NonEns Praeadamiticum ...

발행: 1656년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

tum mors,ctita in omnes homines mors perpa sit in quo omnespeccarunt, nain

usque ad legem illam a Deo latam

Adamo, antequam illa esset data xviolata ab Adaino, peccatum erat in mundo legem Dei praecedens, mala aettones quas homines committebant, qui ante Αdamum vivebant, sed quae peccati, tionem hon habebant, nam peccatum esse non putatur non existente lege,

adeoque etiam non imputabatur ad mortem, non enim moriebantur homines quod male agerent, sed sicut ex natura sua corrupta, conditione materiae, ex qua creati erant, male agebant, sic de moriebantur, quemadmodum cap. Iq. bestiae male agunt moriuntur,&tamen non peccant, quia nulla ipsis lata lex est. Regnavit autem mors ab

Adamo usque ad Mosen, ter totam legis Mosaicae oeconomiam usque ad Christum , quo tempore Ors

22쪽

vere regnasse dicitur; siquidem duplex juc dominium in homines

exercebat primum, quod a tempore Adam non ex sola conditi ne naturae morerentur, sicut ante ipsum, sed quod peccatores essent& transgresibres legum a Deo latarum, adeoque actiones ipsoruminatae ipsis ad mortem imputarentur, tanquam contra Dei statuta commisi, Secundum, quod Reatus Adami ipsis ad mortem incumberet, quem communem habebant cum iis, qui ante Adamum vixerant cynon peccarerant ad simi- Iitudinem transgressionis Adami, sed tantum ad similitudinem transgressionis brutorum, cum non habuerint legem divinam, contra quam peccare potuerint, sicut Α-

Hujus expositionis undamento annecties superstruit novum

theologicum systema, cui simile

inter

23쪽

inter post-adamitas nunquam visum, quod in duo sutiam distri lbuere mihi videtur capita, scilicet

creationem primam,& secundam de creatione prima docet i Deum in

principio sex dierum spatio creasse

omnia eo ordine, quoMoses recenset cap. 2. Gen. 2. Homines, quos

isto capite primo creasse dicitur, non fuisse Adamum4 Evam, ut vulgo putatur, sed fuisse primos Parentes Gentilium , scut Adam fuit primus Pater Iudaeorum. 3. Creasse Deum homines in omnibus mundi regionibus,justo numero, quemadmodum bruta, plantas& herbas, non in uno loco, sed omnibus orbis habitabilis partibus produxit. 4. Homines istos esse praeadamitas innumeris seculis ante Adamum conditos, adeo ut,cum conderetur Adamus, terra hominum plena fuerit. s. os Scopum non suisse ut scriberet historiam

24쪽

riam Mundi, sed Judaeorum stiae γGentis, rideo breviter duntaxat praelibasse Mundi primordia cap. i. Gen. relictis in medio rebus omnibus , quae inde usque ad Adamum Patrem Judeorum gesta essent, cujus historiam pro instituto scribere occupat cap. secundo. 4. Noachidiluvio non universum orbem, sed Judaicum duntaxat,4 quae fortassis Gentes proxime cum Judaeis

commercium habuissent, subnae fas esse. Et idcirco non omnes Gentes 4 Noachi posteris esse propagatas, licet soriasse aliqui eorum remotiores populos invaserint alsiaque nomina sua imposuerint. 8. Ho-niines primos ad imaginem Dei es se creatos,& valde bonos ii suo genere, ut aliae creaturae omnes, sed in

bonitate ista, ob materiae, ex qua coagulati erant, pr,vitatem stare nescientes, paul itim materia in seipsam redeunte, in omne vitiorum genus

25쪽

genus esse prolapsos. Idem fecisse

diabolos,indeque creaturas omnes

alias, a malis illis spiritibus afflatas, a perfectione boni, recti creationis sciae degenerasse. . Peccata illorum hominum non fuisse proprie peccatari quia nullam a Deo legem acceperant , contra quam peccare possent; sed malas actiones , quales sunt brutorum,

quando laedunt, sed non peccant. io Mortuos etiam, non quod peccassent, sed morte tantum naturali, ex necessitate materiae corruptioni per se obnoxiae. De creatione secunda seu recreatione ita tradit. I. Deum, quod videret universum genus hum num ita corruptum, novam adornasse creationem ejusque creationis triplex fundamentum constituisse , tres nimirum homine Judaeos, Christum-Deum, Adamum,

26쪽

nem in aeterna sua electione elegisse Gentem Iudaicam, ut eis primo manifestaret, in ea adoptaret Gentiles, id est,tam praeadamitas, quam praeadamitarum posteros, de quidem ejectis ad tempus Judaeis, donec tandem Iudaei, Gentiles in unam Dei Ecclesana coalescerent,idque totum mediantibus tribus illis instrumenti Judaeis . 3. Primum novae creatio- his instrumentum esse Christum primum scit in decreto, licet ultimum in executione, per quem serret redemptio, id est, moreretur pro omnibus Noluisset squidem Deum perdere genus humanum incorruptione sua, ideo dedisse Chri-

stum, in cujus morte & poena morerenturi punirentur omnes. q.

Sed quia homines nondum erant proprie peccatores,utpote, qui quidem corruptissimi erant momnibus vitiis deditissimi, nihil tamen

27쪽

I 6 contra Deum peccaverant, quod

J eiis se onainibus nondum fecisset notum , nec ullam ipsis dedisset legem, contra quam peccare possent, debebant homines prius constitui peccatores , id est, debebat inesse eorum peccatis reatust condemnatio, antequam videri possent indigere Christo redemptore, qui eos ab illo reatu condemnatione redimeret. Ideo Deum condidisse

secundum instrumentum novae illius creationis, nempe Adamum patrem Judaeorum, cui legem suam daret, per cujus transgressionem hinnes homines conuitirerentur peccatores . . Istum Adamum, licet alio modo,' ex electiori materia conditus esset, qua homines. praecedentes, natura tamen fuisIenaortalem, etiamsi non peccasset contra lege arboris vetitae; quiae cadem materia corruptioni obnoxia creatus erat, etiam naturam

ipsius

28쪽

ipsius instar aliorum hominum in vitia pronam fuisse, idque eum demonstrasse ante lapsu ni suum. 6.Quj autem fides in Christum de bebat esse medium, quo homines fierent participes redemptionis per Christum , ideo Deum addidi se

tertium illud novae creationis in strumentum, Judqum tertium, nempe Abrahamum, Patrem fidelium, in quo omnes medium illud fidei adipiscerentur. 7. Fundamentum participationis esse solam imputationem, qua hominibus imputatur peccatum Adami mors Christi,fides Abrahami. 8. Fieri istam imputationem, non mediante naturali propagatione ex Adamo sed mere mysticam esse, in eaque participare

non eos tantum,qui sunt ab Adamo,

sed de eos, qui non sunt ab Adamo; non eos tantum, qui nati sunt pos LAdamum , sed & eos, qui fuerunt ante Adanium. i. Imputationem 3 pec

29쪽

I 8 peccati Adami nihil addidisse natu .rae peccatrici, nec infixisse honnini bus mortem seu corporalem , seu

aeternam animae, cum utraque sequatur naturam; id est, sicut ex materia corruptioni obnoxia sequitur mors naturalis; sic ex vitiis naturaliter inhaerentibus sequi omnia inata concomitantia in anima perditionem,sed esse reatum& condemnationem ad utramque mortem, quae per peccatum Adam in Dei Judicio decreta fuit in omnes homines.Adeo ut,quae mors naturalis per se erat, ea per peccatum Adami extitit paenalis & regnans Io. Ab ista condemnationeri reatu Christum liberasse omnes homines , qui

morte sua refixit condemnationem decretam in Adamum, omnes homines:&in isto sensu nullum unquam mortalium esse mortuum,

sed solum Christum; siquidem in illum solum decreti illius executio

30쪽

I9 ceciderit,ut ejus vi moreretur,de sic omnes ab eo liberaret.

Non est, benevole lector, quod prolixam tam insanae theologiae refutationem a me exspectes, in qua cum hominis ineptias ego de materia, de spiritu mundi,& spiritu ex Deo, de productitiovi factitio, de

creationes recreatione rerum naturalium, de electione, quae in rebus omnibus creatis est, de eleetione in

Deo, in Mysterio, de Mysticis illic imaginariis imputationibus, wquae similis farina sunt, videor mihi legere deliria Manichaei de duobus principiis,vel somnia alicujus gnostici,ex quorum cloacis pro cul dubio novum hoc theologiam tractandi genus eduxit consimiles enim fingit terminos pariterque scripturae testimoniis innumeris locis abutitur .centies rem dicit, eandem, variegatis loquendi formulis incrustatam, i praeter Rhe- tori-

SEARCH

MENU NAVIGATION