장음표시 사용
91쪽
sO ORAT ION Esbis Samnites, coegissent nos verba Iegitima
dedentium urbes nancupare, deditum Populum Romanum vos, Tribuni, diceretis hanc urbem , templa , delubra , fines , aqu as Samnitium esse omitto deditionem,
quoniam de sponsione agitur. Quid tandem,s spopondissemus urbem hanc relicturum Pop. Romanum si incensurum si Magistratus , si Senatum , si leges non habiturum ls iub Regibus futurum Dii meliora , i quis i Atqui non indignitas rerum sponsionis inculum levat. Si quid est in quod obligari populus possit, in omnia poceii. Et ne illud quidem , quod quosdam forsitan mo-Veat, refert, Consul, an Dictator , an Praetor spoponderit. Et hoc ipsi ctiam Samnites judicaverunt : quibus non fuit latis Consules spondere, sed Legatos . Quaestores , Tribunos militum spondere coegerunt. Is I. Nec a me nunc qui1quam quaesiverit , quid ita spoponderim : quum id nee Consulis jus esset, nec illis spondere pacem , quae mei non erat arbitrii , nec pro vobis , qui nihil mandaveratis , possem. Nihil ad Caudium , P. C. humanis consiliis gestumeli. Dii immortales M vestris Se hostium
imperatoribus mentem ademerunt : nee nos
in bello satis cavimus ; M illi mali partam.
victoriam male perdiderunt : dum vix locis quibus vicerant, credunt; dum quacunque conditione arma viris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset , difficile illis fuit , dum senes ab domo ad consuliandam arcessunt , mittere Romam Legatos ;cum Senatu , cum Populo de pace , i cedere
92쪽
agere ' Tridui iter expeditis erat. Interea in induciis res fuisset, donec ab Roma Legati aut victoriam illis certam, aut pacem adferrent. Ea demum sponsio esset, quam Populi jussu spopondissemus. Sed neque vos tuli iaselis , nec nos spopondissemus : nec fas fuit alium rerum exitum esse , quam ut & illi velut somnio laetiore , quam quod menteSeorum capere possent , nequicquam eluderentur ; & nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret: vanam Victoriam vanior irritam faceret pax: sponsio interponeretur , quae neminem praeter sponsorem obligaret. Quid enim vobiscum , P. C. quid cum Populo Romano actum est ' quis Vos appellare potest quis se a vobis dicere deceptum ' Hostis' an civis' Hosti nihil spopondistis : civem neminem spondere pro Vobis jussistis. Nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis; nec cum Samnitibus , cum quibus nihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus, rei satis locupletes in id quod nostrum est , in id quod praestare possumus, corpora nostra & animos. In haec saeviant, in haec ferrum , in haec iras acuant. Quod ad Tribunos plebis attinet, consulite utrum praesens deditio eorum fieri possit , an in die differatur. Nos interim , T. Veturi, vosque caeteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus , & nostro supplicio liberemus Romana arma.
93쪽
Qua fraude Romanos arguit. Postumii Oratio persuasit omnes , 9 Tribunos ipsos. Stonsores igitur omnes deduntur Samnitibus per Ferialem. Huic , dum mandata apud Samnitium Impefatorem pem agit , Postumius genu femur , quanta maximὸ poterat υi, perculit; clara voce ait Samnitem se civem esse ; illum Legatum Fecialem a se contra jus gentium violatum : eo justitis Romanos bellum gesturos. Pontius hanc vendi rationem vehementer incusat , hujus iniquitatem demonstrans. 338. Ec ego istam deditionem accipiam, I, nec Samnites ratam habebunt. Quin tu, Sp. Postumi, si Deos esse centes , aut Omnia irrita facis , aut pacto stas Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis ρ Populum Romanum appello, quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae poenitet, restituat legiones intra saltum quo 1 cptae fuerunt. Nemo quemquam deceperit, omnia pro infecto sint : recipiant
94쪽
arma quae per pactionem tradiderunt : redeant in castra tua. Quidquid pridie habuerunt , quam in colloquium est ventum , habeant. Tum bellum fortia consilia placeant : tunc sponsio & pax repudietur. Ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentio nem hafuimus, geramus bellum : nec Pop. Romanus Consulum sponsionem , nec nos fidem Populi Romani accusemus. Nunquamne causa deficiet, cur victi pacto non stetis 3 obsides Porsenae dedistis , furto eos subduxtilis. Auro civitatem a Gallis redemistis ; inter accipiendum aurum caesi sunt. Pacem nobiscum pepigistis , ut legiones v bis c pias restitueremus : eam pacem irritam
facitis : Se semper aliquam fraudi speciem juris imponitis. I o. Non probat Pop. Romanus ignominiosa pace legiones servatas ' Pacem sibi habeat : legiones captas victori restituata Hoc fide , hoc foederibus , hoc fecialibus caerisoniis dignum erat. Ut tu quidem quod petisti , per pactionem habeas, tot cives incolumeS : ego pacem , quam hosti tibi remittendo pactus sum , non habeam : hoc tu, A. Corneli ; hoc vos . Feciales, juriS gentibus dicitis 3 Ego verb istos quos dedi simulatis , nec accipio , nec dedi arbitror . nec moror quominus in civitatem obligatam sponsione commissa , iratis omnibus Diis , quorum eluditur numen , redeant. Gerite bellum , quando S. Postumius modb legatum Fecialem genu perculit. Ita Dii credent Samnitem civem Postumium , non civem Romanum esse , & 1 Samnite legatum
95쪽
Romanum violatum : eb vobis justum in nos factum esse bellum. Haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre , 8c vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae iidci exquirere φ I, lictor, deme vincla Romanis : moratus sit nemo , quominus ubi visum fuerit , abeant. m
Saguntinorum urbem , licet foedere iunctam Romanis Annibal oppugnabat. Romani legatos Carthaginem mittunt , ad ducem ipsum in poenam rupti foederis deposcendum. Hanno factionis Annibali infense princeps , Romanorum postulationi maxim pere subservit. DEr Deos foederum arbitros ac testes L monuisse, praedixisie se ne Amilcaris progeniem ad exercitus mitterent. Non manes , non stirpem ejus conquiescere viri: nec unquam donec sanguinis nominisque Ba cini quidquam supersit , quietura Romana foedera. Juvenem flagrantem cupidine regni, 'iamque unam ad id cernentem , si ex beulis bella serendo , succinctus armis legionia
96쪽
busque vivat , velut materiam igni praebe tes , ad- exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum Vestri circumsident exercitus , unde arcentur scedere : mox Carthaginem circumsidebunt
Romanae legiones , ducibus iisdem Diis, per quoS , priore bello rupta foedera sunt
ulti. 1 3. Utram hostem , an vos , an fortunam utriusque populi ignoratis ' Legatos a sociis Se pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit : jus gentium sustulit. Hi tamen unde ne hostium quidem legati arcentur , pulsi, ad VOS V niunt : res ex foedere repetunt. Publica fraus absit: auctorem culpae de reum criminis deposcunt. Θb lenius agunt , segnius incipiunt ; eb quum coeperint, vereor ne perse-
Verantius saeviant. .Egates insulas , Eryceminque ante Oculos proponite ; quae terra marique per quatuor & viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux crat, sed pater ipse Amilcar ; Mars alter , ut isti volunt. Sed
Tarento tum in Italia non abstinnueramus ex scedere : sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo Dii hominesque, fle id de quo verbis ambigebatur , utor populus seedus rupisset ; eventus belli , velut aequus judex , unde jus stabat, ei victoriam dedit. 144. Carthagini nunc Annibal vineas turresque admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae salsus utinam vates sim nostris capitibus incident : susceptumque cum Saguntinis bolium , habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Annibalem dia
97쪽
cet aliquis. Scio meam levem esse in eo auetoritatem , propter paternas inimicitias : sed Se Amilcarem eb periisse laetatus sum , qutia si ille viveret , bellum jam cum Romanis haberemus : & hunc juvenem, tanquam furiam facemque hujus belli , odi ac detestoris Nec dedendum solum, id piaculum rupti foederis , sed , si nemo deposcat, devehendum
in ultimas maris terrarumque oras , abi gandumque eo, unde nec ad noS nomen famaque ejus accedere , nec solicitare quietae civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos eκtemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant: alios , qui Annibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, i insumque Annibalem ex laetere Romanis dedant : tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.
98쪽
AD SAGUNTINOS, Qua pacis conditiones quas Annibal
. ferebat, eXponit. Irrita fuit Hannonis oratio. Cum igitur Annibal nihilo segni ks Saguntum oppugnaret,
jamque res in f mmam desperationem ad- dudia esset , Alcon Saguntinus precibus aliquid moturum sperans , ad Poenum Imperatorem venit. Verum tibi conditionestri tes ferebantur , non ausus est redire ad suos, nec sub conditionibus his de pace agere. Alorcus tamen Hispanus, Annibalis miles , caeterum publice Saguntinis amicus atque hospes , Saguntum intrat , pacis leges exponit ἰ suadet ut eas accipiant , ne funditus pereant.1 7. CI civis vester Alcon , sicut ad pacemo petendam ad Annibalem venit, ita pacis conditiones ab Annibale ad vos rei lisset , supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Annibalis , nec transfuga ad vos venissem. Quum verci ille , aut vestra , aut sua culpa manserit apud hostem , si m tum simulavit , sua ; vestra , si periculum Pars I. E
99쪽
est apud vos vera referentibus : ego , ne ignoraretis esse aliquas & lalutis M pacis vobis conditiones, pro vetusto hospitio quoa mihi vobiscum est , ad vos veni. Vestra a tem cauSa me , nec ullius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quoctneque dum vestris viribus restitistis , neque dum auxilia a Romanis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. Postquam nec a Romanis vobis ulla spes est , nec vestra jam aut arma vos, aut moenia satis defendunt , pacem affero ad vos magis neces.sariam quam aequam : cujus ita aliqua spes est , si eam , quemadmodum ut victor fert
Annibal, sic vos , ut victi audiatis: si non id quod amittitur , in damno , quum Omnia victoris sint led quicquid relinquitur,
Pro munere habituri estis. Urbem vobis , quam ex magna jam parte dirutam , captam fere totam habet, adimit: agros relinquit; locum assignaturus in quo novum oppidum aedificetis. Aurum argentumque omne, publicum privatumque ad se jubet deferri reonjugum, vestraque corpora , ac liberorum vestrorum servat inviolata , si inermes cum binis vestimentis velitis a Sagunto eXire. Haec victor hostis imperat. Haec quanquam sint gravia atque acerba , fortuna vestra Vobis 1liadet. Equidem haud despero , quum omnium potostas ei I vobis facta sit, aliquia
ex his rebus remissurum. Sed haec patienda censeo potius , quam trucidari corpora vetatra , rapi trahique ante ora vestra conjuges
ac liberos belli jure sinatis.
100쪽
AnnibaI superatis Alpibus , militum animorspectaculo incitare cupiens , captiυos aliquot inter se depugnare jussit, libertato victori propositά. Dum dimicarent, is habitus animorum inter spectantes Poenos vulgὸ erat, ut non vincentium magis , quam bene morientium fortuna laudaretur. Tum Annibal , adυocata concione, ita locutus fertur. IIo. CIquem animum in alienae sortis exemis
D plo paulo ante habuistis , eundem
mox in aestimanda fortuna vestra habueritis; vicimus, milites. Neque enim spectaculummod6 illud , sed quaedam veluti imago vetatrae conditionis erat. Ac nescio an majora vincula , majoresque necessitates vobis , nam captivis vestris fortuna circumdederit. extra laevaque duo maria claudum . nullam , ne ad effugium quidem , navem habentibus : circa Padus amnis major ac vi lentior Rhodano, a tergo Alpes urgent, viκ integris vobis ac vigentibus transitae. Hievincendum aut moriendum , milites, est,