Galfredi Monumetensis historia Britonum : Nunc primum in Anglia, novem codd. msstis collatis, edidit J.A. Giles

발행: 1844년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

reunt. Quicunque vero Iudi sui victoriam adeptus erat, ab Arturo largis muneribus ditabatur. Consumptis ergo primis in hunc modum tribus diebus, instante quarto vocantur cuncti, qui ei propter honores obsequium praestabant, et singuli singulis possessionibus, civitatibus vidolicet atque castellis, Archiepiscopalibus, Episcopalibus, Abbatiis, ceterisque honoribus donantur.

* 15. LUCIus TIBERIUA AD ARTURUM EPISTOLAM MITTIT.

EATUS igitur Dubricius in eromiticam vitam anhelans, seso ab Archi piscopali sodo deposuit: in cujus locum sacratur David regis avunculus, cujus vita exemplum totius bonitatis erat, his quos doctrina imbuerat. In loco vero sancti Samsonis Dolensis Archipraesulis, destinatur Choliantis illustris Presbyter Landaviae, annuente Hoeso rege Armoricanorum Britonum: cujus vita et boni mores virum commendaVerant. Episcopatus Vero Siloestriae Μauganio: et Guintoniae Diwanio decernitur : decernitur quoque pontificalis insula Alcludnodanio. Dum haec inter eos distribueret: ecce duodecim viri maturae aetatis, reverendi Vultus, ramos olivae, in signum legationis in dextris serentes, mod ratis vocibus et passibus ad rogem ingrediuntur: et eo salutato, literas ipsi ex parto Lueti Τiberii in hareverba obtulerunt: Lucius Reipublicae procurator, Arturo regi Britanniae quod meruit. Admiransvehementer admiror super tuae tyrannidis protervia. Admiror, inquam, et injuriam quam Romae intulisti. Recolligens indignor quod extra te egressus, eam cognoscere diffugias: nec animadvertero sestinos, quid sit injustis actibus senatum offendisse, cui totum orbem famulatum debere non ignoras. Etenim tributum Britanniae quod Senatus tibi praeceperat: quia Caius Iulius, ceterique Romanae dignitatis viri illud multis Diuiligod by Gooste l

202쪽

ΗIsTORLE REO. BRIT. LIB. IX.

temporibus habuerunt: neglecto tanti ordinis imperio detinero praesumpsisti: eripuisti quoquo Galliam: eripuisti Allobrogum provinciam: eripuisti omnes oceani insulas : quarum reges, dum Romana potestas in illis partibus praevaluit, vectigal majoribus nostris reddiderunt. Quia orgo do tantis injuriarum tuarum cumulis senatus rectitudinem petere decrerit, mediantem Augustum proximi anni terminum praefigens, Romam te venire jubeo : ut dominis tuis satisfaciens, sententiae quam Eorum dictavit justitia, acquiescas. Sin autem, ego ipso partes tuas adibo, et quicquid vesania tua Reipublicae eripuit, eidem mediantibus

gladiis restituere conabor. V Quae ut in praesentia regum et consulum recitatae fuerunt: secessit Arturus cum eis in gigantem turrim, quae in introitu erat, tractaturus quae contra talia mandata disponi deberent. At dum gradus ascendero incepissent, Cador dux Cornubiae, ut erat laeti animi, in hunc sermonem cum risu coram rege solutus est: Hucusque in timore fueram, ne Britones longa pace quietos, otium quod ducunt ignavos faceret: famamque militiae, qua ceteris gentibus clariores censentur, in eis omnino deseret. Quippo

ubi usus armorum videtur abesse; alearum Veroot muliorum inflammationes, ceteraque oblectamenta

adesse: dubitandum non est, quin id quod erat virtutis, quod honoris, quod audaciae, quod famae, ignavia

commaculet. Fero namque transacti sunt quinquo

anni, ex quo praedictis delitiis dediti exorcitio Μartis

caruimus. Deus igitur ut nos segnitia liberaret, Romanos in hunc affectum induxit, ut in pristinum statum nostram Probitatem reducerent. Haec et his similia illo cum ceteris dicente, venerunt tandem ad

sedilia, ubi collocatis singulis, Arturus illos in huno

modum affatus est. Diuiti eo by Cooste

203쪽

peritatis, quorum probitates hactenus

et in dandis consiliis, et in militiis

agendis expertus sum: adhibeto nunc unanimiter sensus vostros, et sapienter

PraeVidete quae super talibus mandatis nobis esse agenda noveritis. Quicquid enim a sapient diligenter praevidetur, cum ad actum accedit, facilius toleratur. Facilius ergo inquietationem Lucii tolerare poterimus, si communi studio praemeditati fuerimus, quibus modis cam dobilitaro instemus. Quam non

multum nobis timendam esse existimo: cum ex ire

tionabili causa exigat tributum, quod ex Britannia habere desiderat. Dicit enim ipsum sibi dari debero, quia Iulio Caesari colerisque successoribus suis redditum fuerit: qui dissidio votorum Britonum invitati cum

armata manu in Britanniam applicuerunt: atque patriam domesticis motibus vacillantem sum potestativi et violentia submisorunt. Quia Vero hoc modo eam

adepti fuerunt, vectigal ox ea injuste ceperunt. Nihil enim quod vi et violentia acquiritur, juste ab ullo possi-dotur qui violentiam intulit. Irrationabilem ergo causam praetendit, qua nos jure sibi tributarios esse arbitratur, Quoniam autem id quod injustum est, a nobis praesumit exigoro: consimili ratione petamus ab illo tributum Romae : et qui fortior supervenerit, serat quod habere exoptavit. Nam si quia Iulius Caesar ceteriquo Romani reges Britanniam olim subjugmorunt, vectigal nunc deboro sibi ex illa reddi decernit: similiter nunc ego censeo, quod Roma mihi tributum reddere debes, quia antecessores mei eam antiquitus obtinuerunt. Belinus etenim serenissimus ille Britonum rex, usus auxilio fratris sui, Brenni vidoliret ducis Allobrogum, suspensis in medio foro viginti nobilioribus Diuitig Corale

204쪽

HISTORIAE REG. BRIT. LIB. IX.

Romanis, urbem ceperunt, captamque multis temporibus possederunt. Constantinus etiam Holemo filius, ncto non et Μaximianus, uterque mihi cognationo propinquus, alter post alterum diadomate Britanniae insignitus. thronum Romani Imperii adeptus est. Consetisne ergo vectigal a Romanis petondum 8 Do Gallia autem, si vo de collateralibus insulis oceani, non ostrospondendum: cum illas diffugeret defendero, quando Easdem potestati eorum subtrahebamus. V Haec et his similia eo dicente, Hoelus rex Armoricanorum Britonum, ceteros praecedere exorsus, in haec verba respondit.* 17. ΠοELUA sENTENTIAM SUAM DE BELLO ROMANO PRODIT.ICET unusquisque vestrum totus in

Se TeVersus, omnia et de omnibus animo tractaro valeret, non existimo eum praestantius consilium posse invenire , quam istud quod modo discretio solertis prudentiae tuae recoluit. Provido ctenim providit nobis tua deliberatio Tulliano liquore lita. Unde constantis viri affectum : sapientis animi offectum : optimi consilii prosectum laudaro indo- sinenter debemus. Nam si juxta praedictam rationem Romam adire volueris, non dubito quin triumpho potiamur : dum libertatem nostram tueamur : dum juste ab inimicis nostris Oxigamus, quod a nobis injuste petere

incoeperunt. Quicunque enim sua alteri eripere conatur, merito quae sua Sunt, per eum quem impetit, amittit.

Quia ergo Romani nostra nobis demore assectant: Sua illis procul dubio auferemus, si licentia nobis congrediendi praestabitur. En congressus cunctis Britonibus desiderandus: En vaticinia Sibyllae, quae veris auguriis testantur, ex Britannico genere tertio nasciturum, qui Romanum obtinebit imperium. Do duobus autem adimpleta sunt oracula: cum manifestum sit, praeclaros

ut dixisti principes Belinum atque Constantinum

205쪽

imperii Romani gessisse imperia. Nunc vero to tertium habemus, cui tantum culmen honoris promittitur. Festina ergo recipere, quod Deus non differt largiri: Festina subjugare, quod ultro vult subjugari: Festinanos omnes exaltare, qui ut exalteris, nec vulnera recipere, nec Vitam amittore diffugimus, ut autem hoc perficias, decem millibus armatorum praesentiam tuam comitabor.

UGUSELUS otiam rex Albaniae, ut Hoetus finom dicendi secerat, quod

super hac re assectabat, in hunc modum manifestare perrexit. Ex quo dominum meum ea quae dixit amotaro conjeci: tanta laetitia animo meo illapsaeSt, quantam nequeo in praesentia exprimere. Nihilonim in transactis debellationibus, quas tot M tantis rogibus intulimus, egisse videmur, dum Romani et Germani illaesi permaneant: nec in illos clades, quas olim nostratibus ingesserunt, viriliter vindicemus. At nunc quoniam nobis licentia congrediendi permittitur, gaudens admodum gaudeo, et desiderio diei quo conveniemus aestuans, sitio cruorem illorum, quemadmodum sontem, si triduo prohiberer ne biberem. O si iIIam lucem videbo, quam dulcia erunt Vulnera, quae vel recipiam vel inseram, quando dextras conseremus fIPSa etiam mors dulcis erit, dum eam in vindicando Patres nostros, in tuendo libertatem nostram, in exaltando regem nostrum perpessus fuero. Aggrediamur ergo semiviros illos, et aggrediendo perstemus, ut devictis ipsis, eorum honoribus cum laeta potiamur Victoria. Exercitum autem nostrum duobus milibus maiorum equitum, exceptis peditibus, augebo. Disiligod by Cooste

206쪽

IIIATORI E REO. BRIT. LIB. IX.

ῆ 19. OMNEA DE BELLO CONSENTIUNT.

OSTQUΑΜ otiam colori ad hoc,

quae dicenda erant, dixerunt; Promiserunt ei singuli quod in obsequium ejus debebant: ita ut praeter eos quos

promiserat dux Armoricae, ex sola insula Britanniae sexaginta millia Omnibus armis armatorum computarentur. At reges ceterarum insularum, quoniam non duxerant in morem

equites habere: pedites quot quisque debebat, promittunt : ita ut ex sex insulis, videlicet Hibernis , Istandis , Gothlandiae, Orcadum, NorWegiae, atque Daciae, sexies viginti millia essent annumerata. Ex Gualliarum

autem ducatibus, Rutenorum, Portuniensium, Erer siensium, Cenomannorum, Andegavensium, PictaVensium, octoginta millia. Ex duodecim autem consul tibus eorum qui cum Guerino Carnotensi Merunt, duodecies centum. Qui omnes simul orant, centum octoginta et tria millia et ducenti, praeter pedites, qui sub numero leviter non cadebant. l 20. ARTURUA BELLUM PARAT. EX igitur Arturus videns omnes in obsequium suum unanimiter paratos, praecepit eis celeriter repatriare, et exorcitum promissum disponere, et in

Kalendis Augusti ad portum Barbas fluvii festinars, ut illino Allobrogum

fines cum ipso adituri Romanis obviam venirent. Imperatoribus autem por eorundem legatos mandavit, Se nequaquam eis redditurum tributum, neo ob illud ut sententiae eorum acquiesceret, Romam aditurum:

immo ut ex illis expoteret, quod ab illo judicio suo expetere decreverant. Digrediuntur ergo legati: digrediuntur reges; digrediuntur proceres: et quod eis praeceptum fuerat, perficere non differunt. N 2

207쪽

LIBER DECIMUS.

LΠcIUA TIBERIUS ORIENTALES COPIAS CONTI BRITANNOACONGREGAT.

UCIUS orgo Tiborius, agnito hujus

responsi edicto, jussu Sonatus Orientalibus odixit regibus ; ut parato exercitu secum ad subjugandam Britanniam venirent. Convenerunt o us, Epistrophius rex Graecorum: MuStensis rex Africanorum: Alifantinam rex Hispanim Hirtac1us rex Parthorum: Boccus Medorum: Sortorius Libyae: Sorsos rex It eorum: Pandrasus rex AEnypti

Micipsa rox Babyloniae: Polytotos dux Bithyniae- Toveor dux Phrygiae: Evander Syriae: Aethion Boeotiae: Hippolytus Cretae, cum ducibus ot procoribus sibi subditis. Ex senatorio quoque ordine Lucius Catellus Marius Lopidus: Caius Μetellus Cotta: Quintus Milvius Catulus: Quintus Carutius: tot otiam alii quod intor totum quadraginta millia, et contum et

sexaginta computati fuerunt.* 2. ARTURUs NEPOTI SUO MODREDO BRITANNIAM REGENDAM coMMITTIT: SOMNIUΜ UUA APUD HAMONIA PORTUM.

SaraiS, IneIpIontibus ΚMondis Auzusti 1ter Versus Britanniam arripiunt. Comperto igitur adventu ipBorum Arturus, Modrodo nepoti Suo ad conservandum ubi tempestivo ventorum Dum autem annumeras navibus es ' ρβt wuS OIreumSeptus, Prospero Di siligod by Cooste

208쪽

IlISTORI.E REG. BRIT. LIB. X.

Cursu et cum gaudio altum secaret, quasi media hora noctis instanto, gravissimus somnus eum intercepit. Sopitus etenim per somnum vidit ursum quendam in aere Volantem, cujus murmure tota littora intremebant. Terribilem quoque draconem ab occidente advolare, qui spicndoro oculorum suorum patriam illuminabat. Alterum vero alteri occurrentem miram pugnam eOm- mittoro. Sed praefatum draconem, in ursum saepius irruentem, ignito anticlitu comburere, combuStumquoin terram prosternere. Expergefactus orgo Arturus adstantibus quod somniaverat indicavit, qui exponentes dicebant, draconem significare ipsum: ursum vero aliquem gigantem, qui cum ipso congrederetur: pugnam autem eorum portendere bellum quod inter ipsos suturum erat: victoriam autem draconis, illam quae ipsi proveniret. At Arturus aliud conjectabat, existimans ob so et imperatorem, talem visionem contigiSSo. Rubente tandem post cursum noctis aurora, in portum Barhae fluvii applicuerunt. Mox tentoria Sua figentes, expectaverunt ibidem insulanos reges, cum Provincialibus provinciarum ducibus venturis.

ΝTEREA nunciatur Arturo, quendum mirae magnitudinis gigantem eX partibus Hispaniarum advenisse, et Helenam neptem ducis Hoeli custodibus

ejusdem eripuisso, ct in cacumen montis, qui nunc Michaelis dicitur, cum illa diffugisso: milites vero patriae insequutos, nihil

adversus eum Profecisse : nam sive mari sive terra illum invadebant, aut eorum naves ingentibus Saxis obruebat, aut divorsorum generum telis interimebat: sed et plures capiebat quos semivivos devorabat. Nocte ergo sequenti in secunda hora, assumpto Caio dapilaro otBeducro pincerna, clam ceteris tentoria PoeSSus, Viam

209쪽

GALFR. MONUMETENSIS

montem Versus arripuit. Tanta namque virtute praevalendo, negligebat contra talia monstra exercitum ducere: cum et ipsos hoc modo animaret, et solus ad illa destruenda sussiceret. Ut igitur propo montem venerunt, RSPEXerunt quendam rogum super eum ardentem: alium vero Super minorem qui non longe ab altero distabat. Dubitantes ergo, super quem eorum

habitaret gigas: Beduorum dirigunt ut rei cortitudinem explorol. At ille inventa quadam navicula, prius ad minorem navigaVit: quem aliter nequibat adire, quoniam intra mare situs erat, Cuius cum cacumen incepisset Moendere, audito desuper foemineo ululatu, primo inhorruit: quia dubitabat monstrum illud adesse. Revocata o us audacia, gladium eVaginavit, et aScenSoculmino nihil aliud reperit praeter rogum quem PTOS-poxerat. Inspexit quoque tumulum recenter factum, et juxta eum, quandam anum flentem, et Hulantem: quae ut eum aspexit, consestim fletu impodiente, in hunc modum est profata: U O insolix homo, quod infortunium te in hunc Iocum subvectati Ο inenarrabiles mortis Poenas Passure: miseret me tui: miseret, quia tam dotestabile monstrum florem juvontutis tuae in hac nocte consumet. Aderit namque sceleratissimus ille invisi nominis gigas qui neptem ducis, quam modo hic intumulavi, et me ultricem illius, in hunc montem advexit: qui inaudito mortis genere te absque cunetamine assiciet. Proh tristia fatal serenissima Humna, recepto intra tonorrimum pectus timore, dum eam nefandus ille amplecteretur, vitam diuturniori luco dignam finivit. Ut igitur illam, quae orat mihi alter spiritus, altera vita, altera dulcedo jucunditatis, Redo coitu suo deturparo nequivit, detestanda Venere Sueee sus, mihi invitae Deum et senectutem meam testor)vim et violentiam ingessit. Fuge, dilocte mi, fuge: ne si more suo mecum coiturus advenerit, te hoc modo repertum miserabili caedo dilaniet. At illo, quantum humanae naturae possibile est, commotus, eam miciSDiqiligod by Gorale

210쪽

HISTORILE REO. BRIT. LIB. X.

sedavit verbis, et promisso festinantis auxilii solamine,

ad Arturum revorsus. est, et omnia qua inVenerat indicavit. Arturus autem caSum ingemi Scens Puellae,

praecepit eis ut sibi soli illum invadere permitterent: sed si necessitas accideret, in auxilium procedentes, viriliter aggrederentur. Direxerunt inde iter ad majorem montem, et equos suos armigeris commiserunt, et

cum Arturo praecedente aseonderunt. Aderat autem inhumanus illo ad ignem, illitus ora tabo semesorum porcorum, quos partim devoraVerat, partim vero verubus infixos suppositis prunis torrebat. Mox ut illos, nihil tale praemeditatus, aspexit, festinavit clavam suam sumere, quam duo juVenes vix a terra erigerent. Evaginavit ergo rex gladium suum, et praetenso clypeo, quantum velocitas sinebat, properabat eum praepedire, antequam clavam cepisset. At illo non ignarus meditationis, jam ceperat eam, regemque interposito clypeo tanto percuSSit conamino, quod sonitu ictus et tota littora replevit, et aures ejusdem ultra modum hebetavit. Arturus vero acri ignescens ira, eroeto in frontem ipsius ense, vulnus intulit, tametsi non mortale, undo tamen sanguis in faciom et oculos ejus profluens, Husdem excaecavit aciem. InterpOSuerat namque clavam ictui, et isontem suam a letali vulnere muniverat. Excaecatus autem profluente Sanguine, acrior insurgit, et velut aper evadens per venabulum in venatorem, ita irruit per gladium in regem, et complectendo eum Permedium, coegit cum genua humi flectere. Arturus itaque revocata Virtute, Ocyus elabitur: et celeriter nunc hinc nunc illine nefandum gladio diverberat: nec requievit, donec letali vulnere illato totum mucronem capiti impressit, qua cerebrum testa Protegebatur. Exclamavit vero invisus illo, et velut quercus Ventorum viribus eradicata, cum maximo Sonitu eorruit. Rex illico in risum Solutus, praecepit Beduero amputare ei caput, et dare uni armigerorum ad deserendum ad castra: ut spectaculum intuentibus fieret. Praecepit Diuiti eo by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION