Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

44 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

mensium, mutinensium, urbi natum vel domi quique suae agentes, vel coactos in unum locum do Etruscorum auce decernere

quidquam posse defendent Z Quod si negant, quid est, quod epis

copis, ordinariisquo ministris, quos vocant, singulari ecclesiae praesectis, do alio coetu, deque alterius episcopi caussis, qui creditus eorum fidei, curaeque non fuerit, cognoscere statuerequelicors putent 3 Si autem omnibus episcopis, quibus nomo sit divina institutione praestantior, de omni christianorum re publica, adeoquo de caussis aliorum episcoporum cognoscere, sententiam que ferre ius esse responderint, quibus id tandem maiorum testimoniis, aut rationum momentis ostendere se posse confident pSingulos enim pastores singulis ecclesiis praesectos suisse, in maiorum monumentis saepe i) Iegent, universae autem ecclesiae ,

numquam.

Qui vero summam potestatem penes concilium o v carens culte , quo in concilio nemo sit, aut esse possit ceteris auctoritate maior, nae hi vehementer errant. Nam Lucae de synodo hierosolymitana verba, in quibus Cham ierus, atque Spanhemius sui esse erroris praesidium locatum censent, ad rem profecto non pertinet. Etsi enim Lucas apostolos senioresque scripsisse ad

antiochenos christianos narret visum Spiritui sancto , ipsisque, qui convenerant suisse, nihil esse oneris imponendum iis, qui

abiecta superstitione deorum ad sacra christianae religionis accesserant, praeter quaedam, quae tun C necessaria Putassent , sa

tis tamen indicat, in eo concilio, si non Petrum qua de re mox equidem videro, at apostolos saltem, qui aderant, praecipuas partes obtinuisse a . Atque adversarii quidem apostolos

omnes pari auctoritate suisse praeditos arbitrantur, adeo ut cum omnibus ecclesiis praesiderent, tum alter eorum in alterum nihil posset; id autem genus auctoritatis in apostolorum succctssores episcopos manasse negant 3 . His enim impositum esse aiunt singularium ecclesiarum , non omnium administrandarum Onus.

62쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 45Αtquo ego quod mihi ab illis nunc datur, accipio. At haec cum

ita sint, qua demum confidentia concilio abutuntur apostolorum de christianis antiochenis non circumcidendis Spiritus sancti instinctu loquentium Θ Nam si apostolis, ut qui universis coetibus

praeessent de controversiis inter antiochenos christianos natis cognoscere ius fuit, non sequitur esse id iuris etiam episcopis concedendum, quibus credita Sit singularium, non omnium coetuum

regendorum Cura.

Venio, ut ante promiseram, ad Petrum. Aio praesedisse hunc synodo, finemque imposuisse controversiis antiochenorum. Quum enim apostoli, senioresque ad concilium de m Osaicae legis caere. moniis deliberaturi venissent, quaesissentque, observandae ne ab ethnicis, qui Christo paruerant, an praetermittendae essent, a C

Petrus delectum sese ab Deo fuisse i , qui gentes ad veram a

religionem adduceret, eisque quid iacto esset opus ostenderet, affirmasset, tum sententiam de omittendis caeremoniis mosa leae

legis ab ethnicis, qui christianam religionem amplexi fuissent , dixit ; virosquo, qui aderant, ut sibi acquiescerent, 3 perna vit. Id autem nisi ab eo, qui primas in synodo partes obtinuisset, impetrari potuisse, quis credat Θ Praefuerit ergo ei concilio

Petrus necesse est.

63쪽

46 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

Sed intelligo esse aliquos de protestantium quidem grege, qui Tertulliani, Cypriani, Hieronymi de pari iurisdictione, quam vocamus , potestateque episcoporum locos sibi explicari peterent; quibus certe breviter, ut potero, satisfaciam. Quod ut fieri ordine, dilucideque possit, quid iis testimoniis haeretici contineri putent, explicandum est. Itaque Tertullianum in ea suisse opinione defendunt, ut ecclesiam nullam esse primam, eumque, qui se episcopum episcoporum appellari ferret, contemni oportere, arbitraretur. Nam in singulari qui de Praescritionibus haereticorum inscribitur i libro se Tot, et tantae ecclesiae, inquit, una estis illa ab apostolis prima, ex qua Omnes, SIC ON ES PRIMAE, ET

,, DNNEA APOSTOLICAE dum unam Omnes probant unitatem se. In

libro quoque sa) de pudicitia η Audio, inquit, edictum esse

η propositum, et quidem peremtorium, Pontifex scilicet maximus, η quod est episcopus episcoporum edicit: em et moechiae, et fomin nicationis delicta Poenitentia functis dimitto. Ο edictum, cuin adscribi non poterit bonum factumi Et ubi proponetur liberas litas ista λ Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis n. His enim idem verbis usus nurnquam fuisset, nisi contemnendum eum, qui pontificis maximi, episcopi que episcoporum appellationes sibi arrogabat, existimasset. Ac protestantes quidem, non minus esse Perspicuam scribunt Cypriani sententiam. In libro enim, quem inscripsit de unitate 3) ecclesiae n Hoc erant utique, inquit, eth ceteri apostoli, quod fuit Petrus, PARI cONSORTIO PRAEDITI ET γ, HONORIS, ET POTESTATIs, Sed exordium ab unitate proficiscitur, utn ecclesia una monstretur; quam unam ecclesiam etiam in canticon canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat, et B dicit: una est columba mea. . . uane ecclesiae Unitatem, quin non tenet, tenere se fidem credit p. . . Quam unitatem firmitern tenere, et vindicare debemus maxime episcopi, qui in ecclesian praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum, atquct indi-D Visum probemus ... episcopatus unus est, cuius a singulis in

13 solidum pars tenetur s. Quod si apostoli id fuerunt, auctore Cypriano, quod Petrus, Pari consortio praediti et honoris, et ρο-

64쪽

testatis, pari item consortio honoris, ac potestatis excellant episcopi omnes necesse est, quos idem Cyprianus successores esse testatur apostolorum. Quo magis videri sibi protestantes iactant, sanctum martyrem fuisse ad aequalitatem inter praesides sacrorum constituendam propensiorem, cum usus bis vocibus fuerit, quae in foro adhiberentur, ePiscoPalus unus est, Cuius a singulis insolidum Pars tenetur, ut indicaret, episcopatum ita ab episcopis obtineri, ut non partem illius aliquam, sed omnem singuli pleno, ut aiunt, iure obtineant. Quae sane res, nisi ad episcoporum omnium parem in administranda christiana re publica auctoritatem spectet, quo tandem spectet, demonstrandum est. At esse id omnino dissicile protestantes putant, atque Cyprianum similia horum in epistolis scripsisse dicunt. Nam in quarta, ac quinquagesima si

sic haberet D A Christo una ecclesia per totum mundum in multan membra divisa. Item episcopatus unus episcoporum multorumn concordi numerositate dissusus n. In Octava autem ac sexagesima a): n Etsi pastores multi sumus, unum tamen gregem paScin mus, et oves universas, quas Christus Sanguine suo, et passionen quaesivit, colligere, et fovere debemus n. Atque Cyprianum tam suisse in sententia confirmatum addunt, ut arbitraretur serendum omnino neminem, qui se ceteris episcopis praeserre auderet.

Quamobrem in synodo carthaginiensi 3), hanc eum habuisse ad

collegas orationem: η Neque quisquam nostrum episcopum se epis-n coporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi neces-n sitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopusn pro licentia libertatis, et potestatis suae arbitrium proprium,n tamque iudicari ab alio non possit, quam nee ipse potest iu-n dicare; sed expectamus universi iudicium domini nostri Iesus Christi, qui unus, et solus habet potestatem et praeponendin nos in ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro indican- η di n . Id ipsum vero suisse ab eo ad Antonianum scriptum: n Manente concordiae vincula, et perseverante catholicae ecclen siae individuo sacramento, actum suum disponit, et dirigit unus- η quisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus'.

65쪽

sentiri autem Cypriano romanum clerum. Sic enim presbyteros, diaconosque romanae ecclesiae laudasse eumdem ipsum epim opum carthaginiensem, propterea quod etsi ii bene i) conscius η sibi animus, et evangelicae disciplinae vigore subnixus, et ve-n rus sibi in decretis caelestibus testis essectus, soleat solo Deon iudice esse contentus, nec alterius aut laudes petere, aut a n casationes pertimescere, tamen geminata sint laude condigni,n qui cum conscientiam sciant soli Deo debere se indici, actusn tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobaris. Postremus est Hieronymi locus ex epistola ad Evagrium, quo protestantes tolli pontificis primatum censent. Est vero huiusmo

di: n Ubicumque sa) fuerit episcopus, sive Romae, sive Eugu - η bii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae, sive G-

n nis, eiusdem meriti, eiusdem est et sacerdotii. Potentia divi B tiarum, et pauperpatis humilitas vel sublimiorem, vel inseri

n rem episcopum non facit. Ceterum omnes apostolorum succe

Equidem protestantibus, quod eram pollicitus, satisfacturus, nihil iis in locis, quos descripsi, contineri ostendam, quod obesse

orthodoxorum de monarcha ecclesiae universae decretis possit. Ordiar autem ab Tertulliano. Is cum Omnes e Clesias Primas , vostolicasque esse, dum unam omnes Probant unitatem , scri in Sit, non eo scripsit, quo nullam esse inter eas, cui sit a Christo tributus principatus, putaret; sed quo eas , quae cum principe omnium ccclesia coniunctae sint, ac unitatem proinde colant , doctrinamque sequantur apostolorum, Primas, vostolicasque dicialiquo moiso posse arbitraretur. Igitur appellari eas quidem voluit non ipsas per se, sed Ob coniunctionem Cum ecclesia principe, quae centrum est unitatis , Primas; a stolicas Vero non quod ab apostolis institutae sint, sed quod doctrinam colant apostolorum, quam vostolicae in ceteras propagarunt. Quare Primas eas dici, ut quae participes Communionis, Pacis , dogmatum e clesiae principis sint, cumque coetibus ab apostolis collectis , et institutis ratione doctrinae conveniant. Neque eos esse protestan-

66쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. ' 49

tes existimo, qui cum sua confirmare auctoritate Tertulliani conentur, tum Eum pugnantia loquutum fuisse statuant. Tertullia nus autem in eo ipso, qui de PraescriPtionibus haereticorum inscribitur, libro, esse aliquas ecclesias confitetur, quae cum ab apos . totis iandatae, confirmataeque in fide suerint, apostolicae appellantur. Iam vero traditum ab eodem praeterea est, ecclesias, qua cum vostolicae non sunt, tum vostolicis assentiuntur, cumque eis communicant, haberi oportere in numero orthodoxarum. Negat igitur omnes ecclesias appellandas essct apostolica rurn vocabulo.Quapropter cum ibidem omnes ecclesias vostolicarum appellat nomine, communicationis cum vostolicis caussa appellat. Scribit

autem ille hoc modo i): se Statim igitur apostoli . . . per Iudae-n am contestata fide in Iesum Christum, et ecclesiis institutis,n dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam eiusdem fidei na-n tionibus promulgaverunt, et proinde ecclesias apud unamquam-n que civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei, et semi-

n na doctrinae CETERAE EXINDE ECCLESIAE MUTUATAE SUNT, et quo-n tidie mutuantur, ut ecclesiae fiant, AC PER HOC ET IPSAE AP n TOLICAE DEPUTANTUR , UT ROBOLES APOSTOLICARUM ECCLESIARUM.

n omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaques tot, ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex quan Omnes. Sic omnes prima, et apostolicae, dum una omnes proen hant unitatem, dum est illis communicatio pacis, et appellation fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis, quae iura non alian ratio regit, quam eiusdem sacramenti una traditio . . . Quid

η autem apostoli) praedicaverint, idest, quid illis Christus reve

n laverit, et hinc praescribam non aliter probari debere, nisin per easdem ecclesias, quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eisn praedicando, tam viva, quod aiunt, Voce, quam per epistolasn postea. Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam,

B quae CUM ILLIA ECCLESIIA APOSTOLICIS, MATRICIBUS, ET ORIGINALI-

n Bus conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem, quodn ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo ac-n cepit. Superest ergo uti demonstremus, an haec nostra doctri-n na, Cuius regulam supra edidimus, de apostolorum traditione

M. V.

67쪽

n censeatur, et hoc ipso an ceterae de mendacio veniant. CoM-n ΜΓNICAMUS CUM ECCLESIIS APOSTOLICIs, quod nulli doctrina diversa,,.

Idem paullo post, quam de Petro apostolo, deque haereticis qui

busdam, qui primis saeculis ecclesiam exagitaverant, disputavit. n Edant, inquit, I auctores errorum Origines ecclesiarum suas rum, evolvant ordinem episcoporum suorum ita per succession nes ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem exv apostolis, vel apostolicis Viris, qui tamen cum apostolis Persen veraverit, habuerit auctorem, et antecessorem. Hoc enim modon ECCLEsIAE APOsTOLICAE CENSUS suos deserunt, sicut SMYRNAEORUM n ECCLEsIA POLYCARPuri ab Iohanne conlocatum refert, sicut ROMAD NORUM CLEMENTEM A PETRO a) ORDINATUM ITIDEM. . . Confingant

n tale aliquid haeretici. . . Ad hanc itaque formain probabunturn ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex apostolis, vel apostolicis

D auctorem suum proserant, UT MULTO POSTERIORES, QUAE DENIQUE B QUOTIDIE INSTITUUNTUR, TAMEN IN EADEM FIDE CONSPIRANTEs NONN MINUS APOSTOLICAE DEPUTANTUR PRO CONsANGUINITATE DOCTRiNAE- 3

n Age iam qui voles, curiositatem melius exerce in negotio sa-n lutis tuae. . PERCURRE ECCLESIAS APOSTOLICAS, APUD QUM IPSAE ADHUC B CATHEDRAE APOSTOLORUM SUIS LOCIS PRAESIDENT, APUD QUAs IPSAED AUTENTICAE LITTERAE EORUM RECITANTUR SOnantes Vocem, et re-n praesentantes seciem uniuscuiusque. Proxima est tibi AcuΑis PB HABEA CORINTHUM. Si non longe es ex Macedonia, HABES PHILIP-n Pos, HABES THEMALONICENSES. Si Potes in AsIAM TENDEM , ΗΑΒ

B EPHESUM. SI AUTEM ITALIAE ADIACES, HABES ROMAM, UNDE NOBIS QUO-

n QUE AUCTORITAs PRAEsTO EST B . Ex his Tertulliani verbis, quis tam est hebes, ac stolidus, qui aliquas fuisse ecclesias non intelligat, quae iure quodam suo, atque, ut dicere solemus, PrUrie apostolicae appellarentur, propterea quod ab apostolis institutae, imbutaeque doctrina Christi servatoris essent; ceteras Vero, quae a successoribus apostolorum, aliisque, qui post floruerunt, sandatae sunt, ob eam caussam vocari apostolicarum appellatione posse, quod velut soboles vostolicarum essent, communicarent cum

68쪽

apostolicis, doctriniamque vostolicarum, matricum, Originalium, cuiusmodi erant romana, hesina, smyrnensis, Philimensis, thessalonicensis, ecclesiarum consectarentur λ Igitur si is auctor a stolicas omnes ecclesias appellans, non id essecit, aut voluit, quominus essent singulares quaedam ecclesiae, quae Propris Vocarentur hoc nomine; ne Princ*atum quidem romanae ademerit, necesse est, etsi ceteras Primarum vocabulo indicaverit. Primas enim vocarit Oportet, non quod primae Proprie existimarentur, sed quod coniunctae cum prima societate d trinae, et Communionis essent. Quamquam non is ego sum, qui Primarum appel

latione eas, quae principatum obtinerent, Tertullianum indicasse putem. Nam is primam vocat, quam nos Primitivam, i) quae ex apostolis, eorumque discipulis constabat, dicimus. De Primatu

autem idcirco dixi, quod aliquos sa) esse viderem, qui primas

easdem atque Praec uas, seu Princ*es esse, auctore Tertulliano, defenderent. Sed quamvis ille hoc loco primae vocabulo eam, quae apostolorum aetate florebat, ecclesiam significavit, tamen cum in eodem de Praescr*tionibus haereticorum libro , tum in aliis statuit, romanae ecclesiae principatum in christiana re publica concedendum. Nam ubi capite vicesimo secundo 3 de Petro loquitus est, nihilque eum, aedificandae ecclesiae Petram dictum, claMesque regni Caeloriam, et soloendi, atque ligandi Potestatem consequutum, latuisse dixit, capite demum tricesimo sexto ) , , Si Italiae, inquit, adiaces, habes Romam, unde nobis quoque AUC-n TORITAS Praesto est. IsTA QUAM FELIx ECCLESIAl CUI TOTAM DOC-n TRINAM APOSTOLI CVΜ sANGUINE SUO PROFUDERUNT: UBI PETRUS D PAssIONI DOMINICAE ADAEQUATUR; UBI PAULUS ID ANNIS EXITU CO- a BONATUR; UBI AP TOLUs IOHANNEI, P TEAQUAM IN OLEUM IGNENUMD DEMERSUS, NIHIL PASSUS EST, IN INSULAM RELEGATUR. VIDEAΜ B QUID DIDICERIT, QUID DOCUERIT, CUM AFRICANIS QUOQUE ECCL iis

B CONTEMERARIT. UNUM DEUΜ NOVIT etc. η . Quaero autem quid

illud sit, unde nobis praesto est auctoritas p Nam si dignitatis

69쪽

5α ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

cst si) auctoritas nomen, ut olim apud romanos fuisse liquet,

iam dignitas ecclesiae romanae maior dignitate ceterarum ecclesiarum, praestantiorque fuerit, necesse rat. Sin autem decretum,

Sententiamque significat auctoritas, quid erit aliud ex Tertulliani

testimonio consequens, quam ad decretum sententiamque romanae Ecclesiae sua quamque ecclesiam accommodare dogmata oportere 3 Ceteris enim ecclesiis, quas nominat, ut ephesinae, ut Smyrnensi, ut philippensi, ut thessalonicensi, ut corinthiae, etsi apostolicis, hanc tamen dignitatem, auctoritatemque numquam attribuit. Attribuisset autem, si pares dignitate, auctoritateque suisse

iudicasset. Age vero quamobrem haec romanae auctoritas, Τertulliano teste, insit, consideremus. Felicem eam esse confirmat. Cur autem y Quia totam ei doctrinam vostoli cum sauguine suo Profisn-derunt. Qui tandem apostoli p Scilicet Petrus in primis, quem aedificandae ecclesiae petram, ac ligandi solvendique potestatem consequutum dicit. Inde Paulus, post Iohannes. In est igitur haec

tanta romanae ecclesiae auctoritas, quasi haeres sit doctrinae Petri. Ita fit, ut hac ipsa auctoritate convinci, reprimique posse

Tertullianus existimet errorem, audaciamque haereticorum. Ita

que cum valentinianis, marcionitis, cerdonianis, aliisque pestibus

70쪽

generis eiusdem pugnaturus, inquirendum maxime esse Statuit, quid ea docuerit, quidque cum asricanis ecclesiis Contesserarit. Atque idem est auctor Τertullianus , iis ecclesiis adhaerendum iu primis esse, quarum apostolus laudavit scientiam. η i) Sed n et illas recognoscant, inquit, de quarum fide, et scientia, etn conversatione apostolus gaudet n. Romanam autem hoc potissimum Paulus commendat nomine in iis litteris, quas ad eccle

siam eamdem scripsit. Quoniam , α) inquit, et ipsi pleni estis

dilectione, reρleti omni scientia. Quid, si ut ius remittendorum criminum, ita principatum ecclesiae romanae catholici, vivo Ter. tulliano, concedere solerent, ipseque adeo cum Orthodoxus esset, librumque de praescriptionibus adversus haereticos scriberet, in ea sententia versaretur λ Nam si ecclesiae ρ Pinquae Petro ius ligandi, solvendique sibi , Petri caussa , competere assirmabant, multo id magis ecclesiae tributum ah orthodoxis hominibus suerit necesse est, cui totam doctrinam Petrum Profudisse arbitrabantur. Age vero quam potestatem Petro a Christo fuisse datam Tertullianus, etsi in Ontanista , consessus sit, quamque orthodoxi romano pontifici tribuerent, videamus. His enim constitutis rebus, sicile quisque intelliget, quae ipsius Tertulliani, cum catho. licus esset, fuerit in celebri de praescriptionibus libro do romani

pontificis privilegiis, auctoritateque sententia. Nam cum ad cataphrygas transfugisset, eaque oppugnare, ut haeretici semper consuerunt, Conaretur, quae Orthodoxi defenderent, iam ipse per se

demonstrarat necesse est, quid tum sentiret, cum coniunctus nostris societate doctrinae, ac religionis esset. Is igitur in libro de pudicitia, quem pro cataphrygibus adversus Catholicos, probro psychicos appellatos, scripsit 3 imitatus impudentiam haeretico, rum, qui contra ecclesiae monarchiam pugnant η Exhibe, inquit, o et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla , et agnoscamn divinitatem, et vindica tibi delictorum eiusmodi remittendon rum potestatem. Quod si disciplinae solius ossicia sortitus es , η nec imperio praesidere, Sed ministerio, quis aut quantus ess indulgere 3 Qui neque prophetam , nec apostolum exhibens,

SEARCH

MENU NAVIGATION