장음표시 사용
291쪽
abutuntur, hoc breve dico: demonstratum a me cum alias saepe, tum paullo ante fuisse, quae fuerit eorum de principatu in
ecclesia Petri, quamque concors sententia. Quod si Paulum interdum totius orbis ducem, ac principem appellarunt, non tam late illius auctoritatem, potestatemque patuisse dixerunt, quam patere auctoritatem , potestatemque Petri arbitrarentur. Id cum alio loco ostensum I fuerit, non est cur novis argumentis Confirmandum videatur. Atque de Iohannis loco satis disputatum est. Sed negant, eum, qui pastor dictus a Christo fuerit, esse ec
Quasi vero Pascere gregem, Pastoremque esse idem in sacris bibliis non sit plerumque ac moderari, gerere, administrarequerem publicam. Quum enim populus Israelis in Hebron convenis-Set, Davidemque pastorem suum sere dixisset a), quid demum
voluit, nisi ut is ad gubernacula accederet civitatis, in eaque cum Potestate, atque imperio versaretur Z Isaias autem , qui Cyrum
pastorem lsraelitarum sore praedixit 3), an Cyrum putavit non regem, sed doctorem suturum p Sexcenta sunt eiusmodi in sacris litteris ), quae libens, ne longus sim, praetermitto.
Τertium est argumentum adversariorum ex variis Sacrorum
292쪽
bibliorum locis ductum, hoc modo. Quum Christus apostolis potestatem ligandi, solvendique dedit, non addidit, eorum ab se
monarcham suisse constitutum Petrum. Addidisset autem, si constitutus ab eo Petrus monarcha suisset. Constitutus igitur monarcna apostolorum a Christo Petrus non fuit. Rursus, etsi est orta interdum inter apostolos de principatu contentio, numquam tamen Christus eum se Petro commendasse dixit. Id vero dixisset, si ecclesiae monarcliam designasset Petrum. Non ergo Petrum ecclesiae monarcham, az principem designaverat. Post, qui mona cham ecclesiae se ipsum arbitratur esse, is numquam se aliorum συμ aer Utv m I co resbyterum appellabit. Appellavit autem se.
se συμπρεσευτερον aliorum Petrus. Non igitur se monarcham ecclesiae esse putaverat. Inde, qui monarcha est ecclesiae, is non eget auctoritate aliorum, neque ad prophetas provocat sua dicta Confirmaturus. Eguit vero Petrus aliorum auctoritate, atque ad prophetas suam confirmaturus sa) sententiam provocavit. Non ergosuit monarcha ecclesiae. Praeterea, si ea tanta dignitate, ac potestate praestitisset Petrus , functus Eadem aliquando fuisset. Id Vero numquam secit. Non ergo instructus potestate, auctoritateque monarchica in re publica christianorum fuit. Non fuisse autem functum ea potestate Petrum, tam est manifestum, ut potius id ab eo fuisse perpetratum interdum constet, quod principatum , quem orthodoxi illi tributum vellent, everteret. Nam mitti se una cum Iohanne ad famaritas Spiritus sancti conserendi incolis, qui ad Christum accessissent, caussa, passus est, ut ex Capibis octavo actorum apostolicorum 3) constat; et iudaeis, qui graviter conquesti essent, propterea quod Cornelium centurionem , aliosque ethnicos ad sacra admisisset christianorum , sese ultro
purgavit 4 , et quum orta de ceremoniis , ritibusque mosaicae legis altercatio esset, nihil ipse per se decidendum , constituendumque, sine consensione, suffragiisque aliorum, censuit 5); et
reprehendi se ob simulationem a Paulo aequo animo Passus
est 6); et dominari quemquam in cleris noluit 7 , et Paulo
293쪽
sese aequari non indigne tulit r, Quid Θ si cum exorta de ceremoniis legis esset quaestio, non ad Petrum antiocheni, sed ad omnes apostolos appellaverint a 3 Atque apostolos quidem omnes eadem ratione suisse liquet a Christo, non a Petro, evangelium propagatum missos 3 . Quin etiam Paulus plantatas a christi discipulis, rigatasque ecclesias, hoc est pari ab omnibus iure, auctoritateque iandatas fuisse, scribit ). Iam vero non solus Petrus, sed Iacobus etiam, atque Iohannes columnae appellantur a
Paulo s) , qui priore certe loco non Petrum, sed Iacobum nominat 6 . Quod si Petrus monarcha ecclesiae fuisset, ei se Pau. lus, ceterique Christi discipuli subdidissent, non dexteras tantum dedissent societatis ), quod est manifestum aequalitatis indi
cium. Age vero si Petrus principatum in ecclesia obtinuisset, pactum ne ullum cum Paulo inisset, ut hic deinceps ethnicis , ille iudaeis ovangelium nunciaret 3 Adimi ne sibi, aut coarctari tu
lisset amplissimam, quam ipsi Christus tradidisset, potestatem 8 8 Deinde qui tandem is fuit principatus, si Paulus, antequam Petrum vidisset, dogmata Christi ita docere iudaeos 9 , graecosque coepit, nihil ut sibi suisse a quoquam apostolorum collatum to),
seque nulla re illis esse inferiorem II), immo vero summa se omnium ecclesiarum sollicitudine teneri Ia) diceret 8 Rursus, si Oecumenicus princeps ecclesiae suisset Petrus, line, qui Corinthi agebant, christiani, Petri se esse negare potuissent λ Id vero negare, Paulo teste 13 , poterant, et vero debebant. Non igitur Petrus oecumenicus ecclesiae princeps fuit. Ad haec, si Petro data praecipua, atque monarchica potestas fuisset, per se ipse Matthiam, non communicato cum collegis consilio, apostolum elegisset. Elegit autem communicato cum apostolis consilio I.). Non ergo praecipua est illi, seu monarchica in ecclesia potestas data. Quod ipsum est de suscepto constituendorum diaconorum consilio di-
294쪽
CHRISTIANARUM LIBER I v. a Icendum i . Quid Θ si Paulus, et Barnabas, non impetrata a Pe.
tro facultate, Per singulas ecclesias Presbteros constituerunt a ,
idemque Paulus orctensibus Τitum praefecit s3 , ipsique constituendi Per ciuitates presbyteros 4) potestatem dedit Θ Ηoccino
ille ausus suisset, si Petrum esse Oecumenicum ecclesiae pastorem, atque monarcliam existimasset pEgo contra, apostolis parem apostolatus potestatem suisse a Christo tributam, concedo; parem autem regendae, pascendaeque
ccclesiae potestatem, episcopatusquct dignitatem suisse tributam , non item. Id vero cum demonstratum alio loco a me fuerit 5), nunc omittatur. Quod autem adversarii addunt, numquam fuisse a Christo apostolorum caput, ac principem constitutum Petrum, id equidem vehementer nego. Sunt enim scripturarum loca, quae superioribus argumentis expendimus, tam clara in hoc quaestionis genere, tam luet perspicua, ut involvi, obscurarique nulla ratione possint. Falsum etiam illud est, quod aiunt, nusquam a Christo vel vocula indicatum apostolis fuisse, ab se Primatum.
esse attributum Petro. Ex sexto enim ac decimo Matthaei 6) ,
295쪽
et ex postremo Iohannis evangelii capite , ut cetera praetermittam, intelligitur, suisse Petro a Christo datam et tenendarum
clavium, et regendae ecclesiae, et pascendarum ovium Potestatem.
Haec Vero potestas, nisi principatu , qua demum poterit alia re ulla consistere 3 At quemadmodum orta inter apostolos esset de principatu contentio , si Christus principem collegii dixisset Petrum p aut cur tollendae contentionis caussa, principatum ab se Christus ad Petrum fuisse delatum non dixisset pRespondere priore quidem loco possem , idcirco contendisse apostolos, quod Petrum sibi esse a Christo praepositum animadvertissent. Hoc autem supra est Origenis observationibus r) demonstratum. Deinde etiamsi non intellexissent apostoli, quae dicta tunc de Petri principatu, tam clare, tam dilucide, tam explicate, tam multis denique verbis a Christo suervit, an eorum idcirco non fuit Petrus constitutus a Christo princeps p Id si adversarii concedi sibi velint, concedant item necesse est, nihil suis. se a Christo, antequam resurrexisset, do suo reditu ad vitam Praedictum; propterea quod scriptum ab Iohanne in evangelio de apostolis fuerit sa): nondum sciebant scr*turam, quia νortebat
eum a mortuis resurgere. Neque vero negavit Christus, aliquem ab se suisse dictum principem illorum, cum est inter eos orta de principatu contentio. Immo esse eorum aliquem primum , atque hunc non regio supercilio, sed ut ministrum, in ecclesia versari oportere, statuit 3 . Etenim manebat, quod ante dixerat, Petrum esse Petram, Super quam suam esset aedificaturus ecclesiam. Id quod deinde, postquam ex mortuis resurrexit, confirmavit, aperteque docuit, Petrum ab se, loco sui, pastorem esse suarum OVium constitutum. Quod si quis roget, cur non palam, cum inter Se apostoli de principatu altercarentur, assirmarit, traditam ab se Petro regendae ecclesiae Potestatem esse, is caveat, ne Christo adimat divinitatem. Nam cum Christus dixisset, ego, et Pater unum sumus 4 , eamque ob rem iudaeorum in se iram concitavisset,
296쪽
addidissetque , multa bona ορera ostendi νobis ex Patre meo ,
Pr ter quod eorum opus me luidatis i , atque illi respondis. sent a): de bono Vere non ividamus te, sed de blasmemia ,
et quia tu, homo cum sis, facis te Usum Deum; cur non explicate, palamque dixit, Se Deum esse, eadem natura, qua Pater est Deus, sed exemplum attulit prophetarum, qui in scripturis interdum appellantur dii 3 p Quod si dicant adversarii, id quod
debent omnino dicere, actum a Christo oeconomia quadam suis-w, at non negatum, Seipsum esse Deum, extare vero disertissima Sacrarum scripturarum loca, quibus Christi divinitas demonstretur: sciant nos eodem modo de Petro dicturos, actum oeconomice, neque negatum a Christo fuisse, cum orta est de principatu contentio, Petrum esse principem apostolorum, extareque
disertissima sacrarum scripturarum, quibus idem Petri principatus demonstretur, quaeque nos supra descripsimus diligenter, loca. Non me movet, quod scribunt, gloriatum numquam fuisse Petrum, se Mel potestatem dominii, Dei dominium fiat in reliquos vostolos, Omnesque christianos accepisse. Meminerat enim summus ille apostolus eorum, quae a Christo praescripta de
humilitate 5 suerant, cumque gloriam, sistum, superbiam longe
a quoque nostrum abesse oportere intelligeret, insolenter gloriari non potuerat de dominatu. Etsi vero incredibili modestia animi Petrus erat, tamen cum tempus hortaretur, resque ipsa posceret, quae sibi fuisset dignitas, atque potestas a Christo tributa , demonstrabat. Ergo et quoties statuendum quidquam grave in ecclesia fuit, quamquam ceteri apostoli adessent, tamen Petrus, sublata, quae orta esset, disceptatione, primus omnium, quid facto esse opus iudicaret, nemine repugnante 6), proponere; et ceteris tacentibus, contra hostes nominis christiani, Sui, collegarum, Ve
raeque doctrinae defensionem suscipere; et unus pro omni-
297쪽
bus, cum Omnes essent interrogati, respondere, sententiamque dicere si); et cum prodigium ab ipso, sociisque aliquod patrandum
csset, aut Singulari quodam, excellentique modo nominari ipse a sacris scriptori hus, aut loqui solus, quidque illi faciundum esset, qui ab eis praesidium petiisset, ostendere a); et peccantes col- Iegis praesentibus arguere, punireque 3 ; et clectum se divinitus,
ut per Os suum gentes evangelium audirent, et crederent, consentiente Iacobo apostolo, assirmare ); et visitari denique, ut princeps aliorum, ab iis, qui propagandae religionis munus 5
suscepissent, Consueverat. Haec Vero nisi indicia principatus in ecclesia, atque in collegio apostolorum sint, quae esse alia possint,
Nam quod συμπρετευτερον 6) compresbterum sese Petrus in epistola priore Vocet, id certe argumentum esse aequalitatis nullo modo potest. Qui enim minister erat Christi, episcopatumque in
christiana re publica gerebat, cur Sese Cori resbyterum, comministrum quo appellare nequi Vi Sset, non aequata auctoritate Ceterorum
suae Θ An quia se Christus fratrem vocavit apostolorum ), e
298쪽
rumque patrem Deum esse dixit, idcirco eodem modo ex patre se, atque apostolos natos esse Consessus est 3 Quid Θ Epaphrae noquisquam Paulum aequet, propterea quod is suum illum esse
conservum i) scribat Θ Quod si haec non sequuntur, quid cans
sae est, Cur adversarii Petrum aequandum non ceteris apostolis
inodo, sed etiam presbyteris, arbitrentur, propterea quod sese eorum tu: σβυτερον appellaverit pEst autem per ridiculum , quod mox adiungunt, deiiciendum esse, deturbandumque de ecclesiae principatu Petrum, quum ea, quae dixisset, confirmaturus, ad sacrarum Scripturarum, prophetarumque auctoritatem confugerit. Quid enim sibi hoc genere, sive potius monstro argumenti vΡlint, nullo inodo prorsus intelligo. Nam si errare potuisse Petrum, nisi ad prophetas confugisset, de .sendant ; cur non duas illius epistolas divinae esse auctoritatis negant, cum sint in iis permulta, quae non Sunt confirmata testimoniis prophetarum p Quod si eum, qui scripturarum utatur locis, principem non esse rei publicae christianae pugnent; Christum ipsum, qui loca indicare sacrorum hibitoriam, iisque iudaeos
convin ere soleret, summum esse ecclesiae in onarcham inficientur, necesse eSt. Qua re quid excogitari, fingique potest absurdius pSed Christus magister, apostoli vero fratres fuerunt. Quid tum p an inter fratres esse nullus maior et dignitate, et auctoritate potest p apostoli igitur, qui christianos ceteros fratres dicere consuessent, nihil prae christianis iisdem consequuti sunt honoris, et potestatis. Id vero quis umqtiam a sibilis intactus dic ipScilicet hoc restat, ut cum christus se discipulorum appellarit fratrem, par apostolis auctoritate fuerit. Ita adversarii non considerant, sed sortito scribunt. At mitti Petrus ab collegis ad famaritas, si monarcha ce-clesiae fuisset, non poterat. Miror quod adversarii concludendum non putarint, Petrum auctoritate, dignitateque ceteris apostolis suisse inferiorem. Cum enim inferior, non aequalis, neque PraeStantior mitti ab hominibus soleat; hoc erat reliquum, ut Petrum SerVum fuisse apostolorum , ministrumve statuerent. Verum nihil
hinc adiumenti polliceri si hi protestantes possunt. Etsi non im-
299쪽
perante, at monente tamen, ConSulente, rogante senatu, cum id
rei publicae salus postulet, mitti aliquo princeps, ac monarcha , illaesa sua auctoritate, atque dignitate potest. Multa huiusce rei exempla apserre licet. Nos iis erimus contenti tribus, quibus est usus Baronius ad annum tricesimum quintum r vulgaris chriastianorum aerae. Quod si mittere hoc modo principem civitati
fas est, cur non item mitti princeps apostolorum ab apostolis potuit, cum periculum praesertim esset, ne Simonis magi scelerati
hominis, sallacissimique praestigiatoris fraudibus famaritae, qui
paullo ante ad sacra christianorum accesserant, Circumvenirentur.
Atque saciendum id quidem fuit, quum explorata apostolis con
stantia Petri, virtus, atque revincendorum, Comprimendorumque audacium, improborumque virorum singularis iacultas esset Iam vero exemplum alterum , quo adversarii abutuntur, ut Petrum parem ceteris apostolis suisse ostendant, simile est omnino
superiorum. Nam si quid esticit, hoc certe , auctoribus iisdem
adversariis, emciat necesse est, nihil fuisse a Christo tributum Petro, quod non apostolis modo, sed etiam ceteris christianis tributum esset. Quod quidem est, ne gravius di in , non modo salsum, sed etiam contumeliosum coryphaeo apostolorum. Ecquid
enim si hi velint, nisi hoc velint, non video. Admissa, inquiunt, fuit e ostulatio iudaeorum a Petro, qui ad gentes ingressus fuerat, P Pterea quod coram illis se excusauerit. Quid igitur p
300쪽
Negant ne Petrum Cornelio ethnico potuisse et baptismum , et Spiritum sanctum dare, non auditis iudaeis p Non arbitror. Quum enim riselatione primum, deinde patenti Diritus sancti allapsu, recte ab se factum suisse cognosset Petrus; quid sibi esse abiudaeis christianis metuendum putasset3 Si ergo poterat ipse per
se, non auditis, neque consultis Circumcisis, mysteriis christianorum initiare Cornelium; quod deinde conquerentibus iudaeis secit, non necessitate, aut lege quapiam , sed indulgentia, atque moderatione animi secit. Cur enim vi ab iudaeis, atque ingratiis quaesisset, quod impetrare ab eis benevolentia, reque, ut gesta erat, exposita, poteratZ Neque vero quidquam Petrus apud Lucam in actis iudaeis christianis de ethnicis ad christiana sacra adductis loquentibus dixit, quod indignum eius esse principatu videretur. Nam eis percuntantibus: Quare immoisti ad piros Ammiatium habentes, et manducasti cum illis p respondit: Ego
eram in cisitate Lome orans, et Didi in excessu mentis DisD-nem, Hoscondens Oas quoddam oeluti linteum magnum quatrior initiis submitti de caelo, et Denit usque ad me, in quod intuens considerabam, et Didi qua in edia terrae, et bestias, et reptilia, et Dolatilia caeli. Audioi autem et uocem dicentem mihi: Surge, Petre, occide, et manduca. Dixi autem: nequaquam Domine, quia Commune, aut immundum nuιmquam introirit in os meum. Revondit autem Mox secundo de caelo: quod Deus mun- Δυit, tu ne commune dixeris. Hoc autem factum est Per ter,
et receρta sunt omnia rursum in caelum. Et ecce Diri tres con
festim astiterunt in domo , in qua eram , missi a Caesarea ad me. Dixit autem viritus mihi, ut irem cum illis, nihil haesia tans. Gnerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum Diri. Narrapit autem nobis, quomodo Didisset Angelum in domo sua stantem, et dicentem sibi : mitte in Iomst, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, qui loquetur tibi Merba , in quibus salotis eris tu , et tinmersa domus tua. Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus sanctus si Per eos, sicut et in nos initio. Recordatus sum autem Derbi Domini, sicut dicebat : Iohannes quidem baptizaoit aqua, Dos autem bullaabimini a Diritu sancto. Si ergo eaindem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego