장음표시 사용
171쪽
ae Potestate omnes apostolos pares suisse. Nam etsi credita omnibus ecclesiae cura a Christo fuit, non tamen sequitur, tam e
aequales fuisse, nullus ut inter eos reperiretur, qui dignitate, potestateque ceteros antecederet. Neque me movet, quod missi fr)oinnes a Christo fuisse dicantur, ut missus idem Christus a pa
tre suit. Quemadmodum enim το sicut eiusmodi non est, ut G teri nos cogat aequales fuisse apostolos honore, atque potestato Christo, ita ne coget quidem, ut Contra tot scripturarum , patrumque, quot ante sunt a nobis descripti, locos, pares omnino eosdem apostolos dignitate, auctoritateque suisse confiteamur. Quo
magis miror adduci a Spalatonsi Augustini a) , atque Hieronymi 3) do dimositis ecclesiis ab Vostolis, deque horum Principatu testimonia potuisse, quae quidem testimonia excellenti dignitate apostolos ipsos praeditos fuisse istendunt; pari autem et dignitate, et auctoritate, nullo modo. Estque generis eiusdem, quod
mox adiungit de constitutis a Deo, Nicolai ) primi sententia,
172쪽
pastoribus, qui ecclesiam moderarentur. Non enim, pastoresne plures constituti a Christo fuerint, sed an unus aliquis inter eos principatum Obtinuerit, quaerimus. Id vero cum nec Augustini, neque Hieronymi, neque Nicolai testimoniis efficiatur, qua demum confidentia spata tonsis, iis adductis, concluserit, aeque omni.
bus ecclesiae creditam filiisso curam i , ne suspicari quidem
possum. Quod aequo omnes apostolos a Christo servatore eruditos , cum rudes antea fuissent, aeque formatos , et ad munus
apostolicum Perfectos, aeque Diritu sancto rePletos scribit, non est ad rem. Aequo enim eruditi, formati, perfreti, si non aeque aut charitate insummati, aut religionis constendae studio incitati, aut re quapiam alia ornati sint, imparibus praemiis donari possunt. Factum igitur hinc est, ut qui ceteris, aut fidei conses.sione, aut charitatis servore, aut aliis nominibus praestabat, is deligeretur, ut caput, princepsque collegii vocaretur, et esset a). Miror autem quid sit, quod sui erroris Ignatium antiochenum testem appellet. Nam ut mittam de vera , ac genuina martyris
eiusdem , atque episcopi Ignatii ad philadelphienses epistola dicere, in qua nihil est 3 corum , quibus Spalatensis abutitur; quid tandem in vitiata illa, atque interpolata 4 est, quod exhibere negotium orthodoxis possit pro Petri principatu pugnan
tibus p Nemo enim est christianorum , qui ut malo pseudo-prophetas, et pseud apostolos, ita bono ae sancto Spiritu suisse apostolos, atque prophetas instinctos neget. Etsi vero uno eodemque Spiritu sancto incitati prophetae , atque apostoli fuerunt; non est tamen consequens, in apostolis, qui auctoritate, dignitateque an tecelleret reliquis, suisse omnino neminem. Atque hoc sane restaret , ut Spalatensis novum testamentum praestarct veteri infi
ciaretur, quod utrumque eiusdem Spiritus sancti a spatu, instinctuque traditum, perscriptumque sit. Estque iam generis eiusdem, quod assert ex Irenaeo. Irenaeus enim doctrinam Christi
173쪽
apostolorum r) opera in ecclesias manasse scribens, quid tandem dicit, quod primatum Petri tollere videatur λ Contra vero, quod
mox, ut Spalatensis scribit, exetvliscat in romana ecclesia, nonne demonstrat Petrum , a quo constituta , diuque administrata est, caput suisse, ac principem apostolorum Θ Non enim Irenaeus potioris principalitatis romanae ecclesiae meminisset, nisi obtinui se in apostolorum collegio censuisset Potiorem PrinciPalitatem Petrum. At ea Irenaei verba Spalatensis , de irenaeo hoc loco disserens, praetermisit, ne illius scriptoris, ex quo sibi praesidium quaesisset, auctoritate Oppugnatus, atque deiectus videretur. Ni
hilo est opportunior Tertulliani e libro de praescriptionibus locus Nain quod vostolos sese a auctores habere affirmat , qui nihil
e suo arbitrio elegerum , sed acceptam a Christo disciplinam nationibus adsigna erunt, etsi certum, exploratumque est, ad institutum tamen non pertinet. Ac si bona side Spalatensis agere
voluisset, iam non hunc, sed illum, qui paullo post sequitur deprimatu Petri, Tertulliani descripsisset locum 3 . Atque est item
levissimum, quod ex synodi quintae Oecumenicae loco , quem uos supra protulimus ), concludere conatur. Ab gratia namque Spiritus sancti, quo instincti omnes apostoli fuerant, ad po
testatem condendorum sacrorum librorum, dirimendarumque controversiarum, si quae ortae de religione suissent qua potestate singuli apostoli excellebant, ut qui ne errarent, sustinerentur , quemadmodum synodus descenderit, video: a potestate autem decidendarum controversiarum ad omnis potestatis, officiique aequalitatem, ita ut nullus eorum genere aliquo auctoritatis, dignitatisque ceteris anteiret, quam in eis suisse commentus est Spalatensis, quo tandem modo descendere quisquam possit, non Video. Ab instinctu enim ad inerrantiam, quam dicimus, venire ordine
quidem licet; ab inerrantia autem ad parem honoris, dignitatis, et auctoritatis in omni genere gradum , non licet 5 . Nihil de
174쪽
Cypriano dico, ne actum agam. Quod autem mirari se Spalatensis frontem catholicorum scribit, ridiculum est. Norunt enim omnes, quae eius audacia, quae frons, quae temeritas fuerit, ut,
quae perspicua essent, ea summa considentia calumniando obscurare, atque pervertere conaretur. Nam ut alia eius impudentiae
exempla praeteream, satis hoc fuerit indicasse, quod ad Cyprianum spectat. Videat lector, quos supra descripsimus, Cypriani
locos i, tumque iam facile, quo cum homine, quam furioso, quamque impudenti pugnem, iudicium serre poterit. De Anael etisententia non laboro. Fatetur namque Spalatensis , nihil tale ab
Anacleto fuisse scriptum α . Quamquam iisdem ipsis verbis Ana cleti, sive illius scriptoris, qui sibi nomen Anacleti sumsit, error adversarii oppugnari, evertique potest 3 . Fateor equidem consensisse Cypriano Victorem carthaginiensem episcopum 4 . Sed
is de apostolatu , non de administrandae, regendaeque ecclesiae universae, deque tuendae unitatis potestate, ita Omnino, ut Cyprianus, loquutus est. Nam de christiana fide agens, Ad quam,
175쪽
inquit, omnes beatissimi vostoli Pari honoris, ac Potestalis consortio Pracditi 'Pulorum agmina Con retentes etc. Neque vero Spalatensi datum id munus a quoquam fuit, ut quidquam ne sint Caietanus, Bellarininus, Echius assequuti, statueret. Satis suisset, si ipse se respexisset. Venio ad Leonem magnum. Nego unum illum fuisse, qui pro principatu Petri pugnaverit. Plurimos enim, immo vero omnes patres eam concessisse dignitatem Petro, tam est a me claro demonstratum, ut nihil desiderari supra possct videatur r . Est autem ineptum, atque insolens, quod addit r osse sibi Gregorium magnum partim amicum, partim inimicum. Quasi vero unus idemque auctor de re eadem eodem in loco disputans, ficienS volensque pugnantia loquatur, ut et amicus hosti religionis esse, et eodem tempore inimicus possit. Quod Petrum, tu quit, dicat Privatim membrum sanctae , et uni ersalis ecclesiae, nobis Dei nihil, Mol Parum admodiam est corurarius. Nihil ne 3 At id Spalatensis apostatae non modo concutit, sed sunditus evertit sententiam. Quemadmodum enim Gregorius nisi ratione potioris et dignitatis et potestatis primum ecclesiae membrum appellasset Petrum a) 8 Hos nobis Spalatensis suos esse amicos narrat. Cur autem Gregorii de Paulo, et Andrea locum serri neget
posse, non video. Neque enim tam immemor Gregorius fuit, aut tam imperitus christianarum rerum, ut eorum quae a Paulo scripta de sollicitudino omnium ecclesiarum fuissent, vel esset oblitus , vel scientiam non haberet. Atque hoc sibi ad ostendendum proposuerat et Iohannem constantinopolitanum, qui Oecumenisum, hoc
est uniuersalem episcopum sese vocare auderet, Superbe agere.
Nam Petrum 3 qui primus apostolorum, primuinque ecclesiae 4
membrum erat; nec petrum modo, sed etiam Paulum, Andream, Iohannem, qui etsi ea, quae tam late Pateret, et dignitate, et auctoritate apostolatus praestabant, peculiarem tamen certarum
176쪽
quarumdam, destinatarumque plebium curam Susceperant, num
quam sibi nomen episcopi Occumenici arrogasse i . Id vero qui tandem sacrorum bibliorum, traditionique ecclesiae repugnet, persuaderi mihi si minus plane ad veritatem, at opinione saltem velim. Quod cum fieri omnino nequeat, relinquitur, ut iniuria a Spalatensi apostata suisse Gregorium reprehensum putem a . Ac mirabile fortasse cuiquam videbitur, quid sit, quod cum tot extent Gregorii magni de principatu, praecipuaque auctoritato Petri, tamque illustria monumenta, eo tamen uti Spalatensis voluerit, quod nonnihil implicatum, neque tam facile intellectu esset. Non est autem necesse, ut multis de Hieronymo 3 deque Augustino agam, quos etiam pro aequalitate, hoc est pro pari dignitate, potestateque apostolorum pugnasse Spalatensis iactat. Hieronymus enim, quod supra vidimus, in eo ipso, quo adver
sarius abutitur loco, sanctum Petrum constitutum caput suisse scribit apostolorum , ut eo constituto, schismatis tolleretur occa
sio. Sine iurisdictione vero, quam Petro Spalatensis negat, caput esse Petrus, christianosque in unitatis officio continere qui pol rat 3 At Hieronymus ut ecclesiam in Petro ianda tam , ita quoque sun datam, et ex aequo super Omnes apostolos solidatam dicit.
Quid igitur Hieronymum, quem constantem 5 vocat, loquutum Spalatensis defendet 3 Nam inconstans suisset, si, quem et fundamentum ecclesiae, et principem apostolorum Q uno in loco dixerat, eumdem alio in loco negasset et sundamentum, et princi
177쪽
pom suisse apostolorum. Si enim ex aequo in omnibus apostolis sundata, ac solidata ecclesia esset, iam quid esset reliqui, quo Petrus constitui princeps apostolorum posse videretur 3 Etenim quod fundata in Petro ecclesia sit, Hieronymus concludit, Petrum Princi em fuisse apostolorum. Fac autem ut commune apo, tolorum id fuerit, ut ex aequυ sundamentum omnes, et Petra ossent; sequeretur, ut ex acquo Princ*es omnes haberentur, et essent, Demoque inter eos inveniretur, quem apostolorum principem dicere liceret. Itaque ut ne a se ipso Hieronymus dissideat, statuendum est, eum, cum ex aequo fuisse super Omnes apostolos solidatam ecclesiam scribit, non de sundamento, et capite unitatis agere, sed de sundamento apostolatus, cuius est a Paulo facta mentio. Hoc autem postremum , illius quidem sententia , commune omnium apostolorum; primum vero proprium fuisse Petri. Nam illud admodum ridiculum, quod mox addit, confirmareque se posse putat auctoritate Hieronymi, aequalem ceteris apostolis suisse Petrum , propterea quod Iacobus , et Iohannes , qui plus petiissent, quam impetrare potuerint, deiecti non fuerint de gradu, dignitateque i apostolorum. Quasi vero testimonio Hieronymi a) opus sit, ut id statuatur, quod nemo christianorum
negat. Neque enim ulli unquam aut orthodoxorum, aut haereticorum in mentem venit, imminutam Iohannis, atque Iacobi dignitatem suisse, quod plus petiissent, quam impetrarint. Consequens autem hinc esse, parem ceteris apostolis et dignitate , et auctoritate dici oportere Petrum, id vero tam est absurdum, ut serendum non videatur. At Hieronymus Damasum apostolorum
Successorem vocat. Non vocasset autem , si Petrum ceteris esse
Praeserendum existimasset. Argutet Nempe qui Petri quem Hieronymus sustinuisse omnium apostolorum personam scribit suo Cessor est, is, auctore Spalatensi apostata, nisi pares potestate apostoli fuerint, dici successor apostolorum non potest. Miseret me hominis, qui quae in vulgi concione non valeant, ea valere posse
arbitretur in scholis dialecticorum. Quid enim Θ An qui hierosolymitas episcopos successores Cyrilli, Alexandri, et Iacobi vocat,
178쪽
is continuo statuit Iacobi dignitatem , et auctoritatem suisse dignitati, auctoritatique Cyrilli parem p Sexcenta licet eiusmodi pro.
serre, sed non est necesse. Est enim tam perspicuus Hieronymi ex epistola ad Damasum de Petro ecclesiae petra locus, ut intelligi plane possit, Hieronymum non eum fuisse, qui aequandos
ipsi esse Petro ceteros apostolos iudicaret. Ego, inquit, nullum Praemium, nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. SUer illam Petram aedia
scatam ecclesiam scis. Quicumque tecum non colligit I), spargit. Satis multa do Hieronymo. Restat ut de Augustino videam, quem item si hi Spalatensis subsidio venire iactat, quod affirmet claves, cum Petro datae sunt, datas fuisse a ecclesiae, cuius idem Petrus personam praeseserebat. Sed is auctor aut dissimulavit, aut non animadvertit quid sibi illis verbis Augustinus voluerit. Atque si paullulum, quo demum spectaret Augustini oratio,
apostata considerasset, nisi tantum apud eum praeiudicata opinio valuisset, ut veritatis nullam habuisset rationem, numquam in tam absurdas, tamque alienas ab evangelii doctrina sententias sanctissimum, doctissimumque virum incidisse existimasset. Nam Augustinus, cum Domine ecclesiae acceptam a Petro clavium suisse potestatem dixit, non eo dixit, quo acceptam revera ab eo, ut a capite ecclesiae, principeque apostolorum non suisse arbitraretur ; sed quo Sciret, acceptam ab eo fuisse, ut ad unius ecclesiae Commiaum, atque utilitatem referretur. Quare , propter ecclesiam, clavium potestatem suisse concessam Petro et capiti, et principi, exque ipso in apostolos, reliquamque ecclesiam ma nasse, statuit. Neque me movet, quod idem adiungit Augustinus,
gessisse Petrum Auram ecclesiae. Non enim eam Auram ges
179쪽
sisse Petrum aut casu quodam , aut quasi ceteris par potestate, atque dignitate esset; sed gessisse, testatur, ut principem, qui excellenti quodam, atque singulari modo ecclesiam exhiberet; idque iam non meo arbitratu, sed Augustini auctoritate, testimonioque fretus dico i
Nam quae mox Spalatensis concludit, iisdem sunt in erratissere atque illa superiora. Ea enim sumit ad concludendum , quibus concessis, nihilo secius , quod vult, essici nullo modo possit sa). Augustinus, inquit, vostolas summos 3) arietes, gregis
Pastores, Praec ua Pastoris membra, ducesque Ooliam aimellat.
Quis negat 3 Apostolorum igitur Par honor, auctoritasque fuit.
Id vero quem sibi umquam concessurum censet 3 Nam si Augustinus apostolos cum apostolis contulisset, consequens id esse , quod Spalatensis conficere conatur, etsi essent qui inficiarentur , tamen ipse, si minus facile, at aegro Saltem fortasse paterer. Cum autem non apostolos cum apostolis, sed apostolos Cum grege contulerit, ita ut, huius quidem comparatione , cSSE EOS et Sumn Sarietes, et gregis Pastores , et Praec*uia Pastoris membra , et
Oolum duces dixerit, quemadmodum aequalitas illa non potestatis solum, sed etiam dignitatis, his rebus sumtis, ossici , concludique possit, nullo modo prorsus intelligo. Nec vero quidquam impedit, quin summi pastores supremum aliquem ducem habeant,
qui eos, ut illi ceteros, moderetur. Quid Z an non patres epis-eOPOS quosque summos ecclesiae sacerdotes vocant Z At hi parem esse eorum honorem, ac potestatem non modo non dicunt, Sed
etiam 5 vehementer negant. Nihil est igitur caussae, quam Oh
180쪽
rem quisquam, apostolorum nullum omnino fuisse apostolum ducem, ac principem, arbitretur i .
Venio ad christi vicarios, in quibus Spalatensis α Spiritum
sanctum para letum in primis numerat. Qua sane re nihil fingi potest absurdius. Quis enim tam est insanus, ut eum Spiritum, cuius cam dem esse naturam ac Patris Filiique confiteantur, oica rium esse Christi defendat 3 Vicaria in enim potestatem obtinere,
nisi qui est inferior, nullo modo 3) potest. Itaque Spalatensis
apostata, dum Petri principatum oppugnat, in errorem incidit
macedonianorum. Nam quod Christus promiserat futurum, ut nomine ) suo a Patre Spiritus mitteretur, Spiritum quidem sanctum amatu suo apostolos docuisse, confirmasse in fiae, incendis seque, ut verae religionis caussam , defensionemque susciperent, demonstrat; vicarium autem suisse Christi, non item. At Tertullianus Olcariae 5 Christi potestatis meminit. Fateor. Sed quam
multi sunt, qui eum minus recte de Trinitatis si) dogmate scripsisse censeant 3 Fuit item gravissimus Tertulliani de Paracleto
Montano error, postquam ad haeresim accessit cataphrygarum. Postrem O Oicaritio sest statis vocibus non eo est usus Tertullianus, quo Spiritum sanctum inferiorem Patre, Filioque potestate, atque natura esse, vicesque agere Christi; sed quo missum a Filio, a quo etiam procedit, apostolis, quae a Christo didicerant ),