Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

84 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

re, quid impediebat, quo minus in tertio quoque epistolae ad

corinthios capite uteretur λ Atque usus ea profecto est, ut quisque legendo cognoscere per se poterit. Quod ipsum est de vet- his, quae capite nono continentur, dicendum. Paulus enim ibidem apostolorum, fratrumque Domini nominatim omnino neminem, Cepham Vero nominatim memorat, ut suis verbis, huius exemplo, maiorem' conciliet auctoritatem. Quapropter quum primum apostolos, inde fratres Domini, denique Cepham appellet,

hunc, quasi Vim maiorem argumento sit additurus, postremo loco nominet, necesse est. Alioqui cur hunc unum nominet, a stOlos autem, fratresque Christi non item, suspicari nullo modo possum. Estque id simile illius, quod extat in evangelio Marci i),

dicito disciρulis eius, ct Potro, quod sane singulare quidpiam ita Petro indicat. Sunt etiam qui in descripto epistolae ad galatas

loco, primum Cephae, postea Iacobi, ac demum Iohannis nometa legi consuesse Chrysostomi tempore suspicentur α). Id vero confirmari posse eius episcopi, atque Ambrosiastri auctoritate putant Chrysostomus eni in in caput eius epistolae secundum scribit hoc modo : u Cephas, Iacobus, et Iohannes, qui videbantur es e co-

h lumnae 3 η . Ambrosiaster autem : si Et scientes gratiam , n quae data est mihi, Petrus, ct Iacobus, et Iohannes , qui vis debantur columnae esse 4) n. Neque vero hos Solum patres , scriptoresque ecclesiasticos, sed Hieronymum etiam S , atque

Augustinum 6 huiusce rei testes appellant. Hos cuiua, dum

102쪽

CHRISTIANARUM LIBER IU. 85

secundum epistolae ad galatas caput explicant, Petrum, seu Cepham ita anteponere Iacobo, ut a Paulo post Iacobum suisse numeratum numquam significent. At si in codicibus , quibus usi Hieronymus, atque Augustinus fuerunt, post Iacobi nomen memoratum Petri nomen fuisset, id certe viri doctissimi , diligentissimique taciti non praetermisissent. Atque extant hoc etiam tempore aliqui huius generis codices Pauli epistolarum , quibus confirmari si eorum scriptorum sententia , evincique posse vi

deatur.

ITA PEPTOX Num C has , cuius est in opistola ad galatas a Patito facta mentis , idem ac Petrus herit pSed video equidem esse aliquos, qui cum reprimi sicile co

natus haereticorum posse arbitruntur, si Cepham eumdem ac Petrum fuisse negent, nescio quem Cepham commenti sunt a Cloe

mente alexandrino in libris hi polyposeon sa) commemoratum, qui Cephas non apostolus fuerit, sed unus aliquis e numero christi discipulorum. Censet enim Clemens, si Cepham illum, cuin Antiochiam ingresso Paulus se palam restitisse dicit, quoniam

103쪽

n reprehensione dignus erat, unum fuisse ex septuaginta discipu., lis, Petro cognomine n . Atque a Clemente quidem pseudo-

Martialis 1 ille accepit, qui ut tolosanis imponeret, se discipulum Christi, ac Cepham vocavit. Servus Dei, inquit, vostolus I. C. Martialis Ce has. Non discrepat pseud Dorotheus a in synopsi. Nam is quoque Cepham reprehensum a Paulo disci.

pulum fuisse fatetur, apostolum vero non item. Oecumenius autem 3 traditum ab Eusebio fuisse scribit, Cepham redargutum

a Paulo, non Petrum fuisse apostolum, sed unum aliquem e numero discipulorum. Placuit inde haec Carerio 4) , Pighioque s)

opinio, quam nostra quidem memoria Ι arduinus vir alioqui eruditus e societate Iesu, quum singularis videri vellet, restituendam longa dissertatione, confirmandamque curavit. Ego Vero quum rem diligenter considero, inducere animum, ut iis assentiar, nullo modo possum. Neque enim unius Clementis testimonium praeserendum est ceterorum patrum constanti , pervulgataeque sententiae. Quid autem pseudo-Martialem, Dorotheumque imposiores illos , salsoque ita nominatos morer 8 Nec maior Sane est auctoritas Oecumenii scriptoris , et recentis, et qui Eusebium iniuria testem eius opinionis vocet. Nam Eusebius, Cle

mentis quidem iudicio, Cepham diversum a Petro suisse tradit, non

suo. Patres vero sere omnes cumdem suisse Petrum atque Cepham a Paulo reprehensum putasse, tam certum est, ut in Controversiam revocari vix, nisi ab Harduino, Harduinique similibus, posse videatur. Sed quoniam eorum omnium verba soc loco describere

longum est, quid illi senserint in notationibus demonstrabo Q,

104쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 8

unoque hic utar Hieronymi 1 luculentissimo testimonio. Is igitur

in caput II. epist. ad galatas, si Sunt, Duyuit, qui Cepham, cuin in faciem Paulus restitisse se scribit, non putent apostolum B Petrum, sed alium de septuaginta discipulis isto vocabulo nun-n cupatum . . . Quibus primum responde naum, alterius nescio cu-n ius Cephae nescire nos nos nomen, nisi eius, qui in evanges lio, et in aliis Pauli epistolis, et in hac quoque ipsa modon Cephas, modo Petrus scribitur ... Deinde totum argumentumn epistolae, quod oblique de Petro, Iacobo, et Iohanne dicitur,n huic intelligentiae repugnare n . Huc item spectant Gregorii

magni ex homilia octava ac decima in Egechielem α verba ,

quae sunt huiusmodi: n Sunt vero nonnulli, qui non Petrumn apostolarum Principem, sed quemdam alium eo nomine, qui a

ia ab alia aegregasae limantem Eoa. qui ea esleu inelaio... erant M. unicis erat iam ita testimonium in doetisino libro si ovi leo . . apud uteron mum a/.. oti in ej

s. Mauri an . 3705.

105쪽

88 ORIGIXUM ET ANTIQUITATUM

n Paulo est reprehensus, accipiunt, qui si Pauli studiosius verban legissent, ista non dicerent n . Itaque missis Carerio, Pigl1io,

breviter i) de Harduini sententia, quam fuisse a viris doctissimis a) explosam intelligo, disseram. Is errasse vehementer

veteres illos novosque auctores scribit, qui Petrum a Paulo suisse reprehensum defenderent. Id ut efficiat, seripm chronologicam rerum a Christi morte ad synodum hierosolymitanam ab apostolis gestarum suo arbitratu proponit, additque Cephae, corumque, qui missi ab Iacobo fuerant, caussa celebratam synodum illam suisse, in eaque Petrum de legis ritibus, ceremoniisque sententiam dixisse, cum Cephas versaretur Antiochiae. Fuisse igitur Cepham,

antequam synodus haberetur, redargutum a Paulo. Eos autem,

qui eumdem esse Petrum, ac Cepham dicerent, Petrum ipsum

haereseos reum agere solere. Iam vero sacra biblia studiose legenti satis osse perspicuum arbitratur, nusquam Petrum, nisi semel

in evangelio Iohannis, suisse appellatum Cepham. Quod ut ostendat, epistolae ad galatas capite secundo abutitur. Mox Hieronymum, Augustinum, aliosque Patres, qui Communem sententiam tuerentur, errasse iactat; propterea quod in epistolarum Pauli coedicibus, quibus usi fuerant, loco Cephae Petrum legissent. Sed

cautum ecclesiae decreto esse, ne quis deinceps undecimo capitis secundi epistolae ad galatas versu scribere Petrum pro Cephapossit. Esse namque hoc lectionis genus , quod ecclesia romana probat, Hieronymi, Augustini, patrumque quorumdam graecorum legendi ratione vetustius. Denique reiici communem, pervulgatamque de Cepha eodem ac Petro sententiam oportere, quod inde haeretici inulta concludant, quae et salsa esse, et ecclesiae iniuria videantur.

Ego vero numquam animum inducam, ut ei assentiar, qui adiungi sibi auctoritatem sine ratione vellet. Quo circa , quam primum seriem chronologicam rerum a Christi morte ad syno

106쪽

dum usque ab apostolis gestarum proposuit, nihil moror. Est

enim temere Conficta, ut non solum non demonstrari apertis sa

crarum Scripturarum locis, sed ne veri quidem similis fieri coniectura possit. Iisdemque in erratiis est, qu6d addit de celebrata ab apostolis hierosolymitana synodo, Cephae caussa. Non enim Lucas eum, qui ad circumcisos transfugisset metu; sed eos, qui salutem consequi incircumcisos e gentibus christianos inficiarentur

posse, habendi concilii caussam fuisse si) tradit. Neque vero, qui

metuens, ne Circumcisis noceret, consuetudinem incircumcisorum

fugit, idem continuo censuit, christianum e gentibus in circumcisum expertem vitae sempiternae I) suturum. Cephas autem etsi veritus, ne detrimento cuiquam, ac damno esset, ad hierosolymitas circumcisos venit, numquam tamen eo adductus timore est,

ut incircumcisos e gentibus christianos perituros 3 arbitraretur. Itaque longe ab errore abfuit seditiosorum. At Paulus post anno ab sui conuersione quatuordecim )

restitisse se Cephae narrat, quo quidem tempore, auctore Luca, ex Iudaea venerunt, qui christianos e gentibus, si salvi esse vellent, circumcidi Oportere contenderent. Verum nisi hoc est quod quaeratur, iure suo quasi certum arripere; quid sit, ne suspicari quidem possum. Magua enim, atque a Summis viris Vexata quaestio est, ab eo ne tern pore, quo Paulus sacris est christianorum

initiatus, an a primo illius Hierosolyma in adventu quatuordecim, quorum meminit, annorum ducendum initium 5) sit. Non enim est Apostoli hac ipsa de re tam perspicua, tamque distincta ,

107쪽

so ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

quam Harduinus Optaret, sententia. Sed hoc quidem ut volet. Illud quaero: quemadmodum hinc se consecturum putet, ante Synodum fuisse a Paulo redargutum Cepham 3 Ego vero cum ia-

terpretes esse scripturarum non solum novos, sed veteres etiam , e que magnae auctoritatis, atque existimationis videam, qui post

synodum fuisse Cepham a Paulo reprehensum i) serant, Harduini certe omnia miscentis, ac pertu hantis Opinione non moVeor.

Quid Z si salsum etiam illud omnino est, suisse tunc Cepham reprehensum Antiochiae, cum Petrus Hierosolymis ageret pQuamquam enim Hierosolymis erat Petrus, quo tempore orta est de legalibus quaestio, tamen cum Orta est, tu in suisse reprehen

sum Cepham, ostendi nullo modo potest. Quare Harduinus sa) ,

qui simul et castigatum a Paulo Cepham , et disceptari de mo-saicis legibus, ceremoniisque coeptum considenter sumit, Concluditque egisse proinde Hierosolymis Petrum, cum Cephas esset Antiochiae, res diversis temporibus gestas, ut saepe alias, turbans, sallitur. Nam Paulurn post synodum, adeoque Post grave illam, acremque de legis ritibus disputationem restitisse Cephae , cognoscere ex actis apostolorum, litterisque ad galatas , etsi non satis certa ratione fortasse, at probabili saltem coniectura licet. Lucas enim seditiosos illos hierosolymitas, qui Antiochiam deseenderant, cum suam de circumcidendis ethnicis, qui nostris essent sacris initiati, sententiam in vulgus spargere coepissent, OPPugnatos non a Paulo solum , sed etiam a Barnaba 3b suisse, eiusque rei caussa, cum hi duo legati ad apostolos, senioresque ab ecclesia antiochenorum missi Hierosolyniam, petitum Consilium, pervenissent , celebratam synodum fuisse testatur. Est autem contra auctor Paulus in iis, quae sunt ad galatas scriptae , litteris, Barnabam non modo non sugisse circumcisorum , quos Antiochiam Iacobus miserat, consuetudinem, sed suisse etiam sequutum exem

plum ) Cephae. Quo sane tempore tantum abfuit, ut Barna-

108쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 9rbae cum Paulo conveniret quemadmodum Sane convenerat, cum

una simul se Hierosolymam ad apostolos, tollendarum legalium ceremoniarum caussa, contulissent i) ut potius inter se dissiderent, propterea quod veluti Cephas, ita Barnabas ob simula

tionem reprehendendus videretur. Non ergo redargutus Cephas eo tempore a Paulo est, quo ceremoniarum legis tollendarum caussa, Pauli Barnabaeque Hierosolymam dimittendorum consilium susceptum ab antiochenis suit. Immo vero cum Paulus Cephae tanta animi sortitudine, constantiaque restiterit, argumento est, suisse ante, quae ad ceremonias legis pertinerent, ab aposto. lis in synodo constituta. Non enim invoctus in eum tam acriter

suisset, nisi ante ab apostolis, quid statuto, sactoque opus esset, intellexisset a . Ac mirum sane cuiquam videbitur , Hardui -

ia prodigia in gani thus per avi En tit eo derint, D

Dissiligod by Coos le

109쪽

s, ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑΤUM

num 1 qui Cepham Hierosolymam ad concilium ascendisse ne .

gat, propterea quod ex eorum numero, qui christianos omnes cir .cumcidi oportere dicerent, non esset, sed tantum se ex comictu gentilium christianornm subtraheret, non Palam Derbo doceret circumcidendos esse gentiles, eodem tempore Barnabam ascendisse statuere. Nam ut cephas, ita Barnabas se a gentilium convictu γ) subtraxerat. Quare si Cephas eius rei caussa non asCendit, ne Barnabas quidem ascenderit necesse est. Id vero cum Lucae sententia componi nullo modo potest. Ascendisse enim Barnabam, qui cum Paulo adversus Iudaeos palam certaverat, Lucas scripsit; quod eo in loco, mea quidem sententia , non Scripsisset, si tunc Barnabas veritus hierosolymitas, quod ex epistola ad galatas intelligitur, ad circumcisos, contra atque Paulus Voluerat defecisset. Non ergo tunc, sed alio tempore sese Barnabas achristianis e gentibus segregarat, imitatus Cepham. Sed multa quidem Harduinus persequitur, quae cum Pauli, Lucaeque testimoniis vehementer pugnant. Scribit enim Paulus, post annos ab sui ne Con ensione, an a primo suo in principem Iudaeae urbem itinere, non indicat quatuordecim, Hierosolymam se una cum Barnaba, Titoque Venisse, suumque cum Iacobo, ac Cepha evangelium contulisse. Titum, qui gentilis esset, compulsum, ut circumcideretur, non suisse, etsi subintroducti falsi fratres, qui sub

introierant, eum, sociosque in servitutem redigere conarentur. Interea eos, qui videbantur columnae esse, cum Cognosse ut, quae

ipsi gratia tributa, quodque eoangelium creditum a Christo seruatore 'isset, dexteras ipsi Paulo, Barnabaeque dedisse societatis, ut hi in gentes, illi autem in circumcisionem. Venisse porro Cepham Antiochiam, reprehensumque iure suisse, propterea quod desertis incircumcisis ad circumcisos hierosolymitas confugisset, qui Barnabam quoque ad eam simulationem induxerant. Ex qua re intelligitur, ante quidem Paulum, ac Barnabam Hierosolymam ad apostolos habendi concilii caussa contendisse ,

quam Cepha Antiochiam venisset. 3 Nam si, post reprehensum

110쪽

Cepham, Paulus Hierosolymam ad concilium revertisset, easque litteras ab apostolis impetrasset, quarum est ab Luca descripta summa, numquam id quidem silentio praeterisset, quod ad con vincendos galatas, quos redarguit, pertiueret. Constituendum est igitur, venisse Antiochiam Cepham post celebratam Hierosolymis synodum. Cumque Cepham, et Iacobum, et Iohannem, qui videbantur columnae esse, Hierosolymis egisse, quo tempore in eam urbem Paulus, et Barnabas ascenderunt , idem sit auctor Pau

lus i) assirmetque Lucas a Petrum et Iacobum, et alios apos

tolos, quorum nomina tacitus praetermittit, concilio interfuisse ;relinquitur, ut Cephas, et Iacobus, et Iohannes iidem atque Petrus, et Iacobus, et Iohannes suerint, qui certe, quod essent apos toti, columnae ecclesiae videbantur; utque nihil repugnet, quominus Petrus aliquamdiu post, quam est synodus celebrata, Antiochiam descenderit, quin opus esset, ut continuo Hierosolymam re

verteretur. Denique reliqua Harduini 3 oratio de celeri reditu Cephae, seu Petri Antiochia Hierosolymam, concilii habendi caus.

sa, nugatoria est; cum ex rebus hactenus disputatis, ante suisse synodum celebratam constet, quam Cephas iter antiochienum ag

gressus esset.

Atqui perstat Harduinus, Lucaeque testimonio Cepham

ante synodum fuisse a Paulo redargutum essicere conatur. Nam

ubi , inquit, de legatis Saulo, Barnaba, Syla, et Iuda a concilio

Antiochiam missis, Lucas egit, haec demum capite decimo quinto, versu tricesimo, sequentibusque persequitur. Illi ergo dimissi descenderunt Antiochiam, et congregata multitudine tradido nimistolam . . . Iudas autem, et blas facto ibi aliquanto tempo. re dimissi sunt cum Pace a fratribus ad eos, qui miserant illos ... Post aliquos autem dies . . . Paulus . . . P in Ctus est,

traditus gratiae Dei a fratribus. Perambulabat autem Syriam,st Ciliciam , confirmans ecclesias , Praecistiens custodire Pr-cνta VOstolorum, et seniorum. Non potuit autem, eo aliquanto tempore, quod Lucas memorat, a Paulo reprehendi Petrus. Qui enim Hierosolymis versabatur, quo tandem modo redargutus suisset Antiochiae λ At agebat tunc Petrus Hierosolymis. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION