Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

144 ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑTUM

Petro etiam similitudine quadam firmitatis suisse a Christo ser

vatore accommodatam appellationem petrae.

De Anastasio autem sin alta i) quid loquar Z qui cum con

fessionis soliditatem, Petrique sundamentum commemoret, satis aperte demonstrat, non fiam, Confessionemque Mei solum, sed Petrum etiam vocari ecclesiae fundamentum, atque Potnam posse. Quemadmodum enim propria est petrae soliditas; sic in sacris novi testamenti libris, quod petra, idem interdum appellarilandamentum Solet.

Isidori α vero, ac Bedae de Christo ecclesiae Petra oratio,

quoniam tota ex Augustino est, cuius supra explicavi locos, nova, eaque iam copiosa interpretatione non eget.

Multa diei de Beda rursum 3), de Damasceno ), de Hadriano I. 5 pontifice, deque aliis 6), quorum dictis adversarii

abutuntur, possent. Sed ne molestus lectori sim, hoe breve dico. Eorum omnium, qui et silem, et Mei confessionem appellarunt

petram, summam item fuisse de Petro ecclesiae Petra consensionem. Atque haec sane illi a maioribus acceperunt. Quare cum aliis in locis explicata sint, nunc Omittantur.

At Iacobus apostolus non in Petro, sed in ρει ei

landatam ecclesiam fuisse scribit. Quasi vero quisquam sit doctorum , criticaeque iacultatis peritorum hominum, qui aut Iacobum auctorem fuisse liturgiae, quae illius circumfertur nomine , aut Mem dici Petram non posse arbitretur. Verum de Petro in hac disputatione, non de religione, ac Me quaeritur. Qui autem Mem appellat Petram , is certe Petrum appellari Petram oportere, non negat. Quamobrem omnes seres, quos proxime nominavi, patres et Mei, et Petro tributam suis. se a Christo satentur appellationem Petrae. Cuius quidem rei

162쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 145

caussa Petrum divinitus constitutum fuisse censent principem, et caput apostolorum. Ita fit, ut liturgiae auctor, quem adversarii Iacobum vocant, dum fidem petram appellat, Petro neque adimit, neque adimi significat petrae appellationem posse. Quapropter sicut adiumento nobis non est, ita ne esse quidem detrimento potest. Ac de principatu, praecipuaque auctoritate, atque dignitate Petri satis dictum est. Nunc de Cypriano breviter, cuius sane caussa omnis haec est a nobis instituta de Petro quaestio. Nego igitur, illius sententia, nullum a christo fuisse dictum

principem apostolorum. Igitur Cum Communis, ac Pervulgata ecclesiarum, patrumque haec sententia suerit, ut Petrum et caput,

et petram, et fundamentum, et principem suisse a Christo constitutum apostolorum omnes ad unum confiterentur, tum assentiri nos Cypriano, si contra sentiat, oportere, persuaderi mihi non opinione, sed ad veritatem plane velim. Ego enim eorum, qui nulla praeiudicata opinione teneantur, arbitror futurum Omnino neminem, qui cum tot ecclesiarum monumenta, totque virorum, et doctrina, et peritia christianarum rerum, et antiquitate illustrium testimonia, diligenter considerarit, tantamque in iis coci cordiam, conspirationemque ad rem Eamdem constituendam animadverterit, qua maiorem quisquam non modo non desiderare, sed ne cogitare quidem possit, unum tamen ex omni saeculorum memoria, neglectis ceteris, quaereudum putet, cui dissentienti fidos haheatur. Nam qui verum amat, is non dicam de tradita divinitus religione, nam est id quidem certissimum, Sed

de rebus ipsis a maioribus gestis agens, numquam committet, ut Contemtis Oinnibus omnium temporum scriptoribus, a quibus idem sit monumentis mandatum litterarum, unum aliquem, qui ab ceteris sine ratione dissideat, sequutus suisse videatur. Quae autem ratio adducere Cyprianum poterat, ut ita suisse apostolos pares existimaret, nullus ut inter eos reperiretur, qui reliquis dignitate, potestateque praecelleretp Quum enim decretorum christianae religionis ratio scripturarum, traditionisque auctoritate contineatur; cumque in scripturis et locus prior, et petrae appellatio, et

cura non ovium modo, sed etiam fratrum, hoc est apostolorum, tribuatur Petro, sitque ea de re concors omnium veterum, no-Vorumque Scriptorum sententia , qui repugnat, is quidem certe ΤΟΜ. V. l.

163쪽

146 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

non rationem sequitur, sed impotentiam animi, temeritatemque

ducem. Quanto autem consultius adversarii sibi, ac Cypriano, quo patrono gloriantur, cavissent, Si eius de pari apostolorum

honore, potestateque dictum explicare, cumque ceterorum Patrum doctrina componere curassenti Atque multae quidem erant cause Sae, quamobrem statuerent, doctum, sanctumque martyrem id,

quod Petri principatum tolleret, non solum non scripsisse , sed ne cogitasse quidem. Quis enim Petrum ceteris apostolis aequatum ab eo scriptore suisse putet, a quo quidem scriptore litteris suisse commendatum sciat, in Petro fuisse funaatam ecclesiam, ab eoque incipere si) Janitatem verorum Christianorum , ut a fonte rivi, ab radice rami, a sole radii proficiscuntur 3 Cum igitur haec omnia scripta, publicata, confirmata fuerint a Cypriano , quae plane essiciant, praecipuam fuisse in coetu apostolorum dignitatem Petri, nisi eum pugnantia fuisse loquutum velimus, quod fieri sine summa optimi, sapientissimique Viri iniuria non potest, fateamur necesse est, quod illo de pari apostolorum honore, atque potestate dixit, non de praecipua in ecclesia dignitate, auctorita

teque, quam Petro concessit, sed de honore, ac potestate apostolatus sa) intelligi oportere. In apostolis autem condendarum ubi

que ecclesiarum, scribendorum sacrorum voluminum, edendorum prodigiorum, constituendorum episcoporum, serendarumque DCCIesiasticarum legum, quae ad rectam morum institutionem pertinerent, parem auctoritatem suisse quis negat 3 IIoc vero in genere cum eadem auctoritas esset apostolorum, quid impediebat, quo minus unus in collegio eorum esset, qui princeps, atque C put ceterorum esset, qui ecclesias quasque in Officio contineret

quique ab omnibus sundamenti, centrique unitatis loco haberetur

164쪽

At Ambrosius, dicet quispiam, in eo libro, quem inscripsit

de incarnatione, B Petrum, non immemorem loci sui, Primatumn egisse, sed consessionis utique, non honoris; fidei, non ordinis η primatum r) η censet. Quid obstat autem, quo minus hae ra. tione de apostoli eiusdem prima tu, si modo eius usquam meminerit, loquutum suisse Cyprianum putemus p Nam quod Ambrosio dicere licuit et episcopo mediolanensi, et Romano civi; non licuisse asticano, eidemque antistiti carthaginiensi Cypriano, quis credat pEquidem cum tam multa, tamque perspicua de primatu, non consessionis, ac fidei, quem haeretici Petro sacile concedunt, sed honoris, atque dignitatis testimonia Ambrosii asserri solere videam; hoc uno loco induci me, et eum contra reliquos patres

omnes, ac se etiam ipsum pugnasse arbitrer, numquam seram. Sit illa in protestantium levitate perversitas, ut in contrarias, interque se dissidentes opiniones veteres scriptores invitos trahere nentur, quorum assequi, si Velint, mentem, tuerique constantiam. et Veritatem dictorum possint. Ego vero sic existimo. Quaerendum tibi ante , quid auctor ad demonstrandum susceperit eo in loco, quem interpretari statueris; inde conserendas inter se, diligenterque considerandas auctoris eiusdem variis in locis scriptas de re eadem sententias; post, quum in aliquam incideris, de qua dubites, componi cum reliquis nec ne possit; tum si possit, quorsum ea spectet, significandum; sin minus, indicandam, argumentisque ostendendam repugnantiam illius non verborum solum, sed etiam rerum esse, ne quid temere tibi sumpsisse videare. Hoc protestantes persaepe negligunt. Ita fit, ut in quo maxime eorum se iactare consuevit oratio, id totum evertatur delectu, quem dixi, Comparationeque sententiarum. Atque Ambrosius in eo ipso de incarnatione libro, de Petro, qualis agente cum mortalibus Christo, non qualis post Christi in caelum ascensione fuerit, loquitur. Petrum autem tunc a Christo designatum principem apostolorum, consessionis laude antelatum collegis suisse concedimus; honoris Vero, ac dignitatis primatum, manente in terris eodem

servatore Christo, sibi vindicasse, non item. Sed hac Mei con-

165쪽

i48 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

fessione Petrum ad Primatum honoris, et potestatis sibi munivisse viam, traditum ab Ambrosio est, cr) in eo quidem libro haud obscure, in aliis autem sa) clarius. Rursum quo Ambrosius, dum de primatu confessionis scribebat, respexerit, disquirendum est. Proposuerat ille sibi de Christo Deo disserere. Ubi ad apostolos venit, ostendit quid illi ab ipso Servatore interro

gati responderint. Animadvertit autem alios omnes, quae vulgi opinione dici consuessent, exposuisse; unumque Petrum, non quod vulgus hominum somniaret, sed quod res esset, cons sum, PaS-

sum nullo modo fuisse, ut haec sibi tanta gloria a quoquam deriperetur. Quamobrem egisse tunc illum, dixit, primatum non 3 honoris , et ordinis , sed fidei , et confessionis. Itaque addidit :

Hoc est dicere , nunc nemo me Dincat. Nunc meae PariCS sunt. Debeo compensare, quod tacui; debeo Prodesse, quod silui. Lingua mea non habet spinas; sine in edimento fides non δε-bet exire. Verumtamen post ascensionem Christi in caelum, egisse Primatum honoris, atque Potestatis Petrum, non modo non negavit Ambrosius, sed etiam saepe ac multum, ut ante docuimus 5 , omni asseveratione Confirmavit. Nunc Marci Antonii de Dominis, ut ante promiseram, Opinionem exponam, atque consutabo brevi. Is in primo de re pu

blica ecclesiastica libro, si) omni ossicio, ac munere apostolico,

omnique potestate suiMe Omues apostolos pares scribit. Hos, et si ita instituti erant, ut neminem si hi auctoritate praestare existimarent, tamen Primatum aliquem concessisse Petro. Sed eam Pri- mattis rationem non suisse talem, qualem roinani hisce scriptu

166쪽

rarum locis: Tu es Petrus, et sUer hanc Petram aediscabo ecclesiam meam, et Pasce o es meas, et tibi dabo claoes regni caelorum, patrumque testimoniis, ostendi censent. Patrum enim componi cum dogmate romanorum nullo modo posse sententiam. Itaque christianae rei publicae rationem non monarchicam, sed aristocraticam statui oportere.

Atque apostolos quidem omnes suisse omni et potestate , et dignitate pares, eo potissimum argumento demonstrari posse, enficique putat, quod ex locis Iobatanis, sicut misit me Pater, et

ego mitto oos, et Matthaei, euntes docete omnes gentes, butietam tes eos etc., ab haereticis nostrae potissimum aetatis concluditur.

Huc autem spectare, quae ab Augustino de dispositis Per vostmlos ecclesiis, ab Hieronymo de Principatu apostolorum, et a Nicolao I. pontifice de constitutis Pastorib- , qui ecclesiam regerent, disputantur. Quare curam ecclesiae creditam omnibus apostolis suisse. Quod si credita aeque omnibus est, iam christianae rei publicae sermam suisse a Christo non monarchicam, sed aristocraticam constitutam. Id vero confirmari sacrorum hibliorum locis posse. Aeque enim omnes a Christo discipulos suisse erudi. ωs , aeque formatos, aeque Perfectos ad munus vostolorum, aeque demiam re letos iritu sancto. Qnare Ignatium martyrem, Irenaeum, Tertullianum, cum de apostolis pari modo, ac ratione

institutis disserunt, nihil singulare de Petro dicere. Hoc idem

patres quintae Oecumenicae synodi secisse. Neque esse quidquam a Cypriano, Hilario, Hieronymo traditum, quod eum protestantium de aristocratia ecclesiastica doetrina pugnare videatur. Mi rari se catholicorum frontem, ac confidentiam, qui Cypriani l cos ad Petri monarchiam detorqueant. Quae dicta a Cypriano sunt, ea omnia in epistolis Anacteto adscriptis legi. Assentiri Cypriano Victorem episcopum carthaginiensem, Caietanum, Echium, Bellarminum , qui veterum testimonia explicare conati fuerint, nihil profecisse. Unum adduci Leonem I. pontificem posse, qui Petri monarchicum principatum defenderit. Gregorii I. locum, qui negotium multis exhi re soleat, explicari partim fortasse posse, partim omnino non posse. Nam ei, qui Petrum Primum ecclesiae membrum vocaverit, sese non admodum repugnare. Multis enim nominibus primatum aliquem convenisse Petro. Ferri

167쪽

igo ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

tamen, quod Gregorius de Andrea, de Iohanne, de Panto capiatibus singularium ρπulorum addit, si sensu quodam pio intelli. gatur, vix; sin minus, serri nullo modo posse. Ad olearios Christi quod attinet, viritum Sanctum Paraclitum Christi nunc partes in terris agere. Huius rei non Tertullianum modo, sed Augustinum etiam, seu libri quaest. Dei. et

M. test. auctorem, locupletissimos testes esse. Apostolis porro, ut ministris commissam suisse vicariam gubernandae ecclesiae curam, ut est ab Ambrosio, ab Augustino, a Paulo denique ipso scriptum, qui Paulus sibi, collegisque attribuit Christi legatorum,

nomen.

Dici quidem a veteribus principem, atque Prot oryphaeum apostolorum Petrum, idque primatus Petri indicium quoddam es

se; sed non monarchiae. Quis enim neget vocatum etiam inter. dum iisdem nominibus suisse Paulum, quem catholici cum iurisdictione Primatem, ac sueriorem reliquorum fuisse apostolorum, numquam concedent Θ Petrum ergo primatum confessionis ae fidei obtinuisse, ut est auctor in libro de incarnatione Ambrosius, non ordinis, et dignitatis. Iam vero claves non ipsi Petro pro se suis se, sed ecclesiae per Petrum datas, Augustinum defendere. Quinetiam suisse ante confessionem auctum primatus honore Petrum. Sed qualis is fuerit honos, id vero es se accuratius investigandum. Iohannem chrysostomum in ea fuisse sententia, ut propter praecipuam virtutem, ata probitatem suisse ceteris Petrum antelatum arbitraretur. Ceterum noluisse Christum, ut quisquam suorum discipulorum princeps esset. Quare fateri Chrysostomum, praestitisse quidem ceteris apostolis Petrum, ut stella est alia stella praestan tior; in collegio autem apostolorum principatu suisse potitum, non item. Idem Victori antiocheno , atque Augustino Placuisse , qui non unum Petrum, sed Iohannem etiam, ac Iacobum prima obtinuisse partes contendunt. Neque vero his rebus solum , sed

aetate quoque nam ceteris erat provectior ) et vocatione, ut qui

primus omnium a Christo vocatus fuerit, et amoris, charitatisque laude suisse Petrum collegis praestantiorem. Hasce res, non iuris dictionis, et potestatis amplitudinem , caussam suisse quamobrem princeps diceretur apostolorum.

Verba Christi, tu es Petrus, et super hanc ρetram aedi ο- Diuili od by Coosla

168쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 15 I

bo ecclesiam meam ; tibi dabo clares regni caelorum; et Pasce Mes, atqus agnos meos , non eodem modo explicari a maioribus consuesse. Ac de petra quidem alias. De clavibus autem, omnibus apostolis parem clavium suisse a Christo potestatem datam , qui palam neget, veterum patrum reperiri omnino neminem. Cyprianum, Hilarium, Gaudentium brixiensem, Ambrosium, Augustinum, Theophylacium, aequalem in Omnibus apostolis agnovisse

auctoritatem.

Petro quidem dictum illud a Christo fuisse, Pasω ODes meas, e patrum libris, exque serie Iohannis verborum liquere ; unum autem Petrum, ob id dictum, constitutum fuisse Pastorem , non modo non liquere, sed ne dici quidem sine gravi, turpique errore posse. Dedisse namque ecclesiae Christum, Paulo teste, quosdam apostolos, alios doctores, et pastores. Non esse igitur solum

ecclesiae pastorem Petrum. Vidisse hoc Basilium, Augustinum, Ambrosium, atque Gregorium; quare Petrum aut omnium pastorum figuram, aut procuratorem fuisse dixerunt, qui, uomine aliorum, acceperit Pascendarum ovium potestatem. Atque his quidem verbis Pasce etc. plus suisse Petro, quam apostolis, tributum suspicari qui possumus p Nam ut ro Pascere, ita το mitti a Christo,qnemadmodum missus ipse a patre suerat, Pastores constituit, hosque iam praecipuos ecclesiarum. At si primum Petro, alterum certe omnibus apostolis dictum est. Quare nihil suisse a Christo singulare, atque eximium attributum Petro, quod aeque reliquis apostolis non competeret. Eoque id magis confirmari Christi servatoris verbis posse, quae blatthaei evangelii octavo, ac vigesimo

capite continentur. Christum enim, cum datam sibi omnem in caelo, atque in terra potestatem suisse dixisset, tum Ostensurum, velle se, ut discipuli eiusdem participes potestatis essent, mox addidisse: Gntes ergo docete omnes gentes etc. Quum autem non latius pateat τα Pasce, quam τo sicut misit me Pater, et ego mites uos , et zo euntes ergo doceis etc., nihil esse caussae, cur quisquam monarchiam, Praecipuumque Pastorem Petrum, non vero omnes apostolos pari praeditos potestat ut aristocratice ecclesiam moderarentur) principes, pastoresque suisse coustitutos, putet. Itaque apostolos a Caelestino, et a Chrysostomo doctores omnium

gentium, atque pontifices appellari. Veri autem videri simile cui-

169쪽

quam posse, ovium, quas Christus Petro commendavit, nomine intelligi o es, quae Perierant, domus Israel oportere. Illud certuae esse, Petro demandatam numquam fuisse curam apostolorum. Non enim docere potuisse eos, qui ob doctrinam, lux mundi vocatia Christo fuerant. Quid, si ne castigare quidem p Monitum sane, correptumque Petrum a Paula suisse nos alicubi legere; a Petro

vero institutum, aut redargutum quemquam a Postolorum nusquam. Quamobrem sapienter Augustinum statuere, apostolos et pastores,

et oves suisse; pastores quidem, ut qui reliquos christianos pasee rent; oves, propterea quod a Christo supremo pastore Omnium, ac principe paSCerentur. His ab se, ut quidem existimat, positis, atque Constitutis re-hus, quaerit Marcus Antonius, quid caussae fuerit, cur soli petro curam Ovium PaSCendarum Christus crediderit, si omnibus parem dedit regendarum, pascendarumque earumdem Ovium auctoritatem p Quaestionem ut expediat, caussas se reperisse, scribit,

omnino quinque. Harum primam indicari ab Hieronymo, et ab optato milevitano, qui Oinculum collenti vostolici suisse sactum, Christi institutione, Petrum testantur: alteram ab Ambrosio, et Augustino, figuram omnium pastorum, ecclesiaeque universae fuisse Petrum, aientibus: tertiam fortasse a Cypriano, qui cum principatum Petri neget, satis ostendit, quod dictum de ovibus a Christo est, esse de Ooibus, quae Perierant, domus Israel intelligendum: quartam a Gregorio naZianZeno, a Chrysostomo, ab Augustino, a Cyrillo alexandrino, qui trinam negationem triqna confessione delendam, addendamque de pascendis ovibus pro missionem suisse tradunt, ne Petrus in desperationem incideret:

uintam denique a Leone et Nicolao pontificibus maximis, quietro suisse singulari modo demandatam pascendarum ovium ea ram scribunt, propterea quod seniori plus ceteris esset in vinea Domini laborandum. Nihil propterea se distinctiunculas romaso rum morari. Inducere se in animum non posse, ut in summa illa patrum in eadem re explicanda dissensione, discordiaque sentes tiarum, loco tam variis, tamque discrepantibus explicato modis, confirmandum esse Petri principatum, existimet. Descendit iapatres graecos, Origenem, Eusebium , Basilium, Gregorium na etianaenum, Epiphanium, Cyrillum, Chrysostomum, Damascenum;

170쪽

ac latinos, Cyprianum, Ambrosium, optatum, Arnobium, Hieronymum, Augustinum, Leonem, Gregorium, Bedam, Bernardum, aliosque; quorum testimonia, quae a nostris ostendendi primatus Petri caussa describuntur, exponi commode, aptarique ad aris O

craticorum opinionem Posse censet.

Nihil autem eos statuisse , quod cum novi testamenti libris pugnare videatur. Primatum autem Petri componi cum iis, quae blatthaei, Marci, Lucae, et Iohannis Evangeliis continentur, nullo

modo posse. Quid Θ si ne cum iis quidem, quae scripta ab apostolis, in epistolis, et a Luca in actis fuerunt λ Ex his enim facile intelligi, neque apostolos primatum monarchicum concessisse Petro, neque Petrum voluisse ut sibi ab apostolis concederetur. Factum proinde recte, ac sapienter a Cypriano, ab Augustino, ab Ambrosio, aliisque patribus suisse, qui hoc genus principatus remo endum a Petro iudicarunt. Id esse reliquum, ut sublata monarchia ecclesiastica, quam a Christo in evangeliis reprobatam putat arist raticam certo

quodam modo esse gubernandae ecclesiae rationem confiteamur.

Huius esse aristocratiae ab apostolo in litteris ad corinthios, et ab Ignatio martyre in ea, quae est ad philadelphienses, epistola, mentionem factam. Certo quodam modo, dicit, propterea quod ne aristocratica quidem omnino credenda sit, cum nescio quid mixti

e monarchia, et democratia continere videatur. Argumenta, quae ab orthodoxis ad evertendam sive aristocratiam, sive democratiam protestantium ecclesiasticam adduci solent, nullius ponderis, ac

momenti esse. Articulos Iohannis Hussi in synodo constatiensi damnatos aut nihil habere assertionibus malatensis archiePiscopi simile, aut si habeant, non fuisse legitime damnatos. Atque his ruidem sive momentis rationum sive responsis, expugnatum ab se uisse, Spalatensis existimat, ecclesiasticum principatum Petri. Sed de huius scriptoris errore, cum eius et levia sint argu menta, et partim a nobis, partim a doctissimis viris ita consutata, atque explosa sint, ut qui ea rursum refellere constituerit, laborem frustra suscipere videatur, agam equidem, ut dixi, brevi, ut non iis modo, qui mihi quoque hanc esse operam sumendam arbitrarentur, sed iis etiam, qui meum omne tempus utilioribus rebus transmitti cuperent, satisfaciam. Nego igitur, omni officio,

SEARCH

MENU NAVIGATION