Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

244 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

II. Qui tertio saeculo principatus Petri meminerint pHoc idem maximam eorum partem, qui tertio saeculo claruerunt, praestitisse constat. In his Origenes, Dionysius alexandrinorum episcopus i , Cyprianus antistes carthaginiensium a), Fir-

milianus caesareensium 3 .

Qui uero quarto pHorum autem exemplum saeculi quarti scriptores, quippe qui

traditionem tuerentur maiorum, imitati sunt, ut episcopi, qui ad

synodum a relatense in concurrerunt 4 , ut Eusebius Caesareensis 5 , ut Athanasius alexandrinus si , ut Iulius romanus pontifex ), ut synodi 8) sardicensis patres, ut Iuvencus p ta hispanus in primis celebris 9), ut Hilarius pictaviensis io , Cy-

262쪽

papa ri , Optatus milevitanus si a), Epiphanius salaminus I 3), Pacianus barchi non ensis r 4 , Rufinus presbyter aquileiensis si 5), Iohannes chrysostomus 36 , Hieronymus ir , Augustinus si 8),

Paulinus nolanus r 9 , variaeque synodi, quas eodem saeculo suisse celebratas constat IO . Etsi vero horum tam illustrium scriptorum aliquos vitam ad quintum usque saeculum produxisse scio; quoniam tamen iam usque a quarto magna in laude, existimationisque celebritate versari coeperant, in corum serie, qui saeculo quarto stor uerunt, numerandos esse putavi. i V.

Qui autem quinto pInde Palladius episcopus heliopolitanus dii , Aurelius Prudentius saet), Isidorus pelusiotes a 3 , Cyrillus alexandrinus sa 4 , Theo

Dissili sed by Corale

263쪽

u46 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

doritus i , Petrus chrysologus sa), patres synodorum milevi tanae 3), et carthaginiensis ), et oecum enicarum ephesi nae 5 , atque chalcedonensis 6), aliarurnque 7 , Innocen

Iohannes Cassianus si a), Theodosius, ct Valentinianus si 3 , Pros

Victor vitensis a 3 , Avitus viennensis a 4 , aliique, quorum certo aliqui quarto etiam saeculo famam sibi doctrinae paraverant,

in eadem suerunt sententia.

264쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV

Quinam sexto p

Hos deinceps sequuti sunt Caesarius a relatensis i , Fulgentius ruspensis a), Possessor africanus 3), Ennodius licinen sis 4 , Aegidius celebris in primis eo saeculo abbas, et Messianus notarius 5), Evagrius scholasticus 6 , Facundus hermia nensis ), Arator 8), Gregorius magnus 9 , Iohannes episcopus ravennatum ro), Marianus presbyter ir), Stephanus larissensis rα , pluresque alii I3 , quos nunc recensere non vacat. In

his pontifices, qui sexto eodem saeculo ecclesiam moderati sunt, episcopi que, qui ad synodos convenerunt, numerari possunt, et vero debent. VI. Qui septimo , Octam , et nono pDe scriptoribus, qui septimo, octavo, ac nono saeculis de prae

cipua Petri in christiana re publica dignitate, potestateque loquuti sunt, satis multa alio loco I4 disputavi. Quare non est opus,

265쪽

α48 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

ut de iisdem esse rursus disputandum putem. Igitur traditione de Petri in ecclesia principatu ab initio ad Pliotii usque tempora producta, qua de re Potissimum inter nos erat, schismaticosque graecos, ac protestantes contentio, veniam ad monumenta veterum Christianorum, ex quibus facile intelligitur, quam esse illi magnifice de principe apostolorum sentiundum arbitrarentur. Nam

Launotum i), et Dupinium sa), qui auctorum quorumdam, qui

primis, neque iis modo, sed etiam insequentibus saeculis florue runt, testimoniis abusi fuerint, nihil moror. Conati namque sunt tenebras clarissimis rebus obducere. Nemo autem tam est in libris, epistolisve pontificum, doctorumque virorum, qui saeculis iisdem claruerint, hospes, ut aiunt, ac peregrinus, quin confiteatur. Summam eos concessisse in ecclesia non dignitatem modo , sed etiam potestatem Petro .

266쪽

De lucerna, quae in Caesareo musco forentino , deque ostro coemeteriali , ex quibus intelligitur , quae fuerit Oeterum

christianorum de Petri in ecclesia princ*atu sententia. De aerea vetere lucerna , quae in museo Caesareo Florentiae servatur, quaeque figuram navis praeseseri, ac Petrum ad puppim sedentem, gubernaculumque moderantem; Paulum vero stantem ad proram, praedicantemque exhibet, memini me dixisse volumine huius operis tertio I . Quae autem Caussa suerit, quam otirem eo modo, eoque situ figuram principis apostolorum maiores nostri exhibendam arbitrarentur, a Maximo episcopo taurinensi, qui sacculo v. floruit, in tertia de Petro, et Paulo apostolis homilia demonstratum est. Scribit enim hoc modo : Quanti igitur meriti Vud Deum suum Petrus erat, ut ei Post nauicu.

De Parvae remigium, TOTIUS ECCLESIAE GUBERNACULA traderentur et i Atque navim typum, figuramque quamdam esse ecclesiae, ostendi, cum de symbolis , quibus uti maiores nostri solebant, agerem 3 . Navi autem eam suisse significationem tribu tam puto, vel navis Petri, vel arcae Noemi, quae similis navisuisset, caussa. Arcam enim figuram item fuisse ecclesiae intelli.

gi ex priore epistola Petri potest. Itaque Tertullianus in eo, qui de baptismo inscribitur, libro, arcam figuratam Noemi 5

et Petri naoiculam ecclesiam esse testatur. Ac sunt illius de navicula verba huiusmodi: Moicula illa figuram ecclesiae praes rebat, quod in mari, idest saeculo, fluctibus, idest yersecutionibus, et tentationibus inquietetur 6). Sed ne multa de re alioquin certa congeram, et magnitudo voluminis prohibet, et ut ea

267쪽

persequar, quor ulla est caussa omnis haec a me instituta oratio. igitur cum navis ecclesiam exhibeat, Petrusque ad puppim gubernacula tenens in aerea lucerna Medicea cernatur, argumento MI, existimasse Veteres christianos, Petrum fuisse a Christo gubernatorem, principemque Disibilem ecclesiae constitutum. Nam absolutum gubernatorem, principemque Cliristum esse ipsum, qui ita a patribus consideretur, quasi temonem ecclesiae teneat, testata res est i). Cum orgo Petrus item gubernacula tenens exhibeatur, sateamur necesse ost, patrum quidem Sententia , a Petrosuisse suscepta, postquam in caelum Christus ascendit, christianae naDis, seu rei publicae gubernacula. Paulum autem ad puppim Stantem, et ad aquas versum, evangeliumque nunciantem exhibendum putarunt ii, qui constari lucernam eamdem curarunt, ut indiearent, doctoris gentium hortatu, atque impulsu cos, qui errore, ut nuctibus maris , abrepti

in extremo periculo versabantur, spiritus sumsisse, ac navim conscendisse, hoc est in ecclesiam sa) venisse, in qua una consequi

sempiternam salutem possent. Ac de lucerna quidem hactenus. Nunc de coemeteriali vitro, quod s. Petrum apostolum, ac si alter Moses fuerit, virgam tenentem, atque ex rupe , Seu Petra

aquam exprimentem, ostendit quod quidem vitrum primus, quod sciam, Boldettus 3 describi, publicarique curavit), agendum est.

Itaque suisse olim christianos constat, qui Mosen cum principe Compararent apostolorum, quaeque gesta ab illo fuissent, ad hunc item similitudine quadam aptari commode posse arbitrarentur. Nam Maximus taurinensium antistes, sive quisquis tandem ille est

268쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. α 51honi illarum de Petro, et Paulo vetus auctor, cum Polrtim Per Christum factum esse Petram scripsisset, tu in sicut in deserto ,

inquit, dominico sitienti μορ ula aqua suxit e Petra ; ita uni-

oerso mundo Persdiae ariditate lassato de ore Petri fons salutiferae confessionis emersit I). Neque vero is solum , sed Hieronymus etiam α) Mosen e Pastore Oseium, hominum fuisse pastorem constitutum affirmans, satis indicat, quae Petri 3 fuerit

cum Mose similitudo. Quin etiam quum patres Petrum esse ecclesiae petra in ), consequutumque suisse a Christo summo angulari 5) lapide, sunt eque charismatum 6), qui virga Mosis signi.

ficatur ), dispensandorum sacramentorum, patrandorum prodigiorum, regendaeque ecclesiae auctoritatem tradiderint; nemini certo mirabile videri debet, quod ea sigura Petrum christiani ve teres pingendum existimarint; ut pastor, princepsqne ecclesiae

a Pastoro, ac principe populi iudaici virgam tenens , hoe est Christi virtute in unitus 8), atque aquam, videlicet doctrinam 9

269쪽

donaque gratiarum ex petra praecipua Christo educens, inque alios ex se, qui altera post Christum P tra esset, tranSsundens , . imminente sibi diademate i , seu meritorum corona, quae divi

nitus ipsi, ob rem bene gestam, promissa suisset exhiberetur a .

Mitto de ceteris aut monumentis, aut signis antiquorum Christia. uorum dicere, quae cum Petrum Semper Christo propiorem exhibeant, ita fuisse maiores nostros institutos demonstrant, ut ei tributum a Christo fuisse ecclesiae principatum contenderent. Huius generis monumentorum cum Aringus, Boldetius, Bottarius, Bosius, Casalius, aliique plures meminerint, tum allatum a nobis etiam exemplum est, cum historiam Christi servatoris in priore huiusce operis volumine explicaremus 3 . Sarcophagi namque veteris formam aeri incisam dedimus, in qua Petrus conspicitur crucem gestans, volumenque a Christo, ad quem accedit, accipiens: quod sane volumen doctrinae quam erat Christi voluntate, ut pastor ecclesiae, princepsque aPOStolorum ubique terrarum propagaturus ) manifestum indicium esse constat. Ac de m numentis quidem veterum christianorum alias. Venio ad veterem omnium ecclesiarum, quae est de principatu Petri, traditionem.

270쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV.

Irim eae libris liturgicis omnium ecclesiarum ossicitur. Accedunt Iiturgici omnium coetuum christianorum libri, quibus de hoc ipso religionis decreto a maioribus acceptam tradi

tionem contineri constat. Nam exceptis lutheranis, ceterisque proetestantibus , qui sexto primum ac decimo saeculo nati antiquos ritus, ceremoniasque e suis conventibus exterminarunt, nulla christiana tam barbara est, tamque ab institutis, ac moribus romanorum disiuncta natio, in cuius ecclesiasticis libris, ac monumentis non fiat mentio principatus, excellentisque potestatis Pe

tri. Est autem incredibile, inlatum recens in dogma in librose dem esse, cum neque exempla ipsorum aliqua antiqua desint r , neque repente omnes ccclesias in eam rem conspirasseveri esse simile videatur, neque tenacissimae suarum consuetudinum gentes induci facile ad codices, quos usu quotidian O terere consueverint, Vitiandos possent. Quare quod earum quaeque a

priscis moderatoribus suis didicerat, id liturgicis ipsam codicibus

inseruisse, Confitendum est. Iam vero eorum, quos dixi, moderatorum, nisi aut disciplinam ab uno, eodemque magistro accepissent, aut convenissent, quidque statuto ea de re opus esset, deliberassent, qui demum tanta esse potuisset de Petri in christiana re publica principatu consensio p Convenisse autem Omnes eius rei caussa aliquando, non modo maiorum auctoritate nulla demonstrare, Sed ne coniectura quidem suspicari possum. In synω dis enim, in quas perplures variarum gentium episcopi concurrerunt, actum de aliis rebus consuetudinibusque vel inducendis,

vel stabiliendis intelligo fuisse plerumque; de principatu vero Petri aut tunc primum confirmando , aut in libris liturgicis com

SEARCH

MENU NAVIGATION