장음표시 사용
81쪽
, plorantibus aliis auxilium dum supra vires
suas praestant, omnes ipsi in hanc necessitatem Venerunt. Quanquam pugnavimuS Verbo pro Sidicinis, re pro nobis : quum Videremus finitimum populum nefario latrocinio
Samnitium peti, & ubi conflagrassent Sidicini , ad nos trajemirum illud incendium esse. Nec enim nunc , quia dolent injuriam acceptam Samnites , sed quia gaudent sibi
oblatam esse causam , oPpugnatum nOS Veniunt. An , si ultio irae haec, de non occasio
cupiditatis explendae esset , parum fuit , ruod semel in Sidicino agro , iterum in ampania ipsa legiones nostras cecidere IQuae est ista tam infesta ira, quam per duas
acies fusus sanguis capiere non potuerit Adde huc populationem agrorum , praedas hominum atque pecudum aetas , incendia villarum ac ruinas , omnia ferro ignique vastata. Hiscene ira expleri non potuit Sed cupiditas explenda est. Ea ad oppugnandam Capuam rapit. Aut delere urbem pulcherrimam , aut ipsi possidere volunt. Sed vos potius Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illos habere per maleficium linatis.12 I. Non loquor apud recusantem justa hella populum: sed tamen si ostenderitis auxilia vestra , ne bello quidem arbitror vobis opus sore. Usque ad nos contemtus Samnitium pervenit, supra non ascendit. Itaque
umbra vestri auxilii, Romani, tegi postumus : quicquid deinde habuerimus , quicquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existia. maturi. Vobis arabitur ager CampanuS , VO-
his Capua urbs frequentabitur : conditorum,
82쪽
parentum , Deorum immortalium numero nobis eritis. Nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet. I. Annuite , P. C. nutum numenque
vestrum invictum Campanis , & jubete sperare incolumem Capuam futuram. Qua se quentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos ' quam omnia votorum lacrymarumque plena reliquisse in qua nunc expectatione Senatum populumque campanum , conjuges , libe- . rosque nostros esse Τ stare omnem multitudinem ad portas, viam hinc serentem prospectantes , tertum habeo , quid illis nos , P. C. sollicitis ac pendentibus animi renu clare jubeatis. Alterum responsum salutem . victoriam , lucem ac libertatem : alterum . ominari horreo quae ferat. Proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis, consulite.
xx. A Uxilio vos, Campani, dignos cen-IN set Senatus : sed ita vobilaum ami- eitiam institui par est , ne qua Vetustior amia citia ac societas violetur. Shmnites nobis- eum laedere iuncti sunt. Itaque arma, Deos
83쪽
st . ORATIONE sprius quam homines violatura , adversus Samnites vobis negamus. Legatos, sicut fas jusque est , ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.
Consulis filius provocatus ab hoste quodam , congreditur invito Consulam edicto. Victor exit certamine , spolia capta ex hoste caeso portans. At pater his verbis objurgatum
de hae imperii dedignatione , securi pereussit.
123. Uandoquidem tu , Tite Manli, ne- aue imperium consulare , neque majestatem patriam veritus, adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti ; de quantum in te fuit , disciplinam militarem , qua stetit ad hanc diem Romana res , solvisti ; meque in eam necessitatem adduxisti , ut aut Reipub. mihi , aut mei meorumque obliviscendum sit : nos potius nostro delicto plectemur, quam Respub. tanto suo damno nostra peccata luat. Triste exemplum , sed in posterum salubre juventuti erimus. Me quidem cum ingenita charitas liberum, tum specimen istud virtutis , deceptum vana imagine decoris in te mo-
84쪽
vet. Sed quum aut morte tua sancienda sint Consulum imperia , aut impunitate in perpetuum abroganda ; nec te quidem , si quid in te sanguinis nostri est, recusare censeam, quin disciplinam militarem culp1 tui prolapsam , poena restituas. I lictor , deliga ad
Perdomito armis Latio, Camillus ad Sen tum refert , quid de Latinis statuendum sta x I. DAtres Conscripti, quod bello armital quo in Latio agendum fuit, id jam
Deum benignitate , ac virtute militum ad finem venit. Caesi ad Pedum Asturamque sunt exercitus hostium : oppida Latina omnia , & Antium ex volscis , aut vi capta , aut recepta in deditionem , praesidiis tenentur vestris. Reliqua consultatio est , quoniam rebellando saepius nos sollicitant , quonam modo perpetita pace quietos obtineamus. Dii immortales ita vos potentes huius consilii fecerunt, ut sit Latium deinde, an non sit, in vestra manu posuerint. Itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet , parare in Perpetuum, vel saevieado; vel ignoscendo,
85쪽
potestis. Vultis crudeliter consulere in deditos , victosque 3 Licet delere omne Latium , vastas inde solitudines facere , unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis. Vultis exemplo majorum augere rem Romanam , victos in civitatem a cipiendo Materia crescendi per summam gloriam suppeditat. Certε id firmissimum longe impcrium est, quo obedientes gaudent. Sc d maturato opus est , quicquid statuere Placet. Tot populos inter spem metumque1uspensos animi habetis : & vestram itaque de eis curam quamprimum absolvi, & illorum animos , dum cxpectatione stupent , seu poena , seu beneficio praeoccupari oportet. Nostrum enim fuit efficere , ut Cmnium rerum vobis ad consulendum potestas esset: vestrum est decernere quod optimum vobis
86쪽
AD CONSULES . Ut pudendae conditiones a Samnitibus
latae acciperentur. Inter duos fultus clausus erat Romanus exemeitus ad Furculas Caudinas , 9 ita a Samnitibus insessi , at nulla daretur ad ev dendum via. L. Lentulus , unus inter principes Legatorum , ad subeundam ignominiam pro servanda patria Consules hor
r 7. DAtrem meum , Consules , saepe a A divi memorantem , se in Capitolio. unum non fuisse auctorem Senatui redimendae auro a Gallis civitatis , quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent : & erumpere si non sine periculo magno , tamen sine certa Pernicie possent. Quod si ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset; non muhi paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem pro patria pra claram esse fateor : & me vel devovere pro
87쪽
Populo Romano legionibusque, vel in m dios me immittere hostes paratus sum. Sed hic patriam video : hic quidquid Romanorum legionum est: quae nisi pro se rpsis admorcem ruere volunt , quid habent quonmorte sua servent Tecta urbis , dicat aliquis , & moenia . 8e eam turbam a qua urbs incolitur. Imo hercule prodantur ea omnia deleto hoc exercitu , non servantur. Qui Senim ea tuebitur ' Ιmbellis videlicet atque inermis multitudo tam hercule , quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis exemcitum , Camillumque ducem implorabunt Hic omnes spes opesque sunt: quas servando , patriam servamus : dedendo ad necem, patriam deserimus ac prodimus. At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriae est , ut tam ignominia eam , quam morte nostra , si opus sit, servemuS. Subcatur ergo ista , quantacunque est, indignitas : M pareatur necessitati , quam ne Dii qui- dem superant. Ιte. Consules , redimite armis civitatem , quam auro majores vestrixedemerunt.
88쪽
IN SENATU, De pace ad Caudium facta.
Spoponderant praedesque fuerant Consules , aliique duces ad Caudium sub jugo milli
pacem Populo Romano cum Samnitibus fore. Cum autem de pace Caudina in Senatu agitur , Postumius alter Consulum qui ad Caudium imperabant , novos Consules, maximam hac de re animi cestatem ostendens, alloquitur. 33o. T TAud sum ignarus , Consules, igno- I I miniae , non honori S cauSa me primum excitatum ; j umque dicere , non tanquam senatorem , sed tanquam reum qua inseIicis belli, qua ignominiolae pacis. Ego tamen , quando neque de noxa nostra , neque de poena retulistis , omissa defensione , quae non dissicillima esset apud haud ignaros sortunarum humanarum , necessitatumque ; sententiam de eo , de quo retulistis , paucis peragam : quae sententia testis erit, mihine, an legionibus vestris pepercerim, quum me seu turpi, seu necessaria 1ponsione obstrinxi
Qua tamen , quando injussu populi facta
89쪽
est , non tenetur Populus Romanus e ne quidquam ex ea , praeterquIm corpora noΩtra debemur Samnitibus. Dedamur per F ciales, nudi vinctique: exolvamus religione
populum , si qua obligavimus ; ne quid divini humanive obstet , quominus justum piumque de integro ineatur bellum. Interea
Consules exercitum scribere, armare, educere placet: nec prius ingredi hostium fines , quam omnia justa in deditionem nostram persecta erunt. 31. Vos , Dii immortales , precor quaesoque ; si vobis non fuit cordi sp. Postumium, T. Veturium Consules cum Samnitibus prosperὰ bellum gerere; at vos satis habeatis , vidisse nos sub iugum missos , vidisse sponsione infami obligatos , videre nudos vin tosque hostibus deditos , omnem iram hostium nostris capitibus excipientes : novos Consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis , ut omnia antenos Consules bella gesta sunt.
90쪽
POSTUMI IDE EADEM PACE CAUDIN A.
Cum omnes in sententiam Postumii pedibus irent , tentata pauli1per intercesio est is duobus Tribunis plebis, qui hujus pacis prades fuerant: negantibus aut illa deditione exolai religione Populuin Romanum , aut se , cum sacrosancti essent , dedi vi ιarive posse. Quod maxime refellit Post
3 3 3. TNterea dedite profanos nos , quos salial va religione potestis. Denetis deinde M istos sacrosanctos , quum primum magistratu abierint ; sed , si me audiatis, priusquam dedantur , hic in comitio virgis caesos, hanc jam ut intercalatae poenae usuram habeant. Nam quod deditione nostra negant exolvi religione populum , id istos magis ne dedantur, qvim quia ita se res habeat, di- . rere, quis adeo juris Fecialium expers est, qui ignoret Neque ego inficias eo, P. C. tam sponsiones , quam foedera sancta osse apud eos homines, apud quos juxta divinas religiones fides humana colitur : sed injussu populi nego quidquam sanciri posse , quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt no-