장음표시 사용
281쪽
que contemplati, ita esse de Petro sentiendum decrerunt, quem propter illud oraculum, altissi inum in apostolis gradum , et maxime excellentem tonuisse norant. Ac de loco illo evangelii, deque traditione ecclesiarum si) alias. Nunc quae sint in argumen
tatione adversariorum reliqua, consideremuS.
Igitur quod mox sequitur, nihil nos ex verbis, et si er hanc Petram etc. si de Christo intelligantur, praesidii posse petere, quale tandem est 3 Fac enim intelligantur de Christo: an ita sunt comparata, atquc composita, ut intelligi etiam omnino de Petro
nequeant P Si autem ita intelligantur de Christo, ut intelligi quoque de Petro, quod modo ex serie ipsa Christi verborum, exque
traditione maiorum demonstravi, possint, cur inde praesidium petere desinemus ad confirmandum, constabiliendumque principatum Petrip Sed domus sic esse propria Christi, quae de Petra in evan gelio legimus, ut ea accommodare ad Petrum non liceat; an principatus in ecclesia Petri indicium, argumentumque satis magnum
non erit nominis Simonis in appellationem Petrae mutatio sa)λQuod si est, ut paullo ante ostendimus, sas certe erit orthodoxo cuique ex Matthaei loco praesidium petere.
282쪽
Sed perstant adversarii, ac verba, et g er hanc Petram etc.
etiamsi de Petro accipi debeant, quidquam tamen in Petro indicare negant, quod in ceteros apostolos christi non competat. Quod
totum Contra est. Petra enim quisque apostolus eadem atque Petrus, ratione dici nullo modo potest, nisi omnia, quae dicta, decreta, constituta de Petro a Christo sunt, de unoquoque apostolo, aut de omnibus iunctim dicta, decreta, atque constituta fuisse demonstrentur. Nam si omnino id negligimus, in gravissima vitia, atque errores incidemus, obliviscemurque illius, quam scriptores sacri, patresque triverunt, explicandorum religionis decretorum viae. Age vero, quibus sacrorum hibitorum locis inimici apostolicae sedis efficient, non unius Simonis Ionae filii, sed etiam reliquorum apostolorum fuisse immutatum nomen, omnesquo deinceps fuisse appellatos Cephas, seu Petras, in quibus esset aedificanda ecclesia 3 Id si efficere, cum de aliis agitur, non possint; cum autem agitur de Petro, possint; quo demum argumento Petrum de principatu deiicient, paremque illius dignitatem, auctoritatemque statuent dignitati, auctoritatique apostolorum p Inaniane, nugatoria, ludicra suisse, quae dicta uni Petro fuerunt a Christo, defendent Θ Quod si vera suerunt, ac si quod ei soli concedendum erat, significarunt; quae ei singulari modo dicta sunt, singulare in eo quidpiam, atque praecipuum demonstrarint, ne
Neque me movet, quo I statim addunt, apostolos item ceteros dici commode potuisse Petras, cum a Paulo memoratum in
epistola ad ephesios fuerit fundamentum r) apostolorum. Nam si vis huic argumento inesset ulla, cum sundamentum a) Chris
tus, ac fundamenta etiam dicantur apostoli, confitendum esset, apostolos pares auctoritate suisse Christo. Quod certe , non dicam credere, sed vel suspicari, non perabsurdum modo, sed etiam stultum, impiumque esset.
Quemadmodum autem Paulus, cum fundamentum 3 aliud
283쪽
praeter Christum poni neget posse, sundamentum praecipuum , petram i), lapidemque angularem ipsum esse Christum, qui cum
nullus lapis alius, nullumque sundamentum aut a Postolorum, aut prophetarum comparari queat, ostendit; ita Christus Simoni peculiari quodam modo nomen addens GPhac , Seu P trae, vel Petri, amrmansque super eum se ecclesiam aedificaturum, talem esse honore, dignitate, auctoritate, firmitate petram indicavit Petrum, qualis petra, et fundamentum nullus esset reliquorum apos. tolorum. Nisi enim ita esset, non uni Petro numero singulari , sed omnibus apostolis dixisset, super eos ab se esse aedificandam ecclesiam. Quod cum numqua in dixerit, voluerit Christus, necesse est, ut Petrus excellenti quadam ratione ecclesiae basis, nixumque virtuti, firmitatique summi illius lapidis angularis sundamentum eMet.
Qua ex re exsistit et illud, verba, quae mox sequuntur , et tibi dabo claues a) regni caelorum, in Petrum praestantiore quodam modo, quam in ceteros eius collegas cadere. Nam etsi dictum apostolis omnibus suit, quaecumque alligas eritis si er terram etc. tam magnifice tamen , tantaque cum emphasi, quanta Christo Petrum solum alloquente dictum non fuit. Gravioribus autem verbis, significantioreque, ut ita dicam, voce prolatis nihil singulare, qσod Petro uni competeret, suisse indicatum, quis cre
dat Z Etenim inane 3 quidpiam, atque omni siqniscatione va
cuum aut dictum, aut actum ab Iesu servatore suisse, non modo
non cogitare, sed ne suspicari quidem christiano licet. Inanis autem ea suisset de Petro oratio , si nihil singulare eidem Petro
suisse tributum ostenderet. Sed urgent adversarii, atque etiamsi Petrum petram fuisse ee-clesiae constitutum concedant, nullum suorum umquam futurum
affirmant, qui eum caput, principemque christianae rei publicae Creatum putet. Sic autem disputant: qui petra dicitur, is firmitatis quidem, constantiaeque, non Vero Princ*atus caussa Petra
284쪽
dicitur. Petrus igitur si Petra est dictus, firmitatis, constantiaeque petrae similitudine est, non caussa principatus appellatus
Nos vero non quid existimaturi protestantes sint sed quid veritas poscat quaerimus. Itaque de re ipsa quid sentiam, explicabo brevi. Eiam ergo, qui Petra sit dictus , similitudine firmitatis, atque constantiae petram esse dictum , assentior: principatus vero caussa non fuisse appellatum Petram, nullo modo prorsus assentior. Nam Christus apud Mattaeum tam perspicue demonstravit, ab se principem ecclesiae, atque visibile caput designatum fuisse eum, quem Petram, seu Petrum dixerat, ut opus interpretibus, qui illius explicarent verba, non esset. In ea namque se petra aedificaturum ecclesiam assirmavit a). Itaque niti ecclesiam Petro, uti sundamento, indicarit necesse est. Vox autem petra, et sundamentum, si ad aliquem significandum, cui nitatur res publica, transferatur, quem demum, nisi principem, in. dicat 3 Princeps enim in monarchia est, optimates in aristocratia, populus denique in democratia, qui molem sustinent rerum publicarum, haruinque Potrao, ac fundamenta appellari possunt, et vero debent. Nam praeter hos, quae alia esse Petra, quodve aliud sundamentum queat, non video. Etenim quod leges interdum sundamenta dicantur societatum, non est ad rem. De hominibus enim, qui hoc appellentur nomine, non de legibus agimus. Petro igitur principe qui post Christum absolutum ecclesiae monarcham, molem ecclesiae eiusdem sustineat non hominum quidem consensione, sed beneficio Christi constituto , quid superest, nisi ut ei tributam fuisse confiteamur, tamquam Disibili capiti, Petrae, ac fundamento, administrandae, regendae, gubernandaeque ecclesiae potestatem p Quod si principem non esse appellandum Petrum dicant, propterea quod Petra firmitatemper se ipsa indicet, principatum non indicet; caVeant, ne quis aliquando exsistat, qui ne Christum quidem appellandum principem arbitretur, quod tuis angularis, quo est interdum a Paulo vocatus nomine, firmitatis esse videatur, non principatus indicium. Quamquam enim Christi longe maior, amplior , praestan-
285쪽
tior est Potestas, qua in esse dicamus potestatem Petri ; tamen, si vox lapis principem esse Christum ostendit, cur non item Petrum ostendi principem credam propter appellationem petrae 3 Ac sancti patres , maioresque nostri, et quae sunt ubique terrarum sundatae ecclesiae, quum in evangelio Matthaei legissent, in P tro suisse aedificatam a Christo rem publicam populi christiani;
et qui sensus Christi verborum esset, ab apostolis, eorumque successoribus intellexissent; in eam sententiam Venerunt, ut omnes
Petrum ipsum et principem, et coryphaeum I , et primum apostolorum, et moderatorem suisse constitutum Confiterentur. Ac si eum numquam appellarunt monarcham, nihilo secius ita descripserunt, ut re ipsa monarcham esse demonstrarent ecclesiarum. Quamobrem labitur Casa ubonus turpiter, quique ei assentiuntur, vehementer errant; cum Baronium, ceterosque Orthodoxos vexent omnibus contumeliis, quasi monarcham vocarint eum, quem monarcham numquam fuisse a veteribus appellatum constet. Non enim est de nomine, sed de re inter nos, atque protestantes contentio. Rem autem cum teneam, quid nomen monarchae meum
aut sollicitet animum, aut conturbet 3 At Christus, dicet aliquis, pastor saepe in sacris litteris , et princeps dicitur, Petrus autem nullo modo. Quamobrem etsi lapis, et princeps Christus, Petrus tamen vocari sertasse Petra P terit, Princeps profecto, ac pastor non poterit. Verum pastorem etiam appellari in sacris scripturis Petrum
paullo post videro. Ad principem, quod spectat; habero me ex traditione maiorum, etiam quod ad nomen pertinet, aio id quod habeo de re ipsa ex scripturis in promtu . Nam Petrum, qui petra sit dictus, principem suisse designatum ecclesiae, tam est diligenter, Perspicueque, ut arbitror, demonstratum, ut longiore oratione non egeat.
Alterum est argumentum protestantium ex Christi verbis ab Iohanne in evangelio descriptis conclusum, quibus quidem verbis plerique orthodoxi uti solent, ut Petro datam fuisse divinitus es-ficiant pascendarum ovium, hoc est gubernandorum, regendorumque christianorum coetuum Potestatem. Disputant autem protes-
286쪽
tantes si hoc modo. Quod tributum ceteris apostolis, discipuli, que a Christo est, id certe peculiare Petro non fuit. Tributam
autem apostolis ceteris a Christo pascendarum ovium potestatem fuisse constat. Non ergo data ei peculiaris pascendarum ovium potestas fuit. Neque vero ceteris quidem aliquarum ovium, Petro autem peculiaris credita est Omnium pascendarum cura. Nam si omnium credita cura Petro suisset, reliqui e numero pastorum excluderentur ; quod fieri omnino non potest. Sin aliquarum, nihil sane singulare, atque excellens potestas pascendarum ovium
indicari necesse est, cum data perinde reliquis suerit. Quid p si
patres cum dictum Petro est, Pasce oves meas , Ceteris una si
mul suisse id munus a Christo datum amrment Θ Quod si ita
est, iam non unu in Petrum, sed ceteros etiam apostolos, discipulosque Christi, eadem ratione suisse constitutos pastores ecclesiae constendum erit. Leve autem esse defendunt, quod a) Leonis magni, Gregorii item magni 3 , Iob annis chrysostomi 4 ,
nonnullorumque aliorum patrum testimoniis enicere conamur, sui in totius mundi pastorem Petrum. Cum enim iussi apostoli suis. sent, ut Orbem universum, en unctandi, propagandique evangelii
Caussa, peragrarent, omnesque pascendarum omnium ovium adepti potestatem essent, Omnes totius mundi pastores suerint necesse
287쪽
est, nihil ut in hoc genere singulare concessum fuisse Petro videatur. Quare Iohannes chrysostomus in septima, quae est de
Pauli i) laudibus, homilia Paulum totius Orbis ducem, atque
episcopum appellavit. Nos autem etsi concedamus , tributam item apostolis ceteris suisse pascendarum ovium potestatem; nihil tamen singulare, a quo excellens suisse tributum Petro, cum dictum ei, Prace Osees meas, suisset a Chrysio, id vero est, quod nullo modo esse Concedendum defendimus. Sed est nobis, antequam ad rem demonstrandam aggrediamur , diligenter considerandus idem illo evangelii Iohannis locus. Principio Iohannes plures Christi discipulos ad littus convenisse scribit. Erant, inquit, Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael. . . et Ilii Zebedaei α , et alii ex disci ulis eius duo. Hos deinde navim cum Petro una
conscendisse, cumque noetem piscantes frustra contrivissent, mane
ad littus stantem conspexisse Iesum, qui ut in dexteram navigii rete mitterent hortaretur. Eos, quod iussi fuerant, secisse, maximamque piscium copiam cepisse. Post Iohannem, qui magistrum cognorat, dixisse Petro: Dominus est. Itaque appulsa ad littus navi, descend Me Omnes, cumque una manducassem , interroga
tum fuisse a Christo Petrum, hoc modo: Simon Iohannis diligis me plus his p Addit inde Iohannes t dicit ei: etiam Domine, tu scis, quia amo to. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Iohannis diligis me λ Ait illi r etiam Domine tu scis ,
quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio : Simon Iohannis, amas me p Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : amas me Θ Et dixit ei : Domine tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce Ooes meas. Amen, amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi Dolebas tCum autem sonueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et cet quo tu non Ois. Hoc autem dixit, signiscans qua morte clariscaturus esset Deum. Itaque etsi multi apostoli, in primisque Iacobus, et Iohannes aderant, tamen uni Petro dictum est: PMCct agnos meos, et Pasce ores meas. Si autem aequa omnibus suisset tributa pascendarum ovium auctoritas, nullum ut esset in-
288쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 27 iter eos, Petrumque discrimen ; cur uni id Petro dictum fuisset 3
Cum igitur huic semel, atque iterum agni, tertio vero oves creditae a magistro fuerint, nulla eorum potestatis, qui aderant, men
tione secta ; argumento est, singulare quidpiam fuisse tributum Petro, quod in collegarum competeret omnino neminem. Illud etiam accedit, quod ut apud Matthaeum, cum unus Petrus interroganti Christo, quem se homines esse dicerent Θ respondisset,
tu es Christus silitis i) Dei oloi, ob praeclaram illam conses
sionem petra fuit ecclesiae designatus , clavesque accepit regni caelorum ; ita apud Iohannem, rogatus ab ipso Christo iterum , ac tertio, num ipsum plus apostolis, qui tum aderant, diligeret, atque amaret, cum nihil haesitans ab se illum diligi dixisset, amoris, dilectionisque praemium obtinuit, hoc est pascendorum agnorum, atque ovium potestatem. Nisi enim ad maiorem illam cha
ritatem maiore praemio augendam respexisset Christus, cur de
mum quaesisset a Petro, plusne iis, qui aderant, apostolis, discipulisque diligeretur λ Si autem maius est praemium consequutus Petrus, quod quidem praemium in potestate consisteret pascendi gregem, ampliore certe, quam ceteri, potitus in eo genere potestate suit. Neque vero Casau boni a , aliorumque protestantium
289쪽
conquestionibus, Contumeliisque movemur, qui nos insectantur, a Cmordent, ac si non gratia, beneficioque Christi, sed virtute propria Petrum ad eum dignitatis gradum pervenisse putemus. Gratia namque Dei id suisse Petrum, quod erat, nihilque impedire, dicimus, quin praemio virtus, quam homo sibi divino auxilio pararit, assiciatur r . Quod si quis ex me pereuntetur, quid inter
Petrum, ceterosque apostolos interesse arbitrer; is sic habeati Ceteris, quod gregis cura credita fuerit, ovium; Petro autem, quod
et ovium, et agnorum cura commissa suerit, dirigendorum pasto
rum , et christianorum a) pascendorum fuisse potestatem datam. Hoc patribus 3), quos auctores in sacris bibliis explicandis vehementer sequimur, placuit. Ac si patres quidam alia sunt ratione Iohannis locum interpretati ), non sequitur, aut salsam esse
qua sunt usi ceteri, interpretationem, aut eos, qui accommodatitium, quem vocant, aliquando sensum sequuti sunt, neglexisse
litteralem. Id enim nisi ita esset, nullum sere locum in sacris
bibliis, quo dogma religionis aliquod confirmare liceat, haberemus, cum eos, quos uno modo quidam interpretati sunt, suisse
290쪽
locos diversa ratione ab aliis explicatos constet. Litteralem autem illius loci sensum talem esse Omuino, qualem diximus, cum ex patrum commentariis, tum ex ipsa serie verborum Christi, quae protulimus, plane liquet. Nego autem excludi ceteros apostolos cpastorum numero debuisse, si uni Petro commissa gregis universi, pastorumque ipsorum cura fuisset. Nam cum sit Christus totius gregis pastor, et pastorum princeps, nec esticiat I), ut apo stoli e pastorum numero excludantur, quid obstat, quo minus Dicarium suum Petrum constituere potuerit, qui pastores , atque oves moderaretur, non ademta ceteris apostolis pastorum et appellatione, et potestate 8 Ac vereor equidem, ne si hoc argumenti
genus valeat, apostoli et lux a esse, et episcopi, et apostoli quoque desinere videantur, propterea quod et Iucem 3 se Christus
vocaverit, et episcopus suerit, atque apostolus in sacris litteris appellatus. Est praeterea illud etiam, atque etiam animadvertendum, Christum, qui oves suas Petro crediderit, Ovile suum eidem credidisse Petro. ovile autem Christi fuisse ex omnibus, qui ei sese addixerant, quique deinceps debebant addicere, constitutum. Ha here se namque Oves dixerat, quae non erant ex co ovili ) ,
Oportereque eas adducere, ut unus pastor, unumque Ovile esset.
Iam vero illos, qui tum aderant, cum Christus Petro pascendarum Ovium potestatem dedit, quoniam Christum sequebantur, ab eoque instituti erant, oves suisse Christi. Petrum igitur, qui ovium pastor loco Christi creatus suerit, suisse item creatum ovium, quae aderant, hoc est collegarum, moderatorem. Atque hoc illud est, quo Christus spectabat, cum Petrum ipsum alloquens dice
ret : Rogaui pro te, Petre, ut non desciat stara tua, et tu aliquania conuersus confrnia fratres tuos s). De patribus, in primisque de Chrysostomo 8, cuius testimonio de paulo adversarii