Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

α34 ORIGINUM ET ANU QUIΤΑΤ UMMitto quae o synodis mel densi r) anno octingentesimo quadragesimo quinto , lateranensi quarta su) ann. I 2 I S., conStantie n.

ni. Aholuntur autem praeeipua eam. x . Maa. O ..

Dissiliaco by Corale

252쪽

lebratis, ex quo libris, aut epistolis Paschasii si) Ratherii ab-

253쪽

, 36 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

sis, Innocentii si) secundi, Petri cellensis α), Petri tombardi 3

magistri sententiarum, s. Thomae a quinatis 4), Thomae Waldensis congerere adversae 5) partis defensores solent; quod ita omnino

esse explicanda, ut superiora Bedae, atque Augustini, constet. Nam

254쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. a 3

quae ex novis quibusdam scriptoribus i) asserunt, nihil moror.

Quamquam esse horum etiam aliqua intelligo, quae communi orthodoxorum sententiae non modo non repugnent, Sed esse etiam

consentanea Videantur.

De Hieronymi epistola ad Evangelium satis multa dixi volumine superiore ci , cum de praecipua episcoporum dignitate dis .

sererem. Nunc celebrem illius locum, a quo centuriatores mag-

petere audent, explicabo brevi. Iam hoc satis constat, suisse unum aliquem eo tempore, qui diaconos presbyteris praeserre non dubitaret. Huius rei, cum certior sectus Hieronymus suisset, inimi. cum oppugnaturus presbyterorum, ita ut saepe sit, ubi vehemens

inter viros doctos de re quapiam oritur altercatio, ut quam tuentur partem extollant, deprimantque contrariam, potiora diacon O-rum munera tacitus praetermisit 6), sicque dignitatem presbyterorum defendit, ut aequasse eos episcopis videretur. Sed cum esse episcoporum ampliorem, divina institutione, excellentiorem

que potestatem sciret, ne in Suspicionem erroris 7 vocaretur, addendum continuo iudicavit, esse quaedam propria episeoporum, quae cadere in secundi ordinis sacerdotes non 8 possint. ln-

Dissili co by Corale

255쪽

138 ORIGINUM ET ANΤIQUITATUM

terea quod consuetudine, quae Romae invaluisset, ut ad diaconi si

testimonium presbyter ordinaretur, adversarium niti, atque considere videret, consuetudinem , quae latius pateret, totius Orbis Opposuit ab usui, ut Putabat, romanorum, atque vel presbyteros a

Omnes, quos etiam episcopos appellarat, sive Romae, sive Eugu bii, sive Alexandriae, sive Tanis versentur, eiuSdem eme Sacerdotii, ac meriti, si ius divinum spectes, assirmavit; vel episcopum romanum est enim paullo obscurior Hieronymi de re tanta sententia ) eiusdem esse atque episcopos ceterarum urbium,

meriti, sacerdotiique dixit, non quod parem illum esse reliquis clavium potestate, amplitudineque iuris)ictionis, sed quod eodem

ordinis, characterisque episcopalis, sive sacerdotii merito , auctoritateque instructum esse arbitraretur. Non enim tam ignarus . tamque imperitus rerum ecclesiasticarum erat, ut metropolitas Simplicibus antistitibus, primates metropolitis , romanumque antistitem universis praesectum esse nesciret. Immo vero Cum pluribus

in locis, in eaque praecipue, quam ad Damasum pontificem 3

256쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 239

8cripsit, epistola, quanti romanum penderet, demonstrarit, non eum suisse ostendit se, qui romanurn ipsum aequandum esse eu-gubino statueret. Atque hoc dixi, ut Deylingio, cuius supra est

contra pontificios, ut iactat, proposita ratio, Satisfacerem.

Natali autem Alexandro i , B suetio, atque Dupinio, quo

rum initio huiusce paragraphi explicata sunt argumenta de synodo, responderi persacile posse nostri putant. Non enim ita nos esse institutos, ut salii, decipi, errareque posse synodum oecumenicam, quae subdita capiti ecclesiae, riteque congregata sit, arbitramur. Nam eiusmodi synodo, cum praeside romano pontifi

ce, universam ecclesiam suo capiti, unitatisque centro coniunctam, atque in Spiritu sancto congregatam exhibeat, usurpare ea

merito verba licere : uisum est Diritui sancto, et nobis. Quod si a capite seiuncta suerit, adeoque rite congregata non sit, tam

posse eam Spiritum sanctum qui certe subsidio tum ei a stlatu instinctuque suo non venit) appellare, quam eum appellare qua libet turba schismaticorum, haereticorumque possit. S. V. Christiariae monarchiae principem sanctum Petrum fuisse

a Christo constitutum et scr*torum noui testamenti,

et Patrum auctoritate constat.

Cum autem et monarchicam esse christianae rei publicae r

gendae formam, et unum aliquem fuisse illius principem constitutum, demonstratum sit; exponam deinceps necesse est, cuinam

257쪽

α4o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

omnium primo Christi summi, atque absolvit monarchae voluntate, institutioneque obtigerit, ut eo ipso, quem supra descripsi i , principatu in ecclesia potiretur. Itaque scriptores saCms, maiores. que nostros auctores sequutus, ad Petrum id genus principatus suisse delatum, defendo. Hunc enim et priore semper in evangeliis nominari loco ca), et tam singulari honore suisse ornatum intelligo, ut non modo principatus caussa, solus cum Christo didracina census persolverit 3 , sed etiam Petra, s re quam aledis retiar ecclesia, ct caeloriam Claoster, ut quod in terris ligas

set, soloissetque, id ligatum, soluetumque in caelis esset , et

pastor ovium, hoc est omnium, qui in societatem christianorum

venissent, designatus fuerit 5 . Nam Isaaci Casa uboni 6 , Meis-

Light oti sit , Richardi Monta cutii, Guillelmi Cavet, Aegidii Strauchii, Iohannis Georgii Walchii Ia , aliorumque, quos par

tim supra nominavi, partim brevitatis Caussa praetereo, grammaticas observationes, cavillationemque verborum, quibus rem bene constitutam conantur pervertere, nihil moror. Cui enim prudenti persuadere Casau bonus poterit, Petrum , propterea quod πετρος, non πίτρα dictus a Matthaeo fuerit, non cam esse, quam Christus

in evangelio indicarit Hum t Quid Θ an non idem apud syros est petrae, ac Petri 13 vocabulum Z Cum igitur Christum, qui in Palaestina degit , Simonemque galilaeum appellavit Cepham ,

syriace fuisse loquutum, constet; Verique sit simile, scriptum a Matthaeo si ) evangelium ea lingua, non graeca, suisse;

258쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. a i

ecquid ex discrimine vocum nim , et πέτρας praesidii protestantes Petent pErgo quum Christus Simoni indiderit nomen C has, quod miram i) indicat, etiamsi Casau bonus, qui πέ ραν esse ingentem

lapidem, πετρον autem Pamum statuit, vera diceret, Consequens tamen esset, Simonem a Christo fuisse appellatum ρctram, constitutumque in eo dignitatis gradu, de quo illum calvi uiani, lu- theranique grammatistae ob graecum του πετρου miri ab interpro . tibus usurpatum vocabulum, deiectu in vellent. Sed fac Matthaeus evangelium graece scripserit, nihil enim impedio, dandum certe illi, evangeliorumque scriptoribus ceteris vitio non est, quod Simonem a Christo vocatum GPham, nihilo secius sΙΘρον esse ap. pellandum putaverint. Graeco uamque de mare Cum scriberent, ea innectendae vocis ratione usi recte sunt a), quae una graecorum sermone in marem caderet. Quamquam ne illud quidem concedendum Casa ubono est, discrepare nix V a πίνω, quod πετρα ingentem , πέτρος vero exiguum lapidem indicet. Eamdem enim

esse utriusque vocis significationem , quamvis altera communis graecorum omnium, altera Propria atticorum, atque Poetarum es-Set, non patres graeci 3 modo, quorum est sane insignis in hoe praesertim genere auctoritas , sed lexi cographi etiam illustriores,

in quibus suit Henricus Stephanus 4 , qui partibus studebat cal.

Vinianorum, productis exemplis veterum demonstrarunt.

Est etiam illud porridiculum, quod Deutachmannus 5 opponit, ecclesiam aedificandam super Satanam a Christo fuisse, sist re Petriam aedificata suisset, cum qui nunc Petrus, idem mox Satan ah ipso Christo appellatus sit. Nam si serri haec sine ri-

259쪽

su, ac sibilis posset ratio, illud item moderate ferrem, suisse Sa

tanam pastorem Constitutum ecclesiarum, Propterea quod in evangelio legam, ei, qui Satan aliquando vocatus a Christo fuerit , fuisse a Christo eodem traditam pascendarum ovium potestatem. Qua re quid dici, aut excogitari potest absurdius p Nempe hoe etiam restabat, ut novus hic grammatistes Satanam praesectum collegio apostolorum fuisse defenderet. Ego vero Petrum principem a Christo, caput, petramque ecclesiae designatum, ut post ascensum Christi eiusdem in caelum rem publicam populi csristiani moderaretur) Satanam suisse appellatum video, non quod daemon, seu diabolus, hostisque generis humani esset; sed quod

hortatus Christum, ne in se ab hostibus saeviri sineret, adversa ri magistro non dubitasset. Nam Satan adversarium significat. Id vero non impedit, quo minus Petrus, quem etiam admissorum criminum poenituerat, post ascensum Christi in caelum principatum in ecclesia obtineret, cum iam pridem, ut dixi, designatus a Christo princeps christianae rei publicae, ac petra suisset. Sed missa haec facio, ne bonum otium in meris nugis consutandis teram. Itaque venio ad patres, qui evangelistas, Ceterosque librorum novi testamenti scriptores sequuti, Petrum non ordine modo, sed dignitate etiam, auctoritateque primum omnium fuisse apostolorum, cumque praecipua potestate in ecclesia suisse versatum, tra.diderunt. Atque ut Clementem romanu in primi saeculi scriptorem, qui in epistola priore ad corinthios Petrum praecipuo loco nominans, satis ostendit primas eum in apostolorum collegio par

tes obtinuisse r , utque Papiam hierapolitanum sa), Ignatiumque martyrem 3 , qui extremo primo , atque ineunte secundo saeculo storuit, quique in iis, quas ad romanos scripsit, litteris sacrorum scriptorum morem imitatus Petrum primum , inde

Paullum commemoravit, ut potiorem eius suisse auctoritatem, di

260쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 243

gnitatemque ostenderet, praetermittam, Veniamque ad eos, qui deinceps suis operibus ecclesiam illustraverunt, temporum seriem, ordinemque sequutus, ordiar ab Iustino martyre. Nam ceterorum, qui ante vixerunt, opera summo christianae rei publicae detri

mento perierunt.

Numerantur Patres, qui secundo Ecclesiae saeculo

de Petri principatu loquuti sunt. Iustinus igitur martyr, Irenaeus i , Dionysius corinthiorum

lianus 5) , et qui carmina scripsit, quae Tertulliani nomino ci cum seruntur 6 , partim dilucide, perspicueque, partim ita de

Petro loquuti sunt, ut eum principem apostolorum, ecclesiaeque universae caput suisse constitutum indicarent.

ima par . . propterea quod initi via a P. te pilo pa

SEARCH

MENU NAVIGATION