Thomae Cornelii Consentini Progymnasmata physica ad illustrissimum & excellentissimum D. Dominicum Franciscum Marinum Caracciolum Abellinatum principem

발행: 1663년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Liquet igitur ex his ciborum concoctionem non esse unius caloris opus: led aliud quiddam desiderari,quod esculenta, & potulenta in veniriculum ingesta usque adeo immutare possit, ut breui temporis spationatiui illorum sapores odoresque pereant , nec quicquam ingenitae suauitatis eorumdem seruetur.

Quicunque vero ad occultas qualitates consubiunt, ij se profecto statim explicant; sed interea cuius rei scientiam pollicentur,eius ignorationem inuiti fatentur. Quapropter ad similitudinem veri propius accedere videtur illorum sententia , qui censent ciborum concoctionem fieri a succis quibusdam. mordacibus in animalium ventriculos distillantibus, qui instar menstrui ita chymici eiusmodi liquores appellant escam comminuant dissoluantq; ut inde particular ad alendum idoneae extrahi secernique possint Mensti uorum,ut est diuersa natura,ita vis etiam dissimilis: aliud enim

margaritas dissoluit , aliud ceram, aliud aurum, vel caetera metalla: n que puto esse ullum corpus concretum, quod non peculiatis aliquis Ibquor queat exterere quamquam, quomodo in omnibus id fieri possit, nondum satis est exploratum. Quamuis autem non dubitem quin corpora omnia a peculiaribus menstruis molliri atque dis Iolui queant, vix tamen adducor, ut credam magnam illam ciborum varietatem, quam homo ,sus, galina aliaeu multivorae animantes ingurgitant, ab uno eodemque succo in ventriculum confluente liquari. Nec vero videtur consentaneum totidem ibquorcs fingere , quot cibaria qualitate & natura disserentia ab animal bbus deuorantur. Praeterea sit nihil aliud, nisi eiusmodi succus ad escae comminutionem requiritur, quid est quod illa iam semicocta in aluo mortuae animantis non conficiatur amplius, etiamsi conuenienti calore interim foueatur Alia igitur excogitanda est ratio, quae possit explicare quomodo cibaria in animalium ventriculis concoquantur. Ego vero, ut quid ipse sentiam exponam, arbitror in unam ciborum confectionem plures conuen re caulas, nempe & ipsam escam ferment ri debere, O calidorum spirituum, halituumque expiratione soucri, de rursuS ventriculi motu presstuque misceri, cogi, atque confundi, ac demum apto humore irrorari, atque dilui, ut hac ratione consecta per peculiares ductus distribuatur. Sed antequam haec omnia explicem operae pretium erit nonnulla de ventriculi structura adnotare, quae cum ad intelligendam huius visceris utilitatem maxime conlerant, a nemine tamen,quod sciam, animaduersa hactenui luere.

112쪽

Inspicienda igitur primum est interior ventriculi tunica mam hominis aeque ac plui imarum pecudum ventriculi ex duabus praecipuis membranis comhacti sunt quae nequaquam est uniusmodi, & sui undequa.que similis: nam circa supernam partem, qua gulae & intestinis adnecit. tur, magis candicat, quam reliqua parte, quae fundum appellatur; haec enim notabiliter purpurascit; imo si digito, vel ungue vehementius comprimatur sanguinem stillat ; prassertim in animalibus strangulatis. Quod autem ad rem nostram maxime facit, est magna illa soraminum frequentia, qua haec tunica terebrata quodammodo videtur. Quippe circa fundum, ubi eamdem purpurascere diximus, velut aculeo multis ii iam compuncta obseruatur. Qua vero rubra pars desinit, pr cipuo prope gulam, maioribus sed rarioribus tamen, atque transuersis ostiolis orbiculatim perloratur , quod si interior haec ventriculi membrana a ca

rei is auellatur (id vero sacile, & nullo pene negotio fieri potest statim

sese in conspiciuna dabit innumera arterio harum venarumque ad Proes ta foramina pertinentium multitudo. At vero inconvexa supel fici G, quo loco maloiibus illis soraminibus membrana pertusa est, extant tanquam a latere icnticulares quaedam glandulae, quae leniter compreta candicantem humorem intra ventriculum sundunt . Pennatorum ventriculi piae dura callosaque tunica nullo pene seramine pertusa intus obducuntur. Oesophagus vero, qua parte stomacho alligatur valde crassus c st, habetque intrinsecus eminula quaedam t bercula, quae dum mulgentur albidum succum estundunt. Interiori,

autem umica diuulsa appatet glandulosa caro multis patula tubulis, in ea ipsa tubercula pertinentibus. Porro ubi dicita crassitudo desinit, ibi gula incipit plurimis quibusdatii veluti punctiunculis intrinsecus persorari .

Notandus insuper est mirabilis ille totius pene alui motus, quippo

aperto vivae animantis abdomine videntur intestina undanti quodam motu hi .ud: num, aut turribricorum instar cieri. Nec vero huiusmodi motus in vitio tantum animali obseruatur, sed nonnunquam ad aliquot post internecionem horas perdurat. Quin exempta quoque interanea, atque in frusta disiecta mirum in modum distorquentur; &modo contrahuntur , modo etiam dilatantur. Similem pariter motum deprehendere licet in uteris scrotisque vitror una animalium: sed nusquam sortasse magis quam in ventriculo elucet hic motus, qui tametsi forinsecus albquanto sit obscurior , at nihilominus in interiore parte non ratione tanium coincipitur (tum enim adstringitur, tum relaxatur, atque adeo modo arripia, modo autem angusta citis capacitas animaduertitur veiunia

113쪽

ipsis quoque oculis cernitur: nam dissecto confestim vivi animalis ven triculo, percipitur crebra, ac multi sermis motio in eiusdem interiori membrana, quae dum contrahitur praegrandes sinus, rugasque, seu plica.turas format. Nunc redeamus ad ciborum consectionem. Primum autem ventri

culi concoquentis opus est esses digestio: nam non ita quaecunque,vtiin stomachum ingesta fuere, permanent usque ad concoctionem: sed quae.dam confunduntur,quaedam etiam secernuntur,& in conuenientia loca, ventriculi motu digeruntur:nec vero sola grauitatis& ponderis ratione mouentur: quippe coacta& concreta corpora eiusmodi cibaria esta sinient,solute moueri,& libere nequeunt. Ad hunc igitur modum digestus in ventriculo cibus fermentescere incipitinimirum haec una est Raecipua escae ad mutationem via, semen latio. Neque id putemus esse Iuniorum tantum, & praesertim Chymis. tarum commentum: Cibos enim in ventriculo dum conficiuntur se mentari scriptum est in libro de prisca medicina,qui tribuitur Hippocrati. Equidem constat ea omnia quibus animantes aluntur suapte natura ad fermentescendum esse aptatquin illa in ventriculo facilius subigi,quar

promptius sermentantur.

De sermentationis natura causisque nihil hactenus ab authoribus traditum memini,quo mihi ad veritatem persuaderi plane potuerim. Teti. git illam Plato in Timaeo,dum saporis acidi originem percenseret. Hinc

nacta occasione Bellichius,Conringius,& alis multa super hoc argumento scripsere, in quibus nec Platonis mentem, nec rem ipsam attigisse vi dentur.Scilicet lai omnem fermentandi vim calori tribuunt: Cum tamen calor plerumque sermentationem ipsam subsequatur ; etenim in his omnibus,quae fermentescunt particulga thereae in quarum motu caloris actionem consistere ostendimus,multifariam agitantur,atque adeo bui.lulae spiritus, vel aeris plenae, ut in Timaeo scriptum est,excitantur. Ex hac porto actione acidus,ut plurimum sapor solet emergere. Hinc liquet sermenti vim a calore suscitari;ac ea citius sementescere,quq quavis ratione incaluerint. Cibar a autem, quibus animalia vescuritur, omnia sere eiusmodi fiant, ut facile etiat sponte in ventriculo incalescant: sed calorem quoque quantum satis est, concipiunt tum a proximis visceribus,tum potissimum a Spiritibus halitibusque per gastricas, &splenicas arterias in ventriculum influentibus. Quanta vero sit eiusmodi halituum calidarumque expirationu:n vis

in molliendis,& conficiendis cibariis, colligi potest ex plerisque oleis liquoribusve chymica arte distillatis, a quibus exhalant sepenumero spi- , L a ritus,

114쪽

8 De Nutricatione

ritus,qui suberis corticem,ceram aliaue ampullarum obturamenta ext runt atque comminnuunt.Quin etiam notum cst nosti is Pharmacopolis ebur cornu cerui aliaque dura corpora halitibus vini, quoo in cucurbita

distillatur, exposita, in substantiam si labilem redigi, quod tamen vix adiuturno prunarum ardore possit estici. Dillacuimus sepenumero vivarum animantium ventriculos, quo tempore cibaria in eisdem uberius ingesta sermentabantur , vidimusque ecflare consertim vapidos spir itus, quorum tanta nonnunquam erat acrimonia,ut oculoS,naresque vehementer feriret. Tum vero escam gustatui

iniucundam,& pristinae suauitatis prorsus expcrtem sensimus; quod tum ex acrium succorum halituumque permistione, tum&ex ipsa fermenti natura proficisci putauimus. Haec fortasse respicientes Empedocles, Plistonicus, alijque veteres rerum naturae consulti, escae conse ctionem co ruptioni adnumerandam censuerunt. Cibus iam sermentatus, atque mollitus ventriculi tum adstringentisse, tum relaxantis motu cogitur exteriturque, ac in minimas particulas

diuiditur, & apti liquoris interuentu in substantiam pultis seu cremorissimilem, plerumque vertitur. Coctum consectumque cibum vulgo credunt semper albescere, sed salso tamen, quia in eo saepe nativus color seruatur: sic in ovium boumque, qui sola viridanti herba pascuntur, aluis subactam massam virescere obseruamus. Homines vero cibarijs, ut plurimum vescuntur, quae comminuta,&liquefacta selent candicare. Quamquam nonnihil etiam ad hunc candorem resert succus ille albidus,quem e vasis a nobis primum

notatis intra ventriculum influere praemonuimuS. .

Eiusmodi humoris multiplex est commoditas; potissimus vero usus est in colliquefaciendo, diluendoque alimento, ut illud minuta, & angusta vasorum oscilla subire queat: saepe enim deficit potulentus humor, qui munus hoc possit explere: praesertim quando iam a cibarijs maior pars nutritiiij succi fuerit exhausta. Quicunque humanas aluos dissecuerunt conspicati sunt magnam lanti humoris copiam, partim cibo permistam, partim etiam interiori tunicae ventriculi adimentem. Sed de illius natura,atque utilitate perperam iudicarunt; quippe non animaduerterunt lentorem illum,non nisi refrigerato,& extincto calore deprehendi:nam prosecto in vivo animali succus is instar aquae liquitur; quod vel in vomitione perspicuum est, etenim cum primum ille excernitur liquidissimus est,seu refrigeratus deinde in mucosam substantiam concrescit. Quid e quod ventriculi corpulentia, &crassitudo magnam partem ex eiusmodi succo componitur:

115쪽

quamobrem humore hoc absumpto, minima fit illius magnitudo. Vt primum autem cibus in aluo confici liquarique coepit, statim laecus quidam a reliqua massa secretus, partim in soram inula, per interim rem ventriculi tunicam hiantia insinuatur, partim quoque ad intestina detruditur: utrinque vero per peculiaria vasa derivatus ad eas partes perlabitur,in quibus & magis elaboratur atque perficitur,& ad uniuersi corporis utilitatem praeparatur. Sed qua ratione id fiat facile indicabo, si nonnulla prius ex anatome exposuero. Initio quidem notandus est sanguinis motus,nec non ortus atque pringressus venarum & arteriarum, quorum omnium rationem maioribus nostris ignotam primus aperuit diligentissimus Harueius. Nihil hic miror lucifugos quosdam,& ut planius dicam, veritatis osores, qui praeci rissima seculi nostri inuenta , vel negligunt, vel indicta causa condemnant . Profecto nobis plane cognitum perspectumque est sanguinem a corde per arterias in omnes sere corporis partes propelli; hinc autem avenis exceptum continuata,&perenni motione ad cor refluere. Iccirco arteriarum, venarumque usum,& ductum sanguinis spectantes non insciute pronunciabimus ibi venas omnes incipere,ubi desinunt arteriar(mitto venam a Ribba iecoris parte egredientem, cuius aliquanto dissimilis est origo Arteriarum autem longe diuella atque venarum videri potest

distributio; ilic enim ex uno veluti stipite in plurimos finduntur surculos: at venae tanquam minutissimae radicum fibrae hinc & illinc prodeuntes

in unum tandem truncum coaleScunt.

Verum hic contemplari potissimum oportet arterias venasque in . ventriculum pertinentes. Enimuero non modo a coeliaca, quae arteriae descendentis soboles est, complures surculi derivantur in aluum, sede ramo etiam splenico(quem Riolanus Lindenus,& alij ab Arantio moniati peculiari derivatione ex aorta deductum notarunt insignes rivuli ad eiusdem imam partem propagantur. Hinc venarum inter utramquo ventriculi membranam fruticantium exortus, quarum quae sanguinem ex surculis splenicae arteriae derivatum excipiunt, cum foraminulis ad ventriculi sundum hiscentibns coeunt: unde succum illum arripiunt, quem in ea ipsa foraminula insinuari diximuS.Caeterum hae venulae refluentem ex arterijs sanguinem,una cum nouo humore deferentes, dum inter utramque alui tunicam perrepunt, in maiores ramulos corriuant,qui tandem iuxta imam ventriculi partem , qua scilicet eidem alligatur oment um,egressi vas illud insigne constituunt, quod breue venosum apupellatur.Tale autem vas in lienem inseritur; sed plerumque ante ingressum unum aut alterum surculum ad splenicam venam transmittit.

Haud

116쪽

85 De Nutricati ne

Haud scio an ulla qu stio in describenda animalium oeconomia maioribus unquam habita sit contentionibus , quam quae est de usu lienis. Ego sane persuasum habeo viscus hoc animantibus a natura donatum, tum sermentandae escae gratia,tum quoque conficiendi sanguinis causa;

utrumque autem munus,non came,seu,ut Medici dicunt, Parenchymute,sed vasis: hoc est venis, & arterijs conficere existimo. ippe ad hoc facta videtur magna illa innumerabilium vasorum in liene implicatio, ut ibi secernantur calidae expirationes, di acres succi, qui per peculiares

ductus in ventriculum ac iecur insuentes,ciborum fermentationem,sanguinisque conlectionem adiuuant . Admiranda profecto est arteriolarum venarumque quaquauersum per omnem splenis substantiam dispersarum fruticatio,quam nemo satis animo percipiet,nisi qui macerato,colliquefactoque liene,membranacisca vasa a reliquo Parenchymate exemerit. Nam tanta est vasorum in capillamenti pene modum repentium fiequentia, ut credcre par sit laxam iungosamque eius visceris carnem non nisi ad continendam in

gnam illam vasorum implicationem esse factam. Ad Lienem insignis arteria ab adria,ut dixi, propagatur: huic autem uni, ait Arantius, accidit ut obliquo flexuosoque ansuis in modum diictu per pancreas progrediatur,ac sinibus hinc illinc sit praedita. Quisquis autem fluidorum corporum motus ex ipsis mechanicae disciplinq rati nibus perceperit , facile intelliget nisi crassiorem sanguinem per ciuis di tortuosam arteriam in lienem non posse deserti. Vena quoquo

conspiciendae magnitudinis, arteriaque comite (quod maxime notar dum est multo amplior a splene ad iecur, quasi recta protenditur. Hi iusmodi vasorum innumerabiles surculi intra lienem perrepunt, & ana stomosibus etiam crebris inuicem iunguntur: sed di c&tra illum valde conspicuae sunt eorumdem anastomoles, quae satis ostendunt, qua rhtione obstructo liene, sanguis ex arteria splenaea in venam, & inde in cor remeare possit. Ad haec a liene non modo arteriae, sed alia quaedam obscuriora vasa in aluum derivantur;& vicissim ab hac in illum venae,ut diximus, progrediunturiquae ductuum connexio multo frequentior est in canibus, & alijs plerisque animantibus, quam in homine.lia pennatis autem vasa haec aliene propagata non inseruntur in ventriculum, sed in proximam huic sophagi partem, cuius interiorem tunicam crebris foraminibus perti famesse uiximus.

Illud etiam in liene notandum videtur, quod scilicet non modo complures venarum surculi ex superna splenici rami parte in ventriculum

117쪽

pertineant, sed ex eiusdem quoq; inferna parte producantur deorsum ad colon rectumque intestinum venae haemorrhoidalis rivuli, per quos crasssior impuriorque succus ex cibi reliqui js nouissitne secretus ad lienem cum resuente sanguine perlabitur. Hinc licet de lienis utilitate coniecturam facere: ex eo enim halitus succique in ventriculum ad excitandam ciborum sementationem eo uberius permanant,quo maior ciborum copia suerit inquesta: qui ppe ab hac distenta interior alui membrana magis magisque peruia discurrentibus corpusculis esticitur ;Rursus admiranda illa arteriae intra splenem fruticatio ad id potissimum videtur comparata, ut in ea acida quaedam substantia secernatur,quae nouo humori nutritio adiecta eidem ruborem proprietatesque sanguinis largiatur, ut paulo post ostendemus. Ad hunc igitur modum pars quaedam alibilis succi a reliquo cibo seiuncta per oscilla vasorum intra ventriculum hiantium primo ad lienem per vas breue venosum, dein vero per venam splenicam ad iecur una cum refluo ex arterijs sanguine perlabitur. Restat modo, ut videamus quomodo reliqua, & maxima pars succi illius, quo alimur ad intestina deducatur, atque hinc derivet ut in ca loca, ubi perficitur, & ad totius

corporis usum accommodatur.

vulgo putant cibum omnem in ventriculo asseruari donec totus exteratur ; quod tamen falsum esse deprehendimus: Nam simul ut aliqua eiusdem portio liquata,& in chylum,ut Medici vocant, conuersa fuerit, statim adstringenti se alui pressu,viscerumque eidem incubantium, praescrtiin vero iecoris vi & alterno diaphragmatis motu pressuque ceu pr*lo expressa protruditur in intestina; duinq; per illorum Sinuosos anfra. ictus perlabitur ab oscillis, vasorum ibidem hiantibus sensim arripitur: inutilibus tandem reliquijs ad ultima intestina depulsis. De vijs, qtiae arreptum ex intestinis alibilem succum, seu ad iecur, seu alio transnittunt, magna est inter Neotericos , & veteres authores dis Iensio: hi enim chylum omnem ex intestinis per inesenterij venas adiecoris p as permanare crediderunt. Dum autem aibitrarentur per

Iaas ipsas venas sanguinem a iecore ad intestinorum nutricationem deferri, in magnas delapsi sunt dissicultates: Nam qui fieri possit,ut pereasdem vias duo succi contrai ijs motibus serantur e Fernelius praeter caeteros nodum hunc non dissimulauit ; sed ita fieri debere iudicauit, stilia nullam aliam,viam commodiorem agnouerat. Nam qui unum lenium, ait ille,aestimatorem,iudicemq; adhibuerit,mesenterij venas, ventriculi& intestinorum nutricationi, non autem succorum distributioni destina tas esse contendet,quod omnes semper rubro nunquam albo succo con- se ter

118쪽

88 De Nutricat ne

sertae, videntur: quodque in ventriculi, & intestinorum substantiam se

figant,neque ad interiorem capacitatem apertae sint. Veruntamen quiniam aliae nusquam viae ex intestinis in iecur dii ectae seruntur, per quas alimentum influat, ratio magis quam sensius conuincit eas etiam addistributionem accommodari. Iuniores vero cum animaduerterent, Gaspare Asellio praemonstraim te, esse in Mesaraeo praeter vulgatas venas arteriam; alia quadam vasa, quae quo tempore confectus in ventriculo cibus distribuitur, lacteo si quore turgeseunt, existimarunt chylum omnem ex intestinis haustum per eiusmodi vasa, quae ideo chylisera, seu lactea nuncuparunt,ad iecur tranare:quo inuento rati sunt se nodum plane explicuisse. Iam vero in hoc commento doctissimus quisq; acquieuerat: sed ecce Pecquetus inaudita obseruatione multorum animos turbavit; quippia indicauit chylum per lacteas venas ad peculiare receptaculum supra lumbos confluere; atq; hinc derivatum per ductus intra thoracem repentes ad cor permanare. Qua rei novitate perculsi pleriq; a Galeni Schola, cui aut horati iam pridem fuerant, desciuere. Hinc enim con cluserunt sanguinis conficiendi vim non iecori, sed cordi esse tribuen dam.Quamobrem non desuere,qui iecur hoc munere desunctum iocosis monumentis prosequerentur; quam ingeniorum otio abutentium festi uitatem mirum quam grauiter, & acerbe tulei int veterani quidam gale. nicae militiae stipatores: Nam Deos hominesq; obtestati sunt, ut initiriam huic visceri illatam ulciscerentur. Quamquam minus certe dolendum erat studiosis hepaticae dignitatis, quod iecur gignendi sanguinis

potestate priuaretur, nam eadem quoque ratione a magnis criminati

nibus , & contumelijs vindicatur. Quotus enim quisque morbus non imputatur vitiosis humoribus, quos passim iecinoris culpa progenitos

criminantur.

Multum prosecto debemus Asellio, atq; Pecqueto, qui primi omnium monstrarunt lacteas venas, earumq; progressus. At perperam m. men plerique omnes cum illis sentiunt succum omnem, quo alimur per has tantummodo vias ex intestinis ad iecur, seu ad cor perlabi. Nam compertum quidem est nobis vel omne alimentum, vel certe maximam eiusdem partem, per vulgares ventriculi, & mesenterij venas, adiecur conquere.

Sunt quaedam animantium species,ut uniuersum genus pennigerum, in quibus ne vestigium ullum est lact earum venarum. Quin etiam in hominibus pecudibusue obesi atq; a dipatis, usq; adeo rara atque exilia sunt haec vasa, ut sensum prorsus om nem saepenumero efugiant; non

quia

119쪽

quia in adipe ea delitescunt, ut nonnullis visum est, sed potius quia pro

pei lienem ac mesareon aliasque vias adyecoris portas pring T. Quicusnque vero opinati sunt sanguinem artecinore in omnes corporis partes permanare,crediderunt hasce venas ventriculi, & intestunorum aliturq destinatas fuisse. Verum motu germanoque cursu sian uiuis patefacto, omnes passim duxerunt per ea vasa remeare adsecur sanguinem,qui per arterias gastricas, & mesaraicas ad ventriculum, & inte-itina ueriuatus, post eorumdem nutricationem reliquus est. Quamuis autem reciprocatio illa,seu potius confusio sanguinis clivitur per ealdem omnino vias merito videri debeat absurda, tamen coenito at tellaruin, venarumque usu palam fit poste arreptum ex intestinis chv- Ium per mesaraicas venas una cum sanguine ex arterius remeante ad nepar perduci, quemadmodum de vasis umbilicalibus fateri necessum ii cniet ut iii bili cales venae consortibus arterils ampliores malo. . Ita dimesaraicae venae conjuges arterias magnitudine fit ta

& alui aliturae attributas esse, magno quidem in errore ver- quod animalium partes aliter ac vulgo creditur,

sangrine' luntur, bon videtur verisimile tantam arteriai um hi es. Σqμβ mssi i(udinem ad priuatum interaneorum commodum. ' -uM NVsquam enim similis vasorum copia,atque frequen ita occuῖrat, nisi ubi communis aliqua distrihutio peragitur. Ad haec in os uti SAR - 'σii v*ssii carent, nullae aliae praeter mesaraicas euo. gitari possunt viae, quae chylum deducant ex intestinis.

iam eritia . . t J VV oxi3 H cbor,si quomodo se res habeat (id enim me P 'erto dicere audeo rtius explicauero. ut bilis ybi primuin, e ventriculo ad intestina perlabitum; nisis, o, ' 'q/b β u humoribus confunditur,ex quorum pert

b L , --ni 2 3q irissiussi,' penetrabilis euadit, ut & jugiter d ifilue Duo autem precipui sunt liquores,quibus delapsus ex ventriculo chy-M lus

120쪽

De Generallinelus diluitu elleus alter, alter vero quodammodo aqueus: ille quidem

et iecore.at hic a pancreate intra intestinorum capacitatem eo uberius imfluit, quo magis ex ingesto cibo potuque turgestit aluus. Iam vero

utriusque naturam, & vires expendamus' i .

Prodeunt ab hominis, & animalium pene omnium iecinoribus inir-nnes canaliculi ad intestina pertinentes, quos ductus cholidocos appeliant, propterea quod bilem derivant a jecore in intestina quibus adlic rent.Horum dictuum,nec idem numerus,nec eadem semper est positum in unoquoque animali: homo enim & pecudes pleraeque, quibus inest peculiare conceptaculum, in quo bilis coaceruatur, geminos minimum habent ductus cholid os,quorum alterum vocant hepaticum, quod e caua jecoris parte egrediatur,alteru vero Cysticum, quod e sellis vesicula prodeat. Hi autem vel in unum ambo coalescentes ad eamdem intestini partem corriuant,vel separatim paruo interjecto spatio diuerse prierediuntur . Nec vero semper eodem loci pertinent. Nam in suibus, realijs multis animalibus prope pyloron,seu infernum ventriculi orificium, qua scilicet cibo exitus est subeunt intestina et at in hominibus plerumq; ningunt ad intestini duodeni extremum, quod a pytoro spithamae cita citet longitudine protenditur . Animantes qixedam bilis solliculo carant, ut cernere est in ceruis da.mis, & columbis; his tamen semper inest selleus humor, quem peculiares tubuli e jecore ad intestina deriuant. Nunquam autem non extant Inhepate manifesta viae, per quas secreta a succo nutritio bilis, parum inductum hepaticum, partim quoque in solliculum illabitur. Hq vero quoniam crassiori tunica sunt obuolutae, facile a venis per jecinoris parenchyma disipersis internoscuntur: quin etiam in ovibus agnisque inagna saepenumero multitudine vermium replentur: qua ratione a ductibus sanguineis distingui apertissime possunt.

Quandoquidem vero in hanc vermium mentionem incidimus, libet ab instituto sermone parumper digredi, & nouas quasda inauditasq; obseruationes proserre Scilicet no modo in sanguine,& pleruque animalius cis,seu nuda acie, seu instrumeto illo,quod minimaru reiu simulaclara mirifice amplificat,vidimus aliquando veriniculos,sed in jecinore, liene, pulmonibus,imo in cerebro etiam,& corde vermes multiformes, & interdum non minus copia, quam magnitudine mirandos inspeximus: ut propterea suspicari coeperimus illos nonnunquam este causas latentium quorumdam morborum, in quorum cognitione plerumque solemus

De vermibus in jecore progenitis, mentio facta est ab Albucam &

SEARCH

MENU NAVIGATION