Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

est, quod Omnia nectit, ac regit ; ita in ecclesia Christi unum curat supremum esse debet. Quodnam Porro illud est, nisi romanus miscopus p Haec vero exemplorum genera, nisi huo spe-Ctent , ut Ostendant, rornanum pontificem summanis in ecclesia Ohtinere auctoritatem, adeo ut non coetus ringulares modo, sed universam etiam ecclesiam, cui nullo pacto subsit, moderetur,

quo demum spectent, ne suspicari quidem non posse. Quis enim aut exercitum universum duci; aut regi, qui μοναρχικῶς praesit, populum; aut nautas omnes navarcho; aut minores opiliones sive coactos in unum locum, sive dispersos pastori primo; aut universam familiam patrifamilias; aut reliqua membra Corporis capiti non subesse dicat pIam vero eos, qui etsi regendae rei publicae christianae sormam monarchicam praedicent, aristocratia tamen temperatam censent; in hanc demum labi opinionem, ut neque monarchicam ,

neque aristocraticam, sed irregularem, ut Vocant, esse arbitrentur. Rerum enim publicarum alias simplices , alias cot ositas esse. Compositarum ea esse genora, quae non unius imperii colligatione, ac nexu, Sed pactis, Conventisque quibusdam contineantur. Simplicium rursus quasdam regulares , quasdam vero irregulares vocari. Regularium tria illa esse pervulgata genera, monarchiae , aristocratiae , atque democratiae. Esse autem civitatis absolutae, Perfectae, ac regularis proprium, ut quae ad eam gubernandam pertinent, velut ex animo uno, unaque voluntate

proficiscantur: si qua vero sunt genera si licium, quae ad tria illa referri nequeant, haec quidem certe reponi in irregularibus oportere. Horum vix, propter incredibilem varietatem, numerum iniri, describique posse. Referre porro in aliquod trium illorum generum rem ecclesiae publicam, qualem adversarii comminiscuntur, non licet. Non esse autem necesse, quidquam de pupulari re publica, quam κρατὶ graeci appellant, dicere. De hac enim nullam inter nos esse, temperatosque illos aristocraticos quaestio. nem. Quamquam sunt, qui Richerium verbo quidem pro monarchia, et aristocratia, re autem vera pro democratia pugnasse scribant , qua de re paullo post ostendam , quid sentiana. Itaque restat ut de aristocratiae agendum esse videatur. Formam igitur

rei publicae, quam aliqui, contra quos nostri Theologi disputant, Diuiti sed by Corale

202쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 185

Probaverunt, neque monarchicam omnino, neque aristocraticam dici oportere, esseque proinde irregularem. Cum ergo neque monarchia siti lex, neque sin lex aristocratia, adversariorum quidem opinione, ecclesia sit, disquirendum esse, ea ne ad aristocratiam proprius accedat, an ad monarchiam 3 Adversarios ad monarchiam dicere, etsi est re ipsa, iisdem auctoribus , ad aristocratiam propensior. Esse namque aristocratiae, quod ante docuimus, proprium, ut Summa potestas, atque Omnia maiestatis iura in opti

mates quosdam, non in unum principem quod monarchicum

est , nec in plebem quod est democraticum competat. Neque

impedire quidquam, quo minus in aristocratia sit, qui unus

omnium maxime Ceteris antecellat, ac praesit. Formam enim rei

publicae discrepare ab administrationis modo. Regem namque, qui de summis rebus ad populum , Senatumve reserat, non δε- Pendentiae, ut aiunt, sed consilii caussa, specie quadam democra. tica, arist rati cavo administrare imperiam videri velle, non ro ,

cum neque populo, neque senatui subdatur. Contra, si quis in democratia, aut in aristocratia I magistratus, vel princeps exstet,

. . mari M. iudieio. ae poena adiateare laee enim xu... PF m e atin argumenta potestatas In prἰαla autemia legum latio. at ad equam reeepta a sint . prohatia ... stat an liqualio, inmma a mi irati dictionu aildum . . .

203쪽

186 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

qui de Caussis cognoscat, leges condat, suumque publicis tabulis adscribere nomen soleat, cum populo, optimatibusve summa gerendae rei publicae potestas insit, . osse eum profecto simulacrum regis; regem autem nullo modo. Fac igitur, ut, quemadmodum adversarii putant, ad rem ecclesiae communem administrandam statis temporibus synodi convocentur, aut cardinales ex omnibus coetibus delecti, cum episcopis , quorum maxima est semper in urbe multitudo, senatum constituant, penesque synodos, Vel se natum illum summa sit auctoritas, atque potestas, quamvis iticoncilio, aut senatu pontifex sententiam dicat, suffragiumque primus serat, suumque actis publicis nomen adscribi faciat, utque canones Serventur, curet; qui demum Consequere, liunc prae se quidem speciem quamdam monarchae ferre, rem autem omnino

non ferre Θ Quod si sunt, qui perpetuum eiusmodi concilium ,

perpetuumque senatum in ecclesia nullum esse dicant, quae synodus, quive cardinalium , episcoporumque senatus de maximis rebus decernere debeat, eis se nostri hoc responsi genere satisfacere putant posse. Non eos esse profecto se, qui ab adversariis aristocraticam poni regendae ecclesiae formam censeant, alioqui eam esse non irregularem , sed regularem suturam. Hoc unum

se veIle t eam induci ab iis theologis, quos oppugnant, rem publicam videri, quae monarchica quodammodo sit, convertique in

arist raticam, ecclesiae auctoritate , possit. Nam si penes ecclesiam universam, Oecumenicamque synodum summa potestas Sit,

cui pontifex romanus subsit; fieri certe ecclesiae auctoritate posse, ut Synodus in multos annos producatur; tum ut legem quam abrogare pontifex nequeat) de alia synodo certo quodam tempore cogenda scribat, caveatque , ne quas controversias ad ecclesiam universam spectantes pontifex, antequam ea sit coacta, di-

204쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 18

rimat, noe migret canones , quos ipsa de administrandis quotidianis rebus ediderit; neve quidquam, inconsulto cardinalium senatu, agat. Haec non in hominum cogitatione, sed re ipsa sutura, si Vera esset adversariorum sententia, e decretis, actisque constantiensibus, atque basileensibus constare. Nam, si demus, concilium Oecumenicum, propterea quod universam rem christianorum publicam exhibeat, qui et immediate a Christo habere potes. tatem, eique subesse, eiusque proinde legibus parere romanum pontificem oportere, ac si parere nolit coercendum esse, ut hasileenses, atque constantienses decrerunt, cur item illud absu dum, atque παραδοξήv dari non debeat, intolligi non posse. Atque hinc sane factum suisse, ut synodus basileensis, frustra repugnante Eugenio IV., prorogata ad plures annos fuerit, omniaque re- serri ad sese iusserit, quae administrari, perficique a pontifice consuessem, multas universae ecclesiae principi leges praescripserit, pontificemque obnitentem monuerit, in ius vocarit, canonicis p nis subiecerit, dignitate privaverit, in eiusque locum alium, qui sese synodo obsequuturum polliceretur, suffecerit, alteramque synodum oecumenicam post annos omnino tres Lugduni celebrandam indixerit. Quamobrem iure Eugenium, Petrumque meidensem episcopum Caroli VII. Dancorum regis legatum Conquest suisse, n Nobilissimam politiam, quae beatitudinem caelestem ha- η bet pro fine, ad democratiam , vel ad aristocratiam redigeres hasii censes velle , et ulterius in malis procedendo unum sibi B in capite assumsisse , qui non eis praeserretur n. Quin etiam , in quid quaeso , inquit Petrus , magis posset in perpetuitatemn schismatis tendere, quam monarchiam ecclesiae, quae christian nos tenuit in unitate, tollere, et abolere 3 quam auctoritatemn supremam multitudini, quae cito scinditur, tribuere Θ quamn potestatem iudicandi superiores inferioribus dare Θ Et sic den multis aliis, quae in practica, et doctrina basileensium concur- η runt, quibus Semel iunctis, et stantibus, non est pax in ecclen sia Dei possibilis si s. Neque adversarios reprobare nefari hosce basileensium conatus alia ratione posse, nec potuisse tune

205쪽

gallos, quam quod, ne tum synodus satis non exhiberet univerissam ecclesiam, vererentur. Sed hoc semel constituto, fateri eos quidem debere, quidquid adversus Eugenium, usumque apostolicae potestatis synodus basileensis ogit, acturam iuste, riteque suisse, si satis universam ecclesiam exhibuisset.

Quod si sunt aliqui, qui respondeant: acta synodi basileensis,

quibus everti monarchia ecclesiastica videretur, romanorum Pontificum auctoritate, atque constantia, rescissa, atque abrogata suisse; nihilo secius nostri, quidquam inde commodi capere adversarios POMe, negant. Sic autem statuunt. Est monarchia res publica, in qua unus est princeps, cui soli summa imperii potestas insit. Summam vero qui Obtinet potestatem , is Cum ceteros omnes regit, continet in ossicio, coercetque, si improbe agant, tum nullius imperio obnoxius esse, subditusque potest. At adversarii summam potestatem non in uno pontifice, sed in oecurnenica synodo, universaque ccclesia esis statuunt. Non ergo Proprie, ut aiunt, monarchica, sed aristocratica potius est, aut democratica administrandae, gerendaeque christianae rei publicae ratio. Est enim in ea re publica penes praesules, aut ecclesiam universam το κυριον. Quod ut clarius intelligi, perspicique possit, circumspiciamus, quae olim, cum opes florerent orthodoxorum, praecipue christiani orbis partes essent. Aegyptum, orientem, Thraciam, Pontum, Asiam Omnium maximas dioeceses suis o constat. Harum priorem alexandrinus, alteram antiochenus, qui patriarchae audirent, tertiam hera leen Sis , quartam caesareenSis, quintam ephesinus exarchi moderabantur. Orientalis autem dioeceseos pars potior Palaestina suit , quam deinceps, sumto patriarchae nomine, hierosolymitanus antistes obtinuit. Quod si occidentis praesules πιεσως omnes romano

pontifici parebant, tamen in Africam universam singularia quaedam suerunt episcopi carthaginiensis iura. Accedit ecclesiarum Galliae, Hispaniaeque ratio, quas adversarii suis peculiaribus legibus, atque institutis regi consuesse, scribunt. Hae igitur dioeceses qua ratione gubernatae fuerint, ut unum sub romano pontifice regnum, quemadmodum sub rege omnes provinciae Galliarum unam veram Proyriam, ac regularem monarchiam , essice

rent; intelligi quidem ex iis , quae nostri theologi tradiderunt,

Potest, ex adversariorum vero cloctrina non potest. Nostri nam-

206쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 189

que sanctum Irenaeum auctorem sequuti r , ad romanam ecclesiam, Pro Pter mientiorem aut Potiorem) eius Princ*alitatem necesse esse omnem ecclesiam conoenire, hoc est ipsi in iis, quae ad fidem, moresque pertinent, consentire docent, quod hanc vim esse unitatis sa), quae initium a Petri sede, atque originem ducat, arbitrentur. Hoc autem iacto sundamento cognosci facile potest, quod in omnium oculos incurrit, ut Proprie, Per quc monarchiae notio ecclesiae catholicae universae competat. Sed longe est adversariorum ratio discrepans. Hi enim fas esse episcopis censent, de iis omnibus, quae decreta, sancita, constituta a pontificesuerint, non cognoscere modo, sed etiam iudicium , ac sententiam ita ferro, ut si sacrorum bibliorum auctoritati, traditionique

maiorum consentanea esse compererint, probent; sin minus, respuant. Rursum si unus aliquis minorum gentium antistes decretis, constitutionibusque pontificis resistendum putet, hunc cogi, ut ad ossicium redeat, punirique debere, concedunt; Sin autem maiorum illarum ecclesiarum ulla , ut aegyptia , ut asiana , ut thracica resistat, hanc pugnant ab eodem pontifice cogi, ut pareat, non posse; ab oecumenica vero Synodo plane posse. Quam quidem ad rem confirmandam exempla congerunt asianorum antistitum, qui Victori, africanorum, qui Stephano, orientalium, qui

Caelestino summa vi, contentioneque animorum restitisse seruntur. At ex hac opinione adversariorum, qui tandem esse consequens Poterit, regi, administrarique m γαρχικας, idque iam PDVris,

Mereque, universam ecclesiam 3 Nam si ius illud repugnandi decretis pontificum romanorum quod quidem ius praecipuorum coetuum praesulibus tribuunt ) monarchiam Meram, ρ Priamque non tollit, quid umquam sit quod tollat non video. Ita scilicet adversarii qui non considerent. libertatem nullam , quam sub

rege pio, gratiorem 3 esse) ut liberi sint, monarchiam, pro qua

certare se putant, funclitus labefactare, atque evertere conantur. Ac si libertates, quas vocant, his argumentis tueri pergent; ca-

207쪽

10o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

veant, ne ut liberi in civitate versentur, perinde resistendum ambitrentur regi. Atque e sacris quidem novi testamenti libris con Stat, potestatem omnium oVium pascendarum a Christo fuisse tri-hutam Petro, ovibus autem , vel aliquibus, vel omnibus suisse ullam in Petrum tributam, non item. Alienum autem ab instituto est, quod quidam ex evangelio Matthaei opponunt, esse inter te, et lysum solum, fratrem, qui a resum te Peccarit, mr-rfiendum etc. Nam quo demum pertineat, quod explicatum supra fuerit, quum adversus Chamiorum, atque Spanhemium dis-Putarem, non est Cur esse rursum explicandum putem. Ut autem nonnihil de exemplis, quibus adversarii utuntur, dicam; cuiusmodi tandem eam esse libertatem censent, quam inducendorum errorum, labefactandaeque pacis, unitatisque disiungendae caussam esse, tam est certum, tamque perspicuum , ut negari nullo

modo posse videatur 3 Quid enim Polycrati, asianisque ceteris pQuid Cypriano, africanis, antistitibusque Ponti λ Quid orientali

bus, qui Nestorii caussam defensionemque susceperant 3 Quid gallis, qui probatam romanis pontificibus septimam synodum oppugnarunt Z Quid iis, qui pontificum maximorum scriptas adversus iansentanam haeresim constitutiones, amplecti renuerunt, libertas illa, quam sibi vindicare non dubitaverant, prosuit 3 Contra, quis umquam eorum lapsus in errorem fuit, qui romanis pontificibus controversias de religione dirimentibus adhaesisset 3 Et hanc obsequendi sancti Petri successoribus rationem , Cui satis tuto sese Omnes commiserint, necessitatem quisquam, non autem veram libertatem christianam dicet 3 Grotius in primo i) de iure belliet yaeis libro de iis disserens, qui sibi mutuam quum iam subiectionem fingerent, ut Poρtilus unisersus Parere recte imperanti, rex autem malo it erans subiici ρπulo deberet, sic demum statuit: Si hoc ii dicerent, non facienda ob regis imperium ea, quac manifeste iniqua sunt, Derum dicerent, et quod Uud omnes bonos confessum est; sed id nullum includit coactionem, autius aliquod imperii: quod ipsum nobis est hoc loco dicendum adversus eos, qui romanum pontificem potestate, qua excelleret, abutentem, subiici ecclesiae oportere defenderent. Scilicet, si hoc

208쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. ist

dicerent, facienda non esse ob imperium pontificis, quae iniqua manifeste essent, atque ab evangelii decretis, ac legibus abhorrerent, verum dicerent. Quis enim umquam Stephano VII. in Formosum i) furenti parendum existimasset λ Id vero potestatis illius, quam sibi constantienses, atque hasileenses arrogaverant, quaque romanum pontificem decreta ecclesiae servare renuentem coercendum ab se esse arbitrabantur, arguine utum esse non Pot t.

set ρartiri cum rege i erium , snes certe Potestati utriusque adsignari debuissent tales, qui cognosci facile ρossent ex locorum, Peraouarum, aut uegotiorum discrimine. Id vero adversarii factum a Christo fuisse negent, necesse est. Nam verbis illis, 3 tu es Petrus etc., Petrum a Christo monarcham ecclesiae constitutum fuisse arbitrantur. Quid Θ si summam etiam apostolorum

collegio fuisse ab eo tributam potestatem putent Z Quamobrem

essent, adversariis auctoribus, summae in ecclesia potestates Omnino duae, quarum certe sines, tacentibus sacris scriptoribus, diiu

dicari, dignoseique non possent. Quae res cum forma illa rei publicae ab Grotio indicatae pugnat. Pergit Grotius 5): Bonitas

atitem, atit malitia actus , Praesertim in cisilibus , quac fame Obscuram habent discePtationem, via non sunt ad Partes distin guendas, unia summam confvionem sequi necesse est, cognitionem de re eadem Pro iure Potestatis, obtentu actus boni, malique, hinc ad sct rege trahente, inde Polluto . qualem rerum P turbationem introducere, nulli, quod sciam , Populo in mentem enit. At tu mentem venisset Christo, si talem instituisset, qualem adversarii censent, rem publicam. Nam ille nusquam indicavit, qui hus Petri potestas limitibus contineatur. Est autem sapienter a Ber-

nardo 6 animadversum, ubi nihil distinguitur, nihil omino ex

cipi oportere. Cum ergo nihil a Christo potestatem tribuente Petro distinctum suerit, sequitur, ut nihil exceptum fuisse videatur. Sed adversarii parendum iubenti. claoeque non errante definienti pontifici confitentur. Verum in caussis ecclesiasticis, in iisque

209쪽

potissimum, quae pertinent ad religionem, quaeque Obscuram saepe disceptationem habent, quis umquam errarit Clavis nec ne constituet 3 Polycrates ne ille Ephesius, an Cyprianus carthaginiensis, quorum nos exemplis Obtundere adversarii consuerunt pSynodus, aiunt, Oecumenica, vel summa consensio ecclesiarum. Ita ne vero Θ Αt tueri se synodorum OeCumenicarum auctoritate

qui Poterunt, quarum nullam ante Dicaenam fuisse celebratam constat λ Nicaenam autem post annum a Polycrate , et Victore centesimum sere atque tricesimum; a Cypriano vero, et Stephano septuagesimum circiter coactam scimus. Quis igitur eo tam longo, quod intercessit, temporis intervallo controversias diremisset, quo

haberi nulla synodus Oecumenica poterat Z Quid Θ si eis ne perfugio quidem uti liceat consensus ecclesiarum t 3 Cum enim refragante insigni aliqua Parto, uti astatica, africana, Orientali,

aut gallicana, aliarum ccclesiarum cum romano Pontisco Consensus, ad nsariorum Uinione, Pro unanimi ecclesiae consensu haberi non possis : si error aliquam ex iis ecclesiis inuaserit, frustra se Ara rum dogmatum s latores, ct architecti a romano

Pontifice, et ab aliis occlesiis Pro haereticis haberi contendent. Sio frustra Gid chen, et Dioscorum s. Leo, frustra Sergium , et alios regiae urbis Fis Pos s. Martinus, atiique romani ρOntisces ob Monothetismum Melut haereticos iudicassent, quamquam eorum iudiciis totius fere orbis episcoρi consentirent. Quid enim si uera sunt, quae δε necessitate conciliorum ad uarii iactant opus fuisset ad eos uelut haereticos iudicandos quarta, et sexta Vnodo, si antequam illae celebrarentur, Eutyches, et Dioscorus, Sorgius, et alii monothelitas pro haereticis habiti bissent, aut haberi ab omnibus debuissent 8 Deinde cum liber esse debeat, ut a Gersarii Molunt, eiusmodi consensus, et adhibito Propriae mentis, ac rationis iudicio, Praestari a singulis ePisco is debeat; uix erit, ut in re Potissimum Obscura, et multis altercationum nebulis implicata, non Plures ab vostolica desinitione dissentiant, ac proinde Mix erit corum rata, quae hac Dia componi si aciter Possit. Contendent enim refractarii, eam esse quaestionis Obscuritatem, ut ad eam terminandam, et in bono

210쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. I93

tamine collocandam, si odi congregatione Sit OPus. Denique, ut quod ovut est, ct huc maxime Pertinet, attingamus, si unicuique ePiscopo in excψiendis vostolicis decretis fas est iudicii sui libertate titi, quid siet monarchicae romani Pontificis otestati Θ Quae est enim mouarchia , in qua Mimr legum ex subditorum iudicio Peruleat, ac deripetur 3 Quemadmodum ii oo.lunt decretorum sidet robiar inpictum, et immobilem sirmitatem

ex viscOPorum iudicio, et cum Dornano Ponti e Consensione

pendere 3 Quo semel posito, frustra iactatur, romani Ponti is

auctoritatem Minculum csse, quod in eamdem sirim Omnes adstringat ecclesias, aut citis iudiciis unioresam hanc molem , et singulas eius Partcs, Mettit una mente, atque uno Niritu Degetari: quae, ut saePe diximus, regularis rei Publicae forma est. Non enim ideo in unam , et eamdem Mem Omnes ecclesiae conmirant, quia sic romano Pontisci Disum est, aut φse Dult, suaque auctoritate decernit; sed ideo una ubique Mes obtinet, quia sic Omnibus , et singulis episcopis iudicio suo , et ratione utentibus Disum est. Quae magis aristocratici regiminis forma est, aut S tematis , ut se ant, sociorum inaequali foedere nexorum ; ideo quod ceteri episcopi, aliaeque totius orbis ecclesiact comiter colere, et moerentia Prosequi romanum Ponti emteneantur, ut qui non modo dignitate, et in erit maiestatθ, υ rum et auctoritate, et quadam Potestatis Praerogatiua ceteris antecellat. Quod tamen, tit Omnes facile anima retum, gnam longissime abest ab ea unitate, qua Omnes ecclesiae Partes in unum

compingere, et colligare cor us Christus instituit, quod adeo longe oalidiori unius imperii Minculo constringendum fuit. Sed quid multis est opus p Praecipua maiestatis iura, quae in regulari, quam vocant, lieneque instituta re publica, tribui summae Potestati, summoque in eranti solent, in pontificem romanum cadunt. Quod cum ita sit, ut paullo post demonstrabimus, nihil est caussae, cur quidquam, quod ad Veram , P Priamque monarchiam pertineat, ecclesiasticae rei publicae deesse arsitremur. At optimi sanctissimique pontifices, ut praescriptum canonibus , legibusque ecclesiasticis est, christianam se rem publicam moderari, ac regere testantur. Quid igitur 3 An idcirco eos subdi conciliorum potestati putemus p Reges enim, imperatoresque, qui le-T . V. 25

SEARCH

MENU NAVIGATION