Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

α14 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

se ; atque adeo totum salsum, confictum, inaneque esse arbitrarentur i . Anno i 629. cum decima octava iunii mensis die eam rur. sus edere declarationem, qua in an . 16aa. perscripserat, decrevisset; idque, ita ut sit, enunciari, spargique in vulgus coepimet, septi moque idus decembris Certior a Card. Richelio factus esset, placere regi, ut pax in Sorbonae collegio servaretur, dissensiones tolli de claratione illa non posse: quare conscribi, publicarique accuratiorem alteram oportere; declarationem secundam ab eodem cardinali , ut serunt, dictatam descripsit, atque consignandam adnotarios detulit a). Erat haec illius declarationis summa. Eorum , quae libello de ecclesiastica et mittica Potestate continerentur, nonnulla a malevolis abripi in peiorem partem. Hoc

se omnibus testatum esse, perspectumque cupere. Voluisse sem.

per , velleque se, ut libellus idem ecclesiae catholicae romanae sedisque apostolicae iudicio subiiciatur; coque se vehementer angi , quo intelligeret, esse quosdam , qui imminutam ab se

pontificis, praesulumque ccclesiasticorum potestatem suisse contenderent. ProPositiones quascumque, quatontis ecclesiae catholicae, Vostolicae, et romanae iudicio, ut sonant, contrarias, v hementer ab se non i robari modo, sed etiam condemnari. Id

se non coactum, sed sponte , libereque sacere 3). Interea conqueri pertinaciores richeriani, carpere cardinalem Richelium, vim Richerio illatam dicere. Alii contra Richerium laudare, qui e

tendae pacis caussa declarationem probasset; excusare, testari doenique, eum non unius apostolicae sedis, sed ecclesiae universae, seciisque apostolicae iunctim censurae, iudicioque suum subiecisse

librum, perstitisseque in sententia 4 , idque testamento confirmavisse, quod vicesima quarta decembris die anno I 629. recognorit, conclulerit, obsignarit S . Anno 163 i. cum gravi nephritidis morbo Richerius laboraret, palinodiam satis longam scripsisse

sertur 6) dixisseque doctoribus tribus, qui ipsius invisendi caussa

232쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. at 5

Venerant, calumnia suos inimicos agere , qui, quod ipse sponte secisset, id factum fuisse iactitarent meto l . Fateor autem nescire , quae ratio Andream Duvalium , Petavium , Argentreum , B suetium , Gravesonum , Nisseronum , aliosque impulerit, ut hanc palinodiam a Fontaine allatam praetermitterent, cum horum

aliqui ceteras Richerii cleclarationes, ad depellendam invidiam, colligendas, describendasque putaverint. Quamquam ne Foutat neruidem mirari satis rationem possim , qui eam asserens, a quo

emuni acceperit, indicandum non existimavit. Nam quod scribit, relictam eam in museo fuisse a moriente Richerio, vereor ne movere nequeat richerianos , qui res in primis testatas , recteque constitutas calumniando pervertere Conantur. Itaque etsi tot gravissimorum hominum testimoniis, Richerium declarationem

a cardinati Richelio propositam sponte, libereque subscripsisse constat; id tamen vi suisse sactum , non dixerunt modo, sed

etiam litterarum mandarunt monumentis. Est enim apud Claudium Bartholomaeum Morisotum α , compositum ab Richeriosuisse Henrici Borbonii hortatu de ecclesiastica, et 'litica PO- festate librum. Graviter id tulisse Urbanum VIII. pontificem. Itaque primum Espernonio Duci, tum cardinati Richelio promisisse, eius se filium, huiusque fratrem in cardinalium collegium

Optaturum, modo eorum anctoritate , potentia, artibusque Richerius aut in romanorum Potestatem veniret, aut revocare, quae

scripserat, cogeretur. Susceptum frustra hunc fuisse laborem abripernonio. Richelium, qui pontifici confirmarat , eam rem sibi curae suturam, usum fuisse Iosephi Capuccini, qui tunc Lutetiae agebat, opera. Ab hoc igitur, qui hospitio notarium apostolicum in Galliam ab Urbano missum exceperat, quibusque poterat mOdis non minus pontifici , quam Richelio satisfacere constituerat, Richerium ad prandium fuisse vocatum, imprudentemque, ac nihil tale suspicantem oppressum, armatisque satellitibus adductis

coactum, ut non describeret modo, sed etiam probaret παλινωδων eorum, quae libello de ecclesiastica, atque politica potestate continerentur. Inde Richerium trementem revertisse domum, cumque secum, quae sibi evenerant, cogitaret, ad Mori solum scripsisse :

Diuiti sed by Corale

233쪽

α16 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

indignum esse illius amicitia se ; ultimum ei pati dicere ; solui

se, fatalemque ignaoiam Paenitentia, et moris o iam. Hae scripta, clausa, Obsignataque OPistola cum inclinantem sct, ut ego, inquit Morisotus, moissime accePi, in ricinum mensae thorum , caelumque amicientem animam emisisse. Ac de Morisoto quidem

alias. Quod autem Iohannes Georgius Schelhornius in epistolam ad cardin. Quirinum si) Morisoti locum, lectoribus rem gratam

lacturus , transtulerit, ut quae a monarchicis pontificiis in hominem grandaevum gesta suissent, ostenderet; tam indignum viro et sapiente, et bene morato est, ut serri nullo modo posse videatur. Sapiens enim beneque moratus qui est, numquam mmmittet, ut ipsum quisquam circumventum suisse mendaciis, quae sacile possint detegi, arbitretur. Quis vero tam est ignarus richerianae historiae, ut non animadvertat, Mori soli epistolam plenam esse mendaciorum p In primis ann. 363 i. Richerium dece

sisse constat et . Quae igitur confidentia Morisoti fuit, ut perin

de de Richerio ageret, ac si anno I 633. supremum claussisset diem p Ille enim 1633. anno epistolam ad Courtetum dedit, quae sic habet: Iam uita Richerii nostri terminata est. Et paullo post: Quibus scr*tis, clausaque, et Obsignata ePistola, ut egono issimo accePL. . . Pressam recenti malo animam emisit. Quemadmodum autem nouissime accePi dixisset, nisi anno, quo scribebat, obiisse Ricberium putasset λ Expectasse vero tamatu ami-c , ut de re tanta virum Richerio devinctum certiorem sacerent,

suspicari qui possumus Θ Deinde quid illud est, quod addit de re

centi malo 3 An non Richerius anno i 629. hortatu Richelii, proponente Iosepho Capuccino, declarationem scripsit, annoque I 63 I. hiennio nempe postea quam scripsit, interiit Z Non ergo, si ullum fuit umquam, tam recens id malum suit, ut eius, non aetatis, adversaeque valetudinis caussa, homo grandaeous, ut Schelliorinius Morisotum sequutus iactat, et gravissimo diuturnoque nephritidis morbo laborans, periret. Est autem horum simile, quod

Morisotus de Henrico Borbouio principe 3 mentitur; cum Ri

234쪽

cherius, non Heurici Borbonii, sed Nicolai Verdunt hortatu, atque impulsu id ab se opus suisse perscriptum tradiderit. Neque est Verius, quod idem adiungit Moriso tus, quodque Schel hornius confirmat, Per Venisse ad extremam senectutem, ne e ad annum

aetatis suae 84. Richerium. Anno I 6I3. die a a. novembris, ut

est in eius testamento I aetatis ille annum agebat quinquagesi

mum tertium cum mense uno et duobus, ac υiginti diebus. Qua re an . I 63I., quo certe obiit a), annum aetatis II. non 84. numerarit necesse est. Qua quidem ex re intelligitur , tam indiligentem Virum, qualis Mori solus fuit, ut neque quot nunc annos natus Ricberius fuerit, neque quo aerae christianae anno e vita migraverit, neque cuius viri impulsu animum ad scribendum de ecclesiastica potestate librum appulerit, nec quorum c3ussa , quo suo sensu, quibus modis, quo tempore declarationem probaverit, sciret; amici Richerii nomine fortasse vix, scriptoris autem, Cui

235쪽

sit credendum, auctoritate, ne vix quidem dignum videri. Quis enim sibi persuadeat, eum, si tam coniunctus amicitia Richerio,

quam iactare solebat, suisset, tanta in riclierianarum rerum ignoratione versari potuisse λ Quod si in describendis rebus, do quibus nulla esset dissensio, quasque exploratas, cognitasque hasere facile poterat, turpiter; de motu ia disserens turpius errarit necesse est, quum dogmatum richerianorum , rumorumque vulgi

studiosior investigator, quam Richer i diligens, verusque amicus esset. Nihilo secius Schelhornius, contra doctorum parisiensium trium, qui brevi morituro Richerio aderant si , ipsorumque ri- Aerianae defensionis editorum fidem, Morisolo scriptori et minus diligenti, et male in nostros animato credendum censet. Sed Richerii declaratio deterrere illos, quos supra Commemoravi, scriptores, ipsumque Sarpit defensorem Franciscum Coura ierum a salsa opinione non potuit. Itaque pergere , potestateque clavium immediate, directeque toti ecclesiae datam tum suisse , cum primum Petro, inde ceteris apostolis data fuit, acriter, vehementerque defendere. Habere namque se patres, dixerunt, testes Veritatis opinionis, et doctrinae suae. Τertullianum enim in eo libro, quem inscripsit Scorpiacon, sic habere: memento c&- νει hic Dominum Petro, et Per eum ecclesiae reliquisse. Consentire Cyprianum in ea, quae est ad Iubaianum, epistola : ecclesiam enim unam esse, dicere , quas tenet, et Possidet Omnem

sponsi sui, et Domini potestatem a). Neque dissidere Hilarium,

qui Mem, quae communis est universae ecclesiae, claves habere regni caelestis in sexto de Trinitate libro testatur. Atque illud considerari, animadvertique etiam , atque etiam oportere, quod idem addit Hilarius, fiam, quae ecclesiae fundamentum sit, regni caelestis claoes habere. Quamobrem sic statuere: sit Mes

alia, si ecclesia alia est sutura 3 . Horum esse similia , quae

237쪽

adio ORIGINUM ET ANTIQUITATUMConstare item, patres concilii i a relatensis, quod anno 3I4. celebratum est, in eadem suisse sententia.

Ego vero miror quid sit, quod Tertullianum, Cupria numque

sui erroris testes appellent ii, qui cum tam esse peritos rerum

Se, tamque vereatos in veterum monumentis iactent, ut alios interdum, quasi antiquitates ignorent ecclesiarum, impudenter insectentur, ac lacerent; tum aut non animadverterint, aut se non

animadvertisse simularint, quae de tributa Petro ligandi, solvendique potestate libris eorum patrum , quorum abuti auctoritate solent, continerentur. Sed age, quid maiores nostri hac de rescripserint, et quo demum sensu intelligenda sint, quae ab adversariis proseruntur, testimonia, videamus. Fateor igitur, in ecclesia catholica esse solvendi ligandique, hoc est clavium, potestatem. At illud disquirendum est, ea ne in omnibus membris, an

in praesulibus tantum, an in capite potissimum universae ecclesiae, auctoribus Tertulliano, atque Cypriano, insit. Quis autem tam est insanus, ut suisse, Tertulliani , Cyprianique sententia ,

omnibus membris ecclesiae a Christo tributam tantam , tamque

excellentem potestatem putet 3 Ac Tertullianus quidem cum in libro de pudicitia, tum in iis, quos de praescriptionibus haereticorum, deque monogamia publicavit, Petro, in quo aedificata ecclesia est, traditam fuisse, defendit, solvendi, ligandique auctorita-

238쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV

tem i, Immo vero adeo acriter studuit partibus cataphrygarum, ut ius Petri in posteros manasse inficiaretur et . Quemadmodum

ergo inducere in animum potuit, ut claves unis sae ecclesiae corpori datas fuisse existimaret p Itaque sibi si constitit, quod per Petrum ecclesiae relictas claues 3 suisse dixit, hoc modo in

tellexerit necesse est, ut Petrum, non quasi legatum, sed velut supremum post Christum , et sub Christo rectorem , moderatoremque ecclesiae consequutum suisse clavium potestatem arbitraretur. Cumque quod in capite, principeque communitatis est, hoc dici commode tributum communitati , cuius caussa principi est tributum, possit; sciretque Tertullianus, suisse hoc genus auctoritatis ob utilitatem ecclesiae Petro, successoribusque datum; ecclesiae per Petrum regni caelorum claves suisse relictas testatus

Eademque ratione est Cypriani explicandus celebris ille ex epistola ad Iubaianum, de occlesia tenente omnem sponsi sui, ae Domini potestatem, locus. In ea namque epistola Cyprianus Petro claves suisse datas, auctoritatemque ligandi in eius succres res divino iure, non ecclesiae decreto, manasse, atque in ceteros

episcopos ex Parte redundasse tradit 5 .

239쪽

Iam de Hilarii loco satis multa disputata a nobis Sunt, cum de Arimatu Petri adversus protestantes ageremus r . Quod ex Basilii libris obiiciunt, fateor me nescire, quomum evadat. Quid enim Θ An Quesnelli assectae, pares esse episcopos ceteros pontifici romano censent P Nam habet locus ille Basilii

hoc modo: omnibus deinceρs Pastoribus , ac magistris eamdem

tribuit ac Petro ) potestatem , cuius quidem rei signum rat,

quod omnes similiter atque ille , ligent ac soluant. Ita si censent, iam desinant devotos se osse apostolicae sedi, principatusque defensores, dicere, cumque britannis sese sentire confiteantur. Sin minus, illud omnino nobis concedant, Basilii locum ad

rem minime pertinere. Non enim quaerimus, episcopis ne omnibus, praepositisque ligandi, solvendique potestas, limitibus tamen quibusdam , finibusque constricta , insit; id namque nemo un

quam negavit Orthodoxorum. De hac autem agit Basilius. Alioquin auctoritatem abbatum, de quibus ibidem loquitur, aequasset auctoritati Petri, qua re nihil dici, excogitarique potest absurdius. De summa nunc in ecclesia potestate disserimus, deque

hac oritur inter nos quaestio, Petro ne, eiusque Successori romano pontifici ecclesiae capiti , an toti ecclesiae, hoc est omnibus

Dissiligod by Coos le

240쪽

christianis, tributa suerit. Iam vero Basilius si) Petro eam fuisse

tributam affirmavit. Qua ex re concludi sacile potest, eam ipsam in Petri successores, non in corpus ecclesiae manasse. Neque enim Christus illud rei publicae genus constituisse censendus est, quod Petro vita suncto landitus tolleretur. Si ergo unum ecclesiae caput, Basilio teste, Petrum designavit Christus, eoque pacto monarchicum esse ecclesiae statum, Vivo eodem apostolo, Voluit, monarchicum item perpetuo ut maneret, voluerit neceMe eSt.

De Ambrosio a) autem quid dicam , cuius est de summa post Christum Petri auctoritate luculentissimum testimonium pQuod si in libro de dignitate sacerdotii haec leguntur, et O set gregem non solum beatus Petrus susce it, et cum eo illas nos omnes susceρimus, animadvertendum adversariis Omnino erat, Deque eum librum Ambrosio tribuendum , neque tam ineptum habendum illius auctorem esse, ut pares omnes epi Scopos auctoritate Petro esse iudicaret. oves enim episcopis quibusque adsignatas esse, non modo non negamus, sed etiam libenter concedimus. At de summa in ecclesia potestate nobis est, ut diximus, quaestio: quam ab Ambrosio, auctoreque libri de sacerdotii dignitate omnibus episcopis aequalem fuisse attributam, numquam

credam.

Quod de Ambrosii dixi, hoc idem est de Chrysostomi, deque Hieronymi 3 locis dicendum. Quamquam Chrysostomi sen

tentiam cum dogmate ecclesiae possit, cum adversariorum autem errore componi nullo modo possit. Multa sunt Augustini variis ex libris ab accusatoribus nostris congesta loca, quibus hoc demonstrari, essicique videtur: eccle

siae fuisse a Christo ligandi, solvendique per Petrum, qui figu

ram ecclesiae gereret, potestatem factam. At is quidem doctor eo consilio haec esse scribenda putavit, non quo Petrum, quasi legatus ecclesiae esset, id genus auctoritatis consequutum existimaret ; sed quo ecclesiae nomine eum claves accepisse crederet, Ut ecclesiae ipsius moderatorem: ea videlicet ratione, qua sit, ut

rex populi nomine gladium deserat, propterea quod quidquid ha

SEARCH

MENU NAVIGATION