Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

α84 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

quis eram , qui Possem prohibere Deum 3 His utiditis , inquit Lucas, tacuerunt, et glorifica erunt Deum dicentes, crin et gentibus Poenitentiam dedit Deus ad ollam t . In his autem verbis quid est, quod Petri principatum non dicam, evertere, sed

concutere posse videatur 3 An protestantes Christu in summa fuisse potestate, aut Superiorem auctoritate, praestantioremque pharisaeis

negent 3 Christus autem cum ab iis suisset interrogatus, cur illius discipuli sicere solerent, quia sabbato sacere nefas esset, Cur non respondit ita se velle, sed rationem reddidit exemplo usus Davidis, et sacerdotum p Quod aut in Christus cum pharisaeis egit, cuius absoluta potestas orat, hoccine si hi Petrus cum fratribus , qui vicarius Christi esset, in legra auctoritate sua , agendum minime putasset 8 De controversia, quae orta de ceremoniis legis fuerat, quid Petrus statuerit, cum demonstratum alio loco a sit, non esse rursum inquirendum puto. Hoc nihilominus breve dico: illud quaestionis genus, cuius tandem cumque modi fuerit, a Petro, qui primas in concilio apostolico obtinebat partes, suisse diremtum, sinitumque, ita ut nemo illi restitendum arbitraretur. Quod vero reprehensus a Paulo Petrus fuerit, nihil obstat, quin Petrus princeps , atque in onarcha fuerit ecclesiarum. Qua de re abunde me, copioseque dixisse me

mini, cum contra Hard uiuum de Cepha eodem ac Petro 3 dis-

Sererem. Nego autem cautum a Petro suisse, ne quis in ecclesia Princeps eSset. Fastu enim, rogioque supercilio in coetu christianorum versari neminem oportere dixit quo certe dominatus in cleris, cuius ille in priore epistola meminit, spectat , principem vero in re publica christianorum, qui ceteros moderetur, nullum esse oportere, nusquam dixit. Quod cum alio loco ostensum

fuerit , nunc omittatur. Iam vero aequatum aliquando Paulo a

302쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 285

sacris scriptoribus suisse Petrum, tam alienum, tamque salsum est, ut serendum non videatur. Non enim in quinto ac decimo actorum apostolicorum capite solum, quod quidem caput Iohannes Gerardus sibi esse adiumento putat, nullo modo, sed ne in ceteris quidem aliorum novi testamenti librorum quidquam tale reperiri potest. Quod si provocatum ad apostolos, senioresque, qui Hierosolymis agebant, ab iis est , inter quos orta fuerat de ceremoniis legis contentio, id certe nihil onicit auctoritati Petri. Quis enim tam ost imperitus christianarum rerum, qui presbyteros, sive seniores hierosolymitas aequandos esse apostolis arbitretur 3 Antiocheni autem non ad apostolos modo, verum etiam ad seniores Hierosolymis agentes provocaverunt. Si ergo derem tum nihil de potestate, dignitateque apostolorum est, etsi ad seniores eodem tempore ab antiochenis est provocatum ; quid est , quod Petro quidquam fuisse eius provocationis caussa ademtum putem pQuaero autem, an Petrus solus potuerit sententiam de ceremoviis legis aut observandis, aut sunditus tollendis serre 3 Hoc si adversarii Petrum potuisse negent, decipi coryphaeum apostolorum, labi, errare potuisse confitebuntur, quod ut dici impune de epistolarum canonicarum scriptore , de apostolo, de homine Spiritus sancti amatu, instinctuque ducto possit, nullo modo prorsus intelligo. Sin autem potuisse concedant, id quod ab illis sicile concedi video, illud rursus iniquiro: num detractum quidquam de

inerrantia Petri fuerit, cum est ali antiochenis ad hierosolymitas presbyteros provocatum p Si autem detractum non est, quae fuit Caussa, Cur non ab uno Petro, neque ab aliquo apostolorum, qui Solus posset, sed ab apostolis, presbuterisque iunctim eam litem dirimi antiocheni voluerint 8 Adversariis vero, quicumque fuerint, sic confirmo: eadem illa ratione, quam indicarint, salvandae inerrantiae Petri caussa, primatum me Petri, monarchicumque Principatum in ecclesia salvaturum. Atque veterum quidem haec suit

ratio i : Petrum, ac Paulum, et quemlibet demum apostolum,

etsi dirimere controversiam potuerunt, passos tamen suisse, ut ad Synodum provocaretur; ut summorum virorum, multorumque ConsenSione, non solum omnis tolleretur error imperitorum , sed

303쪽

etiam audacia oppugnatorum veritatis comprimeretur. Quod inde sumunt, apostolos non a Petro, sed a Christo fuisse ad evangelium praedicandum missos, quorsum evadat non video. Praesento ne Christo absoluto christianae rei publicae monarcha, iubenteque, ut apostoli mundum universum peragrarent, evangeliumque nunciarent, ausus suisset Petrus collegis quidquam praescribere 3 Cum autem missi essent a Christo, quid opus erat, ut Petrus ab se rursus esse mittendos iudicaret λ Si enim rex unum aliquem imperatorem exercitus constituat, eique centuriones, tribunosque assignet, ac omnibus simul centurionibus, tribunisque

iubeat, ut in hostium ditionem proficiscantur, bellumque gerant, continuo ne ob eam caussam illum ipsum , quem imperatorem dixit, imperatoris dignitate privandum censet 8 Misit autem Chris. tus omnes apostolos, sed iis Petrum, ut ostendi, praefecit, quem

monarcham osse voluit ecclesiarum.

Paulus in iis, quae sunt ad galatas, litteris, cum apostolos , discipulosque rigasse, atque plantasse, Deum vero incrementum dedisse scribit, Dei summam potestatem indicans, nihil deripit de dignitate, auctoritateque Petri. Neque nos Petrum Christi esse ministrum negamus. Hoz volumus: tributum ei inter ministros suisse principatum. Id Paulus non negat. Quod si Iacobus, et I hannes columnae a Paulo appellantur, eius tamen Ordinis , cuius Petrus suit, columnae non appellantur. De Petro autem, cur Post

Iacobum in epistola I ad galatas nominetur, dictum supra est copiose. Mirabile porro videri nemini debet, quod Petrus dexteram societatis Paulo dederit, etsi maiori dignitate fuit. Non enim

primatus tollitur, data dextera societatis. An Cicero, quod asia nos, siculosque socios esse diceret populi romani, dignitatem, auctoritatemque siculorum, atque asianorum parem esse putabat populi romani et dignitati, et auctoritati 3 Quod si ullius est ponderis argumentum adversariorum, multa concluderentur ex sacris litteris, quae ut Petri, ita Christi evertant monarchicam potestatem. Argumentari enim quisque posset hoc modo: ut socii, ita fratres aequantur. Est autem socius, et frater apostolorum Christus. Aequetur igitur apostolis Christus necesse est. Apostolos vero

304쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 28

Paulus vocatos non apostolos solum, sed etiam christianos quos

que i) ad societatem filii Dei testatur; scriptumque in evangelio sa) est, suos fuisse a Christo apostolos vocatos statres. Quod

si respondeant, ut respondere omnino debent, adversarii, tu societatem nos filii Dei esse vocatos, non ut pareS tamen, aequa

lesque simus; iam quid sit dicendum a nobis de data a Petro dextera societatis Paulo, sacile quidem perspicient. Admitti enim

societatem dicemus posse, quae serat sociorum unum altero esse praestantiorem. Quamquam si minus gubernationis, at apostolatus tamen, auctoritatisque propagandi evangelii ratione, quo in genere Petrum nostri parem Paulo fuisse concedunt, societatis dex

teram Paulo Petrum dedisse non negem. Nihilo gravius est, quod adiungunt de pactione, qua factum fuit, ut Paulus gentilium,

Petrus iudaeorum instituendorum onus susciperet. Neque enim hoc pacto sibi ademit gubernandorum , erudiendorumque gentilium auctoritatem Petrus , cum deinceps permultas regiones peragrasse, ethnicosque adlexisse ad evangelicam legem colendam constet. De pacto vero quod Paulus scribit, sic est omnino intelligendum; consensisse quidem Petrum, Iacobum, atque Iohannem, ut Paulus, et Barnabas gentibus evangelium nunciarent, cum ipsi onus sibi iudaeorum instituendorum sumsissent; non quod Petrus, si tempus monuisset, nactusque Occasionem suisset, gentes ab se institui non oportere, neque quod ethnicos christianos factos Suae curae creditos non esse existimasset; sed quod

velle Deum cognosset 3 , ut datis dextris probari sibi, sociis

que gentium conversionem Ostenderet, demonstraretque fore , ut iudaei, atque graeci, qui christianam religionem profiteri constituissent, in unam ecclesiam coalescerent. Itaque distinctio 4 duorum Populorum, non separatio iurisdictionis, sed evangelii celerius propagandi caussa, conventionis quoddam genus inter Petrum, Paulumque suit: cumque Petrus peculiari ratione conoersionem sibi assumserit iudaeorum, partem sibi honorabiliorem assumserit necesse erat, quam sibi etiam assumsisset Christus. Mitto

305쪽

,88 URIGINUM ET ANTIQUITATUM

de dominatu, lini orsaeque ccclesiae Pastum, quam nobis opponunt, dicere. Nolo enim lectores obtundere eadem re saepius. Quod vero Paulus ovangelimn ante nunciare coeperit, quam vidis ot Petrum, id certe evertere principatum Petri non potest. Quod eni in voluntate Christi, imperioque Paulus secit, Petro sane nolente non fecit. Cur enim ci restitisset Petrus, quem ab absoluto ecclesiae monarcha propagatorem evangelii, doctoremque gentium constitutum sciret 3 Quamquam Paulus committendum non putarit, ut Petrus diu, quae ab ipso gererentur, praedicarenturque nesciret, ne in Macuum cuiquam aut currere, aut Cu

currisse si) videretur.

Quod autem idem dixit Paulus, nemine Se apostolorum esse inferiorem, de apostolatu, ut se e primoribus esse significaret, non de dignitato regendae, administrandaeque totius rei publicae populi christiani dixit. Atque ad apostolatum quidem pertinent, quae illo ipse adiunxit, de sollicitudinc Omnium ecclesiarum , non ad gubernandae ecclesiae, regendaeque ut princeps, atque caput, centrumque unitatis modum ; quod Petro uni suisse divinitus datum legimus. Quamobre in conciliari cum principatu Petri haec posse videmus, quae Iohannes a) Gerardus, cetera disertissima sacrarum scripturarum loca, in quibus sit principatus apostoli Petri inentio, aut negligens, aut implicans, aut praetermittens, conciliari in aeterniam nequire iactat.

Est vero perridiculum quod Gerardus 3 opponit de chris

tianis, qui iussi a Paulo fuissent, nst Cephae se esse dicerent. Cur enim Petri se christiani dixissent esse, si erant Christi, cuius erat Petrus vicarius P An Petrus pro hominum salute sanguinem fuderat Z Ab alsoluto autem principe, atque monarcha Christo christianae religionis cultorum nomen , non a ministro , etsi praecipuo, ducendum erat. De electione Malthiae quod addunt, tantum abest, ut evertat, ut confirmet potius principatum Petri. Petro enim 4) proponente, iudicanteque quid sacto esset opus, apostoli ceteri Consenserunt. Quod si pari omnes dignitate , ac potestate adminis

306쪽

CHRISTIANARUM LIBER I v. α89

trandae, gubernandaeque ecclesiae praestabant, quid caussae erat, cur Petrus primus semper omnium loqueretur, quidque statuendum esset exponeret λ At egit communicato cum collegis consilio. Quasi vero qui princeps est rei publicae, is omnia non consulto senatu agenda putet, ne quid de sua dignitate dereptum

videatur. Nihilo gravius est argumentum e septem diaconorum electio.

ne petitum. Quid enim impedit, quo minus senatus et deliberet, et statuat aliquid, non sacta mentione regis , cuius quidem etsi

non memoret, censet tamen summam esse in regenda re publica potestatem p Nihil igitur est , cur Petrum de principatu adversarii deturbandum existiment, quod susceptum ab apostolorum collegio fuerit diaconorum constituendorum consilium, nulla ex- Pressa facta mentione Petri, ad quem fuisset, ut demonstravimus, a Christo delatus christianae rei publicae principatus. At enim Paulus, et Barnabas Presbyteros Per ecclesias constia Heruul, non impetrata a Petro potestate. Mirum ni adversarii nobis locum aliquem scripturarum indicent, qui sit de non im- Petrata a Petro Potestate. At silent scripturae. Hoccine ergo silentium tanti faciunt, ut eo uno confirmari posse arbitrentur τὀ non impetrata a Petro Potestate Θ Quid Θ si impetratam suisse eodem nixus silentio dicam 3 Cum enim Petrus constitutus a Christo et petra ecclesiae, et centrum unitatis, et princeps christianorum a Christo fuisset, credibile non videretur, Paulum voluisse, eo inconsulto, quidquam decernere. Quare si Paulus non negavit, sed tacuit, acceptam ab se eius rei perficiendae veniam fuisse, sequitur ut acceperit. Verum missa haec sacio, quae ad rem non pertinent. Apostolis enim ius suisse, apostolatus caussa, episcopos, presbyterosque in ecclesiis, quas condiderant, ponere , sicile concedo. Quamobrem si Paulus Titum cretensibus praesecit, eique constituendorum presbyterorum potestatem dedit; secit quod dignum erat apostolo, competebatque apostolicae auctoritati. Atque do argumentis adversariorum ab scriptura ductis satis dictum est. Nunc quae ducantur a patrihus videamus. Quartum est argumentum protestantium e patruin testimoniis petitum. Principo enim a Clemente , inquiunt, romano in ea ,

quae est ad Iacobum fratrem Domini scripta epistola, Iacobum ΤοM. V. 3

307쪽

ipsum, non autem Petrum, episcopum episcoporum vocari con

stat i). Similia porro apud Clementem ipsum reperiri aiunt, in

sexto constitutionum apostolicarum libro, a quo non discrepat Eusebius in secundo libro historiae. Quemadmodum autem vocari episcopus episcoporum potuisset Iacobus, Si Petrus, Caussa episcopatus, apostolis ceteris longe fuisset praestantior p Non ergo ceteris apostolis antecelluit episcopatus ratione Petrus. Deinde etsi primum membrum ecclesiae ab Gregorio appellatur Petrus, primi tamen membri appellatione non princeps, neque caput, Sed is indicatur, qui ordine reliquis primus esset. Nam idem ipse Gregorius Christum, non Petrum, ecclesiae et principem , et caput vocat. Tertio autem loco quis credat a Cypriano dici apo totos aequales potuisse Petro, si Petrus ceteris apostolis praestitisset 3 Dicti autem reliqui apostoli a Cypriano aequales fuerunt Petro. Non ergo Petrus reliquis apostolis suit praestantior. Eodem spectant, quae Augustinus in libris retractationum scribit. Veteribus autem, quorum permulta asserri testimonia possunt, amcedunt scriptores novi. In his Marsilius patavinus; auctor operis inscripti de aetatibus ecclesiae, qui decimo quarto saeculo no- ruit ; Michael creenas minister generalis minoritarum ; Petrus de Corbaria anti papa ordinis minorum: Franciscus Zabarella S. B. E.

presbyter cardinalis in eo, quem de schismate inscripsit, libro; Georgius hamburgensis in celebri, quam edidit adversus Pium II. pontificem, appellatione; Nicolaus Cusanus cardinalis; Polydorus Virgilius; Alphonsus Tostatus abutensis episcopus; Erasinus; Franciscus Victoria; Toletus, atque Iohannes Ferus, qui aut apostOIos omnes pari auctoritate suisse, aut Petrum prae ceteris principatum in ecclesia obtinuisse defendunt a). Ego vero tritum illum ex epistola ad Iacobum locum nihil

moror. Quae enim excerpta ex documentis non suspectis modo,

sed etiam salsis sunt, commemorari quidem eruditionis ostentandae caussa interdum possunt, argumenti autem loco haberi non possunt. Epistolam porro ad Iacobum, quis nesciat, salso fuisse tributam Clementi Θ Quod si Baronium protestantes accuSant,

308쪽

propterea quod huiusmodi monumenta quandoque proserat, quid est quod impune ab se proferri posse arbitrentur p Sed concodo ei epistolae nonnihil inesse auctoritatis. Est enim vetus, sed

do hoc alias. Quid Θ an quidquam inde proficisci in orthodoxos detrimenti potest Θ Iacobum namque, quem auctor primum omnium suisse episcopum appellatum acceperat, quid obstabat, quin episcopum episcoporum i) dici licere iudicaret 3 Ac hierosolyinitae

sane, qui sua in urbe Christum suisse cruci affixum , in eaque

post ascensionem coactum fuisse coetum christianorum scirent,

cum matrem omisium ecclesiarum Suam ecclesiam sa) dicere solerent, non quo principatum ei tribuendum existimarent, sed quo

antiquiorem esse ceteris accepissent, cur non induxissent epistolae scriptorem, et civem suum fortasse, et liturgiae, quae Iacobo ad. scribitur, auctorem, ut matris omnium ecclesiarum antistitem episcopum vocaret episcoporum 3 Verum etsi hoc Iacobum vocavit pseudo-Clemens nomine, sundamentum tamen ecclesiae , princi

pemque apostolorum Petrum 3), non Iacobum, vocavit. Qua ex re intelligitur, pseudo-Clementis quoque sententia Iacobo Petrum

309쪽

longe fuisse praestantiorem. Est autem Gerardi hominis do secta lutheranorum notandus error. Quod enim Eusebius ex Clementis

alexandrini sexto hypotvposeon i) describit, hoc ille oscitans ex.

pressum esse putavit ex sexto pseudo-Clementis constitutionum

apostolicarum libro. Sed Clemens alexandrinus quid demum habet, quod obstet, quin Petrus principatu fuerit potitus ecclesiarum p Nam quod Petrum, Iacobum, atque Iohannem, qui anteponi ceteris consuessent, quoniam demisse de se , humiliterque sentiebant, haud graviter tulisse testatur , ut α Iacobus frater Domini episcopus diceretur Hierosolymorum, ad rem profecto non pertinet. Non enim de episcopatu hierosolymitano est, sed de christianae rei publicae universae Primatu quaestio. AC recte quidem ille de Petri, filiorumque Zebedaei virtute, animoque a Superbia alieno disputat; quum illi episcopatum , quem obtinere

poterant, eius ecclesiae, quam Christus sua praesentia, doctrina , monitis, illustrarat, instituerat, confirmarat, celeberrimamque reddiderat, aut recusarint, aut collegae facile concedendum puta

De Gregorii loco, qui est de Petro praecipuo membro si

ecclesiae, propterea quod supra quid iudicarem ostenderim, nihil attinet dicere. Restat alter Gregorii eiusdem de non usurpata a pontifice romano uni resalis miscUi appellatione locus. Sed is in ea disputatione illustrabitur, quae erit de summi pontificis in universa christiana civitate, seu re publica principatu .

Mitto argumenta ex testimoniis Cypriani 5), Augustini, 6

aliorumque, quos adversarii nominant, veterum christianorum )ducta. Quae enim consutata, soluta , explosa alibi sunt, actum

agerem, Si rursum refellere conarer.

eat.

310쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 293

Sequuntur scriptores novi, quorum quidem perpaucos numerare suae opinionis patronos protestantes possunt. Quamquam horum etiam aut est iudicio totius ecclesiae damnata , aut longe discrepat a calvinianorum, lutheranorum , Zuinglianorum errore

sententia. ordiar autem a Marsilio r) patavino. Negasse illum

caput ullum visibile fuisse a servatore Christo ecclesiae datum , concedo. Sed quis tum coetus christianorum suit, qui impii h minis salsum, absurdum, haereticum dogma reiiciendum, ac Iohanni xxii. pontifici, qui idem reprobarat dogma, auscultandum

non arbitraretur 3 Quod si Marsilius , Iandunus a , auctor 3

SEARCH

MENU NAVIGATION