Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

bet splendoris, ac virium, hoc totum ad rei publicae commodum,

de sensione inque convertere omnino debeat. Neque enim alio spectare potest Augustini oratio, ut qui Petrum Personam ecclesiae ges.sisse scripserit, quod ecclesiae, apostolorumque princeps esset i).

. . qua enim hoe τε aram mmdo latera predantiam ... qui id Milona firmastu . Elii setis ea . quod per .. omnis pro inela a tu amato leo sonia peta ali a eri

Dissiliaco by Coos le

242쪽

Quos Fulgentii ex altero do romissione Peccatorum t , exque eo, qui de Me ad Petrum sa) inscribitur, libro opponunt

locos, similes esse video superiorum. Sic enim Fulgentius disputat, ut discipulum Augustini possis agnoscere. Itaque eodem .sunt eius verba explicanda modo, quo tot illae Augustini sententiae, qui .

bus post magdeburgenses 3 centuriatores, post Spalatensem 4)apostatam, post Richerium denique, Quesnellus, sociique abutuu tur. Nam quod Fulgentius statuit, beato Petro, hoc est ecclesiae,

fuisse ligandi, soluendique potestatem datam 5 , non eo statuit,

quo omnibus ecclesiae membris id iuris tributum, universamque proinde ecclesiam hac tanta auctoritate praeditam esse arbitraretur; sed quo sciret, ligandi solvendique vim, ae potestatem Petro a Christo servatore datam, divina institutione , ae voluntate in pontificem maximum, inque ceteros praesides sacrorum christianorum, ea, quam alio loco opportune demonstrabo, ratione, manasse; dicique propterea posse, occlesiam hM re, seu csse in

occlesia 6) potestatem illam, quod praesides ipsi sacrorum, quihus eadem inest, potiorem ecclesiae partem constituant. Quare si vicesimo secundi de Peccatorum remissiono libri capite dixit, eam fuisse beato Petro, hoc est ecclesiae potestatem tributam ,

liquis vero praesidatia Mererum, a sine metu. Pea pocili agit pluri a In taeis Auga tinus . quoa vim . non modo deseri ea. ad na namarando quidam M. amare poaarim. Bis aditam ubiqtia dimittenderam da.

ieiorum, ae ligandi. sol undiqua pota talem eompa. tara . at q. dam institutiona diηina . .erihil i pl.hi aut in numquam. id quod ad etarias II qaidem norant.

243쪽

id certe alibi ita explicavit r , ut so de potestate, quae in ecclesia sit, non quae ab universis membris ecclesiae obtineretur , loquutum fuisse ostenderet. Nam si regno, publicaeve rei ius esse dicimus, quod uni in absoluta monarchia regi, in arist ratia vero

solis optimatibus competit; quid est, quod ecclesiae illud tributum Fulgentius dicero nequiret, quod capiti, ac sundamento ecclesiae Petro, eiusque deinceps a) successoribus, ac praesidibus,

ita ut indicavi, ceteris sacrorum tributum crederet 8 Itaque quod

alicubi de ecclesia dixit, hoc alibi de Potro in primis , tum de apostolis, quos ccclesiae sundamenta vocat, post de episcopis 3),

praecipueque de pontifice maximo dixit , Cuius caussa romanam

ecclesiam totius mundi cacumen appellavit, ut qui demum,

sua sententia, potestate clavium instructi essent, intelligeretur.

A Gregorio expectare quesnelliani Opem sertasse possunt, im

petrare Certe non possunt. Est enim illius eadem, ac reliquorum

pontificum, de praecipua Petri, successorumque in christiana republica potestato sententia 5). Quare quod hexaptorum conditores opponunt, esse quaedam in libris Gregorii, quae illius successoribus non probentur, ConVicium sane est plenum calumniae,

244쪽

ac mendaciorum. Quid enim proficisci ex sedis apostolicae defensore potuit, quod non dignum romanae ecclesiae maiestate ,

iis, qui deinceps floruerunt, pontificibus videretur 3 Ac locus o

sexto commentariorum in historiam regum libro, quo maxime loco advorsarii confidunt, nihil nobis negotii exhiberet, etiamsi Gre.

gorio acceptus reserendus esset. At Gregorio auctore aut scriptos,

aut publicatos libros illos commentariorum , quis credat, quos idem ipso Gregorius iniussu quidem suo conscriptos fuisse testatus i) aliquando est, iussu autem suo publicatos, numquam pSed sac scripti, publicatique auctore Gregorio fuerint: quid demum in illis est, quod aut tollere, aut imminuere pontificum

maximorum, reliquorumque Praesulum auctoritatem possit 3 Nam

quod habent, uniuersali ecclesiae dici , quodcumque ligaueris ,

ita certe intelligendum est, ut series a Verborum auctoris, utque illius doctrina, quae libris ipsius ceteris continetur; non ut quesnellianorum decreta postulant. Iam vero ne in cogitationem

quidem cadit, Gregorium, qui neque ignorarit, neque reprobarit,

245쪽

quae tradita a maioribus de ro inani i) episcopi, deque reliquorum ecclesiasticorum praesulum auctoritate essent; quique Petrum

ob acceptam clavium potestatem α) ostium, et 3 Primum ρω-

torem, cui Vccialiter commissa ecclesia fuerit, et si eriorem 4 Paulo, et Primum 5 apostolorum, et ecclesias Princ*atum tenentem, in cuius soliditate 6 matu ecclesia sit, appellaverit;

is as amati ordo ganaralia, quoniam at inter heali .. aimo. apostolos in similitudine honori, fuit quaedamia diaeretis potestatis, at eum omnium par esset Meelis, . . uni tantum datum est. tit e toti prae tiere a De qua toema episeoperum quoqua est or a distinetio. et magna ordInatione preetistim ait, ne omnes sibi ., omnia vindiearent et a d et in ingratia provinciu, . singuli. quorum inter Dalres h ah relue privia sena la. et raraus quid ais in maistibus e hibus eo . . Milo it Quieitudinam qtis adiae perae aispilaeam. petia quea ad unam P. rἱ aadem die ἱ-e alti inelast .a Graia eon sitiare . at nihil os am a ino rapita disiatii a Pole lal in igὲine a m εἰ,lo oon emnibus et HMIanis. a daposiona datam. alqua in praesideu Meroeum manan. iam, quaa tam a potestas, ut aequalis Iti omni boa apoalo. lia non fuit, ita ea in episeopia quidem ait. Leo totis m ne, a quo earla Gregoriam numquam dimentitia eon lat.

leti Grasoridis da Peleo. M apostolis, de a praea

.. In epistolis aula da arneli Patri a Molorum pri neu . . pia Gihadra loeuta est... cuneta. quae die a son ... lo M li mist Me i. quod illa mihi d. P.iti eath. dra tem ea vit . qui P. ri eat deam tenet. . . Quia

vi qua enm mesti sint apostoli. pro ipio taman prin. .. eipata sola apor oletum piitie pia Milas in auctor is tala e saluit et

246쪽

et Petrum, ac romanam sodem I) rec*rocari, atque ire ad beatum Petrum idem esse ac ire ad Aontificem a romanum, et ut Petrum , ita Primatem ecclesiae romanum is Prem 3)esse, et in Princi atu solum Petri apostoli sedem auctoritatemn amisso, et romanum ipsum antistitem ministeriale totius ecclesiae, et fidei a Christo constitutum caput, et iure disino

rum, et iudicem sentcntiarum esse dixerit; episcopum autem

quemque 8) caput sidelium, quibus praeesset, et i idem Sanctuarii, 9) et pastorem qui io consequutus divinitus ligandi

soloendique Potestatem , non tam late patentem tamen , quam romani antistitis potestas pateat, et vostolorum locum tenentem, et grandem honorem consequutum , sed graui honoris Pondere

Onustum esse, cui ager Domini ii est creditus quidem amr- marit; ne in cogitationem quidem, inquam, cadit Gregorium, qui

247쪽

haec scripserit, in ea suisse opinione, ut ecclesiae universae traditas claves suisse, ecclesiamque uti quasi instrumentis potestatis suae episcopis, ipsoque romano pontifice , arbitraretur. Nam qui pontifici, episcopisque ligandi, solvendique auctoritatem divinitus esse tributam credidit, isne tam esse absurdo ingenio potuit, ut omnibus christianis, hoc est occlesiae unioersali, datam defenderet , quae ecclesia iisdem episcopis veluti instrumentis utatur pQuid si in illis ipsis commentariorum in historiam regum libris legamus , quos Gregorio adversarii nihil haesitantes adscribendos putant, Petrum sumnum fuisse Patriarcham i , pontificesque maximos tanta auctoritate divino iure praestare, ut e lorare a Praelatorum Ditam, Ordinare Per Orbem Praedicatores , iudicare de grauissimis ecclesiae rebus possint; inveniamusque episcopos ad alios regendos ordinari, 3 Pastores esse ecclesiae, a Dcs ordinari ad culmen regiminis, 4 summum Occ are locum, recto. resque coetus esse, Cumque sint divinitus consequuti clavium potestatem, proiicere peccatores posse 5 3 Haec autem qui scripsit,

is ne unioresalis ecclesiae vocabulis, non pontificem summum, qui ecclesiam unipersalem moderetur, neque rectores ceteros singularium ecclesiarum, qui suos quique coetus exhibeant, sed Populum christianum universum intelligi oportero existimavit 3 Credant id, si volent, richeriani, quique Quesnelli Partes sequuntur ; ego enim numquam in animum inducam, ut credam. Bedae autem ecquis est usquam locus de Petro figura ecclesiae, non ex 6) Augustino 3 Quum vero multa de Augustini sen

tentia supra disputata sint 7 , non est cur esse copiose de Beda disputandum videatur. Quamobrem ut adversariis satisfaciam , explicabo huius etiam scriptoris dicta, sed breviter. Igitur quihus in locis Beda aut accepisse ecclesiam regni caelorum , claoes in

248쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. a 3I

ris, et Omni ecclesiae commissum a , aut hoc fuisso ceteros apostolos, quod erat Petrus, adeoque Pasci ab eorum successor

bus δ) gregem, aut denique omni electorum ecclesiae dimitten

dorum, retinendorumque scelerum auctoritatem 4) tributam scrip. sit, non ita profecto scripsit, quasi in uniuersa christianorum re Publica, quam quique orthodoxi Constituunt, clavium potestatem inesse putaret; sed ita, ut cam, cum in Petro maxime, non in ceteris apostolis suerit, indeque in successores potissimum Petri romanos pontifices, atque, etsi non tam late patens, in reliquos tamen praesides sacrorum, qui partes Sunt potiores ecclesiae, summa ecclesiae eiusdem utilitate traducta sit; acceptam ab ecclesia dici commodo posse arbitraretur. Quare, ut quae sua esset de hac tanta, quam ecclesia obtineret, potestate sententia, intelligeretur ,

in ea ipsa, quam do s. Petro edidit, homilia, non occlesiam in

se, sed ecclesiam in episcopis, Presbterisque clavium auctoritatem accepisse 5 dixit, propterea quod auctoritas pracsidibus sacrorum tributa in ecclesiae scilicet utilitatem, salutemque tota redundet. Quamquam non ita fuit animo institutus, ut aeque omnibus praesulibus suisse datam defenderet. Prae ceteris namque sancto petro 6 , eiusque successoribus romanis pontificibus id

249쪽

esse iuris tributum animadvertit. Quibus ex rebus perspici facile poterit, adversarios fide agere non bona, qui cum Patrum opera plena esse eorum, quae ad auctoritatem clavium summo in primis pontifici, deinde ceteris praesidibus sacrorum tributam pertinent, videant; tum ut Quesnellum ab erroris invidia liberent, implicata quaedam consectentur, quae tamen a maioribus ipsis iisdem in locis, quibus adversarii abuti consueverunt, explicata sint. Quod a relatensis primae synodi patres ad Sylvestrum pontificem scripserunt, donatistas iudice Deo, et matre si) ecclesia aut damnatos fuisse, aut rePulsos, detrimento esse quesnellianis fortasse Potest, adiumento certe non potest. Quemadmodum enim iudice ecclesia damnati, re uisios donatistae fuerint, ab iisdem est patrihus demonstratum. Ab se namque, qui iudices essent , schismaticos suisse repressos , sacrisque probibitos christianorum ,

tradunt, atque a) credimus, inquiunt, quia in eos seperior fuisset sententia Prolata, et te Pariter NoniscuM IUDICANTE coetus Π

ter maiore lactitia exultasset. Sed etsi iudicum ipsis notio propria, appellatioque erat; quod tamen ecclesias, quarum erant Pa tores, congregati exhibuissent, coniunctique Ecclesiae catholicae, cuius potiorem partem constitvcbant, societate communionis essent, atque ita quidem iudicium tulissent, ut ecclesiae ipsius postulabat fides: nemini se umquam errandi caussam futuros putarunt, si iudice occlesia damnatos, aut roPulsos haereticos, donatianaeque factionis propugnatores fuisse dixissent. De ecclesiae vero side. communionisque societate, quae dixi, intelligi iisdem ex litteris plane possunt. Nam ut viam sibi patres ad ea, quae sunt de ecclesia iudice munirent, haec primum scribenda iudicarunt 3) : communi copula Charitatis, et UNITATE MATRis ECCLESIAE

CATHOLICAE VINCULo inhaerentes ad arelatensium ci itatem piissimi i eratoris Ooluntate adducti, inde io, gloriosissime pasta, commerita moerentia salutamus. Ubi graυes, ac Perniciosos Lini NOSTRAE, ATQUE TRADITIONI , effrenaviaequc mentis homines pertulimus, quos et Dei nostri Praesens auctoritas , Et TRADITIO , AC

REGULA vERITATIS ITA RESPUIT, UT NULLA IN ALIIS AUT DICENDI RATIO sUBSISTERET, AUT ACCUSANDI MODUs ULLUS, LUT PROBATIO CONUE.

250쪽

NIRET. IDEO IUDICE DEO , ET MATRE ECCLEs A , QUAE suos nempe quae suam doctrinam traditionemque sequentes) NOVIT, et com-Probat, aut damnati sunt, aut rePulsi. Atque episcoporum ius

illud, iudicii de haereticis, schismaticisque serendi, proprium suis

se, Constantinus imperator Confirmat, Cui sane perspecta oratantistitum , qui Arelaten convenerant, et explorata sententia. Is

enim cum in litteris ad Aelasium a relatense in I et ad Clires. tum syracusanum a) , tum in iis maxime , quae sunt ad episcopos catholicos datae 3 , gaudere se, scribit, quod tandem hia. bita iustissima diiudicatione , doniatistas ad meliorem mem, fr-tunamque ne sca Asom. Sed suisse aliquos ex ea turba , colluvieque haereticorum, qui tam obfirmati in errore mansissent, ut aptid eos recta diiudicatio non Profuerit, immo vero a recto iudicio dato desciserim, etsi sacerdotum iudicium ita desbuisset haberi, ac si imo Dominus residens indicasset. Appellasse igitur eos ethnicorum morem sequutos ad imperatorem , quamquam caelestia relinquere, ac saecularia quaerere nesaS esset.

Haec si Quesnelli assectae diligenter considerassem, bonaque fide agere voluissent, numquam nobis duo illa synodi verba de iudico ecclesia opposuissent. Sed cum sese implicatos vi derent , obliti corum , quae adversus calvinianos animadversa ab Arnaldo suerant, de non omittendis claris , perspicuisque veterum testimoniis , deque iis non producendis, quae cum

involuta obscuritate sint, tum evolvi , illustrarique claris , atque manifestis possunt; rationem sunt imitati haereticorum, qui caussae diffidentes- suae, non modo obscura colligere, sed patentibus etiam veterum locis, quos deCurtatos, mutilosque asserunt, tenebras, ut possunt, offundere consuerunt. Sunt enim a nobis supra descri

pti, describenturque deinceps plurimi, iique tam luculenti pa

trum de Petri, successorumque , deque praesidum sacrorum ligandi , atque solvendi potestate loci , quos si Contemnere adversarii impudenter possunt, contorquere tamen, pertrahere in Suam sententiam nullo modo possunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION