장음표시 사용
71쪽
sa DE. VET ROM. SIMULACRI sutpote usitatissimo , Lucretius scribit Deorum fgna ad
templorum valvas attenuata: ...... tum portas propter abena
Signa manus dextras ostendunt attenuari Saepe salutantum tactus , praeterque meantum. Scite dexteras Poeta memorat , quia sedes fidei dextra est, quapropter solis Principibus ac Senatoribus hic honor ' datus , ut eorum dexteris oscula figerentur. VIII. Aras tenebant , Precabanturque Deos, ut apud Virgilium 'rTalibus orabat dictis, arasque tenebat.
IX. Religioso tactui addebant oscula , quae venerabundi Deorum pedibus figebant , quo nomine paulo ante Prudentius arguit Julianum Christianae fidei desertorem , quem dixit non erubuisse, jolerat Iunonis lambere . X. Ansiquis Graeciae , inquit Plinius ' , in supplicando mentum attingere mos erat, quin etiam Homerus tradit , supplicantes barbam tangere consuevisse : cui nescio quid simile in praesens etiam apud Turcas in veneratione habetur . XI. Manum quoque dexteram protendebant , sicuti duo flumina apud Bonarrotium ' in numismate L. Veri , & apud Virgilium Turnus ': Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem
Alvero in Augustorum nummis protensa manus non semper voti, sed aliquando victoriae indicium est . XXIV. Quoad motum , statumve corporis haec notamus . I. Deos adorabant Ethnici aliquando stantes , aliquando sedentes . Quum stantes orabant, totum corpus
72쪽
- ante numinis smulacrum ' ve Iato capite circumagebant
Nec pietas ulla est velatum fame videri Vertier ad lapidem, quae conversio significabat, nihil esse in rebus humanis
stabile , nihil certum , atque utcunque Deus verterit libenter & aequo animo accipiendum . Fiebat apud Latinos haec converso a dextra in laevam , ideo Palinurus se vus Plautinus ' dicenti Domino, quo se verteret ignorare , respondet, si Deo alutas dextroversum censeo . Galli putabant religiosius se circumagere laevorsum: Graeci autem quum hymnos tribus partibus constantes canerent, earum primam, nempe strophen ab oriente in ' oceasum conversi 3 secundam idest antistrophen ab occasu in orientem obversi ; apoden, qua finiebatur cantus, ante aram, vel simulacrum stantes concinebant. II. Adoratio sedendo exhibita ratas preces & in bonis perseverantiam indicabat , cujus ritus alia est etiam ratio apud Plautum, nempe
quod sedentis anima sapientior fieri ' videretur: Si tamen bine conseritim dedero, nimio plus sapio sedens, Tum consilia firmiora de divinis locis . Si Servium consulas h, S: ' Demsterum, Sc Gorium , iulud accipies, Docentium, & Augurum & eorum , qui vota conciperent, fuisse morem antiquitus , ut sederent. Bibliothecae Vaticanae fictile vasculum antiquissimum antepsgnum ' Phoenicopteri Isiaci sedentem ostendit virum, qui vota certe aliqua nuncupat Aegyptiorum more, saerificulo ad Numen ferculum deserente. III. Finitis pr
73쪽
cibus considebant , ne et kγω sive neglactim rem divinam ' facere viderentur r aliq udo vero sedebant, postquam orationem adsignavillent, in tabulis nempe deseriptam μ' annulo sgnassent suo, vel affixissent femori, aut genibus simulacri . Hanc superstitionem Tertullianus ita deridet: assignata ' oratione assidendi mos est quibusdam ;N paulo post , porro quum perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo. Signorum litteris notandorum familiaris in Etruria consuetudo fuit, ubi Dii, Deaeque in veste, in femore , in cruribus, in brachiis inscriptae apud Gorium ' observantur, ritu nimirum ab Aegyptiis ' derivato. IV. Alias genua flectebant, unde geni- eulatio de geniculari legitur in Tertulliano . U. Deos quoque dum precabantur, summis interdum pedibus sese attollebant, quasi propius ad illos accessuri: huc spectat illud Martialis: Multis dum precibus Jovem falutat,
Stans summos resupinus ti Me in ungues. Ad hunc ritum referendum asse Passerius ' judicat si .gnum Tuderti ab ipso repertum , quod summis pedibus insistit, suppositis in extrema eorum parte quibusdam Veluti
talis, qui caligulis adhaerebant, ut diutius in eo statu consistere absque incommodo posset 4 Hinc notandum , Etruscos, di eorum exemplo Latinos nonnunquam Deorum simulacra effinxisse eo habitu statuque corporis, quo ipsi sacrificabant precabanturque, apertis nempe sublatisque ad caelum manibus. VI. Inter preces ad orientem se conver
74쪽
tebant, qui mos fuit & Christianorum proprius, hoc dis crimine, quod Ethnici nonnunquam ad solis ortum Ia
bia vibrabant, teste , seu potius derisore Tertulliano: sedem ' plerique vestrum assectatione aliquando caelesta
adorandi, ad solis ortum labia vibratis . VII. Non semel multos horum rituum simul conjungebant, di hanc silutandi rationem Livius memorant Plutarchus 'et scribitque Suetonius a L. Vitellio ' ita Caligulam adoratum . Etrusci postquam se aquis lustraverant, ad simulacrum ' accedere , totum corpus circumagere , humi procumbere , palmas pandere, iisdemque ad caelum sublatis preces S vota fundere consuevere, de quibus ethnicorum precibus legendus est Falsterus in Philologiae amoenitatibus a
XXV. De vestibus tria haec tantum annoto . I. Iasolemnibus. adorationibus si penulati essent quorundam mOS erat, penulis depositis ' orationes facere ia Inter orandum pars erat religionis haud exigua,. Deum, Deamve proprio nomine invocare, ac ne quis imprudenter laberetur, solemniS haec erat precantium vox : sve tu ' Deus, sive tu Dea es . II. Capitis velandi ritum Aeneax instituit, ita ab
Auin ubi transmissae fleterint trans aequora classes , Et positis aris iam vota in litore solves
Purpureo velare comas adopertus amictu,
. Ne qua inter sanctot ignes in bonore Deorum Hostilis facies occurrat, in omina turbet ἀ
75쪽
Uelabant igitur caput vittis, mitris, coronis, dc aliquam, do vestes ad aures usque extollebant, ne a sacris animus averteretur 3 ideo in Plutarcho laus est eximia Numae infaustum quid nunciantibus respondentis ' facrifico. Tertullianus aliam affert hujus caeremoniae causam, pudoris nempe velandi gratia . Tanta fuit in hoc religio, ut Sulpicio inter sacrificandum apex e capite prolapsus sacerdotium η ademerit. Plura in hanc rem erudite congesta scire cupientem Aurelius Victor de origine gentis Romanae , de doctissimus Adriensis Episcopus ' edocebunt.
Cave, ne hunc ritum putes communem Omnium Deo
rum sacris ; nam Dionysius Halicarnasseus ' Herculi, Macrobius Saturno tradunt oblata nudato capite sacrificia. III. Sicut institutum apud aliquos fuit in sacris quibusdam nudo sinistro pede ad Deos accedere, quod Cerda confirmat multis auctoritatibus ad haec verba Virgilii unum exuta pedem et ita quandoque solebant Veteres, praesem tim Lacedaemonii Deos nudis pedibus adorare, ex Pythagorae praecepto, nudis pedibus remfacram facito, eradorato : quem ritum Josephus refert etiam fuisse proprium Hebraeorum XXVI. Restat ut vota breviter persequamur, quae sine victima dc adoratione praevia, vel subsequenti nunquam fere concipiebantur, habita quoque ratione, si res sineret, non dierum modo , qui festi deligebantur, verum etiam horarum. Nam horis matutinis Deos templis assidere EM adesse salutationibus opinio erat: quapropter sy
76쪽
cophanta omnium dementissimus Apollonius Thyanaeus scriptum reliquit, primo mane cum Diis agendum, vel meridie, sicuti apud Indos. Uovendi ratio diversa fuit, ut adorandi . Alii enim inclinato ad terram capite; alii Deorum dexteras osculando , vel eorum pedibus capita submittendo; nonnulli flexis genibus, capite plerumque velato, quandoque aperto; multi stando, vel sedendo manibus de more lotis, iisdemque aliquando protensis, elevatisque vota concipiebant voce nunc alta , nunc demis,sa, cujus rei causam attulit Seneca, ubi acute dixit: Gota ' homines parcius facerent, si palam facienda essent: adeo etiam Deos, qιlibus bonesi me supplicamus, tacite malumus, in intra nosmetipsos precari. Arguit quoque hanc dementiam Persius y:
Mens bona, fama, fides, baec clare, e r ut audiat bospes; Illa sibi introrsum es' sub lingua immurmurat: O FEbullit patrui praeclarum funus lQui se voti reos eonstituebant , eorum in primis religio fuit, vota ceratis tabulis obsignare Deorum genibus assi-genda q: limc tritum illud gentia incerare Deorum, quasi in genibus numen de sedes miserationis esset e nec sine causa inquit Seneca, horae ' momentum interes inter solium, es' aliena gentia et ideo supplicantes Deorum hominumque genua amplecti, eademque Venerari, colere , osculari. Deos autem incerandi ritus non tam ad genua , quam ad tota etiam signa , & cereos pertinebat: nam simulacra interdum cerat Oblita Prudentius scribit:
77쪽
Vagitus de farre molae , saxa tuita ceris Viderat, unguentoque lares humescere nigros . De cereis ad Deorum, & Heroum statuas suspensis secit mentionem Cicero, qui ' hoc scribit ad Marii statuas fa
ct ita tum. Quid demum vetat, hane vocem incerare cum Laurentio ' traducere ad vota cerea, quae nunc adhuc a pauperibus exsilvuntur' votivae tabellae diversae erant pro cuiusque conditione. Saepe enim marmoreae, saepis-
ime pictae offerebantur, de quibus innumera sunt in Scriptoribus testimonia , quorum hoc unum habe φ ex Tibullo tNune Dea, nunc succurra mibi ; nam posse mederi Picta docet temptis mialta tabella tuis. Tabella aenea Ferrariae detracta est ab ara, de signo Jovis , ita inscripta :
PRO .s AL UTEIMP. CAESARIS M. AURELU . SE UERI. ALEXANDRI PII. FELICIS. AUGIO VI. OPTIMO . MAXIMO
Ad vota pertinent hi characteres ; US. votum solvit; TR posuit; V.M.M. merito Minervae; RS.L.M solvit libens merito, vel voto soluto libero munere, aut voto solemni libero munere; U.S.C, voti sui compos ; V.S.L.P. votum solvit Ioco privato ; U.S. L.SSX.PRIM votum susceptum solverunt libentes sacerdotes exprimis; U.S.L.L.M. votum solvit, locum legit memoriae. Ex his, & aliis id genus formulis clare apparet, quam vere Tiraquestus emendet Alexandrum Neapolitanum ', qui damnatos Voti eos
78쪽
-interpretatur , qui voti compotes iam promissa exsolve--rint et falso; damnatus enim voti is proprie dicitur , qui promissa nondum persolvit , ut voti reus , qui suscepto ' voto se Numinibus obligavit. XXVII. Vota publica quo ritu , quibusque caeremo niis conciperentur, luculenter ostendit vetustus lapis in D. ro Romano sub arcu Septimii effossus , hodie in hortis Far. nesianis Palatinis. In primo latere scutum rotundum attollunt alatae victoriae duae cum epigrapher CAESARUM
DECENALIA FELICITER : in secundo latere pergunt
ad sacrificium primo sacerdos vestitu gabino cinctus, deinde mactatores duo cum suis malleolis , quodam canistrum eum fructibus efferente, sequentibusque sue, & ariete c ronatis , ac tauro cincto stolatoque . Fiebant igitur sacrificia suovetaurilia , de quibus multa Gutherius ',&alii. In tertio datere sacerdos cernitur , cui victoria vestitum gabi num capiti imponit, vini pateram supra tripodem in ignem infundit, adstantibus puero eum tibiis imparibus, de puella cum capsula , sive acerra : in quarto denique novem sacerdotes ordine procedunt , inter quos unus puer , Nduo cohortium signa. Vota autem praeeunte semper aliquo , interdum Pontifice, in haec fere verba concipiebantur et ' preces posco, Ppiter, uti sciens volens propitius in decennium N. Augusto et quod si faxis, tune tibi votum bove aurato vovemus esse futurum : ludis gladiatoriis e N. Pro imperatoribus vota in clypei, signabantur, ut inter sexcentos alios fidem facit ille Augusti nummus cum sigiis ST. 4'.CL.U. pro votis quinquennalibus . Praeter Tacitum de Germanici Caesaris , 5c Suetonium de alio-
79쪽
rum clypeis, passim mentionem faciunt di: Iapides, & nuismismata, in quibus persaepe vota V. X. XX. quinquet natia , decennalia , vicenalia & alia his similia clypeis
aureis commendata . quorum locus praecipuus in . Palatio
fuit, ubi senatus habebatur. In his vero selemnibus hecatomben ad unum , vel ad ' plures dies celebratam : item ludos gladiatorios , circenses ac ' theatrales : data pariter militibus ac populo ' donativa: orationes & carmina in laudem Caesarum ' recitata: instructissimis demum epulis exceptam fuisse a Principe nobilitatem copiose d cet Cardinalis Norisus aeque dignitate , . ac doctrina eminentissimus, laudem merito tribuens Constantino Magno, qui quum Vicenalia celebraret, ac id . temporis Ni caeensi Synodo adesset, Patres ad regium convivium invitavit. In votis concipiendis ethnica superstitio in eo pollisimum caecitatem ostendit suam , quod quum Deos non
dormitara minus, quam dormire arbitraretur, eosdem
cymbalis, tympanis, aereisque tinnitibus , & scabiliorum strepitu , itemque collatis ad tibiam vocibus , facile ut
exaudirent, excitare solebat, Arnobio teste, Se derisore ἀLacedaemonios autem Gyraldus h notat duas aures Jovi non satis esse existimantes, eum sibi colendum proposuisse quatuor auribus exornatum : nec modoJovem , sed etiam Apollinem quatuor instructum auribus coluisse, totidem quoque manibus , eidem additis, ut eum sibi maxime propitium fingerent & audiendo dc adjuvando, seu mavis opere consilioque , unde proverbium ortum
80쪽
τον ἀκουε , nimirum quadriatirem audi , prudentem scilicet M industrium.
XXVIII. Tandem quum prima Classis epigrammata complectatur Deorum signis assixa pariter ac donariis, ideo
sicut illorum in urbe antiquitatem , materiam, Varietatem , Ornatum, consecrationem breviter explicavimus , ita &diversa, quae simulacris votorum rei anathemata suspendebant , hic me persequi oporteret λ rem Vero tantam, tam variam , tam longe lateque diffusam, eruditissime enu-- cleavit in suo de Donariis Veterum eximio opere Thomasinus; itaque huic me ossicio satisfacturum reor, si nonnullos illius egregii operis quoddam veluti additamentum ui sequenti classe proponam titulos ex Romanorum Graecorumque votivim aut tabulis , aut donariis decerptos in eorum voluminibus, qui nihil studii, antiquitati ut consulerent, Omiserunt. Interea porro quum labor hic spectet meus ad studiosos praesertim litterarum adolescentes dabo dissertationi accommodatum exordio finem, pauca nimirum referam de donariis litteratorum , quorum S liberalitas non exigua, & cura fuit olim maxima , ut studiis. suis Minervam, Musas, Apollinem, ceterosque doctrinarum praesides conciliarent. Quanto melius aetate nostra
insignes doctrina viri l qui aut caelestibus Patronis suis, aut summo Nurhini, sempiterno sapientiae fonti, non m do ingenii foetus , sed ipsa etiam litterarum, instrumenta
dedicaverunt . Multos commendat hoc laudis '' nomine Thomasinus, quocum placet illud unum animadvertere, hodie adhuc in sacra aede Hallensi spectatoribus esse adqmirationi pariter & exemplo scriptorium ex argento cala