Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

201쪽

quae scripsit in sanctam seripturam, ut dictum est Lib. I. , alia multa edidit vo lumina , quorum magna pars ad nos usquo non pervenit; supersunt adhuc multa, inter quae libri contra Celsum, qui plurimi fiunt. Attamen Origenes nomen suum foedavit prOPter multos errores , quibus ejus libri scatent , ab Ecclesia damnati. 26. S Irenaeus S. Polycarpi discipulus .ae post s. Photinum Lugdunensis Episcopus an . IzO., martTr obiit an. 2OI. aut 2 2. Multa graece scripsit, praecipue libros quinque adv. Haereses. 27. S. Iustinus Philosophas , ad sidem eonversus circa an . I 33. , martyr Occubuit circa an . I 65. Praeter alia quae scripsit, duageiusdem habemus Apologias pro Christianis. sed in omnibus Editionibus primo loco ponitur, quae secunda est, et secundo loco , quae pr ima . 28. Athanagoras Antiochenus, Philosophus Christianus, Apologiam dedit pro Christianis circa an. 165. , et graece scriptam obtulit Imperatoribus. 29. Tatianus item, Τheophilus Anti clienus, Tertullianus, Minutius Felix Aser, Patres secundi saeculi, hi omnes Apologias scripserunt Pro veritate christianae Religionis. Causa autem, cur huiusmodi vulgarunt Apologias fuerunt obtrectationes, et calumniae Gentilium, qui, circa tria criminaban tur christianos; nemp. I. quod plures Deos ςolerent; 2. quod carne vescerentur huma-

202쪽

tur concubitu Conser. Nourry Appa. ad Biblioth. PP. T. g. Ast Tertullianus Quineus Septimius Florens in Asiricanus, et ad fidem conversus circa medium L. saeculi , praeter Apologias alia multa scripsit sale, et a- eum in e plena, inter quae Liber de Praeseriptionibus Haereticorum singularem meretue laudem . Ueruntamen, ut erat instituti, et vitae rigidioris, Montanistarum speciosis ieiuniis, et vigiliis deceptus, eorum sectam

amplexatus est, et in ea, ut creditur,mor tuus valde senex circa an. 22o.

3 . Patrum itaque doctrina duorum priorum saeculorum, ad quatuor capita revoca batur: I. Erudiebant Cathecumenos , et mo

rum praecepta dabant fidelibus: 2. Ritus, et placita Christianorum ab irrisionibus Gentilium defendebant: a. Iudaeis Christianae r ligionis veritatem probabant : 4. Scripturarum testimoniis iuxta Apostolorum sententiam explicatis occurrebant Haereticis. Haedergo fuit tunc philosophandi ratio de rebus divinis; quae quidem non Scholarum forma,

partitione ,.atque dialecticis argumentis, seu soluta, ac perpetua oratione singula prose quebantur .

3I. Eamdem methodum prosecuti sunt, qui Catecheses Isagogicas, et Mistagogicas. sive Homilias ad Neophytos, et Fideles habuerunt saeculo a. In hac tamen disserentia quod Theologiam Polemicam diligentius tra stare caeperunt. Siquidem Philosophi Genti tea

203쪽

les, iique acutissimi, atque doctissimi , scriptis editis, atrociter in nostros insurrexerunt, ut prae ceteris Celsus , atque Porphyrius: quare Christianis Doctoribus necesse suit iis solerter, et abundantius occurrere . Quod praestiterunt Methodius, Apollinaris, ipsemet Origenes Adamantius saec. 2., cujus etiam extant libri contra Celsum; sed praesertim hoc saeculo Tascias Caecilius Cyprianus Carthaginensis, cuius Urbis postea fuit ordinatus Episcopus an . a 48. Fuit hic Tertulliani discipulus, cujus scripta continuo evolvebat, et ipse pluribus operibus, quae S. Hieronymus vocat luce clariora, Ecclesiam ditavit. Obiit martyr I 4. Septembris an. 258. Hae reticos quoque, qui hoc saeculo deliri a multa excogitarunt, nempe errores Tertulliani, Arabicorum, Valesiorum , Origenis ipsius, Novati, Sectarii Rebaptizantium, Apostoli eorum, Sabellii, Manichaeorum , Hieracis, et Angelici, paulo felicius aggressi sunt, et confutarunt i subtilius tamen, et accuratius sacros Codices sunt interpretati. 32. Saeculo autem A., et s. Christiani Doctores ab illo nudo, et simplici sacra dogmata tradendi stFlo paululum recesserunt. Cum enim praeter Gentiles , et Iudaeos , cum Haereticis , iisque exercitatissimis in Dialectica arte pugnare debuerint: Catho lieis quoque Aristotelis dialecticam, quam antea fuerant detestati, discere necesse fuit, ut adversariorum cavillationes, et sophisma ta Pro merito refellere, ac dissolvere potuis

. sent. Dissiliam by Corale

204쪽

sent, esto aliter, ae Gentiles, et Maeretici, dialectica arte usi fuerint. Haeretici itaque. contra quos rem habuerunt Catholici saeculo 4. fuerunt Donatistae , Agnostici , sive Circumcelliones, Ariani, Eunomiani, Mili

narii, Messaliani, Collyridiani, Nudi pedes, Priscillianistae, Paterniani, Luci seriani saeculo s. Abeliani, Pelagiani, Nestoriani. E tychiani, Acephali, Jacobitae , de quibus historia lib. a. Contra hos igitur pestilentissimos homines voce insurrexerunt, et Scri piis Doctores' nostri. Ex Graecis prae ca

teris id praeclarunt saeculo 4. S. Athanasius, et Eusebius Caesariensis, licet iste adortus praecipue sit Gentiles . et Judaeos, et singulariter Hieraclis sacros Codices negantis impudentiam fregerit. Athanasius itaque e gregie scripsit contra Arianos, a quibus incredibilia mala passus est, aliosque sui tem poris Haereticos . Interfuit cum S. Alexandro Patriar. Alexand. Nicaeno Concilio; sue cessit postea in locum Alex. circa an. 326. ,

obiit v. Maii ara.

33. Scripsit etiam hoe saeculo s. Cyril- .lus Alexandrinus, ejusdem urbis Patriarchaan. ψιa.; sed hic Catecheses I 8. exaravit ad Competentes, et s. Mystagogicas. In pri , mis agit de peccato, de Baptismate, de Sym boli articulis, aliisque: In secundis de Baptismo,.et Eucharistia. Interfuit C G Ephc- Sino 3., cui praefuit nomine S. Caelestini I. Papae. Exagitavit quoque felici suce essu

Novatianos, et Nestorianos; ejus opera magno

205쪽

ooeno in pretio semper habuerunt Catholic1. Accedit S. Cyrillus Jerosolbmitanus, eiusdem Civitatis Episcopus an . 35O. Scrip te Catecheses Mystagogieas , quae celebriores habentur inter eius Opera Graeco Latina cu-sa Parisiis an . trao. studio Augustini Maurini . In his sapienter erudit accedentes ad Baptismum , ac recenter baptizatos, et de reali, ac substantiali praesentia Corporis , et Sanguinis Christi in Eucharistia egregie per tractat . Frustra Novatores nostri conati sunt Cyrilli opera impugnare , eius namque esse demonstrat Casaia bonus, licet Calvim sta celebris. Adfuit Concilio CP. G. it. an. 38 I. 34. S. Epiphanius Phaenicius, et Episcopus Salaminae in Cypro circa κn. 323. , viequinque linguis excultus, et in sacris profanisque Scriptoribus optime versatus, scripsit ad v. haereses 8o panarium, in quo ipsa rum haeresum historiam texit, easque stre nue profligat; usus tamen est stylo simpli ei , abiecto, aspero, et propter animi bimplicitatem multa credidit . quae vera non sunt , Nonagenarius mortuus se circa an .

s5. Hunc sequitur S. Basilius Cappadox

caesariensis Episcopus, vir singui ris' et quentiae, et doctrinae, acris quoque, et solertis iudicii , ut merito ri , men Miseni sit adeptus. Multa scripsit Basilius, nemph panegyricos, Libros Polemicos, morales Sermo nes et Asceticos , ac tandem Homilias , in quibus omnibus tam pure, eleganter, aper teque

206쪽

eque seribit, ut nihil amplicis in iis porsit

desiderari.

36. Consociatur huic S Gregorius Na etianzenus, primum Episcopus Sasimorum in Cappadocia , postea CP. circa an. 38O ἔhuic cognomen Theologus propter acumen ingenii , quo philosophabatur . Multa namque

edidit Gregorius, et oratio eius nativa est , suavis, facilis, iucunda, sententiae acutae , et breves, sed adeo sublimes , et graves, ut

Erasmus putarit, vix posse in aliam linguam Commode csnverti Episcopatu CP. se abdicavit pacis causa . ot in senectute bona quievit in patria Circa an. 39O.3 . S. Gregorius Nissenus D. Bi ilii M. S. Petri Seba tae Praesulis , et S Macrinae Abbatissae frater, an . circiter ago. Ni sae in Cappadocia Episcopus ; pro tuenda Nicaena fide verbo, et scriptis acerrimst propugnavit cuiuς rei causa a Ualente Imper. Ariano in eXilium pulsus, octo annis hac, et illac er ravit : Tandem Sedi suae restitutus interfuit G. Concilio a. imo itur an . 394. Vocatus esta VII. Synodo Oecumenica Pater Patrum . 38. Venit postremo S. Ioannes Chrysostomus, Antiochiae natus an . 354. vel circiter, deinde patriarcha CP. , fuit omni ferme scientiarum genere excultus, et ob eximiam. et verε auream . qua in publico perorabat .

eloquentiam, ChrIsostomus dictus; flumen enim aureum sonat hoc nomen . Opera multa

edidit Graech. et Latin. . et Iudaeos ά Gen 'tiles, Arianos; aliosque docth ad modum con fatavit . Obiit in exilio an . 4or.

207쪽

sy. His addimus Sozomenum patria Palaestinum, professione Causidicum, qui Historiam Ecclesiasticam elucubra Vit per an. II 5., ab an . Scilicet 324. ad an. 4 O ., eam que dedicavit Theodosio Iuniori. Et Socratem coaevum , qui item Hist. Ecclesiasticam exaravit . Soetomenus vincit Socratem sermonis elegantia, sed vincitur a Socrate iudieii maturitate. go. Ex latinis autem plurimi quoque ingenii , ac doctrinae praestantes viri hoc ipso Faeculo scripserunt. Arnobius Affricanus libros septem e vulgavit. adv. Gentiles circa an . 324. , ac totidem ejus discipulus Lactantius Firmianus k qui ob singularem eloquentiam Cicero Christianus est appellatus. Obiit valde senex circa an. 33O.ΑΙ. S. Optatus , Mile vitanus in Numidia Episcopus , qui claruit circa an. 368- contra Donatistas docth , et acute libros se ptem scripsit. 42. S. Nilarius , Pictaviensis Episcopus Circa an. 355. Arianos praesertim exagita VitSumma constantia, et eloquentia, voce , et scriptis. Hic a S. Hieronymo vocatur elo quentiae Rhodanus ac revera ejus scriptiuimpensh laudantur obiit circa an. 368. 43. S. Hieronymus Presbyter Stridone natus in confinio Dalmatiae , et Pannoniae Circa an. 329. , solidE , et erudith scripsit

adv. Vigilantium , Helvidium , Iovinianum . Luciferiano , Pelagianos, Origenistas; et alia plurima edidit opera , quorum recentiores si diis

208쪽

Editiones sunt Maurina, et VeronenSis, quae majori eruditorum plausu videtur excepta . Decessit valde Senex an. 42b. 44. S. Ambrosius Romanus , et Mediolanensis Episcopus an . 37 ., qui pariter multa scripsit egregie, et contra Arianos stre- nuh decertavit. Diem clausit 397., an. 57.

aetatis suae. Hi omnes 4. saeculo.

4s. Saeculo vero 5. S. Fulgentius Affrica DIIS, Ruspensis Episcopus circa an. 5O8. qui persecutus est prae ceteris Arianos , Semi Pelagianos, et Massilienses . Hic exul factus a rege Wandalorum T asimundo in Sardiniam insulam, ae decreto postea revocatus Hilderici an . sua. , ici pace tandem decessit circaan. 533

46. S. Prosper, non ut diu creditum est in Episcopus Aquitanus, sed patria ; erat

enim Laicus, et aliquandiu S. Leonis I. Papae Secretarius. Multa scripsit contra Pela gianos tum stricta , tum soluta oratione . Scripsit etiam contra Gallos, qui Augustini doctrinae circa gratiam , et praedestinatio nem adversabanter . Obiit circa an. 46O.4 . S. Leo Papa I. Tuscus cognomento

Magnus , qui rem habuit adversus Nestorium. De hoc Leone ait Ioan . Trithemius: Fuit dictionis Ecclesiasticae I Ilius. Sa crae Theologiae Homerus , rationum fidei Ari- toteles , auctoritatis Apostolitae Petrus , et in Christiano pulpito Paulus . 48. Gennadius Massiliensis, non quidem Episcopus, ut alii putaverunt , sed tandum

209쪽

Presbyter, duos edidit libros, unum de seriptoribus Ecclesiasticis, alterum de Ecclesiasticis Dogmatibus. Hic Semipelagianismi solet accusari . Vixit usque ad finem saeculi quinti. 49. S. Augustinus Tagaste natus , Rn. 354. et Hipponensis postea Episcopus an. 395. . vir fuit summi ingenii, et Catholicae fidei

zelator indefessus, Haereticos omnes suis scriptis debellavit ; praesertim vero Manichaeos, Arianos, Donatistas, Pelagianos, et Semipe lagianos. Luce clariora sunt huius magni Doctoris opera . Obiit aetat. suae ets. , an M. ASO.5 . Videte . quam magna Haereticorum turba l Videte ex adverso, quam grandis DO ctorum segesi qui luce veritatis tenebras fugant, et fidei armis errores confodiunt . Hi sunt Magistri nostri, quos legere incessan ter oportet. Haec tamen summorum Viro rum opera, nec pro absoluto compendio , nec pro systemate haberi possunt, cum non omnia fidei dogmata, sed quaedam dumtaxat , et haec ut plurimum sine ordine pro sequantur, ut legenti patet . Inficiendum tamen non est, Angustinum prae ceteris ad systematicam scribendi formam in singulis. Tractatibus proprius accedere .

De Theologia Patrum a saecula V. usque ad xs . Inc sequentibus saeculis Theologia Paulatim ad systematicam methO- dum

210쪽

dum accedere conspecta est. Omnibus praeire Visus est saec. 6. Anicius Manlius Torquatus Boetius Romanus, qui aliquot libros Aristotelis, cujus erat studiosus, latine reddens, formam systematis in suis scriptis satis est Prosequutus. Inter opera ejus

Philosophica celebriores sunt libri quinque

de Consolatione , qui sorte ab eodem conscripti sunt Papiae in carcere, in quem Vir iste nobilis, et doctus a Theodorico Rege Italiae inclusus post gestum Consulatum a n. 5IO., capite tandem plexus est an 524. Extat etiam Boetii opus Theologicum adv. Eutychen, et Nestorium de duabus Naturis, et una Persona Christi, et aliud de Trinitate. 52. Huic proxime accedit Magnus Aurelius Cassiodorus Senator Romanus, sed ex Lucania oriundus, in divinis , humanisque literis egregie excultus. Hic multa seri Psit Exegetica in Scripturam, ex Augustino Praesertim libata Item libros duos Institutionum Divinarum, in quibus de ratione sacram Scripturam legendi, deque iis, qui ad sua usque tempora sacros libros fuerant interpretati , apte satis disputat. Postremo librum Composuit de septem disciplinis, nempe de Grammatica, Rethorica, Dialectica, Arithmetica , Musica , Geometria , Astronomia, quibus Monachos suos ad altiora studia prae Pararet. Post varia Reiph. munia cum lau de gesta, mundo. vale dicens. in Monaste rio a se aedificato in Calabria o finibus se recepit, ibique sanctissime obiit an .ae t. Suae 93., m. 5IO. , vel circiter. 5S.

SEARCH

MENU NAVIGATION