장음표시 사용
181쪽
explanasse, eosque incitasse, ut magno, excelsoque animo essent,
182쪽
utque in omnes regiones nunciandi evangelii caussa proficiscerentur, putaret. Breviter de auctore quaestionum I) veteris, et novi testamenti dicam. Is Spiritum sanctum aequalem Filii scribit osse; uicarium autem nullo modo.
Sequitur de apostolis. Fuisse his a Christo commendatam ecclesiam, tam facile concedo, quam Ambrosius a , Augustinus,
ceterique patres, quos Spalatensis laudat, concesserunt. Sed non id quaerimus. Est enim omnis inter nos , atque adversarium de
auctoritate eorumdem apostolorum, par ne omnium , an alicuius maior fuerit, quaestio. Nos scriptoribus sacris, nostrisque maioribus 3 assentimur, qui praecipuam fuisse Petri dignitatem, atque potestatem confirmant. Contra vero Spalatensis negare id quidem, suo arbitratu, potuit; sacrorum autem bibliorum , patrumque locis Ostendere numquam potuit.
Quod mox Spalatensis addit, apostolos fuisse, auctore Paulo ,
183쪽
legatos i) Christi, non est ad rem. Non enim de apostolis, legati Christi servatoris fuerint nec ne quaerimus ridiculum
enim est quaerere id, quod certum , exploratu inque esse confiteare , sed an ullus inter eos esset ceteris dignitate, auctoritateque praestantior. Neque vero praestantiore quopiam constituto , notio tollitur legatorum. Quid enim obstat, quo minus in legatis unus aliquis reperiatur, qui pluribus rebus reliquis antecedat pSed Spalatensis ubi animadvertit cum Veterum Patrum Sententia componi non posse suam, in mirificam sese latebram conio cit. Quod enim intelligeret, fore ut premeretur a nostris, quum
ex eo caussas exquirerent, quamobrem Petrus vocatus ab antiquis Princeps, immo vero, πρωτοκορυγεις Primus apostolornm Princeps
esset; principem quidem fuisse persaepe appellatum Perum di
dedit, monarcham autem ecclesiae, et apostolorum numquam.
Quasi vero, qui princeps, aut Primus Princ Ps dicitur, idem dici monarcha non possit. Quamquam orthodoxorum, qui absolutum, ut aiunt, ecclesiae monarcham Petrum fuisse statuerit, inveniam
omnino neminem. Nam quod proprium unius Christi 3 est, hoc
in Potrum administrum, procuratorem, ac veluti proregem ecclesiae transferre velle, hominum esset non imperitorum modo, sed etiam haereticorum. Quare cum Petrum et Princiρem, et Primum Princi cm, et monarcham dicimus, non eo dicimus, quo eum absolutum et Principem, et monarcham suisse, sed quo talem principatum, talemque monarchiam obtinuisse putemus, qualis Cadere in ministrum, et dispensatorem possit. At Paulus quoque coryphaeus 4 , et princeps vocatur ii postolorum. Quid, si etiam Iacobus, eiusque frater Iohannes 3 Αssentior. Sed est hoc totum dissimiles. Ac de Paulo quidem mox videro: nunc do Iacobo, atque Iohanne, Verum breviter. Igitur 5 hos item, etsi perraro,
184쪽
atque a paucis, coryphaeos tamen vocatos fuisse invenio; petram autem, in qua sit fundata ecclesia, aut centrum unitatis, aut caput apostolorum, non item. Contra Petrus et fundamentum si et caput, et princeps, et primus princeps, et petra, a) cum saepe, tum a multis est appellatus; quod certe non vocationis, et amoris praecipui solum, sed etiam iurisdictionis, ac potestatis est argumentum. Quemadmodum enim, non dicam constitui, sed singi petra , et caput, et primus princeps, et unitatis ecclesiasticae Centrum carens dignitate, potestate, iurisque dictione pol est Θ
Iam de Ambrosii 3), atque Augustini locis, quibus Spa-
latensis s) abutitur, exposui supra quid sentiam. Ita quo Omittendos existimo, ne actum agam. Primatum vero ante confessionem obtinuisse in apostolorum collegio Petrum, numquam Concedam. Manente namque in terris Christo, designatus quidem Pe. trus, ut ante docuimus, suit; constitutus autem primas non fuit.
Itaque primo loco numerari solebat, quod designatus, non quod
constitutus caput atque primas esset. Praecipuae autem virtutis,
qua Valeret, caussa, suisse Petrum principem appellatum neque
chrysostomus 6) dixit, nequo ipse in animum inducam, ut credam. Eius namque virtutis caussa praestantior ceteris apostolis censeri Petrus fortasse poterat; Petra autem, et fundamentum, ci
185쪽
caput, et pastor appellari non poterat. Ex qua re intelligitur, quam salsum sit, noluisse Christum, ut quisquam principatu in apostolorum collegio potiretur. Quemadmodum enim principem
apostolorum Chrysostomus vocasset eum, cui negatum a Christo principatum nosset 3 Redeo ad Iohannem, et Iacobum. Hos quod acceptiores Christo fuerint propter virtutem, nominatos nonnunquam a patribus coryphaeos fuisse, facile patior. Nam princepsis etiam dici potest, qui aliqua ratione cetero antecedit. Quare Cicero et sui temporis philosophorum Cratippum, et in studiis doctrinae Demetrium principem appellavit. Quod si patres principem solum, idque perraro, ut Iohannem, atque 1acobum, ita
etiam appellassem Petrum, movere nos Scilicet, conturbareque,
prolatis Chrysostomi, Victoris, et Augustini locis, Spalatensis posset. Sed cum Chrysostomus, Augustinus, Victor, omnium deni
que saeculorum orthodoxi scriptores, ut saepe alias dixi, omnes ad unum, idque multoties et primum principem, et caput, et pintram, et sundamentum, et pastorem appellarint Petrum; Iohannem vero, atque Iacobum non appellarim: qui nobis a Spalatensi patrum loci obiiciuntur, tantum abest ut nos ab sententia deterreant, ut in ea potius confirmare videantur. Quae autem ap
tata de Petro aetate ceteris apostolis provectiore, ideoque principe appellato, turbat, quoniam consutata alio loco sunt i , nihil moror. Eamdemque ob caussam, quae mox addit de Christi servatoris verbis, tu es a) Petrus etc., omittenda puto. Quonamque modo explicata a maioribus nostris fuerint, satis est a nobis diligenter, ut arbitror, demonstratum. Non sum nescius , fuisse aliquos, qui locum ex evangelio Iohannis, Pasce ODes meas, secus interdum, atque a nobis fieri soleat, interpretarentur. Sed hi eo ipso loco demonstrari praecipuam et dignitatem, et auctoritatem Petri, non solum non negarunt, sed etiam ostendi, essicique
posse, iudicarunt. De clavibus hoc breve dico: traditas quidem earum omnibus apostolis suisse potestatem a Christo, sed non
186쪽
parem t). Atque iniuria Spalatensis sui erroris testes Cypria num , Hilarium, Gaudentium, Ambrosium sa), atque Au gnsti num 3 vocat. Neque ii nos sumus , qui ob dictum servatoris Christi pasco oues mores , unum Petrum sui Me pastorem
., tu vinci eaelo. aea Io omnἰhaa ligata esse, quaa plo. ethtis aliis, qui inpae terram et alligant , et sol. t. . . ua ut hase ali aia. ei soluta hiat, non in oelia.
187쪽
creatum arbitremur. Pastorum quippe nomen in apostolos, inque eorum Successores episcopos cadere commode posse, quis neget ΘSed gradus quosdam esse constituendos Pastorum, ita ut horum alii aliis sint cxcellentiores et honore, et potestate, confitendum
est. Alioqui ne Christus quidem, qui sese in evangelio pastorem r) vocat, suis esset apostolis, discipulisque praestantior. Quo quid dici potest obtusius 3 Cum igitur Christus et ovium, et agnorum pascendorum tribuerit potestatem Petro, ac pro eo Oraverit,
ut non deficeret a eius fidos, et is aliquando Conversus suos
confirmaret fratres , idque nulli alteri apostolorum concesserit; argumento est, eorum, qui posteaquam in caelum Christus ascen
dit, stincti pastorum os licio sunt, principem , qui sub aspectum caderet, pastoremque suisse Ρ utrum. Quod si Basilius 3), Αu-
eiusdem da P.tro in eadem homilia Mnientia paullo
188쪽
gustinus, Ambrosius, Gregorius, aliorum apostolorum nomine, accepisse Petrum pascendarum OVium auctoritatem sCripserunt, non eo Sane scripSerunt, quo de gradu principis pastorum eum esse
deiiciendum, sed quo ab ipso Petro principe in alios eam potestatem manasse, arbitrarentur.
Neque Vero quidquam est caussae i , quamobrem Christi verborum, quae scripta in evangelio Iohannis leguntur , α sese
praesidio munitum putet. Quemadmodum enim το sicut misit me Pater, re ego mitto Mos, efficere non potest, ut parem Christi , apostolorumque suisse arbitremur aut honorem, aut potestatem , ita ne illud quidem potest, ut omnes apostolos omni genere digni
tatis, auctoritatisque aequales suisse confiteamur. Nam του , hoc est του sicut non tam est pressa , tamque angusta significatio, ut nihil impar, nihilque inaequale, eodem etiam in genere, pati possit. Itaque etsi το καθώς, quod quidem possum, et vero debeo, concedam; manebit nihilo secius Patri praecipua in apos-
olorum collegio et pastoris, et capitis, ct primi principis 3 auctoritas. Longe autern est levius, quod ex eo etiam evangelii loco 4 , euntes docete cic. concludere se posse Spalatensi S sperat. Non enim intelligo, cur esse eos, qui docent, pares honore, ac dignitate 5) oporteat. Est quo generis eiusdem quod a Caelestini,
mira det nitatis via saepta ape4 olatum taeta mi aee ea
189쪽
atque Chrysostomi sententia consequens si) csse defendit. Illi nam.
que, apostolos pastores, atque pontifices suisse, statuunt; pares
autem omni auctoritate, a) dignitateque, non item. Quod addit,
Petrum a Christo fortasse ovium domus Israel, quae perierant, non vero omnium Christianorum constitutum fuisse pastorem 3 ,
commenticium est, discrepatque a communi dogmate catholicarum ecclesiarum. Falsum etiam illud est, quod paullo post adiungit, pati se illos non poς se, qui Petro ceteros apostolos 5
ut oves suisse commendatos arbitraremur. Quid enim caussae est, cur principi apostolorum fuisse curam apostolorum demandatam
negem Z ieque vero, quia docendi a fratre apostoli non erant, ut qui accepissent doctrinam, atque disciplinam a Christo; idcirco ut unitatis ot caput, et centrum) colere Petrum, eumque eo coniuncti perpetuo manere, ac, ni mansissent, quod sactum a confirmatis in gratia numquam fuisset, coerceri, redireque ad ossi-
190쪽
cium non i) debeant. Redargutum porro a Paulo fuisse Petrum,
sacile patior. Verum cuiusmodi haec reprehensio fuerit, satis constat. Ad rem namque, ut supra est demonstratum a), non pertinet. Mitto, quae profert Augustini verba de apostolis 3 , qui
pastores, et oves, Pastores quidem aliorum Christianorum, oves au.
tem Christi essent. Id enim non impedit, quo minus, qui prae
cipuus Christi in terris minister, et princeps apostolorum constitutus suit, idem Christi ipsius nomine apostolis, ut caput, centrumque unitatis, Praeesset. Est autem illud certissimum, Petro suisse pascendarum ovium potestatem datam, etsi apostoli omnes constituti essent pastores ecclesiarum. Sed rationes eius rei, Caussaeque , quas Spalatensis adducit, neque solae sunt, neque ita ab eo explicatae, ut patres, quibus se patronis gloriari dicit, voluerunt. Non enimoinculam collegii vostolici Hieronymus, et optatus 5 solum , neque solum Auram ecclesiae, Pastorumque Q Ambrosius, at- ue Augustinus, neque solum pastorem ovium, quae perierant , omus Israel, Cyprianus vocavit Petrum 7 , neque solum triniam Petri negationem trina Christi promissione delendam Na-
Zian genus 8 , Chrysostomus , Augustinus 9 Cyrillusque alexandrinus dixerunt; neque solum Ob provectiorem aetatem singularem Petrum obtinuisse administrandae ecclesiae , OViumque
pascendarum curam, Leo io), et Nicolaus pontifices putaverunt; verum etiam perplura alia decora addiderunt , ex quibus praecipuam et dignitatem, et potestatem suisse eidem apostolo a Christo concessam, intelligeretur. Quod Spalatonsis scribit ii , nihil