Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

,54 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

memorando, nurnquam. Quamquam illud etiam certum est, aliquarum gentium antistites in quarum ecclesiis legi palam Petri privilegia solerent) propterea quod magnis intervallis locorum

disiuncti ab regionibus imperio romano subiectis essent, ad concilia non venisse. Quod si neque recentium opera, neque Priscinrum antistitum aut congregatorum, aut disiunctorum auctoritate sectum est, ut haec in omnes ecclesias sententia permanaret; re

linquitur , ut ab institutoribus earumdem ecclesiarum , qui ab apostolis, quid esset Petro a Christo servatore tributum, a me perant, invecta suerit, litterarumque deinceps mandata monumentis, quae quidem monumenta singulari diligentia in sacris coetibus et servarentur et publice legerentur. Sed omnes omnium ecclesiarum libros, in quibus principatus Petri sit mentio, singillatim recensere, ac persequi non vacat. Itaque missis ecclesiis latina, et

graeca, de quibus alio loco diximus i), quasque ecclesias latissime patere liquet a), quis neget in libris palaestinorum 3 ,

ceterorumque syrorum 4) celebrari principatum , singularemque

in ecclesia potestatem Petri pQuod quidem non ex iis monumentis solum, quae alio loco commemoravi, sed etiam ex Iohannis Maronis patriarcha syriquidem certe, ac saeculi septimi scriptoris, expositione ministerii oblationis intelligitur, quam cxpositionem latinam nuper fecit, publicavitque Aloysius Assem anus vir clarissimus, et amicus meus 5 :

272쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 255

sex litur a Dioscori i) episcopi gordia eorum, quos in Armeniae

montibus degisse, spectasseque ad patriarcha tu in antiochenum Re

naudotius ah scribit : ex pontificali syrorum nestorianorum libro 3 : ex communi, pervulgataque omnium orientalium , qui in multam edanorum ditionem venerunt, opinione ): ex arm niorum libris 5): ex codicibus item ecclesiasticis coruin, qui patriarchis alexandrinis variarum sectarum, rituumque parent 6 : ipsorurnque etiam aethiopum , qui longe ab ecclesiae romanae disciplina, consuetudinibus, multisque religionis decretis discrepant, intelligi sacile potest. Neque vero credibile est, inductas

273쪽

,56 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

has gentes hortatu, precibus, artibus latinorum fuisse, ut principatus Petri in suis ecclesiasticis libris mentionem iniici paterentur. Nam cum earum permultae, aliae ab nono, aliae ab sexto, aliae a quinto usque saeculo, constato Schismate, a communione se apostolicae sedis seiunxerint, neque tulerint, ut vel dogmata salsa, pro quibus acriter pugnant, vel ipsae consuetudines, quas a maioribus accepissent, aut tollerentur. aut immutarentur, qui tandem tulissent, ut confirmandi summi pontificatus romani episcopi caussa, principem suisse ecclesiae Petrum confiterentur pAc syros quidem nestorianos, aethiopumque partem aliquam, etsi aliquando in apostolicae sedis communionem venerunt, tame mutasse statim sententiam, atque ad errorem revertisse, ex Iobo ipso Ludolpho, atque ex Rena udotii commentariis tam est manifestum, ni nullo modo in dubium revocari posse videatur. Ii autem haeretici, si quid addidissent apostolicorum missionariorum, quos vocant, hortatu; id certe, secta rursum ab romanis secessione, delendum e suis libris continuo curassent. Cum vero ea, quae sunt de auctoritate praecipua Petri, retinuerint, itaque Continenter servarint, ut in iis legendis constans omnium sit, atque Summa consensio; argumento est, non aliorum, quam primorum institutorum iactum cura fuisse, ut omnibus Petrum esse capus

ecclesiae persuaderetur. Ac de libris liturgicis variarum ecclesiarum erit alibi opportunior copiosius, diligentiusque disserendi locus. Nunc breviter. quibus argumentis confidant ii, qui contra supremam Petri in ecclesia potestatem pugnaciter disputant, videa

mus.

IX. Refelluntur Praec*ua argumenta, quibus Protestantes

Arincipatum Petri conantur e retere. Haec autem, quae hactenus descripsimus, sive scripturarum loca, sive maiorum testimonia, Sive antiqua monumenta ecclesiarum, etsi magnam partem tam clara, tamque perspicua sunt, ut

obscurari, implicarique nullis artibus, nullaque verborum circuitione P sint; protestantes tamen, schismaticique omnes, quibus

274쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 25

nihil est potius, aut sanctius, quam ut ne quidquam romanis concedant, quo summa pontificis maximi in christiana re publica potestas confirmari, constabilirique videatur, ita Omnia contorque

re, miscere, turbare, perVertere conati sunt, ut veterum Patrum,

scriptorumque fuisse pugnarent omnino neminem, qui Petrum ceteris apostolis dignitate, auctoritateque praestantiorem suisse arbitraretur. Itaque celebrem in primis, illustremque illum ex capite sexto ac decimo evangelii Matthaei locum, quo praecipue nostri niti, atque confidere solerent, primo impetu, non explicandum quidem, ut dictitant, sed oppugnandum putarunt. Nam hoc everso, si quis esset locus in sacris litteris reliquus, quem orthodoxi adducerent, hunc item una, ita ut fit, ubi res iunctae, colligatae, nexaeque inter se sunt, perfacile ruiturum. Sed de sallacibus quibusdam conclusiunculis, quibus est fulta eoru in in eumdem ipsum Matthaei locum oratio, multis est supra, ut arbitror r),

disputatum.

Nunc quae sint reliquae Consideremus. Argumentari autem aggrediuntur hoc modo. Praesidium, inquiunt, orthodoxis eo ex loco petere non licet, ex quo sit consequens, nihil suisse a Christo tributum Petro, quod cadere in ceteros apostolos apte non possit. Est autem ex eo Matthaei loco, tu es Petrus etc., Consequens,

nihil fuisse tributum Petro, quod cadere in ceteros apostolos apte non possit: putere igitur ex eo loco orthodoxis praesidium non licet. Nam quod Simon appellatus Potrus seu GPhas, hoc est Petra, fuerit, id vero nihil osse singulare censent. Ut enim is Petrus, seu Potra a Christo, ita illi sunt fundum ma vocati ecclesiarum a Paulo. Se vero, cum haec considerent, quod sit inter Petram, atque 'ndamentum discrimen, si vis metaphorae omnis spectetur, ne Suspicari quidem posse. Etenim Christum, qui lupis angularis in sacris hil,liis interdum vocetur, indicari item aliquando findamenti nomine, quod eadem sit in hoc genere vocis utriusque significatio. Itaque sanctorum apostolorum qui etsi aequari Christo dignitate, potestate, virtute nequeunt, Omnem tamen Sunt a Christo dignitatem, virtutem, potestatem, quam obtinebant, consequuti) suisse ceteris praestabiliorem omnino neminem; prop

275쪽

terea quod, si unus eorum Petrus, ceteri certe fundamenta sue rint appellati. Neque gravius esse putant, quod proximum est. Sic enim disputant. Quod Christus apud Matthaeum eodem in loco addidit,

et sUer hanc Petram aedi albo ecclesiam meam, aut est de

Christo ipso intelligendum, aut de Petro. Intelligi namque dsalio quopiam oportere, cogitare qui possumus 3 Si ergo de Christo,

ut et ratio ipsa, et patrum auctoritas postulat, quid inde se romani consequuturos adiumenti ad Petri principatum constabiliendum sperant 3 Sin autem de Petro, quid emcient, quod prote tantium evertat de pari omnium apostolorum potestate sententiam pNam quod apostolorum omnium commune fuit, id nihil sigulare, quo ceteris praestet, in Petro indicat. Fuit autem commune omnium apostolorum, ut Petrae ecclesiae dicerentur et essent. Nihil igitur singularo, quo ceteris antecelleret, Petrus est Consequintus, similitudine firmitatis. appellationeque Petrae. Atque ut supra petram aliquam, ita super apostolos omnes aedificatam a Christosuisse ecclesiam, adeoque dici commode quemque apostolum P

tram Posse, auctor est Paulus in ea, quae est ad ephesios scripta epistola, cum s eraediscatos esse christianos statuat s er fundamentum vostolorum, et Prophetarum. Qui enim sundamenta Vocantur ecclesiae, cur non item vocari petrae ecclesiae poterunt pQuod mox sequitur, et tibi dabo clares regni caelorum, Et quodcumque liga oris suster terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque soloeris si er terram, erit solutum et in caelis, simile esse aiunt superiorum. Nam ut Petro, ita ceteris apostolis

esse pugnant ligandi, solvendique potestatem datam. Quaecumque, inquit Christus apostolos alloquens, alliga eritis s er terram , erunt alligMa et in caelis. Atque hoc illud esse arbitrantur, quod est de clavibus Petro dictum. Clavium enim regni caelorum nomine quid aliud intelligi, nisi potestas ligandi, solvendique potest 3 Totum igitur illud argumentum, quod a Mathaei decimo

ac sexto capite petitur, inane esse defendunt, cum nihil Petro inesse demonstret, quod adimendum esse reliquis apostolis videatur. Nos vero, qui non minutis hisce animadversionibus, sed rerum serie cognita, de sacrorum codicum auctoritate, sententiisque

276쪽

maiorum iudicandum arbitramur esse, serre patienter adversariorum temeritatem possumus, implicari certe, conturbarique non possumus. Ut enim a mutatione nominis Ordiar , quotusquisque est, qui nihil datum Simoni singulare suisse defendat, cum est illius a Christo mutatum nomen p Ari mutatio nominum, quoties divinitus facta est, mysterio caruit p Abrahamus, qui Abramus antea Vocari consueverat, et ΙOsua, cuius discrepans olim fuerat appellatio, nonne mutatione nominis intellexerunt, alter quidem omnium se gentium patrein, alter se ducem , ac veluti servatorem rei publicae populi Israelis suturum Z Quid igitur est, quod nihil singulare in Petro indicasse additam Simoni Petri appellationem arbitremur p An inane fuisse nomen in Petro iudicem , cum inane in Abraham r , Iosueque a) non fuerit 3 Inane autem suisset, si nullam potestatem, nullum honorem in Petro sin. gularem, atque eximium significasset. Neque nobis cum iis est quaestio, qui Deum Abrahanai, Iosueque nominum immutatorem, et rem iis, et novam, quae rem ipsam indicaret, appellationem dare potuisse, Christum non potuisse putarent. Nam illi ipsi , contra quos disputo, Christum eumdem esse Deum, qui ut Abrahamo, ita Petro nomina nova indiderit confitentur. Itaque cum in Abrahamo potuerit efficere, ut inanis appellatio nova non es.set, essicere id etiam concedunt potuisse in Petro. Quae igitur est caussa, cur in Abrahamo significasse id, quod Abrahamus erat, in Petro autem non significasse, quod Petrus erat, nominis immutationem pugnent 3 Iustinus martyr, 3 qui secundo ecclesiae saeculo Christi servatoris divinitatem adversus Tryphonem iudaeorum doctorem graviter in primis, strenue, accurateque defendit, ostensurus eumdem esse Christum atque veteris testamenti, quem iudaei colebant, Deum, argumentum ab immutatio. ne nominum Abraini, Auses, Simonisque petiit. Quemadmodum autem argumenti recte conclusisset sententiam , si immutatione nominis, patrem omnium gentium Abrahamum, Iosuam vero ducem , servatoremque populi Israelis suisse constitutum putasset; C hiam autem, noc est Petram, seu Petrum fuisse Petram, hoc

277쪽

α6o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

est stabilimentum, firmamentumque illius , quam erat Christus

conditurus, ecclesiae designatum non putasset P Cum ergo et rem singulis concessam, et nomen inditum, quo res significaretur, crediderit; recto sane, sapienterque, quod volebat, concludi, efficique posse existimavit. Quod si quis parem fuisse honori, dignitati, potestati Petri reliquorum apostolorum dignitatem, honorem, ac potestatem , adeoque Petras item apostolos appellari potuisse , ut qui suadamenta sint a Paulo appellati, dicat; illud ante expediat necesse est, cur Simoni data GPhae, seu Petrae, vel Petri appellatio fuerit, apostolis ceteris contra non suerit Θ Nam si

rem obtinuissent eamdem Omnes , nihil ut esset singulare reservatum Petro, quae fuisset ratio, uti Petro nomen imponeretur ,

quo significaretur , quod Omnibus commune esset λ Cum igitur peculiare suerit impositam Petro nomen, peculiaris profecto tradita auctoritas illi fuerit ab nomine indicata , necesse est. Nisi sorte Deum, qui in vetere testamento serio egerit, Iudere in novo voluisse protestantes putent, qua re nihil, non dicam, scribi, sed ne fingi quidem potest absurdius. Iam vero si concessum Petro,

quod petrae nomine indicatur, fuit; Petrum a Christo ipsiusmet christi praecipui standamenti, lapidisque angularis, et capitis locosuisse tunc quidem designatum , postque constitutum visibilem

Petram, Caput, moderatoremque ecclesiae, credendum erit, quod caput, qui moderator, quae petra , Seu firmamentum indicatum fuit GPhae, hoc est petrae, vel Petri Vocabulo. Venio ad alteram argumenti adversariorum partem. Concedo verba Christi, et super hanc Petram aedificabo ecclesiam meam, aut in Christum, aut in Petrum cadere. Vel enim utrumque verum est, Vel alterutrum. Nam utrumque ut salsum sit, fieri Omnino non potest. Rationem autem ipsam , patrumque auctoritatem poscere, ut in Christum potius, quam in Petrum cadant, quem sibi adversarii concessurum arbitrantur Θ Ut enim ab ratione ordiar , quis tam est absurdo ingenio, qui Petram hoc loco intelligi oportere censeat, non de petra, quam paullo ante memorarit, sed de petra, quam nusquam memorarit Christus p At Simonem Petram αμέσως immediate, ut aiunt, ante Christus dixerat, inquiens, tu Sitnon es GPha , hoc est Petra; se autem

ipsum, etsi re vera angularis Petra esset, Petram nihilominus esse

278쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 26 Inon dixerat. Igitur quod addidit, et stipor hanc Petram aedif-

cabo ecclesiam meam, de Petra, cuius mentionem sic cerat, hoc est de Petro; non vero de Petra, seu de Se ipso, CuiuS non meminerat, est intelligendum. Nam qui fuisset verborum nexus, et colligatio, cum dixit, tu es Petrus, et suPer hanc Petram aedia

scabo ecclesiam meam , si prior esset Petra de Petro, altera de

Christo accipienda pQuae de patrum auctoritate disputant, nihil moror. Rem enim

cum ab aliis saepe, tum a me ipso r) pluribus locis explicatam

repetere neque est necesso, nec Vero Vacat. Quamquam fuisse

unum aliquem maiorum memoria scriptorem a) intelligo, qui nonnullos patres, quod de Christo, quasi indicatus apud Ma

thaeum fuerit Petrae nomine, dixerint; ignoratione syriacae linguae deceptos dixisse, arbitraretur. Vix enim videri credibile, ut qui Cepham syriacum , ac petram latinum vocabula synonyma esse noverit, legeritque dictum a Christo suisse: Simon tu es G. Aha, hoc est Petra, et super hanc Cepham, seu Petram aedifica

bo ecclesiam meam; idem sibi persuaserit, initio GPham de Petro, mox vero Cepham ipsam de Christo intelligi oportere. Nam

si priore in loco GPha , seu Petra Petrus est, quid impediet, quin esse etiam in secundo 3 possit λ At enim Paulus Chris-

279쪽

tum esse Petram testatur. Assontior. Quid igitur Θ Αn non etiam Petrus est Petra Θ Ita profecto. Cum ergo Christi servatoris di

centis , Simon, tu es Copha, hoc est Petra, Christi, inquam, decreto Petrus sit mira, illud quaero. quid sit, quod Verba, quae

mox Sequuntur, et suPer hanc Petram, de Christo, qui se in Matthaei evangelio numquam appellavit Petram, accipi debeant; de Petro, quem in codem evangelio Petram appellavit, non de

heaut Θ Mihi certe, ut quae consequuntur antecedentibus sententiis congruant, sic videtur: de eo Petras vocabulum posteriore

emo loco intelligendum, quem constat priore loco fuisse nominatum Petram.

At Hieronymum si , Eusebiumque a) caesariensem syria Caelinguae peritos suisse constat, quorum tamen stadem fuit atque

Augustini, aliorum qne opinio de Christo indicato apud Matthaeum appellatione Petrae. Ego vero tanti Eusebii, Hieronymique iacio

eruditionem, atque in hoc genere, si placet, scientiam, ut eos Syriace doctos suisse non solum non negem, sed etiam patiar. V rum inter hos, atque Augustinum nonnihil interest. Augustinus cum vim C hae nominis perspectam minime haberet, dubitare visus est num Petrus dici mira posset. Itaque tametsi eum prin

cipem suisse apostolorum, Omniumque ecclesiarum Caput, moderatoremque sateretur 3); tamen statuendum sibi , definiendumque non putabat, Petrusne ipsa esset ρ tra, in qua Christus con

280쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. α 63srmarat suam se ecclesiam aediscaturum. Igitur, ut de re incerta, liberum cuique esse iudicare, dixit, quod opportunius, propensiusque ad veritatem i) cxistimet. Contra Eusebius a), atque Hieronymus 3), qui nominis C hae quae vera esset signi

ficatio, noverant; Christum, et Petrum, etsi non eodem modo, Petram nihilominus appellari credebant posse, locumque Christi apud Matthaeum , et suPer hanc Petram etc. sic omnino interpretabantur, ut quamvis des Christo, qui lapis ecclesiae angularis sit, et a quo Petrus obtinuit, ut Petra vocaretur, et esset, intelligi oportere defenderent; nihilo secius statuerent, osse item de

Petro intelligendum: ac de hoc quidem , ut series ipsa Christi

verborum, ObMiusque sensus postulat; de Christo autem ratione

longius aliquanto petita , nempe quia ipse est primum sundamentum, lapisque angularis , a quo Petrus iisdem verbis, quae loco

illo Matthaei continentur, suerit consequutus petras et Vocabulum, et firmitatem. Iam vero non suo illi arbitratu , neque una linguae syriacae peritia confisi, sed traditionem sequuti ecclesiarum ), ac locum ipsum Matthaei diligentissime, studiosissime

SEARCH

MENU NAVIGATION