibus unus resistas oportet: resistes autem , adversus famam rumoresque hominum si satis firmus steteris : si te neque collegae vana gloria , neque tua falsa infamia moverit. Veritatem laborare nimis saepe aiunt, extingui nunquam. Gloriam qui spre- Verit , veram habebit. Sine timidum pro cauto , tardum pro considerato , imbellem
pro perito belli vocent : malo te sapiens hostis metuat , quam stulti cives laudent. Omnia audentem contemnet Annibal : nil