장음표시 사용
191쪽
se distinctiones catholicorum in orari, inane est. Non enim nobis, quid ille moretur, sed quid scriptura, patresque postulent, Curae est. Atque hoc illi certo ostendendum erat, distinctiones, quibus uti scriptores catholici consuessent, componi cum scripturarum, patrumque verbis nequiro. Quod cum aut non secerit, aut minus candide, recteque secerit; contemni quidem debet, audiri autem non debet. Nec vero quod variis interdum modis locum aliquem scripturarum interpretati patres fuerint, concludendum continuo
est, eum argumenti loco non esse habendum. Cum enim varios sensus admittoro idem locus scripturarum potest, tum unus eorum sensum alterum non evertit, quem iidem patres et constanter, et saepissime dixerint esse retinendum. Atque si cui umquam, ei certe loco id competit, quem nobis opponere Spalatensis non dubitat. Iam de graecis i) Origene, Eusebio, Basilio ,
Nagian Zeno, Epiphanio, Cyrillo, Chrvsostomo, Damasceno, deque latinis Cypriano, Ambrosio, optato, Hieronymo, Augustino, Leone, Gregorio, Beda, quid de Petri principatu senserint, tam est multis demonstratum , ut nihil supra desiderari posse videatur. Unus restat Bernardus α) , cuius item aptari sentontia decretis aristocraticorum nullo modo potest. Nam de Arnobio 3 quid
dicam, quem neque auctorem operis in psalmos esse , neque si esset, a nobis dissidere constat 3 Iam vero nihil statuisse patres,
quod pugnare cum novi instamenti libris videatur, facile patior. Primatum autem Petri cum novi testamenti libris pugnaro , id vero vehementer nego. Nam quae adducit ex evangeliis 4 , ex
192쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 1 5que actis, epistolisque apostolorum, aut ad institutum non spe-Ctant, aut si speCtant, confirmant ea sane , non tollunt principatum Petri. Qua deinde fronte Spalatensis scribit, in ea fuisse
Cyprianum, AmbroSium, Augustinum, aliosque patres Opinione, ut eumdem principatum removcndum arbitrarentur Θ Quorum
testimonia tarn esse perspicua ostendimus, ut nulla tergiversatio
ne obscurari, implicarique posse videantur. Illud autem per ridiculum est, quod paullo post Spalatensis opponit , fuisse a Paulo si) in litteris ad corinthios, et ab Ignatio martvro in epistola ad philadelphienses aristocratiae mentionem factam. Nempe id
quae a longa clarat eam ea eris mulieribus. Christum. me emei adfixum eernera , memorat ut et ei ex eam M.
.. eo. Met. . ubi dicitur pelitas. eam a chiilio. tit aliet aliorum amorum ad dat laeam citia ἱ . alter ad iani. tiam sed re . I iam vero, ad Deuna Patrem id per
1.m diaeoni .l.cti ab omo ibis, siserini. ideiris stilaa. a. an imminuia auctoris a petii sui . Non enim omnia semper piἰreepa eollegii. sina aliorum consilia. et vis Dagii, agit. Quia vara Pe νοε missus ab apostoli, infamariam diea ue. nihil impedii, quo minus pilaeeps. .iciliet a. alii, mael. Nonoa vi; li senatores a pl..he intent , et veredes misit magos in mi he em , ἰnnoem nullam ebliciebat anetoritate in ense. Bam.
193쪽
ille in sacris monumentis, inque libris vetustissimorum ecclesiae scriptorum videt, quod nemini uinquam homini videre licuit. Quod addit de aristocratia, quae nonnihil monarchici, democraticique contineat, suo arbitratu fingit, multisque a nobis alio in
loco consulatum est. Extremum est, ut lectores articulum Iohan.
nis Hus i) ab synodo constantiensi damnatum cum haeretico Spalatensis dogmate conserant. Statim namque intelligent esse hoc illi tam simile , quam ovum ovo. Vidit hoc quidem apostata; itaque articulum illum legitime fuisse damnatum negavit. Scili
cet hoc restabat, ut Spalatensis transfuga synodis etiam oecuria nicis adimeret damnandarum haereseon auctoritatem. Ac de Spa-
latensi quidem satis. Ex iis, quae hactenus disputata sunt, facile quisque cognoscet , monarchicam esse Oportere regendae christianae rei publicae
rationem. Nam quae democratica, a) et aristocratica 3) non est,
cuiusmodi tandem, nisi monarchica esse debet Θ Quae res eo
confirmari magis, constabilirique potest, quo unum OInnium maxime delectum a Christo fuisse liqueat, qui christianorum
caput, atque moderator esset. Is enim monarcha, qualem supra
descripsi, est; qui divinitus sit constitutus supremus in societate princeps, qui nemini mortalium obnoxius sit, quique in re publica summo cum imperio, ac dignitate versetur. Est autem huiusmodi, qui principatum in universa ccclesia obtinet. Est igitur
is princeps monarcha. Non enim maiorum traditione solum, sed etiam sacrorum novi testamenti bibliorum auctoritate constat 5),
194쪽
Petrum fuisse a Christo et nomine, et potestate dictum, constitutumque caput, fundamentum, petram, principem, coryphaeum, centrum unitatis, Pastorem denique universae ecclesiae si . Qui
autem tanta cum potestate creatus a Christo petra , caput, pator, atque princeps fuit, nisi contra quidqua in Christus idem aliquando praescripserit, nemini mortalium Obnoxius esse potest.
eel iam conticiat . eoagma latio. non ex impario romaeo enat . sed Chelito meo tean aeqven ibusia apostolia conatali livi cassandri. quain Geo itis illo ..
195쪽
Christus vero nihil contra usquam praescripsit. Fit ergo ita, ut iam usque ab eo tempore, quo principatum in ecclesia obtinere
coepit, nemini mortalium obnoxius Petrus esset. Rursu in qui monarcham ecclesiae suae instituit, is, nisi nullum post eius mona chae interitum sese monarcham deinceps velle decrerit, μοναρυ- πως momInchise semper suam ecclesiam regi voluit. Atqui Christus ita constituit monarcham Petrum , ut nusquam nullum se deinceps monarcham velle decreverit. Christus igitur μοναρχtκως suam ecclesiam Perpetuo regi voluit. Haec cum non omnes catholici solum, verum etiam protestantes quidam considerarim; in eam inducti sententiam sunt, ut regendae rei publicae christianae formam, divina quidem institutione, monarchicam esse arbitrarentur. Sed cum iidem illi, quos memoravi, protestantes Par
tibus studerent si calvinianorum, a) aut lutheranorum; quod
inficiari nequiverant, implicare conati sunt. Itaque etsi monarchiam ecclesiasticam divino iure niti statuerant, tamen, ne quid sorte assirmasse, quod erroris socios laederet , viderentur, genus
illud potestatis, quod romanis pontificibus iam inde a primis saeculis nominis christiani tributum est, aut ambitione partum, aut arbitrio hominum in christianorum societatem invectum fuisse dixerunt. Igitur quod dogma, cum generatim de administranda ecclesia loquerentur, probaverant, idem ubi ventum ad pontificem est aut praeiudicata opinione decepti, aut odio in roina nam sedem incitati, aut metu suorum perterriti, reprobarunt.
196쪽
Sitne omnino moniarchica, an monarchica ton erata aristocratica , an denique monarchica admixta aristocraticae, et δε- mocraticae , administrandas, regendaequc ecclesiae ratio. Cum multis supra demonstratum sit, non deme rati am, neque aristocraticam, sed monarchicam esse administrandae, regendaeque ecclesiae rationem, sequitur, ut cOS Scriptores numerem , quorum pars eam monarchicam omnino esse, pars monarchicam aristocratica temperatam , pars denique monarchicam aristocrati
cae, democraticaeque admixtam censet; videamque, quae sit earum sententiarum ad veritatem propensior. Itaque Robertus Bel
tarminus i) in primo de pontifice romano libro monarchiae aristocratiam, democratiamque adiungendam scripsit, propterea quod hoc genus rei publicae utilius in hac vita esse arbitraretur. Sed Natalis Alexander, sa) iique omnes, quos est auctoreS Sequutus ,
197쪽
omissa democratia , monarchiam ecclesiae temperatam qua dante-uus aristocratia esse existimarunt. Contra Mauclerus, i) Οrsius, et aliique permulti, sic esse a Christo institutam ecclesiam putaverunt, nihil ut ei deesse dicerent, quod ad oream, Prefcctam,
Pt Uriamque monarchiam spectare videretur.
Ac Bellar mini 3 praecipua haec est ratio: quod utilius in
hac vita est , id fuisse probatum Christo constituenti ecclesiam. Esse autem monarchiam aristocratiae, democratiaeque admixtam in hac vita utiliorem. Monarchiam igitur aristocratiae, dem ratiaeque admixtam fuisse probatam Christo constituenti ecclesiam.
Quamobrem in coetu Christianorum, quem antistes romanuS regit, ac moderatur, episcoporum qui veri principes, pastoresque, non vicarii pontificis maximi sint) aristocratiam etiam quamdam
esse; locumque praeterea habere de inocratiam , Cum nemo ex omni multitudine plebis sit, qui, modo dignus existimetur, creari episcopus non P sit.
198쪽
ulitque multi si discrepare civilem ab ecclesiastica monarchia
contendunt. In civili namque monarcham non esse ordinum, et comitiorum regni membrum, sed dominum; ordinesque auctoritatem o Bως immediate, ut vocant, ab rege, non a Christo habero :in ecclesiastica contra, synodos oecumeni Cas obtinere αμέσως aucto. ritatem a Christo, non a pontifice. Promissum namque Spiritum sanctum synodis suisse, quo dirigente labi, errareque non possint. Quamobrem eos, cum quidquam statuunt, hae verba usurpare solere : Oisum cst Spiritui sancto, et nobis. Id vero monarchiae
ecclesiasticae aristocratia temperatae argumentum esse. Confirmari haec quidem responsione basileensium, qui oratores Eugenii IV. pontificis his Omnino verbis exceperunt: Non est con arandum corpus ecclesiae aliis Politicis c Poribus cisitatum, et uniores Liatum, quia in modio huius cor oris est Christus , qui ψsum regit, ne erret. Alia autem Politica conmm humanis, et Dariis Doluntatibus gubernantur. Huc Cypriani, Augustini , aliorumque
patria in testimonia spectare, quae plane efficiant, ita esse monarchiam ecclesiam, ut aris cratia temperata esse videatur.
Sed eorum, qui monarchicam omnino esse regendae rei publicas christianae formam deseudunt, his serme argumentis cOufirmari solet sententia. Christus suam ecclesiam, quam latissime , longissi ineque propagare decreverat, sic instituit, ut velut res pu
blica, seu civitas una, una domus, unus exercitus , unum OVile, unum denique corpus esset. Huius sive corporis, sive domus, sive rei publicae, sive civitatis consociationem, Coniunctioneinque, non
ullo foedere, pactoque , sed vi quadam , atque potestate divina
niti, quae rem eamdem publicam suinino iure, auctoritateque gubernet, ac moderetur. Summam hanc potestatem, quae summo imperio civitatem universam, seu rem publicam Christianorum re-
199쪽
gat, aut penes unum, aut penes aliquos, aut penes universos esse; dicique, si penes unum, mona Dicam; si penes aliquos, ari, locraticam ; si penes omnes , democraticam oportere. Commune autem orthodoxorum omnium, pervulgatumque hoc esse dogma :institutione divitia rationem administrandae regendaeque rei publicae populi christiani monarchicam quidem, eamque penes m- manum pontificem Petri successorem sesse. Quod cum ita sit, iniuria eos agere, qui Cum monarchiae civili non singulos tantum , sed universos etiam cives generatim subdi defendant, tum ecclesiasticae antecellere ecclesiam ipsam universam, huiusque excellentiorem esse potestatem, putent. Nam huius discriminis nullam Commodam, veramque aut e scriptura, aut e patribus asserri rationem posse. Quae autem ad theologiam, philosophiam ve pertinent, ea certe, non arbitratu nostro , sed sacrorum bibliorum, maiorumve auctoritate, si sunt theologica , si vero philosophica , rationum momentis statuenda esse. Atque eos, qui minanum pontificem, etsi monarcham ecclesiae consilerentur, tamen inferiorem esse ecclesia universa dicerent, verbo quidem eum monarcham sacere solere, re autem vera nullo modo. Nos quidem , non quo
sit principatus occlesiasticus appellandus nomine , sed cuius tandem sit modi, quaerere. Quid enim , si rem tollas, vocabulum consectere, quod neque a Sacris scriptoribuS, neque usquam a patribus, sed a theologis ad rem opportune, recteque explicandam, usurpatum sit Θ Quod si est idem principatus monarchicus, qualem ipsum esse ne adversarii quidem negant, dandum esse scilicet, nihil ei deesse, quod ad notionem, naturam, κaul οὐπίαν monarchiae pertineat. Quum igitur ita sit comparata monarchiae ratio, ut non quique cives modo, sed etiam universa res publica ab uno pendeat, in quem non sit populo auctoritas; nullum esse dubium, quin episcopi quique , ecclesiaque ipsa sive per Orbem terrarum dissu sa, sive in synodum congregata , subdita esse pontifici debeat, quem esse eiusdem ecclesiae principem, et m
narcham constet. Idque eo esse certius, quo momentis rationum,
ruibus adversarii uti solent, confirmari, constabilirique posse vi-eatur. Nam sic eos argumentari : Christum administrandae gubernandaeque rei publicae christianae ab se institutae eam delegisse rationem credendum est, quam omnium esse optimam, Prae-
200쪽
stantissimamque sciret. Est autem optima, praestantissimaque trionarchica administrandae, gubernandaeque ecclesiae ratio. Hanc
igitur suisse a Christo ecclesiae ab se institutae regendae, administrandaeque rationem delectam, credendum est. Qua de re consulendum Natalem Alexandrum esse, in eo, quem supra indicavimus in primi saeculi ecclesiasticam historiam dissertationis quam
ae loco. Hinc vero facile intelligi , Christum , qui conciliandae
inter homines pacis, consociationisque tuendae, atque ConServandae caussa optimum rei publicae administrandae genus delegerit; illud delegisse, quod ad eam rem maxime pertineret: cuiusmodi est illud, quod maiestatem , summumque imperium uni tribuit, qui initae, constitutaeque societati ita praesit, ut nulla re populi
imperio subdatur. Atque huc sane spectare exempla, quibus Natalis Alexander , cuius modo 1acta est mentio , ad monarchiam pontificis maximi demonstrandam uteretur. Eum namque sic scri- here : Probatur ex similitudinibus, sub quibus in Meteri, et nomtestamento adumbratur ecclesia . terribilis dicitur, ut castrorum acies Ordictata, cantic. VI. At in acie ordinata, Praeter tribunos, et inferioris ordinis duces, unus esse debet i erator, ad quem summa res militaris referatur, quique exercitui, quod iacto vias sit, signi et, ac decernat. In quam 'is grandi exercitu unius signum exportatur, inquit sanctus Hieronymus epist.
quarta. Ecclesia regnum est Daniel c. H. Praedictum his να- his: In diebus regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum , quod in aeternum non dissipabitur. Cum igittir regnum Christi
sis praesentis temporis ecclesia, in ea summus PrincePs esse δε-bet, qui Usam regat, ac moderetur. Ecclesia napis est, in qua re butismum saluamur, in similitudinem corum, qui in arca Noe saluabantur I. Petr. cv. ΠI. . Nasei Porro unus SummuS nauclertis Praeesse debet, qui singulis natilis sua munia Praescribat. Ecclesia ooile est Iohann. x. Y fiet unum ovile, et unus pastor. Numquid Dem in Oolli Praeter minores Viliones , non est aliquis summus Pastor, cui incumbat istam curam gerere, easque uniuersim regere, ac foreep ... Ecclesia domus est. Nonne igitur unus esse non debet illius Dominus, unusque in ea Oeconomus constituip. . . Ecclesia denique unum comus est ad rom. XII. . Quemadmodum igitur in membrorum multitudine cuiat unum