Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

04 ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

Lucas, post id aliquantum tempus, Iudam, et Sylam ad eos, a quihus missi suerant, revertisse scribit. Missi autem a Petro, et 1acobo fuerant. Ad Petrum igitur reversi fuerint, necesse est. Qua re Hierosolymis eo aliquanto tomyore Petrus constitit. Iam vero

Iuda , ac Syla dimissis, decem sere dies Paulus mansit Antio

chiae. Lucas enim Post aliquot dies eum inde prosectum tradit. At το Post aliquot dies vix plures , qua in decem indicat. Tam brevi autem tempore Petrum Hierosolymis prosectum Antiochiam pervenire, itaque se gerere potuisse, ut dignus, qui a Paulo tandem redargueretur , esset quis credat 3 Ne luct ratio ulla erat, ut post tam recentem legationem Petrus Antiochiam descenderet. Sed levo id quidem est, quod multis modis explicari, EVertique potest. Quid autem est, quod Petrum eo aliquanto te, re Antiochiam non venisse demonstret 3 Nam quod Sylas post id aliquantum ton ras ad eos, a quibus missus erat, reverterit, non efficit, manendum interea Hierosolymis suisse Petro. Non enim Iudas a Petro, et Iacobo soluin, ut Harduinus Censet, sed a pluribus aliis, quod Lucas scribit si , missus fuit Antiochiam. Ita quo etsi interea Petrus Hierosolymis Antiochiam prosectus esset; cum tamen permulti eorum, a quibus missus Iudas fuerat, Hierosolymis constitissent, Iudas certe ad eos, a quibus missus suerat, revertisset. Neque vero hunc Lucas ad eos omnes, sed ad eos, a quibus missus fuerat, rediisse narrat a), quae res salva esset, etiamsi Petrus Hierosolymis ab suisset. Quamquam esse aliquos video, qui post Iudae reditum, Petrum Antiochiam fuisse prosectum arbitrentur. At post aliquot, quam Hierosolymam revertit, dies, Paulus, ut est auctor Lucas, Antiochia secessit. Ita

quidem Varduinus 3 existimat. Sed Lucas Post aliquos dies ortam inter Paulum, et Barnabam contentionem fuisse scribit 4 ;

112쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 9s

statim ne vero ille abierit. an aliquamdiu post, quam Orta contentio est, nusquam Scribit. Rem autem, quam Lucas tacuit, lac. tare, quasi dicta esset ab Luca , Harduino profecto non licet.

Quid Θ si ne interoallum quidem illud aliquorum dieriam, quos

Lucas memorat, reduci possit ad dies omnino decem p Nam υμετα τινας Post aliquos dies, ut in quinque, vel decem, ita cadere in dies triginta potest. Denique curae Paulo fuisse, ut ecclesias Syriae, Ciliciaeque institueret, easque ad praecepta apostolorum colenda hortaretur, constat; datum vero id ipsum ei in mandatis ab synodo fuisse, ut visum est Harduino I , non

At enim immunis ab haereseos 3 labe Petrus non esset, si reprehensus ipse , in primisque post synodum hierosolymitanam fuisset a Paulo. Equidem non miror Harduinum, qui eos a theos esse putaverit 4 quos ceteri christianos esse certo scirent, hae. reticum etiam, invito Paulo, appellasse Cepham. Nam qui in hae. reticis numerat Petrum si is idem atque Cephas suisset , Cepham scilicet, qui non idem ac Petrus esset, in haereticis numerarit, necesse est. Quamquam Cepham reprehensibilem fuisse Paulus dicat, haereticum autem non dicat. Verum sas sibi esse in haereticis Cepham ponere putet is, qui mentiri videtur, scriptorem bibliorum graecoruin novi testamenti, Prodromum suisse S), lutheranorum, et iansentanorum. Sed venio ad rem. Itaque uarduinus in haeresim eum incidisse iactat, qui sibi ab circumcisis metuens in circumcisorum res gerit societatem. Factum

autem id suisse a Cepha. Cepham igitur esse condemnandum haereseos crimine. Quod si Cephas idem ac Petrus suit, haereticum sane suisse Petrum. Id vero concedi nullo modo posse. Sed is scriptor, qui plus sibi, quam patribus tribui auctoritatis vellet, non animadvertit, damnato Cepha, damnari quoque

Barnabam oportere Virum et apostolicum, et Socium, atque adiu-

113쪽

torem apostolorum. Nam ut Cepham, ita Barnabam ad circumcisos hierosolymitas transfugisse si) liquet. Iam vero haereseos

accusare eum, cui etsi Paulus restitit, numquam tamen est interdictum christianorum sacris, hominum quidem est non investigandae, sed involvendae veritatis studio, ne gravius dicam scribentium. Ecquis autem Christi, apostolorumve discipulum, qualem suisse Cepham constat, in haereticos reponendum putet, qui non modo non erraret ipse, sed ne cum iis quidem, qui haeresim secerant, congrederetur p At Cephas, qui dimissis in circumcisis ad hierosolymitas christianos venit, nihil umquam aut docuit, aut praecepit, quod a decretis christianae religionis alienum esset. Quid Θ si ne hierosolymitae quidem illi ab Iacobo missi Antiochiam 3 Non enim his suit a Paulo attributa seditiosorum opinio a , qui negarent incircumcisos christianos impetrare salutem posse. Attributa autem fuisset, si seditiosis consesissent, quos Lucas scribit e secta suisse 3 phaereseorurn. Atque ab horum quidem errore, quem apostoli. Senioresque in synodo hierosolymitana reiecerat, abfuisse eos, quos Iacobus miserat Antiochiam, auctor

est Irenaeus in tertio adversus haereses libro. Quid Θ si co

gnita omnibus erat Cephae de ceremoniis, ritibusque mosaicae legis ab ethnico christiano facto haudquaquam colendis, observandisque sententia Z Is enim etsi esset origine iudaeus, versatus tamen aliquando cum incircumcisis christianis e gentibus fuerat, itaque satis Ostenderat, beatum esse, suo quidem iudicio, incircumcisum christianum 5 posse. Quod si Cepha metu compulsus ad hierosolymitas, qui neque haeretici essent, neque in saereseos venissent suspicionem, profugit, inducereque alios visus est, ut suum exemplum imitarentur, dignus quidem, qui a Paulo re prehenderetur, fuit; haereticus certe 6) non fuit. Ex qua re existit et illud, Cepham eumdem atque Detrum fuisse. Nisi enim suisset, non minor fuisset dignitas, atque auctoritas Barnabae, dignitate, auctoritateque Cephae. Quamobrem non plus Cephas exemplo suo gentibus, quam Barnabas, nocuisset. At Paulus Cepham

114쪽

eam ob causam reprehendit, omisso Barnaba. Fuit igitur Cephae dignitas, atque potestas Barnabae dignitate, potestateque praestantior. Cumque Socius, adiutor, discipulusque apostolorum esset ne. mo Barnaba auctoritate maior; sequitur, Cepham apostolum suis-

Se, non socium, atque adiutorem apostolorum. Demio autem Pe.

tro, quis unquam in apostolorum coetu fuit, qui appellari posset

Cephae i) nomine Z Petrum igitur eumdem atque cepham suis.

se confitendum est. Neque vero in periculum vocatur sacrarum scripturarum fides,

si quis Petrum fuisse a Paulo reprehensum dicat a). Vocatam enim ab Gregorio, a Cyrillo, ab Augustino, a Theodorito, ab Hieronymo, a Chrysostomo, a Cypriano, a Tertulliano, ab Ire

naeo, uno Verbo, ab Omnibus sere ecclesiae patribus in periculum fuisse 3 , non credam. At enim non recte Petrus ambulasset ad euangelii Deritatem, si Paulum auctorem sequamur. Quis negat pVerum cur Petro Harduinus Barnabam non adiunxit 4 , quem Paulus eiusdem scribit suisse simulationis reum p Atque erat diligenter considerandum, qui sensus horum Pauli verborum esset: non recte ambulare ad euangelii peritatem. Nam et qui male sentit, et qui contra atque ius, sesque postulet, agit, cum sit in vitio, haud recte incedit ad evangelii veritatem. Non enim

recte sentire modo, sed etiam candide, recteque agere evangelicum est. Rursum simulate maleque agentium genera indicari possunt omnino duo; primum eorum qui scientes, atque Voleu.tes simulant, maleque agunt; alterum eorum, qui sic agunt, ut quidquam se male agere, non solum non videant, Sed ne suspicentur quidem. Nec gravis criminis accusandus continuo est,

115쪽

qui ne damnum alteri i) apportet, quin quae detrimenta sequantur prospiciat, id agit, quod si hi non esse vetitum certo sciat. Iam vero haud recte sensisse Ceptiam, nec dixit Paulus,

neque caussa erat ulla, cur osse dicendum arbitraretur. Relin

quitur ergo, ut vel simulans minus recte id secerit, quod non esse sibi vetitum certo sciret a) idque admiserit, quod veniale 3 existimaretur, et esset; vel cum ita se gesserit, ut Sese nihil contra ius sacientem, christianis e circumcisione utilitati, christianis autem e gentibus nullo detrimento, ac damno futurum

eum e treum et is versaretur, vi na turbae orirentur. ne

116쪽

CHRIsTIANARUM LIBER IV. 99

putarit, ne leviter quidem I) peccasse videretur. Ac videant, ut Harduini libros legunt, illudque etiam atque etiam consierent, deterius ne suerit consuetudinem in circumcisorum refugisse metu a) an Romae numquam fuisse Petrum cum haer licis huius aetatis impudenter 3) contendere. Primum enim, si quod fuit, Cephae, alterum certo Harduini peccatum fuit.

Venio ad appellationem 4 Cephae. Nego eum, quem Paulus

versu septimo, et Octavo capitis secundi epistolae ad galatas Petrum nominat, Versu sequenti nominari modo potuisse Cepham. Quum enim exploratum omnibus osset, fuisse Petrum a Christo

vocatum Cepham 5), claram, perspicuamque Paulus existimavit

suam orationem suturam, si quem versu Octavo Petri, cum dem versu nono appellaret Cephae nomine. Non minus levia sunt,

quae mox Harduinus 6 scribit de pacto, quod initum inter Pau

. la ι . si argo iiii non tantvis quod optabant . ia.. Mutiles legalia propagael. eonem um xihI minus stila . . se, aed et ipsos Itidaeos penitas legalibus molia io adia geniti talem redae M EM4 in allaxi aant, quales larisia has. quatita. dia naianes los sora eo ἰia loros paeia erat Existimare ... Calarum da bis. quae horum . . omas una eroetae anni dissentiens . alia di ista es ., hahenda ratio, eum neu altis vel votate. xea praeter . . spem . a que Molantiam ea proratia aeciderint Ha/e ille. ex quibus eouel odit . a neutro ipsorum. nemperitis. ae Paulo adre savim stiliae preea tim.

117쪽

ium, et Cepham esset, ut hic Antiochiam veniret, evangeliumque iudaeis, qui in principe Syriae urbe, Corinthi, atque in Galatia Versarentur, exponeret. Nam cum id confictum illius arbitratu est, tum quo tandem pertineat, ne suspicari quidem possum. Paulus enim ut Cesiae si , ita Petro a) suisse circumcisionis vostolatum attributum narrat. Quare nihil impedit circumcisionis vostolatus, quo minus Cephas idem ac Petrus esset. At Petrus galatas numquam 3 invisit. Ego vero si negem, quibus id a gumentis esses ab Ilarduino possit, nescio. Nam quod eius rei nullam a Petro in utraque epistola fieri mentionem addit, inane

est. Quot enim sunt a scriptoribus praetermissa , quae non Solum audierint ipsi, sed etiam viderint 3 Sed sic Petrus galatas numquam inviserit. Quid Θ an scriptum a Paulo est, in Galatiam aliquando venisse Cepham p Nihil dico mihi videri minus. Paulus namque galatis, quod ipse contra Cepham egerat Α - tiochiae 5 narravit, venisse autem in Galatiam Cepham , non

item. Corinthum autem numquam advenisse Petrum, quo Se au

toro consecturum Harduinus 6 censet λ Brunone carthusiensi dicet, sat scio. Ridiculum i Qui enim patribus non credit, is certe numquam extorquebit, ut Brunoni scriptori et novo 8 et minus diligenti credendum arbitremur.

At Paulus, inquit Harduinus, coram omnibus Cepham 9

Coarguit, quin eum ante secreto , ut praeceptum a christo in evangelio est, monuisset. Quare si Cephas idem atque Petrus

fuit, violasset Paulus praeceptum Christi. Id quod non solum dici

118쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. io i

nullo modo, sed ne cogitari quidem potest. Potuit autem Cepham, qui a Petro disserret, Paulus salvo praecepto, ut discipulum, pa

lam arguere.

Quam multa paucis verbis erratat Principio ubinam Hardubnus legit suisse Cepham Pauli auditorem, atque discipulum pAnnon ex eadem epistola ad galatas intelligere potuit, Cepham, i rui videbatur columna esse, dedisse dexteram Paulo, idque inicium suisse initae cum doctore gentium societatis p ΙΙaec vero tam magnifice de Cepha praedicari a Paulo potuisse, si huius ille discipulus suisset, quis credat Θ Socius scilicet Pauli in sungendo munere apostolatus, data dextera, Cephas fuit, discipulus

profecto non fuit. Deinde quae illa est tam arbitraria evangelici praecepti de corripiendo secreto fratre, qui in nostrum quemquam peccarit, interpretatio 3 Nam Christus, non monitum seor to discipulum coram ecclesia palam reprehendi posse, socium Udiro non posse, nusquam dixit. De corripiendo antea secreto fratre legem a tulit. Iam vero ut socius, ita etiam discipulus frater est. Quare quemadmodum socium, sic discipulum peccantem, quem quis secreto antea non corripuerit, publice redarguere noulicet. Sed longe discrepans ratio suit, cur palam Cepham, quem

secreto antea non corripuisset, Paulus coram omnibus reprehen

derit. Peccatum enim, si quod fuit publice admissum, 3 pu

blic reprehendendum, ut scandalum tolleretur, sulti

Mitto quod adiungit, quasi dictum a Paulo suerit: Pau

lus vostolus non ab hominibus, neque Per homines, ut Iacobus, et Cephas, et Iohannes, sed Per Iesum Christum. Dum enim his verbis usus est Paulus, nullam secit aut Iacobi, aut Cephae, aut Iohannis, quos Harduinus nominat, mentionem. Nihil autem Pau

lus eos, qui esse aliquid videbantur, sibi 5 contulisse scribit,

non quod illi, qui aliquid et columnae existimabantur, apostoli non essent, ut Harduinus oscitans hallucinatus est; sed quod a Christo ipsi Paulo data suisset evangelii promulgandi potestas, qu re cognita apostoli Petrus, Iacobus, atque Iohannes dexteras ei,

119쪽

toa ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

Barnabaeque dederunt societatis, ut hi in gentes, illi autem in si

circumcisionem. Taedet praeterea me ceterarum Harduini inertiarum de Petro. Quid enim tam leve est, quam illud de patria principis apostolorum p Galilaeus, inquit, is suit, non iudaeus. Quasi vero galilaei qui erant, iidem non originis caussa modo, sed etiam religionis, iudaei vocari nequiverint. Nonne Christus,

quem matre galilaea natum, atque in Galilaea educatum constat, adeo ut Nagaretum suam patriam appellaret, iudaeus est in

terdum vocatus in evangelio α) ZIllud autem nullo modo serendum est, quod idem Harduinus 3) decimo paragrapho dissertationis iactat. Eo, inquit, Omnis

in prioribus duobus capitibus epistolae, Pauli spectat Oratio, ut galatis persuadeat, sibi esse auscultandum, non Cephae, qui etiam tum gentes iudaigare cogeret. Quid enim tam temerarium, tamque indignum theologi gravitate, atque constantia, quam Somnia, resque inanes, quasi epistolis Pauli contineantur, impudenter de. sendere 3 Nonne enim Paulus, mansisse cum circumcisis poet reprehensionem Cepham, coegisseque gentes iudaizare, ut Harduinus calumniando enicere conatur; sed restitisse se Cephae, prop

terea quod reprehensibilis suisset ) scripsit. Cum igitur suisse,

non esse, reprehensibilem Cepham dixerit, magno argumento esse debet, nihil postmodum ab Cepha suisse tentatum simile. Nam quod ad eos galatas attinet, quos Paulus insensatos Vocat, propterea quod ritus, ceremoniasque legis colendas arbitrarentur, non

est ad rem. Non enim a Cepha Paulus, sed a nescio 5 quo

inductos in eam opinionem fuisse tradit. Quod si huius rei caussa Cephas suisset, eius certe nomen non fuisset silentio praetermissum a Paulo. Quibus porro oculis in epistolis Pauli Hardubnus vidit, non suisse discipulum Christi servatoris Q Cepham ,

aut cognitum Paulo Cepham , nisi post annos a primo itinere hierosolymitano quatuordecim , aut Cephae fuisse paulum ant serendum p At nisi, inquit, ita sese res habuisset, nihil ea de

120쪽

CHRISTIANARUM LIBER I v. io 3

Cepha narratio ad institutum Pauli contulisset. Ita ne vero 3 Annon erat ad rem galatis iudaizantibus, quae adversus Cepham ,

metus caussa ad circumcisos se Conserentem, gesta suissent, proponere, ut quemadmodum hic secerat, ita illi ab observandis ceremoniis mosaicae legis deterrerentur Θ Nam si iure reprehensus est Petrus, hoc est Cephas, caput, princepsque apostolorum, quod metu perdendae salutis aliorum adductus, ad circumcisos ab Iacobo Antiochiam missos venit; quanto magis erant coarguendi, qui cum tanta non essent praediti auctoritate, tum Ῥcra legis non metu compulsi, sed Sponte Colenda, quasi conducere ad salutem Sempiternam possent, atque servanda defenderent PQuod deinde S. xI. ex primo epistolae ad corinthios primae capite Harduinus opponit, quoniam explicatum alio loco est i , nunc omittatur. Illud quaero, quid ille ex tertio capito concludere se posse speret 3 Paulus, inquit, qui paullo ante primo locose, tum Apollo, deinde Cepham nominavit, tum plantasse quidem ecclesiam corinthiorum se, irrigasse autem Apollo dixit, Coepham vero aut plantasse, aut irrigasse non 2 dixit. Dixisset autem si Cephas idem atque Petrus suisset. Quin etiam genitos ab se in Christo corinthios fuisse, non ab Apollo, aut Cepha, gloriatur. At geniti illi quidem a Petro fuerant, qui princeps esset apostolorum 3). Mihi vero sic videtur: cur Cepham Paulus praetermiserit, iacile esse existimare. Neque enim aut plantasset Cephas, aut irrigasset, ita ut Paulus, atque Apollo secerant, corinthiorum ecclesiam, si Corinthi brevissimo tempore constitisset. Qui namque plantator, aut irrigator ecclesiae est, is eam instituerit, confirmarit, auxerit necesse est, quod fieri perpaucis diebus non potest. Cum igitur Cephas haud diu fortasse corinthi mansisset, perpaucosque instituisset, qui se Cephae esse defenderent, necesse non erat, ut in iis, qui multam operam in plantanda, irrigandaque eadem ecclesia collocarent, numeraretur. Quod si Cephas, idem ac Petrus idcirco plantalor dicendus erat corinthiorum ecclesiae, quod universi coetus christianorum princeps, atque caput esset, nulla esset ecclesia, quae aut ab Andrea se, aut a

SEARCH

MENU NAVIGATION