장음표시 사용
81쪽
praesuli christiano operam dicit, ut tam saeva tempestas i foedetur, iactarique fluctibus miseri desinant, inque portum devehi
verae doctrinae, et salutis possint. Haec vero omnia Cum satis
manifesta testimoniis Cypriani sint, plane, meo quidem iudicio,
demonstrant, quo tandem sensu sint eiusdem Cypriani verba de uno episcopatu intelligenda. Quamobrem non est, cur nos Folli, Bing hami, aliorumque protestantium conturbet Opinio, parem in administranda ecclesia univcrsa auctoritatem omnibus episcopis a
Cypriano tributam pugnantium sa).
i I. Unumquemque ePis Pum, si se screanda religione agatur, uniersalem Pastorem csso, et totius mundi christiani antistit , nequo dictum palam a Cirmiano est, Π qtio est Consequens ex illius testimoniis, quae describi a protestantibus CGΠsue erunt.
Altera est pars huius disputationis de episcopis, num, Cypriani sententia, supremam obtineant totius ecclesiae catholicae inspectionem. Ac video 3 esse permultos, et eos quidem non modo de presbyterianorum, et lutheranorum, sed etiam de episcopalium anglorum secta, qui, auctore Cypriano, quemque episco-
82쪽
pum aequales habere in regunda universa partes, putent. Hanc vero summam ecclesiasticorum praesulum auctoritatem non in extersero , et Politica administratιone, quam V ant, sed in doctrina Christi servanda , custodiendaque vctrsari dicunt. Nam eorum Cuique, si aut haeresu In , aut turbarum caussa, religionem
in discrimen adduci intelligat, suum ius persequi, ac non minus quamvis aliam dioecesim, quam suam, regere licere. Ac dioeceses quidem ad ordinem rectum pacis tempore Servandum Olim Pertinuisse. Sed cum religio latissime pateat, inque Orbem universum propagata sit, factum sane ita fuisse, ut si haec oppugnata a quoquam, aut vitiata alicubi esset, universa ecclesia una dioecesis, grexque unus Christi videretur, episcopique omnes id eniterentur, idque contenderent, ut summi pastoris ovibus, ubicumque tandem versarentur, quemadmodum poterant, opem ferrent. Quare quemlibet episcopum hoc sensu unmersalem fuisse Pastorem, totiusque christiani Orbis antistitem. Ad eam vero rem demonstrandam abuti protestantes solent non testimoniis Cypria
ni si) solum, sed etiam Gregorii nagianaeni, a) Basilii, Chry
sostomi, Augustini, eiusque Scriptoris, qu epistolam ad Iacobum fratrem Domini Clementis romani nomine publicavit. Ego vero etsi ius cuique episcopo esse, quam possit, Opem ecclesiis in religionis periculum adductis intendere, non ita tamen esse defendo, ut ipse per se intendat, quasi caput sit, Pastorque ecclesiarum, qui nullum Se habeat, agnoscereque debeat auctori
tate superiorem. Nam Cyprianus in iis 3 , quibus protestantes considunt, locis, quamvis de tuenda fide, ac religione agat; ta
men omnes in ea re gerenda Coniunctos esse romano antistiti
oportere satetur, quod is primatum obtineat, priorque prospicere commodis, salutique debeat ecclesiarum, esticemque, ut qui corrumpere evangelii decreta student, de gradu deiecti, communio-
83쪽
66 ORIGINUM ET ANTIQUITA Mne sacrorum r) prohibeantur. Atque hoc sane modo intelligen
s l sie eoim in iisdem ad Saephanum i l eris C peia
fiam agi hutnaea aetalis haeretieorum Salinasina a. να ἰώ.eato, ubi Me habe r . . per ea tempora qua .. iis prim altis reviani epueπὲ tuerii. et ea primatu .. aue inrita . in anterius positis .idim . . . Aunus supra . . episeopos episeopas potestate, nollui arehiepiseoposse nomio a in olla O,plam pro,ineia tnis auditos, autia habitus est . . . nais enim si vera E, ent . que lanisdem modo eon laterant . quae .unt a P priano ad Mis
,uiuendo alio quopiam in Mareiani lo-m, d eat. Da
84쪽
dae omnino sunt Gregorii i) nagiangoni de Cypriano, Basilii de
.. si tantum ecclevae, nee Asrieao ab eo . ei propter. ram etiamnum elatae, ei eelari praes ei in ν, αλλά
phatio poni; see. Ia ut exi ate ranis epi eo pi. nuneia tum . tantum abluit . ut Oppianua aettim id a Nephanoe iri itia iamne suis e lauaι; hae tanta pete tale care. reli die tot. ut et lotium haud . doloqu4 na,iridis suis.
85쪽
Athanasio i), Chrysostomi de Timotheo, Augustini de se ipso
86쪽
i) et collegis, et auctoris epistolae ad Iacobum sententiao α). Quin
etiam, si praesules aliquos catholicae ecclesiae episcopos inspecto. resque omnium Coetuum chri Stianorum appellatos interdum suis. se legimus, non ita est id genus appellationis explicandum, ut illis totius orbis christiani curam, administrationemque suisse tributam ; sed ut eos romano pontifici consensione, coinmunionisiue ratione, ut capiti ecclesiae, coniunctos egregiam defendenae religioni, tuendaequo disciplinae operam nava Sse, arbitremur.
Priamine tempore hanc sibi mis Pi potestatem inesso existimarint, ut cxcosetis commorestis do religione fas sibi
esse de re quacumquo quin Cuiquam mortalium ration redderent ) quemadmodum ipsis placuissct, decornere. Existit autem huiusce disputationis pars tertia ex iis Cypria. ni verbis, quibus tantam aliquando vim, auctoritatemque episcopo cuique concedere videtur, ut ei licere dicat, quin reddere
87쪽
cuiquam mortalium rationem debeat, de re quacumque, quem admodum eidem placuerit, in sua paroeci a statuere. Quae verba etsi do disciplina adversarii intelligi oportere iudicant, sunt in men interdum ita comparata, ut non minus in disciplinam, quam in doctrinam cadere videantur. Quam rein curandum etiam atque etiam est, ut qui verus eorum , propriusque sit Sensus intelligatur. Ego igitur cum verba Cypriani, eorumque , qui ad ipsum rescrisere solebant, considero, in hanc sicile sententiam inducor, ut esse eos non de dirimendis controversiis religionis , neque de communi ecclesiae disciplina, quasi immutari episcopi cuiusque arbitratu posset, sed de privatis consuetudinibus singularium ecci starum, quas ipsi moderabantur, loquutos putem. Has enim consuetudines cuique praesuli aut confirmare, aut emendare licuisse existimarunt, quin cuiquam, nisi soli Deo, rationem reddere deberet, modo nihil ab se aut improbe, aut perverse gestum arbitraretur. Atque ut omnes intelligant, eum antistitum, qui aut in haeresi in incidisset, aut schisma sacere non dubitasset, debuisse collegis, in Primisque pontifici maximo rationem reddere, consulat lector, quae supra ex epistola Cypriani ad Stephanum de Marciano a relatensi r) descripsimus. Marcianum enim, qui ad novalianos defecerat, seque ab Orthodoxorum Praesulum communione seiunxerat, decreto Stephani deiici do gradu oportere Cyprianus scripsit; quod numquam scripsisset, si tam late episcoporum quorumque auctoritatem patere Putasset, ut eius opinione Deum quidem illi iudicem suorum actorum haberent, hominem autem omnino neminem. Quo magis Salmasti, aliorumque presbyterianorum impudentiam, temeritatemque mi
ror, qui, vivo Cypriano, fas cuique episcopo fuisse defendunt in sua paroecia a quae vellet facere, quin ab aliis sibi quidquam
metuendum censeret, quasi par omnium ecclesiasticorum Praesulum eo tempore dignitas, auctoritasque suisset. Nam is carthaginiensis antistes in ea, quae est ad episcopos hispanos de Basilide, et Martiali epistola, scribit eos, qui rem male gessissent, reddere suae administrationis rationem collegis debuisse, et delici potuisse de gradu, et aliquem habuisse , qui ceteris auctoritate
88쪽
praecelleret. Nam eos ambos ob nesaria scelera ivro i) pulsos
ab episcopis provinciae de sede suisse id quod reddendam ce
teris a Martiali, et Basilide rationem suorum actuum fuisse demonstrat , et restitui a Stephano potuisse in locum, quem ante occuparant, nisi tam manifestis flagitiis implicati suissent α), contendit. Id vero quemadmodum romano antistiti, qui tam longe
distaret, adsertum a carthaginiensi suisset, nisi hie censuisset, esse romani auctoritatem ceterorum episcoporum auctoritate maiorem p Nam quod Stephano, ceterisque pontificibus, ut Fabiano 3), ut Cornelio 4), ut Lucio 5), qui ante Stephanum vixerant , Carthaginiensis cyprianus concedit, episcopis certe reliquis non con .
cedit. Ubinam enim aliorum antistitum ecclesias aut matrices, aut principales vocavit p Vocavit autem romanam hisce nominibus si , eiusque praesulibus tantam auctoritatem inesse dixit, ut eos et cathedram Petri occupare, et iniuria ab collegis de gradu deiectos restituere ), pellexeque 8 improbos, indignosque
89쪽
de lain illustri dignitato posse, consessus sit. Quum igitur haec
tot decora uni romano inesse dixerit, aliis contra non dixerit,
sit ita, ut romani auctoritatem PoteState , auctoritateque Ceter rum episcoporum putarit esse praestantiorem. Neque vero scelerum violataeque religionis, conflatique schismatis reos solum, sed etiam eos, qui communem disciplinam aut immutare, aut coarctare, laxareve conati essent, iis, . qui excellenti in ecclesia digni. tate florerent, rationem reddere debuisse Cyprianus scribit, in ea, quae ost ad Fidum epistola. Nam cum nunciatum suisset, Victori presbutero monilentia sun cis , antequam ecclesiae plene satisfecisset, pacem suisse a Therapio episcopo africano datam ,
graviter id quidem Cyprianus, atque collegae, qui in concilium
Venerant, tulerunt , quod disciplinam communi sententia recte constitutam everti, labefactarique ab uno nollent. Itaque obiurganduin hominem consuerunt, monendumque, ne quid simile in Posterum tempus agere auderet si . Quod si revocandum, quod Therapius decreverat, non putarunt, tamen revocari ab Se potuisse testati sunt, ut Fidi reiecerunt sententiam, qui etsi baptizari insantes intra secundum, tertiumve, quo nati essent, diem posse concederet, baptigari su) tamen non oportere arbitraretur. Quum igitur episcopos, qui contra communem ecclesiae discipli nam aliquid tentavissent, satente Cypriano rationem actus sui
reddere praesulibus squi in unum locum, concilii celebrandi
Caussa, convenerant) romanoque pontifici debuisse, constiterit; reliquum est, ut quibus in locis non hominibus, sed uni Deo actus sui rationem reddere episcopum debere dixit, de peculiaribus quibusdam consuetudinibus, deque iis, quae recte gesta suissent, loquutum Cyprianum suisse demonstrem. Est autem pri
mum tam clarum, tamque perspicuum, ut ne oratione quidem
90쪽
egere videatur. Nam quia in morem nebvlizandorum haeretic rum, qui ad ecclesiae catholicae unitatem Convertebantur , non
ad fidem, et religionem ille, sed ad disciρlinam quae peculia
ris ecclesiae astricanae , nonnullarumque aliarum erat ) pertinere existimaret; etsi hoc in genere vehementer errabat, tamen ubi periculum esse vidit, ne qui cum ipsum morem sequi pergerent, communione romanae ecclesiae a Stephano prohiberentur, carthaginiensis concilii decretum, consuetudinemque asticanorum opposuit, negavitque ob eam ream unam esse perturbandam pacem, cogendosque episcopos. ut disciplinam, quam hactenus coluissent,
abiicerent; propterea quod si quid eiusmodi legissent, rationem actus sui non cuiquam hominum, sed uni Deo reddere deberent si . Ex qua re intelligitur, non de communi, sed de peculiari disciplina quarumdam ecclesiarum sermonem a Cyprianosuisse institutum, quibus in locis de ratione actus sui ab episcoepO hominibus non reddenda loquutus est. Alioqui pugnantia di, xiSset, quum non solum reddendam dixerit si de religione, de que communi disciplina disputaretur), sed etiam presbyteris, dia
conibusque romanis sa reddiderit, quo tempore ipsi Fabiano
martyrio, et vita stincto ecclesiam 3) moderabantur. Extremum
est, ut de re bene gesta egisse interdum Cyprianum, Cum rationem ab episcopo uni Deo reddendam scriberet, ostendam. Id vero liquet ex epistola cleri romani ad eumdem Cyprianum da
ta. Sic enim habet: n. 4) Quamquam bene sibi conscius animus,n et evangelicae disciplinae vigore subnixus, et verus sibi in du-